Josephi Ferrante olim advocati, et antecessoris in archigymnasio romano *elementa juris canonici

발행: 1854년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

tuntur ad agendum singulare negotium , sed ad conserva dam unitatem fidei, puritatein morum , constitutionem hi rarchicam , canones , et disciplinam. Mos isto legatos ad Principes millendi antiquissimus est. Hi possunt absolvero excommunicatum ob violentam manuum injectionem in Cleridum, modo excommunicatus sit eorum subditus, et ipsi sint in provincia. Cetera vero jura magis agnoscenda sunt ex pontifieiis diplomatibus , quibus illi insigniuntur. Legati nati sunt illarum Ecclesiarum Episcopi, quibus dignitas legationis Apostolicao perpetuo ita adnexa est, ut per ipsam Episcopatus adeptionem , sine ulla Pontificis concessione legati Sedis Apostolicae constituantur . vel nascantur. Eorum origo repeti debet ex eo, quod Romanus Pontifex Episcopis majorum civitatum in dissitis Provinciis solebat vices suas committere , ut illarum Ecclesiarum , et Provinciarum commodum curarent , peculiaremque gererent curam , id quod postea pro consuetudine suit receptum. Eorum jurisdictio initio suit amplissima ; at in praesentiarum vix conserunt beneficia , quae vacant, ob susIra- ganeorum negligentiam.

TITULUS XVII.

Japitulum Cathedralis Ecclesiac id habet sibi prae

eipuum , ui Senatum Episcopi constituat et in illius potestatem post mortem ejus succedat. Quamvis autem antiquitus omnes Presbγteri, et. Diaconi Urbis Presbyterium constituerent , idest Cleri conventum , euius consilio Episcopus uteretur in Ecclesiasticis negotiis tractandi se tamen multiplicato Fidelium, Clericorum, et Ecclesiarum numero , cum neque conveniret, neque fieri posset , ut omnes ad consilium in rebus quotidianis voca-rontur decuit sane reliquis eos praeserri , qui cathedrali Ecclesiae inservirent, ab eaque substentarentur. Cum igitur ex nova disciplina Canonici Ecclesiae Ca thedralis reliquo Urbis et Dioecesis Clero suecedentes sint Episcopi consiliarii ; merito Trid. Concilium sess. 24. cap. 12. de resor. statuit, ut in Cathedralibus Ecclesiis omnes canonica lus adnexum habeant ordinem PresbJieratus , Diaco-

72쪽

60 natus , vel subdiaconatus , sie tamen , ut dimidia saltem

pars Presbrteri sint; atque ut quae graviora sunt, nequeat Episcopus agere, ineonsulio Capitulo. At quaedam sunt in quibus salis est, si Episcopus Capitulum consulat, ex. gr. nodum Dioecesanam celebrare , judiees et examinatores in ea creare , constitutiones edere. Quaedam sunt in quibus eum necessarius sit consensus Capituli, Episcopus illud laeere cogitur, quod major pars canonicorum laetendum concluserit, ex. gr. bona Ecclesiae alienare , Ecclesias vel benescia unire , causas omnes , in quibus cipituli interest terminare. Quemadmodum iis exceptis , necessitas nulla modo est Episcopo in aliis rebus consilium , vel consensum Capituli exquirendi; sic nonnulla competunt Capitulo independenter ab Episcopo , o. gr. Sua instituta sacere, propriam arcam, et sigillum habere , mensas Capitularis reditus administrare.

Ceterum illud nobilissimum jus est capituli cathedra- Iis Eeclesiae , ut Sede vacante sucodat in Episcopi jurisdietionem.

At Capitulum 1. nullo modo suecedit in potestatem ordinis, cum haec omnino dependeat a charactero licet possit exteros vocare Episcopos ad exercenda Pontificalia: 2. neque succedit in potestatem iurisdictionis delegatam , qualis praesertim est ea , quae a concilio Tridentino tribuitur Episcopis , ut Sedis Apostolicae delegatis r . 3. sed succedit solum in potestatem iurisdietionis ordinariam , quibusdam rebus exceptis ; nam intra annum luctus nequit concedere literas dimissorias nisi clericis arctatis , illis sei licet , qui ob benefietum coguntur ordinem illi adnexum suscipere ; et praeterea nequit conferre beneficia nisi agatur do beneficiis, quae ab Episcopo et Capitulo conseruntur. Verum quia iurisdictio in plures divisa dissiciliter exercetur , Patres Tridentini iussere , ut a Capitulo intra octo dies a morte Episcopi Vicarius Capitularis eligatur , in quem omnis iurisdietio Capituli transsundatur di eo tempore dilapso electio ad alium devolvitur , nisi Capitulum moram purgaveru , Vicarium eligendo re integra , id est antequam Metropolita in Ecclesia suffraganea , vel senior ex suffraganeis in Metropolitana , vel vicinior in exempla Vicarium Capitularem eligat negligentiam Capituli supplendo.

73쪽

TITULLS XVIII.

DE VICARIO GENERAM ET FORANEIS.

Imminuta et sero sublata Archidiaconi potestate , qui

iure antiquitus praecipuus erat Episcopi minister et adjutor, Patres Concilii Iateranensis IV. celebrati anno 1215. Episeopos hortati sunt , ut si quando non possent totum

onus Episcopatus serro, adjutores sibi adsciscerent. Ex quo factum est, ut brevi usus Vieariorum Generalium invale- seeret penes omnes Ecclesias. Patet igitur Episcopum suo arbitratu sibi constituero posse Vicarium unum vel duos vel etiam tres ἔ suas vices p testatemque posse iis , ut vult, demandare, singulis ipsorum singulas Dioecesis partes adsignare , vel uni jurisdictionem voluntariam , alteri contentiosam committere : cessare ejusjurisdictionem non modo, si ipso vicarius renunciet, sed etiam si Episcopus mandatum retractet, vel quovis modo cesset jurisdietio Episcopi , scilicet morte , renunciatione , translatione , et depositione. Verum si Vicarius ab Episcopo sua potestato priVetur, hic aelus erit omnino evulgandus , quaeque agentur ante evulgationem , valebunt cap. 4. De resιuuιione , et Clem.

unica De renunc. .

Constituitur Vicarius mandato generali Episcopi ad exercendam episcopalem potestatem iurisdictionis r ex quo Sequitur Vicarium non posse ea racere , quac Episcopus suo utens arbitrio expresse excepit, nec ea ad quae requiritur speciale mandatum , ut sunt 1. cognoscero causas criminales et matrimoniales: 2. beneficia conserre , in iisque Permutandis , uniendis , erigendis assensum impertire, visitare Dioecesim , et Synodum cogere r 4. Capitulum Canonicorum indicero , eique praesidero , et suffragium serre :5. absolvere a casibus Episcopo reservatis, vel dare lacultatem ab iis absolvendi e G. dispensare in irregularitatibus ex crimino occulto ortis e T. Dimissorias ad ordines dare, nisi Episcopus tu longinquis regionibus diuturne moretur: 8. demum indulgentias vel monitoria ad finem revelandi ,

ut aiunt, concedere.

Qui in Vicarium Generalem eligitur , debui esse integris moribus , et doctorali juris laurea is publiea studiorum universitate donatus. Nequit eligi Laieus utpote juris-

74쪽

dictionis spiritualis incapax , neque clericus conjugatus , vel bigamus , nisi hujus irregularitatis dispensationem obtinuerit ; nequo ex ordine regularium , et quidem ex Mendicantibus omnino non potest, at canonicus Regularis , vel Nonachus non prohibetur , dummodo Superioris aecedat licentia , et socium religiosum sibi habeat adjunctum ; neque minor 2 s. annis ; neque consanguineus Episcopi, vel civis Urbis Episcopalis , vel Dioeeesanus ; nequo demum Parochus aut Poenitentiarius licet exteri, uo videantur uti scientia in Sacramento habita. Vicarii Foranei sunt , qui extra Urbem Episcopalem in certa parte Dioecesis constituti per unum , Iol plura oppida tantam exercent iurisdictionem , quantam iis Episco pus demandaverit. Eorum munus est e 1. Episcopo mores Clericorum renuntiare, atque eorum in crimina ex speciali Episcopi mandato inquirere : 2. in Dioecesis parto sibi commissa Episcopi decreta exequi: 3. civiles causas parvi m menti decidere.

Cum autem quidquid jurisdictionis illi habent, ex speetali magis , quam generali Episcopi delegationo exerceant; eorum jurisdictio proprie est delegata , non ordinaria, protu- deque ab eis datur appellatio ad Episcopum , vel ejus Generalem Vicarium.

TITULUS XIX.

DE DIGNITATIBUs , PERSONATiBUS ET OFFiCIIS.

Sub Episcopo plures personao sunt, quibuscum ipse veluti dividit onus Episcopatus ; alii id faciunt Episcopi

delegatione , et nomine , cujus generis sunt Vicarii, de quibus jam egimus; alii suo nomino et jure ob munus semeliis collatum, eorumquo personao inhaerens e tales sunt ii, qui praesertim in Cathedralibus dignitates, personatus , et ossicia habent, et Parochi. Dignitatem is habere dicitur , qui iurisdictionem habet eum honoro ; personatum , qui honorem lantum , Seu praeeminentiam sine iurisdictione vel administratione : os-scium denique , qui simplex habet spirituale ministerium, vel nudam rerum Ecclesiasticarum administrationem. Praecipuae Ecclesiarum Cathedralium dignitates sunt Archidiaconatus , Arellipresbrteratus , Decanatus , Prilui cc- Dissiligod by GOoste

75쪽

63riatus seu cantoratus , Thesaurariatus , et Seholasteriatus equao dignitates antiquitus habebant propria quaedam munera ei ossicia eum iurisdietione seu potestato ad illa exemeenda; at modo habent solum jura honorifica , idest primas in Choro sedes , in saeris omnibus praecedere Iunctionibus, horas canonicas inchoaro , canonicos ad consilia vocare , et absente Episcopo, tempus, viasque publicarum supplicationum indicere, quae omnia cum sint magis honoris , quam iurisdictionis merito a doctoribus appellantur dignitates

inanes ac ventosae, reque inspeeta, personatus magis, quam

dignitates existimari debent. At nomino , et re vera ossieta sunt illa duo Theologi et Poenitentiarii , quae introducta primum a Conciliis Lateranensibus III. et IV. stabiliorem deinde formam acceperunt a Synodo Tridentina, quae iussit, ut in omnibus Cathedralibus Εeelesiis , insigniorumquo oppidorum Collegiatis , esset Theologus , qui sacram Scripturam vel Theologiam moralem promiseuo enim loquitur Concilium j doeo-ret , unaque ex canonicalibus Praebendis primo vacatura huic ossicio assignaretur. Iussit etiam ut in omnibus Cathedraliabus Ecclesiis Poenitentiarius aliquis cum uniono Praebendae canonicalis proxime vacaturae ab Episcopo instituatur, qui ex suo ossicio facultatem habeat excipiendi Consessionos Poenitentium totius Dioecesis , qui quo magister sit , volDoetor in Theologia, vel Iure canoui eo , et annorum qua draginta.

TITULUS XX.

Univorsao spiritualis auetoritatis, seu Ecelesiasticae jurisdictionis sons et origo est Episcopatus , in quo illa non

modo plenissimo , et persectissimo continetur , sed a quo etiam in Presbyteros derivatur ex Episcopi commissione. Id constantissime docet omnis Ecclesiastica antiquitas.

Et sane Episcopi positi sunt a Spiritu Sancto regere E elesiam Dei, plenamque habent ligandi , solvendique potestatem , auctoritatem scilicet, Fidelium conscientias legibus obligandi , eosque interdum ab illis solvendi ; peccata remittendi vel retinendi ; censuras denique aliasque spirituales poenas imponendi, vel relaxandi.

76쪽

64 Presisteri vero, si quando iis datur Ecclesiam regero,

id non aliter habent, quam Episcopi concessione. Ex quo sequitur : 1. ut limites ab eodem positos , 2. debitamquo illi subjectionem servare debeant credilao sibi potestatis exercitio e 3. ut Episcopi potestas .nullo modo minuatur, vel immutetur in eos homines , eaque negotia , quorum is curam Presbrteris commiserit. Haec igitur non modo do illis clericis , quibus Episcopus speciali mandato spiritualis potestatis exercitium tribuit , sed etiam de Parochis dicenda sunt, licet isti proprio nomine exerceant curam animarum interiorem seu spiritualem , quae una iis ab Episcopo committitur per collationem Parochiae ; unumque tantum erit discrimen , quod illorum potestas, utpote delegata, arbitrio Episcopi revocatur , sed Paroeliorum potestas , iapois ordinaria , non potest revocari , nisi ex causa , et juxta modum

a sacris canonibus statutum.

Ex iis principiis facile insertur, quae sini eorum jura

et ossicia ; quae iidem latere nequeant; quae demum qua- Iitates in iis requirantur. Cum enim Parochis cura aut-marum committatur, certe Parochi ius et ossicium est l. pdaodicare , idest sermonem do rebus divinis apud populum habere saltem omnibus diebus sestis , tempore jejuniorum , quadragesimae, et adventus Domini; 2. Insantes et rudes in robus Fidei instruere; 3. Administrare Baptismum , extromam unctionem , Poenitentiam , Eucharistiam , et Matrimonium; 4. Fontem Baptismalem habere , oleum cathecumenorum , librum Baptizatorum , nisi Foniis baptismalis jus sibi retinuerit Ecclesia Matrix in sundatione Filialis; 5. Retinere oleum infirmorum; 6. Matrimonia contrahenda publicare , matrimoniis assistere , ac benedictionem nuptialem impartiri; 7. Dare testimonium annuae communionis; 8. Publieare nomina , et desideria ordinandorum , eisque testimonium dare do eorum moribus ac religione, ceterisque Parochianis cum opus habuerint; 9. Fidelium domos in Sabato

Sancto benedicere , eorumque cadavera antequam o domo

esserantur , eosque tumulari in parochiali Ecclesia , nisi alibi sepulturam elegerint; 10. Diebus Dominicis et Festivis sacrum eouventum agere , alque pro suis ovibus sacrificium

offerre; 11. Populi mores corrigere , et in Parochia resi

dere.

Quia vero spiritualis cura Parochis commissa solum ad forum internum perliuet, et ab exteriori cura disjun- Dissili od by GOoste

77쪽

65gitur ; idcirco nullum jus habent serendi Ieges, neque cen

suras.

Denique cum Parochus sit verus Pastor, dotes debet habero suo muneri coli venientes , idest morum iu tegritatem , doctrinam , aetatem saltem 25. annorum.

DE REGULARIBUS.

Religio , a qua Religiosi dieunιur, est coelus Fidelium,

qui in communi vivunt , eι ad thuriιatis Christianae perse-αionem ιendunι sub ιribus perpetuis votis paupertaι is , castitatis , eι obediemiae, eι sub aliqua regula, quae per Ecclesiam probata fuerit , eι debila auetoritate muni a. Finis igitur cuiusvis Religionis est persectio Christianae charitatis di modus illum finem obtinendi est triplex illud volum. Satis enim Christianam charitatem implet qui Praecepta Observat, at persectius et abundo qui se obligat etiam servare cous ilia Evangelica castitatis , paupertatis , obedientiae. Begula demum cujusvis religionis est modus , quo sacilius , et tutius vota serventur. Vota sunt solemnia , vel simplicia. Votum simplex est promissio facta Deo do meliori bono servando , ut usi ca- Slitas , paupertas , ct obedientia. Volum simplex sit solemne , si aeceptetur nomino Ecclesiae vel Dei ab habeuiolegitimam potestatem , si inducat perpetuum et mutuum vinculum voventem inter ei religionem , si habeat vim iu- habilitandi voventem ad quosdam m0rales esse clus , eX. gr. ad matrimonium contrahendum. Ex iis tribus unum si desit , votum erit Simplex , non Solemne. Bursus vota esse possviat vel perpetua , vel non perpetua etiam ex Parte voventis, sed quamdiu vovens voluerit in eommunitate manere. Duplex ullam est modus probandi regulam alicujus Religionis; aut enim simpliciter de . claratur , vivendi modum illius religionis regula praescriptum pium esse , sine ullo errore vel superstitione ; autor igitur oliam illa coin in unitas in statum ecclesiasticum, et vore roligiosum , proinde quo consertur tali congregati uni quidquid ad statum religionis oportet, ex. gr. PoteStas ad mittendi ad talem statum , quos Deus Ocaverit , coiulendi

78쪽

66 boant in Religiosos , jus se uendi privilegiis ecclesiasticarum

personarum etc. Probare religiones nunc pertinet solum ad Summum Pontificem Romanum.

Quamvis autem Religiosi et Regulares vulgo dicuntur quicumque sub aliqua regula vivunt; tamen ut sit veri nominis Religio , et Religiosi proprie nuncupentur , necesso est l. ut regula sit per Ecclesiam probata, alquo ut diximus, debita auctoritate munita: 2. ut includat necessitatem faciendi vota paupertatis , castitatis , et Obedientiae r 3. ut ea vota sive simplicia , Sive Solemnia , sint tamen perpetua.

Regulares seu noligiosi ordinarie gaudent privilegio , quo eximuntur a potestate Episcopi , et immediato subji-eiuntur Romano Pontifici. De hoc privilegio, quod dicitur

exemptionis, notandum est; l. Regulares, eorumque Praelatos, jure communi inspecto, subjectos esse Episcopis aeque ac ceteros Dioecesis clericos, ac Laicos r 2. ex privilegio solum illos eximi a jurisdictione Episcopi , et immediato subesse Romano Pontifici ; ex quo 3. sequitur , non omnibus regularibus hanc exemptionem competere , sed iis tantum, quibus concessa suerit , proindeque 4. eorum oneri esse illius concessionem ostendere, privilegium , vel praescripti nem allegando , et probando ; quo non probato , Episcopus suam iurisdietionem in illos rite exercebit: 5. demum etiam eos Regulares , qui carent hoc privilegio exemptionis ob antiquissimos Conciliorum Canones , et Constitutiones Romanorum Pontificum , aliqua libertate gaudere , qua impeditur

Episcopus , ne totam suam auctoritalem exerceat in Regulares aequo ac in ceteros clericos, et Ecclesias saeculares. Hujus libertatis duo sunt capita , unum ut monastica

res in primis a iure pecuniario legis dioecesanae libera siti

scilicet ab omnibus muneribus et solutionibus, quas Ecclesiae , et Clerici saeculares ex lege Dioecesana pendunt Episcopo. Alterum est, ut potestatis Episcopalis abusus religiosam lurhantes discipliniim compescantur , ex. gr. ut EpiScopus liberam sinat Regularibus sui Superioris electionem ; ut Superiori liberum relinquat sui Monasterii regi-pion; ut neminem ordinet absque Superioris consensu. Breviter modo agendum est do ipsa religiosa Prosessione , quae deliniri poterit promissio rite , eι libere saeta

79쪽

Bite dicitur laeta , si profitens t. annos sexdecim sit natus , cui aetati ne unus quidem desit dies: 2. si annum saltem unum probationis auio expleverit , qui annus debet esse ita completus , ut ne unus quidem horae quadrans do. sit , ei debet cε se continuus; quamobrem si per duas lantum horas Novilius ex Conventu , et ordine discesserit , censetur interruptus, et iterum debet inchoari: sinito probationis tempore , professio statim debet fieri nisi justa causa sit eam disserendi per aliquod tempus , non tamen ultra

Libero dieitur lacta , si Novitius eam Deerit libero suo consensu, idest nullo inductus metu gravi , injusto , et a

causa externa incusso. Requiritur iandem sit legitime aeeeptata id est eam expresso , vel iacito acceptaverit illo eui speetat ad professionem suscipere. Nam professio est con tractus onerosus et reciprocu S, ultro citroque obligans pro- sessum ad observanda vola et regulam , Religionem vero ad eumdem alendum, et juxta ordinis eonstitutiones tractandum.

Ea promissio fit vel expresse , idest verbis quibuscum- quo seu ore prolatis, Seu Scripto exaratis , seu signis etiam et nutibus : vel tacitu , ex. gr. si Novitius se immisceat actibus Prosessorum propriis , vel portet habitum proprium Prosessorum ab habitu Novitiorum distinctum , sive haec distinctio patens sit , ex gr. ob diversam sormam habitus, sive Occulta, ex. gr. si habitus Prosessorum solum, haud ille Novitiorum benedicatur. Ut haec Prosessio tacita valeat, requiruntur non modo omnia , quae ante diximus de Prosessione in genero speciata, sed etiam ut Novitius sciat per eum actum induci lacitam professionem , illum quo animo prosilendi suste perit , quae duo si desint, in foro quidem conscientiae nullo tenebitur Religionis vinculo, contra autem tu soro externo, nisi ea duo sibi defuisse probaverit. At si quis invalido sit professus , quia unum vel alterum ex modo explicatis deficiat , in ira quinquennium lantum a die professionis poterit reclamare , nisi per lolum illud tempus fuerit impeditus , vel nullitatem professionis ignoraverit; tunc enim ei dabitur beneficium restitutionis in integrum ab elapso quinquennio. Dum vero discutitur causa , non licet habitum dimillere , et Monasterio abire :qui unum vel aliorum secerit , non audietur , ei tamquam Ap0Stala punietur. Judex causae millitatis professionis e St

80쪽

Superior regularis , et Ordinarius eo unctim. Νil autem vetat , imo laudabile est, si quis invalidam professionem

expresso , vel tacite ratificet: sed Opus tunc est , ut sciatis nullitatem suae Prosessionis. Verum non requiritur nu-vus Superioris consensus , sive Prosessio nulla suerit ex defectu eonsensus in Prositente , sive ex alicujus conditionis desectu : quod in primo casu omnes docent, in secundoeertant Doctores. Plures sunt essectus Protessionis Beligiosae , sed praecipui sunt: q. ut tollat patriam potestatem , ita lamen ut Professus retineat jura sui latis, et successionis, proindeque haereditates , quae devenient , aequirit Monasterio , si capax sit bonorum e 2. ut confirmet renunciationes, quas Novitius secerit cum licentia Episeopi vel eius Vi- earii intra duos menses ante professionem e nam hae renunciationes continent semper conditionem suturae professionis licet ea conditio non fuerit expressa. Si aliter saetae suerint , non valent , etiamsi Prosessio sequatur , et Novitius in causae piae favorem renuncia verit.

LIBER SECUNDUS.

DE REBUS ECCLESIASTICIS.

TITULUS I.

DE RERUM ECCLESIASTICARUM DIVISIONE.

I es Eeelesiastieas hie dicimus eas omnes, quae diro -ς te spectant, vel ad animarum salutem , vel ad cultus divini exercitium, sacrorumque Ministrorum substentationem, vel ad Religionis et charitatis exercitium. Triplex igitur est rerum Ecclesiasticarum genus. Res primi generis, quae salutem animarum speciant , spirituales dici possunt, illaeque duplicis sunt generis ; aliae enim corporea quadam substantia, et sensibili ob leguntur, uti sunt Sacramenta , Sacrificia , Preces, Ritus saeri et c., et istae sunt res spirituales eorporeae aliae vero sunt omnino incorporeae , et insensibiles , uti sunt Gratia sanctificans, Virtutes theologicae , Dona Spiritus Sancti ele, , et istae νο'cari possunt res spirituales incorporeae. Diuitiam by Coos le

SEARCH

MENU NAVIGATION