Josephi Ferrante olim advocati, et antecessoris in archigymnasio romano *elementa juris canonici

발행: 1854년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

89 trimum altera piars exigit , nisi justa causa excuset: 3. pulica honestas , do qua paullo post dicemus in Matrimonii impedimentis. Si quis igitur fidem sponsalium renuat implere, iudi-

eis auctoritate, et metu poenarum spiritualium, poenisque temporalibus poterit induci. Sponsalia variis modis dissolvuntur e 1. per mortem: 2. per lapsum temporis ad eelebrandas nuptias praefiniti :3. per longinquam peregrinationem seu absentiam , cujus tempus desiniendum erit judicis arbitrio et 4. per insignem

corporis deformitatem post sponsalia supervenientem alterutri sponsorum e 5. per supervenientem furorem: 6. per sornicationem unius sponsorum, vel praecedentem sponsalia, si fuisset occulta alteri , vel subsequentem , quo in casu innocens poterit a sponsalibus resilire et T. per votum simplex

easti talis perpetuae ; quod si sponsalia praecedit, haec non

tam dissolvuntur, quam ab initio irrita sunt; sin sequitur sponsalia, ea ex multorum sententia dissolvit: 8. per unius haeresim , vel apostasiam a fido : s. per superveniens dirimens impedimentum , ut est sacer ordo , Prosessio religiosa , matrimonium cum altero contractum, assinitas , auteognatio spiritualis 2 10. dissolvuntur communi consensu utriusque sponsi licet juramento fuerint munita: 11. tandem solvuntur dissensu unius pubertatem adepti, si impubes contraxit sponsalia.

S. II.

De Matrimonio. Matrimonium quandoque appellatur sponsalia de praesenti , ut distinguatur a sponsalibus , quae ad matrimonium sic appellatum opposita dicuntur sponsalia de suturo; quia haec verbo suturi temporis fiunt, ex. gr. ego te ducam in uxorem; illa verbo temporis praesentis , ex. gr. ego te duco

in uxorem.

Matrimonium dupliciter accipitur vel pro contractu ipso, quem inter se mulier et vir ineunt , quique res transiens est , vel pro vinculo per talem contractum inducto, quod

permanet et perpetuum est. Matrimonium priori modo acceptum est eontractus, quovis eι mulier suorum eo orum dominium ad usum eo usa -

102쪽

Iem sibi in v ieem tradunι et aeeipiunι, seque obligant ad se mutuo juvandum , et perpetuo eo habitandum e acceptum altero modo est maris et seminae eonjuncιio maritalis , ae legitima, individuam vitae eonsuetudinem retinens : dicitur maritalis , id est ad prolis generationem , et educationem ordinata ;legitima , quia nullum debet osse impedimentum a lege staiulum , quo nuptiae inter eas personas dirimantur ; reliqua verba definitionis significant , virum et mulierem inter se conjungi etiam ad prolem educandam , aliaque matrimonii onera sustinenda.

Cum vero matrimonium a Christo Domino elevatum fuerit ad Sacramenti dignitatem , illud hac ratione acceptum , idest Sacramentum Matrimonii definitur Gnιraelus modo dieius, quo eo uneιὰ Christi eum Ecelesia significatur, ejusque institutione dasur gratia speetalis aurilii ad moderandam earnis eo neviseentiam , ad prolem Chrisιiane insιuuendam , eι ad fidem eo fugatim servandam, eι gratia habitualis ad eadem inelinans. Cum igitur matrimonium duplicem habeat rationem contractus et sacramenti ; quaeritur num una ab altera sit separabilis. Dissentiunt doctores.

Sunt qui putant, ministrum hujus Saeramenti esse Sa-eerdotem , ipsum Matrimonii contractum materiam esse , formam illa verba Sacerdotis u ego vos in matrimonium conjungo n. in hac igitur sententia, si duo matrimonium interso contraherent coram testibus et Paroelio, quin is ulla proferret verba , hoc Matrimonium esset contractus , haud vero

Sacramentum.

Alii putant , materiam huius Sacramenti esse corpora

contrahentium, formam esse verba, aut nutus , quibus illi suum exprimunt consensum , ministrum esse ipsos contrahentes , qui mutuum consensum exprimentes sibi invicem Sacramentum conserunt. in hac sententia facile quis videt,

Sacramentum a contractu Separari non posse.

Super has vero opiniones etsi nulla Ecclesiae desinitio prodierit , tamen ejus praxis magis videtur favere secundae opinioni. Numquam enim Ecclesia jussit, instaurari matrimonia Fidelium sine Parochi benedictione in ita , quod certe non praetermisisset , si ea ob legitimi ministri desectum Sacramenti rationem non haberent.

Ex duplici ista , quam explicavimus ratione matrimOnii sit . ut illud sit legitimum , vel ratum. Legitimum dieitur , quod valet solum ratione contractus , ut quidem Diuitiaco by Corale

103쪽

est omne matrimonium , quod Infideles seeundum naturae legem eontrahunt. Ita tum est illud, quod habet etiam rationem Sacramenti , ut est, vel esse potest matrimonium solum Fidelium.

Praeterea Matrimonium vel est persectum , vel consummatum. Persectum dicitur , statim ac vir et mulier consensum conjugalem praestiterunt; eonsummatum dicitur, quod copula carnali completur. Itaque ut Matrimonium valeat, nullo modo requiritur concubitus , sed haec duo tantum : 1. consensus per verba

de praesenti rite praestitus , id est vere , voluntarie , deliberate , signoque sensibili expressus , ut diximus de sponsalibus : neque requiritur expressa alterius partis repromissio ut in sponsalibus e cum enim Τitio dicenti ; ego te ae-eipio in meam uxorem , Caja respondet; assentior , hoc uno eontinetur utriusque promissio et acceptatio , nempe Τitiusso dat in maritum Crino , Cria se dat in uxorem Titii, et uterque alterius obligationem acceptat: 2. requiritur ut in matrimonii celebratione nullum sit impedimentum dirimens, quod nempe prohibet ne nuptiae contrahantur, contractas-rue vel ab initio irritas Deit ; quae impedimenta quatuoreeim sunt , et hisce versiculis continentur. Error, conditio, volum, cognatio, erimen ,

Cultus disparilas , vis, ordo, ligamen, honestas, Aistinis, raptor , si clandestinus, et impos ellaec facienda vetant connubia, sacta retractant. S De Impedimentis Matrimonii. Error est triplex , vel enim cadit in personam , ex. gr. eum quis ducit Mariam putans ducere nosam ; vel cadit in conditionem , cum liber homo putans contrahere cum libera contrahit eum serva , quae patitur servitutem iuris gentium ; vel cadit in sor lunam aut qualitatem , ex. gr. eum quis putat Bosam, quam ducit, esse divitem , nobilem , virginem , aut pulchram , eaque paupera est , plebeja , eorrupta , aut desormis. Error personae juro naturali dirimit matrimonium ;eonsensum enim tollit omnino et nequit igitur confirmari ,

nisi deiecto errore renovetur consenSus.

104쪽

Error eonditionis si, eo quem exposuimus modo, contingat, humano tantum iuro dirimit matrimonium, secus error qualitatis aut fortunae. Nam fortuna , aut qualitas nihil imminuit conjugum obligationes et jura et sed maxime imminuit conditio servilis , ob quam nequit servus suum eorpus in alterius potestatem libere tradere , individuamque vitae consuetudinem cum eo Servare.

Ceterum si error qualuaιis aut fortunae transii in errorem personae , ex. gr. si quis putans contrahere eum filia

Principis Burghesii eum alia semina contraxit paupere et ignobili, quae illius nomen assumsit , iunc sane dirimit matrimonium.

Alterum impedimentum juris naturalis est conditio substantiao illius matrimonii, quod contrahitur, adversa, ejus que eelebrationi expresse a cela , ut est omnis conditio , quae adversatur uni , vel alteri ex iribus matrimonii bonis, idest bono prolis , positivo scilicet impediens generationem Vel educationem prolis , si partum ex . gr. abigas , Si prolem occidas, vel bono Saeramenti seu indissolubilitati matrimonii , ex. gr. accipio te in uxorem donec inveniam aliam ditiorem : quao conditio , quia tendit ad matrimonii resolutionem, proprio dicitur resolutiva e vel bono fidei conjugalis , e X. gr. contraho tecum si pro quaestu te adulterandam tradas.

At conditio turpis solum , sed matrimonii substantiae

non adversa , ex. gr. duco te . si furtum facies , vel conditio impossibilis , ex. gr. si flumen hiberis , in sero externo matrimonium nequaquam vitiat, sed magis ipsa vitiatur , idest pro non adjecta habetur , nisi contrahentes ostenderint , ideo se sub una, vel altera conditione matrimonium contraxisse, quod nullum habuerint animum contrahendi. Conditio autem honesta cum possit matrimonio apponi , illius vim initio suspendit, atque si evenit, illud con-srmat , si defieil infrmat. Haec autem jura locum habent in veris eonditionibus,

illis scilicet, quae suturum respiciunt eventum. At si conditio sit de re praesenti, vel praeterila , matrimonium ab in illo aut valet , aut nullum est prout ros in conditione posita extare nee ne deprehenditur ; nisi suerit conditio natura impossibilis , qua o sive do futuro , sive de praesenti sit, non attenditur, ac matrimonium valet. Duiliaco by Corale

105쪽

93Votum , quod est tertium impedimentum dirimens, est simplex , vel solemno , idest, omissum in Prosessione Religionis adprobatae valido facta ; solemne solum dirimit matrimonium. Quamvis autem dissentiant Doctores, an volum solemne habuerit semper vim dirimendi matrimonium , seu iuris nodivini an humani sit hoc impedimentum e tamen certum est, posse Summum Pontificem ab eo solvere per eam dispensationem, qua non tollitur Iegis vinculum, sed lantum declaratur , divinam legem in eo casu ob adjunctas rerum circumstantias nequaquam adstringere. Cum autem Glera omnia impedimenta matrimonium

dirimant solum si illud praecedant; id sano proprium est hujus impedimenti , ut dirimat matrimonium celebratumeliam ante religiosam Prosessionem, modo non fuerit consummatum. Qua de causa coniux anto matrimonii consummationem poterit quovis temporo ad Religionem transire altero vel invito , habetquo a iuro duorum mensium spatium ad deliberandum , si altera pars instet. Cognatis est quaedam personarum conjunctio procedens vel ex carnali propagationo , vel ex adoptione , vel ex Sa-eramento Baptismi, aut confirmationis. Prima dicitur naturalis , altera legalis , tertia spiritualis. Cognatio naturalis est nexus personarum ex eodem san uino , idest ex eadem persona per carnalem generalionem escendentium. In hac igitur cognatione considerantur stipes , linea , et gradus. Stipes est is, a quo proximius communem habent originem ii, de quorum cognatione quaeritur e sic duorum

fratrum germanorum stipes est eorum pater, non avus. Linea est series personarum a communi stipite descendentium ; ea duplex est , reeta quae complectitur generaules et genitos , vel obliqua quae complectitur eos , qui atommuni stipite provenientes latere inter se conjunguntur, idest nec parentes inter se , nec liberi sunt. Linea recta , si complectitur generantes , dicitur linea recta adscendentium, vel superior e si genitos, dicitur linea recta descendentium , vel inferior ; ex. gr. mihi conjuncti sunt in linea recta adseendentium meus pater, a us, proa- us , abavus, trita vus ; at in linea reeta descendentium conjuncti mihi sunt meus filius , nepos, pronepos , abnepos, irinepos ele.

106쪽

Linea obliqua , quae dicitur e tum traiis versalis vel colla ieralis , duplex quoque est; aequalis, tu qua cognati aequaliter distant a communi stipite, ut fratres; inaeq-lis, in qua alter cognatorum longius distat a stipite, ut patruus, ei fratris si ius. Gradus est distantia cognatorum inter se, seu est meus ura zognationis.

Ad cognoscendum cognationis gradus in linea reela ius

civile et canonicum eadem utuntur regula: nempe tot numerantur gradus quot generationes : pater igitur a filio distat uno gradu , avus a nepoto duobus gradibus. In linea obliqua tam aequali , quam inaequali jus civile servat eamdem regulam , nempe tot gradus ponti, quot sunt generationes , et computat generationes omneS , quae sunt ex utraque parte usque ad stipitem. Igitur duo fratres distant duobus gradibus inter se, quia a stipite ad eos duae sunt generationes ; patruus a filio fratris distat iribus gradibus , quia tres sunt geuerationes ab iis usque ad stipitem. At jus Canonicum in hac linea generaliones numerat ex una tantum parte , alque si linea sit inaequalis , ea numerat a persona, quae magis distat a communi stipiter undo

ponit regulam , quod in linea obliqua aequali quot gradibus personae distant a communi stipite, totidem inter sodistant : igitur filii fratrum germanorum inter se distant duobus gradibus , quia tot gradibus distant a communi stipite , idest ab avo; in inaequali quot gradibus persuua remotior distat a communi stipite, totidem inter se distant; hinc frater mei avi distat a me tribus gradibus , quia tot gradibus ego disto a communi stipite, qui est meus proa

vus.

Numeratio graduum secundum juris civilis regulam seri debet in successionibus haereditariis et lutetis; secundum juris eanonici regulam in matrimoniis. Cognatio dirimit matrimonium jure quidem naturali in primo gradu lineae rectae ; jure saltem humano in quolibet ejusdem lineae gradu, id est in infinitum. In linea colla terati Matrimonium dirimit usque ad quartum gradum inclusive , et quidem jure naturali in primo gradu, humano in ceteris gradibus. Stat autem hoc cognationis impedimentum , sive illa oriatur ex nuptiis , sive extra nuptias. Diuiti reo by Corale

107쪽

cognatio legalis oritur ex adrogatione , vel adoptione persecta. Quaestio est num oriatur etiam ex adoptione imperseeta. Haec etiam cognatio habet quodammodo lineas ructam et transversalem.

In linea recta Matrimonium dirimit inter adoptantem et adoptatum , adopia lique liberos , non solum adoptiono

manente , sed etiam ea soluta. In linea transversa matrimonium dirimit inter adoptatum, et filios naturales adoptantis, sic tamen , ut impedimentum cesset, soluta adoptione Sive per mortem patris , sive per emancipationem filii vel naturalis vel adoptivi. Denique ob assinitatem quemdam, quae videtur eontrahilum inter adoptatum et uxorem adoptantis , tum inter adoptantem et uxorem adoptati , dirimit matrimonium iniereas personas, etiamsi solvatur adoptio morte vel adoptantis, vel adoptati. Cognatio spiritualis ex Iuro novissimo Tridentini Concilii in cap. 2. sess. 24. de Res matrim. nascitur solum inter baptizantem, et bapti ratum, baptizalique patrem et matrem , inter patrinum et baptigatum , baptigatique patrem

ei matrem e inter confirmaulem, et confirmatum, confirmati- quo patrem et matrem , inter tenentem confirmatum , et patrem matremque confirmati. Impedimentum cognationis tum

legalis , tum spiritualis totum est juris humani , proindeque potest dispensari. Crimen, quod est impedimentum dirimens Matrimonii,

quadruplex tantummodo est. 1. Si quis, adulterio commis-Sο , conjugem sive suum sive alterius, Vel ipso per se, vel per alterum suo consilio , aut praecedente mandato occidat, ut eomplicem adulterii ducat, quamvis hic non consenserit, aut ignoraverit eaedem laclam ad hunc suem matrimonii inter se contrahendi.

2. Est conjugis occisio machinata , et perseeta ab ejus

conjuge, et altero, ut inter se matrimonium contrahant: cap. Laudabilem l . De eonversione Insidelium.

3. Est adulterium utrinque formalo, i tale scilicet ut conjugium alterius uirique adultero fuerit cognitumi et promissio data , et acceptata ab adultero matrimonium inter soeontrahendi post moriem conjugis , sive pr0 missio Praeces serit adulterium , sive Sequatur. 4. Est adulterium utrinquo formalo, et matrimonium

vivento adhuc legi limo conjuge attentatum tuler adulteros,

108쪽

06sivo post adulterium , sive ante e cap. cum haberia 5. et eap. 8. De eo qui durit in matrimonium. Hoe etiam impedimentum juro humano statutum est, ne quid contra vitam legitimi coniugis conspiretur. cultus dispariis s matrimonium dirimit inter Baptizatum , et non Baptizatum licet cathecumenum ; quamvis nonnulli arbitrentur hoe impedimentum juris esse divini, tamen excommuni sententia, frequentique usu Sedis Apostolicae ab eo dispensaniis habet vim dirimendi jure solum humano.

Fris seu metus, ut matrimonium dirimat, debet esse gravis , injustus , externus, ac directus ad extorquendum co sensum illius matrimonii. Metus potest esse gravis vel absolute, ut est metus alicujus mali per se gravis , ex. gr. metus mortis , mutilationis, exilii, diuturni carceris, amittendi bona, vel omnia, et magna ex parto : vel respeetioe idest metus alicujus mali, quod etsi non commoveat virum sortem, tamen seminae, puero , vel homini meliculoso merito formidandum videtur. Uterque metus seu gravis absolute, seu gravis respectivo,

num in laeto existat , proindeque perveniat ad matrimonium dirimendum in prudenti judicis arbitrio repositum est. Motus etiam reverentialis, idest timor habendi parentem , vel superiorem insensum , licet in se levis sit, sit tamen gravis , si minae aut verbera, aut quiddam aliud gravo adjunctum fuerit. Iniustus si contra leges incussus; ex. gr. si seu pratora iudi eo contra legis praescriptum capito damnatur , nisi puellam stupratam ducat, isque hoc metu adductus cum ea

matrimonium ineat. Externus id est ut metus sit a causa omnino externat nam si quis conscientiae stimulis, metuque gehennae im- lsus puellam a se stupralam duceret, matrimonium va-eret, quia metus oritur a causa interiori.

Directus ad matrimonium extorquendum; igitur si quis ut a carcere se liberet, osserat suo creditori nihil talo ab illo potenti , se filiam ejus indotatam ducturum ; matrimonium valeret , quia metus careeris illatum ei est, ut solveret , non ut filiam cruditoris duceret. Matrimonium ob vim invalidum , nisi altera pars consensum retractaverit, ratificatur 1. Per copulam , quam I ars metum passa sponte, affectu conjugali, et sciens nul

109쪽

spontanea, idest laeta timoris ea usa sublata , sit alterius temporis , sit eum scientia nullitatis matrimonii. ordo meer si praecedat matrimonium, illud dirimit fixo

consummatum si vo uon, secus ac professio religiosa, quae dirimit matrimonium etiam praecedens non consummatum. Nil

autem inseret, si ordo fuerit ex metu gravi susceptus; id enim haud ossicit validitati ordinationis ; laniumque vi ordinatus , sacri ordinis exercilio perpetuo interdictus a lego eontinentiae dispensatur, si ostenderit metu gravi se ordinatum , nec postea suae ordinationi libere consensisse. Hace est sententia in tribunalibus ecclesiasticis usu recepta contra eos, qui volunt Ordinem vi susceptum neque dirimere, nec impedire matrimonium. Impedimentum ligaminis est matrimonium valide cum altero contractum , quo stanto secundum nullo modo potest contrahi, tum ob matrimonii indissolubilitatem , lum ob vetitam polygamiam. Itaque conjugi, etsi longissimo temporeis conjugem expecta erit absentem , frustraque de illius morte , aut vita exquisierit , tamen non datur venia transeundi ad se eundas nuptias, nisi mortem conjugis certo documento probaverit; nam ex longa conjugis absentia certitudo do illius obitu minimo colligitur. Publiea honestas est impedimentum dirimens, quod oritur ; 4. ex sponsalibus de suturo validis , et certis i id est

non suspensis a conduione adhuc pendente) inter consanguineos sponsi ci sponsam , ct vicissi in inter sponsum ei consanguineos sponsae usque ad primum gradum ex in rc novissimo Tridentini Concilii, licet sponsalia soluta fuerint per mortem sponsi , aut Spousae , aut per mutuum dissensum ς 2. ex matrimonio rato non consummato , licet sit invalidum i modo id non sit ob desectum consensu si inter maritum et consanguineos uxoris , ac vicissim inter uxorem et consanguineos mariti usque ad quartum gradum inclusi ve . Hoc impedimentum totum est auris humani. Altinuus est propinquilas personarum procedens ex cOpula earnali persecta et consummata , sive licita in matrimonio , sive illicita ex ira matrimonium inter consanguineos viri et seminam carnaliter cognitam , et vicissim inter i-rum ci consanguineos seminae carnaliter cognitae. Sic attento iuro canonico desinitur assinitas, secus iuro civili, in quo tantum ex nuptiis assinitas nasci si aluitur.

110쪽

Iineae, gradusque assinitatis sequuntur omnino lineas ei gradus cognationis. Igitur ad cognoscendum gradum et lineam assini latis. quae est inter unum conjugem, et quemvis consanguineum alterius coniugis, satis erit cognoscoro lineam, ei gradum cognationis , quae est inter conjugem , ejusque consanguineos : ex. gr. Catharina soror Agnetis nuptae cum Petro urit assinis marito suae sororis in primo gradu lineao obliquae ; nam ipsa est cognata suae sororis in primo gradu canonico lineae obliquae. Sic si lius est cognatus sui patris in primo gradu lineao rectae r igitur uxor filii erit ab sinis patris sui mariti in primo gradu lineae rectae. Impedimentum assinitatis , si nascitur ex copula licita extenditur usque ad quartum gradum inclusive in linea Albqua , at in linea recta ascendentium , et descendesitium ex- isnditur in infinitum : si nascitur ex copula illicita non excedit secundum gradum jure novissimo Tridentino. Impedimentum assinitatis ortae ex coeula licita in primo gradu lineas rectae , quamvis nonnulli doctores illud censeant esse juris naturalis, verius tamen est iuris humani , quod tamen haud expedit dispensari : ceteris autem in gradibus cujuslibet lineae est tantum iuris humani. Assinitas dicitur oriri ex eopula lieita , etiamsi cognatio sit ex copula illicita: ex. gr. Titius extra matrimonium genuit Paulum, qui post duxit Mariam , amnitas Titii eum Maria erit ex copula licita , quia copula illa , quae proxime inducit assinitatem , est ex matrimonio.

xu , anιequam a raptore separaretur ; cx qua definitione sequitur : 1. si semina lubens ac volens abducatur licet iu- vitis parentibus, non induci hoc impedimentum, contra quam alii minus recte existimant: 2. nullum esse matrimonium quamvis mulier sponto consenserit matrimonio , Sed repugnaverit abductioni r 3. inter eos matrimonium non posse valido sieri , nisi rapta a raptore separata , et in loco tutis ac libero posita rursus consentiat.

Sequitur elandesιinuas proprie dicta , idest celebratio matrimonii sine praesentia Parochi , ct duorum vel trium testium, quam formam statuit Concilium Tridentinum cap. 1.sess. 24. de reform. Matris. matrimonia aliter facta irritans in iis Parochiis , in quibus illud suum decretum suerii publicatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION