장음표시 사용
81쪽
69 nos secundi generis, quae ad euitus divini exercitium,
saerorumque ministrorum sulis tentationem spectant, bifariam quoquo partiuntur. Aliae enim pro sacris ritibus , usibus- quo, seu cultui divino immediate sunt destinatae, ex. gr. Ecclesiae , altaria , vasa sacra , supellex ecclesiastica etc. et quae dici possunt res sacrae ob consecrationem , vel benedictionem quae in eis adhibetur ; aliao vero mediate , ex. gr. quaelibet temporalia quibus et sacra parantur, et ministri altaris substentantur.
Denique res etiam tertii generis dividnntur in duas species ; nam spectant ad exercitium vel religionis, vel charitalis. Primae sunt domus , in quibus Beligiosi vitam ducunt,
earumque domorum reditus, et bona: alterae sunt domus ecclesiastica auctoritate landatae , in quibus pauperes, infirmi , alia equo miserabiles personae aluntur , earumque dD- morum bona. De iis omnibus robus agendum modo est , praeter res spirituales incorporeas , quae ad Theologiam pertinent.
Saeramentum desinitur inuisibilis gratiah visibile signum
ad nostram jussificationem die initus institutum. Tria igitur necessaria sunt ad omne sacramentum. Primum est signum
sensibilo , id est res aliqua sensibus subjecta , quae signum dicitur , quia significat gratiam sanelifleanιem quod est alterum quam eae divina instutilione quod est tertium ) res illa sensibilis producit in suscipiento Sacramentum : signum sensibile constat materia , ut in Sacramento Baptismi estnqua , extremae Unctionis oleum , et sorina , idest verbis, quibus peculiaris Saeramenti gratia , quam materia minus clare , et distincto signiscat , magis aperte , ct distincte significatur ; ex. gr. in Baptismo aqua , quae abluendi aeque, ac refrigerandi vim habet , acee dentibus verbis r ego te ba-pιlao , id est abluo , ad interiorem animae mundationem significandam determinatur. Alterum in Sacramento necessarium est , ut non modo gratiam signiscet, sed etiam conserat. Omnia quidem Sacramenta conserunt , praeter gratiam habitualem , seu sanctis cantem , aliam gratiam , id est quoddam divinum auxilium ad consequendum Saeramen ii snem.
82쪽
70Τortium est divina institutio ; eum enim solus Deus gratiam conserat , ex sola Dei institutione fieri potest , ut res sensibilis gratiae essiciendae vim habeat in eo , cui illa
applicatur. Ex quo sequitur , ut nullum sit sacramentum mutata ea re sensibili , Sive mutatio cadat in sormam , si vo in materiam , dummodo mutatio sit essentialis , non accidentalis. Materia mutatur essentialiter , quando re et nOmino dissert a materia quam Christus instituit, ex. gr. si pro aqua naturali aqua rosaesta in Baptismo , vel panis aliusquam triticeus in Eucharistia adhiberetur ; mutatur essen-lialiter sorma , quando ob diversitatem verborum non pe severaret idem sensus larmae a Christo designatae. Constat de fide novae Legis sacramenta nec plura esse , nec pauciora quam septem, eaque a Christo esso instituta. Multifariam Sacramenta partiuntur. Prima eorum divisio est , ut alia sint mortuorum , quibus homo primam gratiam consequitur, ut Baptismus et Poenitentia ; alia vivorum , quae gratiam adaugent, et haec Sacramenta sunt reliqua alia quinque , nempo Confirmalio , Eucharistia , Extrema Unctio , Ordo , et Matrimonium.
Alia Sacramentorum divisio est, ut quaedam sint necessaria neeessitate medii ; idest sic necessaria , ut nisi ea quis ro aut voto suscipiat, nequeat omnino salutem consequi , ut sunt Baptismus omnibus, Poenitentia lapsis e quaedam necessaria necessitate praeeepti, ut Consrmatio, et Eucharistia omnibus adultis , Extrema unctio omnibus periculose aegrotantibus. Reliqua duo Sacramenta , Ordo scilicet et Matrimonium, necessaria quidem sunt universo eorpori Ecclesiae , non tamen singulis , cum nulla necessitas cogat singulos homines aut ordines suscipere , aut nuptias
Ultima Sacramentorum divisio est , ut alia characterem imprimant , idest quoddam signum spirituale , ct indelebile , per quod idoneitas quaedam eonfertur subjecto ad externum Dei cultum , ut sunt Baptismus , Confirmatio, et ordo : quamobrem tria haec ob indelebilitatem characteris nefas est iterare ; iterantur cetera quatuor , quae non imprimunt characterem. Cum autem Deus Sacramenta instituerit , eaque Voluerit, non per Angelos, sed per homines dispensare, Sequitur; s. ut homines sint Sacramentorum ministri, ipsique in illis ministratidis personam Christi gerant; 2. ut solus is Diuitigod by Coos e
83쪽
possit esse publicus eorum Minister , qui a Christo constitutus est . qui uenape per legitimam ordinationem sacriministerii potestatem ex divina institutione accepit; 3. ut Sacramentorum validitas non pendeat a probitato ministri, quamquam graviter peecet, qui sibi conscius alicujus peccati mortalis Sacramenta conficit , aut dispensat; 4. ut Sacramenta ab haereticis , schismaticis , et excommunicatis collata valeant , si rite conserantur; 5. denique ut Sacramenti Minister modo sibi convenienti, idest humano debeat operari , scilicet habere voluntatem , seu intentionem illud
Sacramentum vere et serio conficiendi.
Intentio est triplex: actualis qua quis vult esseero id quod agit; virtualis quae quis praevia actuali voluntate non retractata , multa agit, quae ad rem essciendam conducunt, quamvis dum sacramentum conficit , alio distractus id, quod agit , non advertat. Habitualis est intentio semel aetu elicita alicujus rei peragendae . quae licet non fuerit unquam
revocata , tamen omnino deserta fuit, interpositis actionibus alterius generis. Intentio actualis est omnium praestantissima tum in dispensante, tum in suscipiente Sagramen tum , sed haud necessaria. Νecessaria tamen est saltem Viris
lualis in dispensanto : habitualis susscit in suscipiente. In administrandis , vel consciendis Sacramentis Servantur quidem ritus ab Ecelesia partim per Apostolos , partim per eorum successores instituti , qui plurimum sunt commendandi tum ob antiquitatem tum ob utilitatem. illis enim fideles vel edocentur vim Sacramentorum , vel confirmantur in fide m7steriorum , vel magis reverenter et de voto ad ea recipienda accedunt. Hinc sequitur; 1. ut illis omissis valeat quidem Sacramentum; 2. eorum tamen Omissio culpa non vacet , nisi justa noeessitas excuset ; 3. ut
omissi , si fieri potest , debeant suppleri ; 4. ut si demum sive universae Ecclesiae communes, sive aliquarum
Ecclesiarum sint proprii , ei a Romana Ecclesia probati , nequeant immutari vel per quoscumque Ecclesiarum Pa
84쪽
Baptismus est Saeramentum novae legis, quo per eae
teriorem corporis ablutionem, adjecta verborum formula, interior animae ablutio significatur , atque producitur, ablutusque in Eeelesia eonssiluitur.
Esseelus Baptismi sunt l. characteris impressio, 2. Gr lia habitualis , seu sanctificans , quae id proprium habet ,
ut hominem in Cliristo regenore l. deleat quo omnem culpam tam originalem , quam actualem , omnemque poenam iamoeternam , quam temporalem in .altero sacculo persolvendam : ac insuper det auxilia quaedam specialia novae spirituali nativitati respondentia , ut homo in Christo regenera lus ei se conformet in vita spiritali, et alia Sacramentarito suscipiat. Tertius esseclus est , ut Bapti ratus eum Christum habeat in patrem, habeat ejus sponsam, Ecclesiam nem-po , in matrem. Baptizatus igitur statim subjieitur potestati spirituali, quam Christus Ecclesiae dedit, simul quo acquirit jus ad universa bona spiritualia ejusdem Ecclesiae dispensationi ab eius Sponso commissa , quibus spiritualibus bonis filios suos degeneros Eeclesia aliquando in totum , aliquando in partem privat , ut resipiscant; unde natae sunt diversae poenarum spiritualium species. Baptismum Christus instituit Matth. cap. 28. illis verbis r v Euntes docete omnes gentes , haptizantes eos in nomine Patris, et Filii , et Spiritus Sancti. nEjus materia remota est sola aqua naturalis, seu elemenlaris , illa scilicet, quae opponitur artificiali, ex. gr. n quac rosaeeao , qua ne in casu quidem necessitatis extremae quisquam uti potest : materia proxima est ipsa ablutio. Modus ablutionis triplex est, per immersionem , per infusionem , per aspersion m. nilum immersionis constanter relinuit Ecclesia tum Graeca, tum Latina per duodecim priora saecula : deinde infusio usu recepta est in Εci lesia Latina ob vitae perieulum in insantibus , et ob vi landam nudi latem in adultis r quovis modo Baptismus conseratur , sedulo cavendum est, ut Baptizandus vere abluatur in praecipua corporis parte; non autem ex . gr. in capillis. Di iti reo by Corale
85쪽
73Porma Baptismi apud Latinos est is Ego to baptizo in nomino Patris, et Filii , et Spiritus Sancti n , apud Graecos u Baptizatur servus , vel serva Dei in nomine Patris , et Filii , et Spiritus Saneti. n Irritus autem esset Baptismus omissis verbis r Ego te baptiao , oppositamque opinionem damnavit Alexander VIII. Baptismus est solemnis , vel privatus. In illo omnes adhibentur caeremoniae, quao omittuntur in Baptismo pri
Solemnis Baptismi minister ordinarius est Episeopus, Sacerdos, Diaconus, i solum ex Superioris delegatione justa causa impediti j et reliqui clerici , laici ; imo ipsi Iudaei, Pagani , et Haeretici , si debitum ritum servant, valido , et licite baptigant , urgento necessitato e extra eam illicito , sed valide. At in ipso casu neeessitatis ordo servandus est , ut nempe clericus superioris gradus praeser tur clerico inferiori , clericus laico , mas seminae, Christianus Iudaeo et Pagano: praeterea nemo eorum potest bapti-Zare solemniter, caeremoniaeque omissae, cum primum poterunt , debent hac tantum suppleri. Locus solemnis Baptismi conserendi est Leclesia Parochialis Baptisterium habens , in quo servatur aqua certis quibusdam ritibus henedicta ad hoc sacramentum conserendum ; ergo illi ei te conseretur in domibus, nisi agatur desiliis Rogum , vel Principum , aut talis necessitas emerserit , ob quam nequeat ad Ecclesiam absque periculo accessus haberi. Tempus Baptismum conserendi antiquitus erat Paseha, et Pentecostes, nisi necessitas aliqua postulasset, quod nunc etiam servandum est, ut praescribit Bituale nomanum, quoad fieri potest ei rea adultos , eosque insantes, qui prope illud tempus nascuntur , dummodo iis Baptismus non disseratur ultra diem nonum a nativitato ob maxima vi lac pericula, quae iis impendent. Subjectum Baptismi sunt tam insanies , quam ad ulli. Insanius possunt baptizari, modo aliqua saltem ex parte o . matris utero prodierint , quae pars si fuerit caput, nullo modo Baptismus iteratur : si quaevis alia, iteratur sub conditione. Licet autem , imo oportet cos haptigare, si ex Fidelibus parentibus sint orti di at si ex insidelibus, non licet eos bapti raro, nisi 1. vel ab illis Baptismo osserantur ut
in . Fide Christiana edoceantur ; 2. vel mortis periculum illis
86쪽
i inmineat ; 3. vel filii sint mulierum , quao sunt in nostra servituto; 4. vel Parentes patriam potestatem in illos amiserint.
Adulii non debent ante baptizari , quam Trinitatis et Incarnationis mysteria suerint edocti , vitamque veterem detestantes , novam inchoaro promittant, servando divitia
Haec adultorum instructio dicitur ealhecumenatus, cuius tempus antiquitus regulariter erat triennium; at modo relinquitur Sacerdotum arbitrio definiendum pro majori, vel minori cathecumenorum docilitate, et pietate. Ex antiqua praesertim baptizandi disciplina profluxit usus Patrinorum. Nam Baptigandi , qui tune majori ex parte erant adulti, instrui debebant, ei Baptismo offerri : demum o sacro Fonte , quem nudi omnino ingrediebantur , erant suscipiendi. Qui igitur haec munia obibant , patrini dicti sunt , quasi parentes essent Baptizatorum in nova e rum spirituali regeneratione. Do Patrinis Concilium Tridentinum deerovit , ut unus tantum seu vir , seu mulier, vel ad summum unus et una Baptizatum de Baptismo suscipiant , iique esse nequeunt Λbbates et Monachi , neque Clerici saeculares absque Episcopi venia , nequo parentes suorum filiorum , aliter usu matrimonii interdicuntur , neque Iudaei , Infideles , Haereiici , vel Excommunicati.
Confirmaιio est novae Legis Saeramentum , quo Ba-pιietatis per sacram ehrismaιis uvesionem , eι manus imposi-ιionem uιramque ab Episeopo saetam , ωel a Presbytero , eui Romanus PonιHeae privilegium dederit, eonfertur augmenιum graιiae , quae Fidelem in elisaι ad Fidem consιanser ιenendam, . eι prositendum, necnon datur a ilium speciale ad illos aetus,eι charaeter imprimitur.
Huius Sacramenti institutio a Christo facta , etsi Sa erae Scripturae verbis non exprimatur , tamen ex illis sa tis certo colligitur : cum enim Christus Λpostolis saepissimo promisisset so daturum Spiritum Sanctum , cumque ii per manuum impositionem Spiritum Sanctum dederint Ba- Duiliaco by Corale
87쪽
plietalis; durern dum sane est , eos a Christo aceepisse huncinorem , quo Spiritus Sancti gratia conferretur. De materia et forma hujus Sacramenti quaestio est in Seholis. Dpinantur plurimi materiam esse solam manuum impositionem , qua Episcopus supra Fideles in genua provolutos advocat Spiritum Sanctum ς sormam vero orationem, quam tunc is reeitat: n Veniat super hos famulos tuos Spiritus sapientiae , et intellectus, spiritus consilii, et sortitudinis, spiritus scientia o , et pietatis , et reple eos, Domine, spiritu timoris tui M. Contendunt alii materiam esse chrisma, sormam verba illa n Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris , et Filii , et Spiritus Sancti n. Sunt etiam , qui censent, utramque materiam et sormam esso huic Sacramento essentialem. In hac opinionum diversitate id certum est , utramque essu adhibendam.
Chrisma consteitur ex oleo olivarum et balsamo. Graeci adjungunt triginta quinque aromatum species. Illud debet esse benedictum ab Episcopo , non a Presbytero, cui semper fuit id constantissimo vetitum. Feria V. in Coena Domini
novum chrisma consecratur , ct vetus comburitur. Latini
solam frontem , adhibito Crucis signo , inungunt. Graeci aures etiam , oculos , nares, pectus, pedesque. Post peractam unctionem Episcopus eonfirmatum leviter percutit in maxilla , qui ritus recentioris est instituti , et signifieat, confirmatum ut deeet Christi militem patienter injurias serre debere : demum ei pacem impertitur. Hoc Sacramentum quovis tempore potest conferri; sed quia antiquitus una eum Baptismo conserebatur in Pasehate , et Pentecoste , decet eo potissimum tempore administrari. Deeet etiam ob huius Sacramenti dignitatem , ut tam Confirmans , quam Confirmandus sint jejuni si commode seri
De aetate confirmandorum eertum 1. est, hoc Sacramentum valido conserri omnibus Baptizatis absque ulla aetatis disserentia : 2. non esse reprehendendos Graecos, qui veterem morem retinent confirmandi pueros statim post Baptismum: 3. in Ecclesia Latina, quia Baptismus a Confirmatione disjungitur, minus expedire, ut pueri confirmentur ante usum rationis quemadmodum ait Cathechismus Romanus: 4. possunt ii tamen confirmari ante Septennium ex causa , quae justa videatur Episcopo , ex. gr. si diutina sutura
88쪽
76sii illius absentia , aut illi versentur in vitae diserimine,
aut alia urgeat causa. Patrini quoque adhibentur in hoc Sacramento , a quo munere excluduntur iidem, qui in Baptismo esse prohibentur e praeterea debent esse jam confirmati, unusque tantum ad millitur, mas pro mare, semina pro semina.
Eucharistia Saeramentum est, et Sacriscium ; de ea ut est Sacramentum , antea inquiremus ; deinde ut Meriseium aEueharisιὶ est novae Legis Sacramensum , quod sub speciebus panis eι vini a Presbytero eonsecrati eorpus et sanquianem Christi eontineι, illudque suscipienιibus conserι ιum gra-ιiam habitualem ad aetus devoιionis , pietasis , eι eharitatis ordinatam, ιum adjutorium ad eosdem Huius Sacramenti materia sunt Panis triticeus, et vinum ex vite. Graeci, omnesque sermo Orientales pane utuntur sermentato ; Latini cum Armenis, et Maronitis pano azymo: quisque debet observare suae Ecclesiae ritum ς ergo illicito, quamvis valido , Graecus in azrino, Latinus in ser
Ex perpetua Ecclesiae traditione, et praecepto paululum aquae vino admiscetur , quam proinde siquis omitteret , valide sed illicite consecraret. Forma qua consecratur panis est ii Hoc est corpus meum n et illa qua consecratur vinum est v Hic est calix sanguinis mei n: cetera verba licet ad vim conseerationis minime pertineant, tamen ea siquis relinqueret , gravissime peccaret. Huius Sacramenti minister ordinarius tum consecrati nis , tum Dispensationis est unus Sacerdos. Poterant olim Diaconi eam Populo dispensaro , numquam tamen Sacerdotibus. Ius autem Eucharistiam dispensandi certis personis est Parochi ; igitur alii non possunt eo invito. Λt modo licentia Parochi iacito concessa intelligitur aliis Presbyteris, expresSaque opus esset tantum pro Viatico, et Communione Paschali. Baptizati omnes capaces sunt Eucharistiam recipiendi. Duili od by Corale
89쪽
Olim dabatur Insantibus post Baptismum et confirmatione ni rquae disciplina retinetur adhuc a Graecis : sed in Latina Ecclesia justis do causis immutata est, immutariquc po- tuit , quoniam parvuli nulla obligantur necessitate ad Sa
eramentalem Eutharistiae communionem.
At Fideles adulti ad Eucharistiae perceptionem obligantur divino praecepto , cui progressu temporis addita etiam fuit Ecclesiae lex praeceptum divinum declarans , ejus quo tempus determinans. Primi enim Fideles singulis diebus ,
quibus ad Missam audiendam accedebant, sacram quoque Eucharistiam sumebant. Cum autem refrigesecret tam insignis Christianorum pietas, Ecclesia communionis necessitatem imposuit in Fesiis Nativitatis Dominicae , Paschao , et Pentecostes. Denique imminuta etiam magis Fidelium devotione statutum est, ut saltem semel in anno, Fideles Eueharistiam sumerent in Paschato a proprio Parocho : quod
tempus incipit a Dominica Palmarum ad Dominicam usquo in Albis. A Communione prohibentur 1. publici Peccatores usque dum poenitentiam egerint salutarem; 2. Ultimo supplicio damnati apud Gallos , et Hispanos , non vero apud italos, et Germanos ; 3. Dementes , furiosi, et energument , quibus tamen pio dari potest in lucidis intervallis. Qui Eucharistiam sumit, debet esse jejunus a media nocte prae ia illius diei, in quo sumitur. Excipiuntur infirmi in mortis periculo constituti , nonnulliquo alii ob singulares casus.
Eucharistiae Sacramentum quia permanens est , Secus ac celera Sacramenta , non solum dispensatur , sed etiam asservatur , publico exponitur , et solemniter ad cultum publicum circumgestatur. Antiquissimus est usus eam asservandi, praesertim ut ad infirmos desurretur , quae proinde singulis quatuordecim diebus, no corrumpantur ejus species, est innovanda. Servari ea potest solum in Ecclesiis Parochialibus , Regularium , et Cathedralibus , non vero in aliis absque privilegio apostolico. Minus antiquus est mos Eucharistiam publice venerandam exponendi , vel in publicis supplicationibus deserendi. Illa nequit publico exponi , nisi publiea causa per Episcopum probanda intercedat: quae causa numquam deesse rite censebitur , cum posita est iu Ecclesiae utilitate. Solus au-
90쪽
tem Episcopus hane lacultatem potest impertiri , non modo in suis Ecelestis, sed in illis etiam , quae vel ad Regulares pertinent, vel alias quae sunt ab Episcopi jurisdictione penitus immunes. Privatim exponitur Eucharistia cum eius Tabernaculum solum aperitur , ut Pixis sacra clausa , Suoque velamino obtecta populi oculis subjiciatur, vel sphaera intra crystallum inclusa sub umbella statuitur velo operta , ut sacrao hostiae aspectus impediatur. Ut hoc modo exponatur , non requiritur publica causa, et Episcopi facultas: satis erit illius Ecclesiae praese-eti venia , et causa privata , ex. gr. ut alicujus aegrotantis vita levetur , vel religiosi viri desiderium. Mos Eucharistiam in publicis supplicationibus deserendi in ilium habuit ab Urbano IV. medio saeculo XIII., vel a Ioanne XXII. ineunte saeculo XIV. Id primum statutum est fieri in sesto corporis Christi: indo dimanaverunt aliae hujusmodi supplicationes , cum hoc Sacramentum vel ad infirmos desertur , vel quolibet monso in Eeelesiis Cathedralibus , et Parochialibus circumgestatur;
ut vero hae Processiones decentius serent , institutae sunt Confraternitates Laicorum. Eucharistia sive dispensetur, si vo asservetur in Pixi- de , si vo exponatur, sive solemniter deseratur , Sacramenti rationem habet, quod consecratione perficitur. Satis igitur egimus de ea, ut est Sacramentum. Agendum modo de ipsa, ut est Sacrificium. Hujus Sacrificii essentia posita est in Consecratione , qua scilicet aeterno Patri Iesu Christi victima offertur , et mactatur. Nam quantum est ex vi verborum , corpus eius a sanguine dividitur , non cruento quidem , sed incruento modo, ut ait Tridentinum. Eucharistia hoc sensu accepta dicitur Missa. Cum autem solus Sacerdos Eucharistiam pos- Sit consecrare, sequitur, ut is solus sit Missae sacrificii minister di imo debet is legitimo non impeditus saepius in anno hoc sacrificium offerro ob Christi verba u hoc lacito in meam commemorationem. v Hujus rei curam Tridentini Patres Episcopo mandant. At unam tantum Missam Sacerdos potest singulis diebus celebrare , excepto die Nativitatis Dominicao , et eas u quo unus Parochus duas regeret Parochias inter so distantes , neque alius Sacerdos sit, qui diu sesto celebret in altera Parochia. Diuiliaco by Corale