Josephi Ferrante olim advocati, et antecessoris in archigymnasio romano *elementa juris canonici

발행: 1854년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

qui Episcopo rationem redderent: 4. si gravior easus evenisset in bonorum dispensations , ex. gr. si bona vendere oporteret ad redimendos captivos , totius Cleri eonsili nni Episeopus adhibebat: 5. Ecclesiasticis legibus severissime suit semper prohibitum, ne possessiones Ecclesiae alienarem tur : 6. demum saeculo V. vertente, sextoque ineunte permitti eoepit, ut illae darentur elericis benemeritis ad certum tempus , vel etiam ad eorum vitam perfruendae. Eiusmodi coneessiones, quae primum rarissimae erant, sensim frequentius usurpatae , et deinceps saetae non ut

initio ob personalia elericorum merita , sed ut clerici , quibus Ecclesiao praedia dabantur , ossicium spirituale in ea exercerent; beneficia tandem , uti modo sunt, induxerunt.

De Benelieiorum natura, et divisione. Benefletum e3ι jus perpetuum pereipiendi fructus eae bonis , Eeelesiae Iproplar olpeium spirituale Eeelisiantea avetoruaιe

Ex hac definitione saeile quis videt: '. in beneficio duo

includi, osseium spirituale, idest ad divinum cultum et Ecclesiastica munia obeunda ordinatum , et ius percipiendi fructus , quod ab altero separatum appellatur praebenda. 2. Haec duo inter se ita coniungi , ut praebenda detur propter Oiscium ; qui enim altari servit, de altari vivat necesse est, et sane usque ad saeculum XI. nullum erat beneficium, cui adnexa non esset aliqua spiritualis administratio r at ab eo tempore cum sorte vel ipsa rei necessitate , vel clerieorum desidia, desecisset in pluribus beneficiis spiritualis muneris exercitium, remanentibus beneficii reditibus et titulo , factum est, ut osseium illorum evaserit sola horarum canonicarum recitatio , quae est ossicium eunetis beneficiariis commune. 3. Beneficium nonnisi quam Episcopi auctoritate posso constitui, ab eo enim dependent ministeria Ecclesiastica , quorum distributio fit in beneficiorum landatione. 4. Ecclesiastica auctoritate conserenda esse beneficia , nam ad Episcopum spetiat tum clericos instituere, tum iis eonvenientem muneris Ecclesiastici partem assignare. Dissili Cooste

132쪽

120 . ..

5. Demum beneficium sive ad vitam Beneseiarii con- iseratur, ut in beneficiis saecularibus, sive ad lempus legitimum et consuetum, ut plerumque in beneficiis regularibus , rite diei jus perpetuum seu stabile, quia proprio nomine exercetur , et nequit ad libitum revocari. Multiplex beneseiorum partitici 1. Dividuntur in sa eularia , et regularia ; haec dantur regularibus utpoto instituta pro illorum disciplina , ut Abbatiae , et Prioratus, Commendae ordinum militarium, et omnia ossicia claustralia suis propriis donata reditibus. Illa dantur clericis saecularibus , ut Parochiae , Canonicatus et in hac benesciorum divisione observandum est: 1. beneficia saecularia saecularibus , regularia regularibus danda esse ζ 2. saecularia regularibus dari posse solum si Cleriei saeculares desint, et Apostolica obtineatur dispensatior 3. beneseia regularia esse demonstrantur, Vel cx eorum natura,

si regularium disciplinam ct regimen habeant adnexum , vel fundatione, si in ea cautum est, ut sint pro regularibus , vel unione si monasteriis unita fuerint, vel praescriptione 40. annorum, si per id temporis semper a regularibus suerint administratae 4. in dubio beneficium praesumitur sae

culare.

2. Dividuntur beneseia in eolioιiva, quae ad liberam ordinarii collatoris voluntatem conceduntur eleeιisa, quae ab co conseruntur ad alterius electionem ; patronais , quavis confert ad patroni praesentationem. 3. Dividuntur in vi ora et minora. Maiora sunt, quae nomen habent Praelaturae , simulque potestatem jurisdictionis in soro externo, ex. gr. Papatus , Patriarchatus , Archiepiseopatus, Episcopatus, Abbatiae cum quasi Episcopali jurisdictione. Minora dieimus, quae sunt iis inferiora, idest nullam habent potestatem iurisdictionis in foro externo ,

neque Praelaturae nomen.

4. Dividuntur in residenιialia , quae conjunctum habent onus residentiae , seu ex natura ipsa beneficii, seu ex peculiari voluntato landatoris , et non residentialia , quae ad residentiam non obligant.

5. Domum dividuntur in duplisia et simplieis; duplicia tum lege residentiae adjunctam habent vel curam animarum , vel dignitatem , vel personatum , vel ossicium, ut canonicus Theologus et Poenitentiarius, vel administrationem , ui Sacrisia , Custos , vel aliquod aliud munus, ut in

133쪽

omnibus canonicis est publiea et sol omnis horarum Canonicarum recitatio. Haec igitur beneficia respeetivo dicuntur curae animarum , dignitates , personatus , vel ossicia etc. Beneficia simplieis habent onus privatao rceitationis divini ostieii , et sorte aliquod aliud absque residentiae lege. Haec est communior et usitatior acceptio beneficii simplicis. Sed aliquando beneficia licet habeant onus' residentiae, et aliquod spirituale ossicium, uti sunt canonicatus, lamen appellantur simplicia, si nullam habent curam animarum in aliquem Clerum aut Populum exercendam. Simplieibus beneficiis adnumerantur Cappellaniae et Cappellac. cappella dicitur proprie, eiusque praeses rector, si constituit corpus per se et sacram habet aediculam aut etiam Ecclesiam a Parochiali seiunctam. Dicitur Cappellania , ejusquo rector Cappellanus, si est sacellum vel altare in aliqua Ecclesia. Utraque est verum beneficium , si Episcopi auctoritato et institutione consertur in perpetuum , tuncque dicitur perpetua ς secus si rector est amovi bilis ad nutum aut dosit Episcopi institutio , quamvis rector sit perpetuus.

Praecipuum utriusque Onus positum est in missis sive

per Se , sive per alium celebrandis. Si quid aliud oneris est, praesertim illud residentiae debet a Fundatoris voluntate metiri.

S. III.

De vetita Bene telorum multitudine. In antiqua Ecclesiae diseiplina , qua nemo poterat ordinari nisi certae Ecclesiae statim adscriberetur, ut ei serviret, et ab ea substentaretur , longe dissicilius erat plura habere beneficia. Unus enim non poterat diversis Ecclesiis servire et neque id facile impetrassol, quia locus alteri do-suisset ad ordines , si unus duabus Ecclesiis ministraret. Frustra demum id secisset, cum ab una vel altera Ecclesia

tantum capere liceret , quantum satis esset honestae suae substentationi. Verum ad enercendam Clericorum avaritiam

tunc etiam opus fuit legibus prohibere, no Clerici duabus

Ecclesiis conseriberentur.

Sed harum Iegum major suit neeessitas postquam be-

134쪽

neficia ab ordinatione seinngi coepta sunt, et simplicia beneficia inoleverunt; et eum saeculo IX. praesertim sententia irrupit, posse eleri eum adimplere per alium omia Curalis etiam beneficiis adnexa. Huic igitur malo obviam itum est maximo in Conciliis Lateranensibus III. IV. , et Tridentino. Unde haee disciplina sancita est e 1. ut nemo possit habero duo beneficia, quorum utrumque residentiam, serviliumque person Ie requirit , quae proinde dicimus beneficia incompatibiliae 2. ut justa de causa, eertisque limitibus possit una pers na , vel cum uno beneficio ineompatibili habere honesieta simplieia, quae residentiam, ac personale servitium non requirunt , di eis proinde eompatibilia , vel habere plura hujus generis. Benefieta incompatibilia sunt duplicis generis; alia suntineompatibilia ipso jure , ita nempe ut primum per asseeutionem alterius vacet ipso jure. Hujus generis sunt tum beneficia, quae habent annexam vel euram animarum, Vel dignitatem , vel persona ium, vel ossietum licet sint sub diverso litulo idest unum in una Ecclesia, alterum in altera : lum beneficia uniformia sub eodem tecto , quae scilieet habent idem onus et ossicium eodem tempore persolvendum in eadem Ecclesia , ut duo Canonicaius erusdem Eeelesiae. Si igitur fuerint disparata vel diformia licet ea sint in eadem Ecclesia ut canonicalus, et Cappellania cum onero tantum missarum, incompatibilia non sunt. In iis autem beneficiis primi generis ineompatibilibus nulla iudicis sententia opus est ut aliquis primo beneficio privetur, et qui dolo malo utrumque retinet, utroque privatur, et inhabilis emeitur ad aliud quodcumque consequendum, et ad alios ordines suscipiendos. Hoc dolo malo seposito, ut primum beneficium vaeet satis non est habita jam secundi beneficii collatio et possessio , sed requiritur ejusdem pacifica possessio et itaque si seeundum honestium sit litigiosum, solum lite finita, et sententia in favorem obtinentis data , primum vacat. Qui adeptus est paeiseam secundi beneficii possessionem, jus habet retinendi primum benefietum usque ad duos menses , ut experiatur an molestiae superveniant, ne istis inopinato insurgentibus utrumque amittat. Ineompatibilia alterius generis sunt ea , quorum prius non vacat ipso iure, sed quia retineri simul nequeunt; et Disiligod by Cooste

135쪽

postquam alterutrum quis elegerit , altero privatur sententia iudicis. Hujusmodi sunt omnia benefleta residentiae obnoxia, sed nullam curam animarum , nullam dignitatem, personatum, ossicium adnexum habentia, neque unia formia sub eodem tecto , ex. gr. duo canonicatus in diversis Ecclesiis. Beneficia simplicia , quamvis, ut diximus, sint natura sna eompatibilia tum inter se, tum cum beneficiis incompatibilibus , quia nullam residentiam et personale servitium exigunt: tamen ea fiunt ex accidenti incompatibilia respectu illius, qui jam habet aliud beneficium cujuscumque generis honestao suae substentationi sussiciens, Conc. Trid. sess. 24. cap. l7. De Res Ex quo sequitur: 1. ut Episcopus habenti unum beneficium seu duplex seu simplex nonestae suae substentationi insussiciens , possit beneficium simplex conserro , secus si primum suisset sussiciens licet alterum sit insussiciens. 2. Ut nequeat eidem personao conserre tertium heneficium , quamvis duo prima sint insumetentia Cleriei substentationi.

3. Uiramque regulam valere, litet agatur de benefietis juris patronatus laicorum , in iisque easibus requiri Sedis Apostolicae dispensationem. 4. Deeretum Tridentini sess. 24. cap. 17. Da Resor. non amplecti pensiones Ecelesiasticas. A Lege, quae vetat beneficiorum multitudinem in una persona, justo datur dispensatior i. ob Ecclesiae neeessitatem , si desint nempe plures idonei ministri , ut praesertim potest evenire in locis haereticorum : 2. ob eiusdem utilitatem ; sic Episcopi Germaniae dispensantur, ut duos vel tres habeant Episeopatus: Catholieae enim religioni e pedire censetur in illis regionibus, Episcopos esse magna auctoritate et potentia praeditos r 3. ob meritorum praerogativam , quae est aut generis claritas attendenda solum in filiis regum; Extravag. Ioan. XXII. Eaeeerabilis, aut eximia sacrarum disciplinarum seientia , quae decori et emolumento sit Eeelesiasticae rei; cap. 28. De Praebendis.

136쪽

124 S. IV.

De Benefletorum unione. Unio benesieiorum est plurium Eeelesiarum vel beneficiorum conjunetio rite , justeque saeis per legitimum superiorem. Dividitur in perpetuam seu realem , et in temporaneam seu personalem. Illa est quando duo beneficia uniuntur in perpetuum ob Ecelesiae bonum. Haec est quando duo beneficia uniuntur ad vitam beneficiarii in eius favorem. Ita-

quo eum ista magis sit quoddam veluti pallium , ut Clericus possit impune retinere duo beneseia incompatibilia, merito lati a Tridentino proscripta. Realis unio beneficiorum quatuor modis fieri potest , quod ut intelligatur praestat initio animadvertere, Ecclesias omnes, et beneficia separari inter so et distingui a titulo; cuin nulla Ecclesia nullumque Mneseium sit , quod titulo careat. Sic dicitur ex. gr. Ecclesia Albanensis, Ecclesia Praenestina , beneficium S. Ioannis , beneficium S. Antonii. Hoc posito primum fit unio duorum beneficiorum, quando utrumque benescium retinet suum titulum , et proinde retinet etiam immutata atque distincta sua jura , privilegia , onera, et bona, quae solum coalescunt in una persona , quia utriusque beneficii unus idemque est rector. Haec unio dicitur socialis vel aeque principalis, et sic unitae sunt Ecclesiae Cathedrales Nepesina, et Sutrina , Viterbiensis, et Tuscanensis , quarum Praeses dicitur Episcopus Nepesinus et Sutrinus , Episcopus Viterbiensis et Tuscauenias. Altero modo fit unio duorum beneficiorum, quando beneficium inserius unitur beneficio superiori, tamquam accessorium principali, proinde retinet quidem suum tit tum , sed incorporatum cum titulo beneficii superioris , et acquirit jura omnia ac privilegia illius , cum eius reetorsit etiam rector beneficii inserioris. Hare unio dicitur servilia , Alialis , aeee,soria vel subjectiva , sic ex. gr. cum Ecclesia S. Blasii subjeetivo unita sit Vaticano , non dieitur e Capitulum Vaticanum est Parochus S. Blasii ; sed dieitur : capitulum Vaticanum est Parochus S. Blasii curam illam per Viearium exercens. Tertius modus unionis habet Iocum praesertim in Ecclesiis collegialis, quando per unionem unius cum altera, uniea si moraliter obtinens titulum utriusque Ecclesiae , Diuiti by Cooste

137쪽

et proinde unius Ecclesiae canonici vel Benesietati sunt Canonici et Beneseiati alterius, hisque communia sunt omnia quaeque jura et privilegia utriusque Ecclesiae licet in bonis et legibus seu oneribus utriusque restat separatio et diversitas. Sic ex. gr. unita Collegiata Ecclesia S. Laurentii eum illa S. Angeli una seret collegiata nominanda in posterum Collegiata S. Laurentii et S. Angeli.

Ultimus modus unionis est, quando benescium unum supprimitur, idest ejus titulus omnino extinguitur , bona vero et aliqua sorte ejusdem onera alteri beneficio addicuntur. Itaque haec unio dicitur suppressiua , quoniam benesi-eii suppressio magis est quam unio.Quovis modo fiat unio odiosa est, quia per eam cullus divinus imminuitur, idcirco justa de causa fieri debet,

nempe vel ob necessitatem , si ex. gr. Parochiae uniatur beneficium simplex , vel ipsao duae Parochiae uniantur inter se , quia nimia est illarum paupertas, nequc aliter potest illis provideri : vel ob utilitatem , si ex. gr. ut ampulentur lites, quae sunt inter duas Ecclesias do praeminentiis, juribus etc. illae conjungantur , aut si beneficia simplicia uniantur Ecclesiis cathedralibus vel Collegiatis, quae sunt tenuissimi census , ne earum Canonicis desit honesta

sustentatio.

Unio deniquo ut valeat, rite facienda est, nempe legitima potestate , servatisque solemnitatibus et regulis a jure praescriptis. Ecclesias Cathedrales et beneficia quaevis concistorialia potest uniro tantum : 1. Summus Pontifex r 2. Episco, pus potest unire beneficia suae Dioecesis r 3. Capitulum Sede vacante potest unire benescia , modo nihil juribus Episcopi detrahatur: 4. Praelati inferiores possunt unire beneficia , si modo habent speciale privilegium , vel praescriptionem quadragenariam eum titulo, aut immemorabilem sine titulo, vel jurisdictionem quasi Episcopalem r5. Legati demum a latere beneficia suae provinciae , quae

possunt conferre, possunt etiam unire.

Solemnitates in beneficiorum unione servandae hae sunt: 1. ut audiatur Episcopus, si beneficia suae Dioecesis uniuntur a Romano Pontifice : 2. audiantur Praulati insertorcs, omnesquo ii ad quos spectat conferro beneficia, quae sunt unienda : 3. Patroni tum Ecclesiastici tum Laici, quorum praeterea couSeusus omnino requiritur: 4. Beneficiorum re-

138쪽

1.26ctores , at non requiritur eoriun consensus ; eum enim uniosortiatur essectum post eorum mortem, nullum iis insertur detrimentum: 5. Parochiani, si duo Parochiae debent uniri , et si commode audiri possunt; 6. demum eonsensus ro-quiritur Capituli Cathedralis Ecclesiae, quod si injuste ro-nuit assentiri, us consensus suppletur a S. Congregatione concilii. Tandem ob regulas a Tridentino concilio maximo praeseriptas, quaedam sunt genera beneficiorum, quae Episcopus nequit conjungere, idest e 1. beneficia libera cum benefietis Patronatis , no et illa eadant sub Patronatum: 2. beneficia eurata eum Monasteriis , Collegiis , vel locis piis rexpedit enim ut Pastor animarum curam exercens habeat omnes reditus parochiae , sitque perpetuus , quorum unum vel alterum certe deesset ex ista unione: 3. neque bene-

seium unius Dioecesis cum alterius Dioecesis beneficio ;tunc enim una Ecclesia subjiceretur diversis Praesulibus , quod esset eontra Ecclesiasticum ordinem e 4. nequo benescium unius regni cum alterius regni beneficio ob plura incommoda , quae possent inde manare e s. neque beneficia saecularia cum beneficiis regularibus: 6. neque beneficia Sedi Apostolicae reservata , vel assecla I nisi ea unienda sint eum Ecclesiis curatis , Seminariis , vel Collegiata insigni ob eorum paupertatem, vel eidem immediate subiecta possunt uniri aut inter se , aut unum ex iis cum altero , quod non sit huius generis r 7. denique nequit unire beneficia suae mensae Episcopali licet pauperi ad evitandam lucri turpis suspicionem.

S. V. De disjungendis , dividendis , eι disinembrandis beneficiis. Benefieiorum disjunetio proprie locum habet in duobus

bouesiciis , quae ante cum essent distincta , rito post suerint unita e ea igitur disjungi dicuntur , cum tollitur unio. O disjunctio rite fiat, requiritur e l. ut cesset cauSa unionis : 2. auctoritas eius, a quo unio facta est: 3. ut audiau-tur ii, quorum interest , quemadmodum in unione. Essectus disjunctionis est, ut beneficia restituantur ad cum statum, in quo erant aute unionem , quoad omnia ,

uum pu jus collatiouis etc. nisi aliter statuatur in actu dis.

139쪽

127junetionis: id quod ad omnes lites praecidendas opportu

num erit expreMe Vere.

Divisio vel sectio benesiciorum fit, cum ex uno beno-ficio duo fiunt vel plura , ex. gr. uno Canonicatu duo Canonica ius etc. Iu beneficiorum sectione divisio semper erit praebendae, seu redituum , quorum una pars uni, altera pars alteri tribuitur. At sectio quandoque cadit in ipsum ossicium spirituale, sive ut accuratius loquamur in ejus subjecto , ex. gr. si una Parochia dividatur in duas.

Divisio beneficiorum est prohibita de jure , quia peream mutatur status Ecclesiae vel beneficii. Ceterum causa quandoque oecurrit dividendi praesertim cathedrales, Paroeeias , et canonicatus.

Cathedralium divisio tota pendet ab arbitrio et prudentia Romani Pontificis; de Paroediarum divisione jam egiamus in titulo X. hujus libri. Canoni eatuum divisio ut ritu sat, requiritur : 1. justa causa vel necessitatis ut esset eanonicorum desectus ad omnia munera chori explenda , vel utilitatis, ex. gr. augmentum divini cultus : 2. consensus Capituli cathedralis :3. sussicientia redituum utrique beneficio e 4. ut audiantur, vel etiam consentiant illi, quorum potest interesse, ut diximus in beneficiorum unione.

Dismembriato seu mutilauio beneficii dieitur, quando unitas beneficii non tollitur, sed ex eo detrahitur pars qua dam redituum alteri causae piae vel Ecclesiae applicanda. Id etiam de iure ordinario velatur, tamen fieri potest si concurrat e 1. j usta causa , idest vel necessitatis , vel utilitatis : 2. abundantia redituum in beneficio dismembrando: 3. indigentia illius piae causae, cui reditus deeerpti applicantur : 4. consensus Capituli Cathedralis r 5. tandem ut audiatur, vel etiam consentiat is, cujus id potest interesse , quemadmodum diximus in beneficiorum disjunctiouo

servandum eSSe.

S. VI.

De Beneficiorium collaιione ιum in genere,

Ut hoe argumentum rite intelligatur, primum inquirimus, quis det beneficia, postea quibys dari possint, demum

140쪽

123 quomodo dantur beneficia , cui usuis generis ea sint. Dari nequeunt nisi a spirituali potestate. Igitur ad Episcopum generatim spectat dare beneficia, quae sunt in Dioecesi :quemadmodum Praelati jurisdictionem quasi Episeopalem

habentes dant beneficia , quae sunt in suo territorio, beneficiis curatis excopiis. Praeter eos Romanus Pontifex etiam dat beneseia aliarum Dioecesum do jure praeuenιionis , si nempe mandat Episcopo , ut beneficium proximo vacaturum ceruo personaemnserat. Quod genus gratiae dicitur expectativa vel jure concursus, si nempe una eum Episcopo conserat beneficium vacans, quo in casu collatio prior tempore praesertur , at in dubio , vel paritate temporis antefertur Pontificia. At post Tridentinum concilium , et Concordata eum variis nationibus inita neuter ex iis modis amplius usurpatur. Vel jure devolutionis, si nempe Episcopus neglexerit eouserre beneficia intra tempus a jure praeseriptum seX menses ). Tandem juro reservationis Papa confert beneficia, quae sibi reservat per regulas vulgo dictas Cancellariae , quas Pontificatus initio quilibet Pontifex edero solet. Iure aspectionis

confert ea beneficia , quibus conserendis se miscuit, seu manus apposuit Papa: nam etsi ea collatio ob aliquod ea-nonicum impedimentum minimo valeat; tamen ob reverentiam ei debitam illud idem beneficium rursus a Papa consertur.

Beneseia nequeunt dari iis , qui sunt eorum incapaces, hujusmodi sunt non modo illi , qui aliqua detinentur irregularitate ad ordines assequendos , sed citam qui Partieularem habent irregularitatem ad beneficia.

Haec irregularitas oritur pluribus ex causis r l. ex desectu aetatis : nam pro benescio simplici requiritur annus14. saltem inchoatus e 2. ex desectu lenitatis pro prima quidem tonsura r 3. cx desectu coelibatus; nam conjugati nequeunt consequi beneficia ; imo Clericus conjugium ineun-uo beneficia amittit ipso jurer d. ex desectu ordinis, qui necessarius est ad exercendum munus particulare illius beneficii , nisi quis illum ordinem intra annum possit habe re : 5. ex desectu scientiae , quae sit par beneficii oneribus: 6. ex censuris, quibus aliquis innodatus est r 7. ex murum improbitate : 8. demum silius quamvis legitimus beneficium a patre possessum immediate nequit habere , noquasi haeredi tario juret benesieta possideri videantur : qui

SEARCH

MENU NAVIGATION