R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

42. De Caelo se Mundo.

Aristotelem vero , denegandam este caelo omnem materiam: & addit Averroem melius in hac re, quam Caeteros philosophos. mentem Aristotclis assequutum

fuisse. Probatur haec sententia primo egregiis testimoniis Aristotelis. Primum habetur 9. libro Metaphyctextu I7. ubi incorruptibilibus, & aeternis denegat potentiam , non quidem accidentalem , ad qualitatem, vel ubi,aut motum, sed substantialem, quae est materia & reddit rationem huius, quia omnis potentia contradictionis est, hoc est, indifferentiae ad esse,& non esse, & substantialis quidem ad esse, & non esse substantiale, accidentalis vero ad esse accidentate : sed repugnat aeternis, & incorruptibilibus non esse substantiale : ergo repugnat eis habere materiam , quae est pars substantialis; & cum constet, cae tum esse incorruptibile, & ex mento Aristotelis,aeternum , sequitur apud ipsum non habere materiam,

quod hiice verbis concludit: Nihil igitur simpliciter incorruptibilium simpliciter potentia est, secundum aliquid

autem, nihil prohibet, ut quale, aut ubi actu ergo 'mnia. . Vnde libro iΣ.textu trigesimo probat, intelligentias materia carere, quia sunt sempiternae, idem ergo de corpore caelesti sapud ipsum aeternum) sentire necessarium est.Secundum testimonium reperio, in lib. de longitudine, & breuitate vit, cap. a. sic habens: Impossibile est habenti materiam non existere aliquid contrarium: sed caelum caret omnino contrario, docente, & probante eodem Aristot. I.lib. de caelo cap. q. ergo apud ipsum materia caret. Probatur deinde ratione I. quia gradus essendi pertinent ad essentiam uniuersi, ut supra statuimus: sed in natura spirituali datur duplex gradus formae completae, ut angeli;

incompletae , ut animae rationalis ergo in natura corinporea debetur duplex;alius, incompletus quidem, Ut

62쪽

formae rerum sublunarium ; completus ut caelestia corpora , quae cum sint in tali genere persectissima, non potest denegari eis ratio formae completae. Et Vr geri potest argumentum hoc modo: possibilis forma, est completa in rebus corporeis, quia nulla poterit implicatio contradictionis designari, in eo quod de tur,quandoquidem in genere spirituali detur;poterit Crgo a Deo fieri, & eo ipso probator essicaciter esse factam,alioqui careret tali gradu essendi satis per&cto in uniuersum : probatur, quia ex transimulatione sudstantiali corporum inuestigarunt philosophi materiam , ergo solum in eis reperiri potest, quae sunt

transmutabilia substantialiter:sed constat,caelum non esse hoc modo transmutabile, nam transmutatio secundum substantiam est generatio, & corruptio,. quibus alienum est corpus caeleste:ergo alienum quo que a materia erit: quia omnia,quae in caeso desiderari possunt,saluantur sine materia,ut motus, diuersaeque omnes influentiae,& modus omnis concurrendi cum inferioribus causis , ad suos effectus: ergo non est in eo ponenda, quia non debent multiplicari res sine necessitate, praesertim in hac parte': cum perectius longe sit caelum sine materia,quam cum illa. Probatuzantecedens, quia virtutes influendi conueniunt cano. Vt est in acto: cum conueniant ei, ut uniuersali agenri, non ergo ratione materiae,quae ideo nec est necessaria ei,nec tribuenda. Ad hanc sententiam ex parte reducitur ea, quae distinguit caclos quantum ad materiam pertinet, assetitque de solo empyreo non habere mamreriam pro pleb maiorem perfectionem,& simplicitatem eius,reliquis vero eam tribuit. Secunda opinio omnes canos ponit compositos ex materia,& serma:quam uniuersaliter docuerunt PIato,& caeteri Philosophi Aristotele antiquiores, Ut te-

63쪽

statur Diuus Thomas i pari.quaest.66. illic. 2. & d cent omnes illi. qui tenent, materiam sublunarem eiusdem rationis esse cum caelesti, vel diuersae rationis;cum inter omnes conueniat, caelos habere materiam,vt videbimus quaest. seq. Eandem sequuti sunt plures ex sinctis Patribus,ut Basilius, Chrysostomus,

Augustinus,Ambrosius. & caeteri omnes, qui tenue-Tunr, priu- tempore creatam fuisse , Deo materiam informem, hoc est, sine forma, quam perficeretur per aliquam sermam, vel non prius tempore, sed simul Dissie creatam,& informatam:quos citat Diuus Tho- .mas artic. I .eiusdem quaestionis,loquebantur enim de materia tam sublunarium corporum, quam caelorum, tanquam certum praesupponentes, caelos hahere materiam .la speciali Abempace, quem citat Alberi us Magnus i. lib. de caelo titulo I. cap. 3. Aben-cembron. in libro fontis vitae. Alexander lib. primo naturalium quςstionum capite io.Simplicius in libro de caelo, commento 3. & 3s. Diuus Thomas prima parte quaest. 66. artic.2. & ibidem Caietanus, Diuus Bonaventura, Algidius, Capreolus, & caeteri scholastici in a.distinct. I x.Hervaeus,quodlibeto . quaest. 3. Soncinas I 2. metaphysicae, quaest. 7. Iauellus libro I. quaest. I a. & omnes recentiores , ita ut opposita ab scholis prorsus sit relegata. Et inprimis haec lententia est expressa ab Aristotele I. lib.de caelo,cap.93. rextus s.his verbis:Calum autem Ut quidem eorum, qua φρο-

iaria sunt,s eorum,qua ex materia. Et lib. 8.cap. 2.text. .

sensibiles vero cunctae substantiae materiam habent, est autem substantia id ipsum, quod subiicitur, aliter

quidem materia, aliter ratio : materiam autem dico,

quae eum non, quod quid actu sit,potentia est quod quidi Constat vero, & ab aduersariis praesupponitur auquam euidens, quod caelum sit substantia sensibi.

64쪽

aitha

ta ab alii

lis, & per visum lentiatur ab omnibus, ergo euidens est apud Aristotelem, habere materiam. Et tandem lib. a.de generatione, docet expresse,eadem esse principia secundum numerum,ex quibus sunt generabilia& ingenerabilia, ac sempitema, quae sunt caelestia corpora, quia princim utriusque duo sunt,unum tanquam materia,tu alterum tanquam forma,hisce veris bis: Sunt igitur,&numero aequalia, & genere eadem, quae & in sempiternis,& in primis:illud enim, ut ma- .

teria est,hoc autem,Vt forma.

Ratione veto mea quidem sententia non foret probanda, si vellent aduersarij his,quet naturale lumen intellectus ostendit, et sola notitia verminorum ac quiescere. Nam eum per se sit euidens, & ab eis admissum, caelum este corpus, eandem prorsus euidentiam obet per se I quod sit materiale, quia corpus idem prorsus significat, quod materialis substantia, prope rea apbd mb principiorum veritatem continet quod caelum habeat materiam, ita ut probatione non indigeat.Et haec sortassis est eausa,quod vix possit inueniri efficax ratio , ad eam probandam. Et a priori nulla,quia non possum principia a priori demonstraxi ,& uniuersaliter loquendo,quia quo principia euidentiora sunt, eo postunt minus efficaciter ostendi aut probari:sed probatur , posteriori Primoiquia caelum habet duas Mias compositiones, longe inferi res;atque impe femores, quam compositio ex malevm;& forma; haec igitur tanquam perfectior non pOrest ei denegari, euidens est consequentia, quia pro pter solam imperfectionem ei denegatur,sed antece dens gdmittunt aduersarij, concedendo cauo quantiatem, & ideo partes integrantes substantiae eius, ex ubus componitur, atque etiam compositionem ex υbiecto,& accidentibus sensibilibus,vi ex substantia i

65쪽

6 De Globis Mundo.

& quantitate,luce,figura,raritate,ac densitate,de qui- 'bus speciali ratione conuincitur, non esse nisi in materia , aut composito ex ea. Probatur tandem, quia sensus, & operationes eorum, non solum corporei

sunt, sed materiales: ergo repugnat sentire, nisi materialia : sed euidenti experient constat, cadum esse sensibile ab eis i dc sentiri actu : ergo euidens est, quod sit materiale, & veram materiam sensibilem

Ad primum testimonium Aristqtelis respondetur ipsum negare caelo potentiam substantialem , quae non sit semper coniuncta cum suo actu , sed indifferens, quia aeternum, & incorsuptibile est, nψn vero potentiam , cum eodem actu substantiali sempet coniunctam , quia haec non obstat wrnirati compositi, ut patet, ac proinde,nec intentio Aristolos. In alio vero testimonio colligit carentiam materiae, in intelligentiis non ex sola aeternitate , sed quia sunt puri actus sine principio mouentes. i ISecundum testimonium, absque ulla expositione debet intelligi, quod habens materiam liquam contrarietattan habere debeat; sed minor neganda est, quod caelum care t pmdi contrarietate nam licet

activa, p tu careat, omni eatquae principium est sprruptionis, sed aliquam habet ad corruptionem non dispqnqqtem v t rari,& densi, & secymbim motum tardi vcl iride alias huius conditionis: de tu lis igitur, qiue ad corruptionem disponunt. asseruit,& probauit Aristoteles in hoc libro ii non reperiri

in caelo , non de omnibus: quare non probatur ex his testimoniis quod ex mente eius contrarietate

Ad primum argumentum negandum est, possibilcm s se substantiam corpoream completam, & sirnplicem

66쪽

plicem , laoc est , quae sit sola forma, sicut angelus in

Ordine spirituali,& non sit composita ex materia , &forma,primo,quia sicut probatum cst,impossibile dari corpus sine materia, ita probatur impossibile, dari

formam corpoream,& non marerialem ; quod si materialis est,intelligi nequit, quin sit apta componere, Corpus cum mali ria. Secundo , quia si corporea forma usi, & capax quantitatis & accidentium sensibilium, ut concedunt aduersaris de corpore caelesti, necesse est alias valde inferiores , a/que imperfecti Oxςs compositiones habere ex partibus integrantibus, atque ex subiecto, & accidenti, quae non possunt esse in eo,quod caret compositione ex materia,& forma,

neque in Mima nisi materiali. Dd vero dicitur dari in genere spirituali complaam, & incompletam formam, ad inutivimsed negamus, 'iόod sub genere corporis dari debeami , nam cum sit inferioris , & valde impersecti bris ordi nis portas nequit esse compo- simia sine compositione , ex materia, & forma; quo cui res inserioris ordinis sitiit , eo maiorem compositionem habere dc bent, di simplicitatem minoi

Ad hecus pro negandum est antecedens, quod eff. sola trapsiouxatisne substantiali cognouerunt Philo

in Ebi materim, quin potius nec. eam cognouerunt: primo, ex tali tyansinutatione , sed ex accidentali paclens bili, ut ex alteratione, & latjonu, ex qua substars tialem transmutationem in rebus subluualibus asseqquuti suiu, dc per ςarentiam eius distinxerunt corporae caelestia a sublup. cibus, iudicantes ualcani mutabiliaeelle illa, secundum substantiam, dc tum transmittari: secundum accidentia sensibilia, ex quo satis eri caci -rpr intulerunt, moreriam habere, quamuis alterius: conditi is, Iatcria sublunarium. I

67쪽

43 De Caelo,se Mundo.

Ad tertium negandum est etiam anteeedens,quod sine materia saluentur omnia, quae sunt in caelo, inprimis enim, nec saluatur lux corporea, ac visibilis, nec saluatur raritas,& densitas, nec siluatur motus;&consequenter non saluantur influentiae in inferiora, quia plura influunt per lumen tanquam per virtutem agendi, plura per motum, tanquam per conditionem,immo & caeteras influentias constat esse eorporeas , & materiales, quarum subiectum non potest non esse compositum ex materia,& forma, Vt proba

uimus.

An materia caelorum sit eiusdem streret eum materiasublunarium corporum, vel diuerse.

IN praesenti eontrouersia tenet prior sententia materiam sublunarem et caelestem esse eiusdem speciei, quae communis fuit in schola Philosophorum, Aristotele antiquiorum, ut testantur Theodoret. in lib.de materia de mundo,& Plutare. I. lib. de placitia Philosophorum, ita enim tenuisse aiunt Trimegi stum,Empedoclem, Heraclitum, T halem Milesium, Xenophane Anaximandrum, Xenocratem, Plato- rem,& alios. & eandem sequuti stant postea Avicena r. lib. suae sufficientiae, cap. 3. & ex Theologis D. Bonaventura in x .distinct. I 2.quaest. I.sconis distinct. M.quaest. I .s . secundum Theologos, Algidius eadem distin.& opusculo de materia caeli, Oham in h. quaest.22. Abulensis in caput T Gen. l. 27.Titelmanus libro hilosophiae,capite i a. Arsentina tractatu de mate-

68쪽

ria eaeli,noster Molina I .parte, tractatu de opere sex dierum, disputatione alij. Probatur primo, quia actus est,qui distinguit species,ut docet expresse Aristoteles r. libro Metaphysicie , textu 9. Sed tam sublunatis, quam caelestis materia, est pura pinen ia, nullum actum includens:ergo non potest inter unam& alteram dari distinctio specifica, & certe si talis distinctio admittatur, verum esse non potest commune illud proloquium, ab omnibus receptum: materiam esse infimum omnium entium, summe distans a Deo. Probatur ex alio principio Aristotelis S. libro Metaphysicae textu Io. quod species omnes sunt inaequalis perfectionis , sicut numeri, ergo si duae sunt species materiae sublunaris, atque etiam cς-lestis , inaequalis persectionis erunt, & aliqua eorum perfectior altera, & ex consequenti non erit infimum ens, illa quae ponatur perfectior, nec sumia distabit a Deo , neque denique erit prope nihil, ut D. Augustinus asseruit Ia .libro conses. c.7. & 8. Secundo , quia si materia caeli debet poni distincta specie a sublunari, ideo erit, quia ex identitare specifica utriusque, statim sequitur caelum non esse incor ruptibile , ut supponimus, sed hoc non sequitur : ergo non est necessaria talis distinctio, & consequenter non est admittenda. Probatur minor, quia uscaelum sit incorruptibile, satis est, quod unio forma: Cum materia sit naturalis rex quo fit ut indissolubile sit compositum ex utraque, & ideo ex propria natura incorruptibile, sed hoc potest stare absque diuersitate materiae, prupter modum informationis formae, &carentia dispositionum contrariarum. Nam si forma talis sit,quod expleat capacitatem materiae,nec postulit in ea pro sui informaticine cotrarias dispositiones, nec materia appetat aliam formam , nec potetit reci-

69쪽

pere ab ullo agenti dispositiones contrarias. Ex quibus omnibus plane insertur, non repugnare, quod caelum sit incorruptibile ex propria natura, quamuis materia eius sit eiusdem speciei cum sublunari. Posterior sententia distinguit specie materiam non solum caeli Empiret, sed omnium corporum Caelestium a sublunari. Ita D. Thomas I. parte, quaest.66. articulo 1.& ibidem Caietanus, Alexander Alensis a. parte, quaest. 44. membro a. Albertus Mignus in A. distinct. 6. articulo 8. Richardus in 1. distinctioneia. quaestione 8. Hispalensis & Capreolus ibidem quaestione unica, articulo I. Henricus quodlibero 4.quaestione I 6. Ferrariensis 3. libro contra gentes capite io. Iabellus 8. libro Metaphysicae, quaesi r3. Sonetinas libro i z. quaest y. Alexander libro I.nat .ralium quaestionum , cahite I 1. Pater Fonseca a. libro Metaphysicae , capite 3. Pater SuareΣtomo I. Metaphysicae, disputatione 13. sectione D. Patres Conimbricenses I .libro de caelo, capit. a. quaestione 6. quamuis oppositam quoque partem ut probabilem defendant. Et tandem hanc sententiam tenuit Diuus Dionysius .cap.de Diuinis nominibus, quem citat pro ea Diuus Thomas in a.dist. I F.quaest. I. articulo 1 .assirmans in hac re, sicut in aliis sere omnibus Philosophicis doctrina Aristotelis sequutum suisse. Et haec est iam fere communis sententia,quam ut longe probabiliorem sequimur, & imprimis expressa est apud Aristotelem i 1.libro Metaphy sicae, textu Io. hisce verbis : Cuncta vero quacumque mutantur, materiam

habent,sed diuersam. na ct ipsorum semuernorum,quacuque non sisnt generabilia, sed latione mobilia attamen non fenerabilem,sed unde quo.ldem docet 8.li. taphysicae rem n.Argumentum vero praecipuum huius sententiet est,quia si materia ciniru,& sublunarisessent eius

70쪽

de sipeciei, sequeretur corpora cariettia incorruptibilia, esse, sicut sublunaria.Probat ur consequentIa,quia materia cςli esset capax aliatu formarum, nempe elemetorum ma ubi eadem est natura materia,eadem est ca- Pacitas recipiendi easdem formas, ut patet in materia quacumq; sublunari,&cu careat aliis formis, habebit, priuationem earu: quare quatum est ex se eas appeteret. Sed conflat, tunc priuationem & hunc appetitum aliarum sosmaru esse totam radico corruptionis ele--ntorum:ergo pari ratione essent corruptibilia coropora caesestia. Cui argumento non fit satis variis soluistionibus.Non enim fatis fit dicere,appetitu illius m

teriς expleri per informationem formi ad eis perfectet

continentis alias eminenter; quia nec continet perfectiones aliarum formarum intensiue, nec extensue,

cu anima rationalis,& qua libet sensitiva perfectior sit formacdi, ac proinde persectius actu & materia. Et ide est de aliquibus formis cςlorsi copalatione alioru,& omnes absq; dubio perfecti' actuaret ex resue:ergo. Nec sati facit, quod probabilius respondent alij. . hanc incorruptibilitatem prouenire ex speciali modo informandi formia caesorum, cum speciali, scilicet accomodatione,& specialibus dispositionibus no hab&tibus contrarium, unde materia cςli non habet cap citatem proximam ad alias formas, sed solum remotam. Hoc,inquam, non fassicix, quia vel materia caesi respicit essentialiter sormam inseparabili modo informant in cum talibus dispositionibus carentibus contrario, & ex hoc sequitur distinctio specifica materiς cum ex ne respiciat aetiim specie distinctii minratione formali actus vel materia ex se indifferes est,& accidentaliter determinariu per tales aispositiones ad formam in amissibiliter informatam: ergo potuit

SEARCH

MENU NAVIGATION