Josephi Ferrante olim advocati, et antecessoris in archigymnasio romano *elementa juris canonici

발행: 1854년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

99 Ui autem servetur hae e forma : 1. Matrimonio debLtassistero non quivis Parochus, sed proprius contrahentium :2. debet esse Parochus animarum curam actu exercens Si agatur de iis Parochiis , in quibus cura animarum habitualiter residet penes capitulum , exercetur autem per plures Sacerdotes: 3. si sponsi diversarum sint Parochiarum sunsteit praesentia Parochi alterius , non modo si is assistit in Propria Parochia quod omnes concedunt , verum etiam Si

assistat extra suam Parochiam , ut pene omnes communiter

docent Doctores r 4. debet esse Parochus domicilii vel quasi domicilii, non originis lantum seu nativitatis, et Parochus domicilii est is, in cujus Parochia eontrahentes aequisiverunt domicilium. Parochus quasi domicilii est is , in cuius Parochia contrahentes habent quasi domicilium , quod aequi runt post mensem habitationis si eo venerint per aliquod

tempus moraturi, etsi nolint perpetuo manere, veluti sunt qui studiorum , sani utatus , negotiationis , vel professionis causa in aliquo loco versantur j modo non veneri ut paucos dies moraturi ob rusticati oves , nundinas etc. : 5. qui ha bitat in duabus Parochiis una parto anni in una , alia iualtera, si instructus suerit in unaquaque, ejus mairim Uuio poterit assistero Parochus unius vel alterius Parochiae: 6. Parochus pro Matrimonio duorum vagorum , corum nempe qui nullum habent domicilium, nec quasi domicilium, eSi is , in cujus Parochia actu vagantur: T. demum pro matrimonio vagi cum incola , idost illo, qui habet domicilium, vel

quasi domicilium, est Parochus incolae. Ceterum ex licentia Parochi matrimonio poterit assistere quivis Sacerdos, non lamen Diaconus , quae licentia committi potest verbo scripto , vel alio signo externo , Si ulter be , sive per intermediam personam , nec solum Specia-lier, sed etiam generaliter, seu data sit alicui cura muneris Parochialis , seu commissa sit administratio Sacramentorum. Valet etiam licentia tacita, ex. gr. si proprius Pamroebus praesens sit nec contradicat, non autem valet licentia sutura , ex. gr. si Sacerdos assislat praesumens ParOchum ratam habiturum suam praesentiam.

Ceterum ut Parochianorum matrimonio valide assistit Paroebus, sic matrimonio Diooeesanorum valido assistit Episcopus , Vicarius generalis , aut Capitularis , vel quivis Sa Cerdos de eorum licentia ; matrimonio demum omnium sidu-

Iium Summus Poalisex, vel quivis ab eo delegatus.

112쪽

100 Paroebi et testium praesentiam Trid. Srnodus requirit , ut matrimonium contractum probetur , atque ita impediatur, nequis aliud matrimonium contrahat: satis igitur erit; 1. testes intcllexisso , quid actum suerit a eo trahentibus , licet Parochus et testes inviti adsint. nequo fuerint rogati ; 2. tales testes esse cujuscumque conditionis , sexus, aetatis , religionis sint ; susscit enim ut mentis compotes sint, et valeant intelligero quid agatur. Postremum impedimentum est impotenιia eoeundi, quae pro indo confundenda non est cum sterilitate , idest imp lentia generandi. i. impotentia dividitur in perpetuam, quae tolli nequit citra miraculum , aut peccatum , aut periculum vitae , et temporalem , quae tolli potest opportunis remediis. 2. In absolutam , quae est respectu Omnium, et respectivam , per quam aliquis est impotens cum cortis personis, sed potens est respectu aliarum : 3. domum in eam , quae praecedit matrimonium , ut illam quae mairim

nio supervcnit.

Impotentia , ut matrimonium possit dirimero , d obet esse perpetua , et matrimonium praecedere. Sussicit autem si ea sit vel absoluta , vel respectiva. Si matrimonium dissolvatur ob impotentiam absolutam, pars impos cum nulla alia poterit contrahere ; bene Vero, si solvatur ob impotentiam respectivam. Si contingat, ut matrimonio soluto ob impotentiam absolutam , is qui declaratus suit impos, comperiatur capax coeundi , pristincta matrimonium instauratur. Matrimonium iam contractum nequii ob impotentiam

solvi nisi de ea certo constet: probatur autem adesse mutua conjugum declaratione iuramento firmata, accurata quo corporis inspectione ab obstetricibus, peritis, et medicis sa cienda , ex qua si relata suerint certa impotenti ac signa , matrimonium stati in nullum declaratur, coniugesque Separantur , si dubia lautum et probabilia , debent conjuges triennio simul cohabitare , et rei carnali operam dare. La- I so triennio, quin matrimonium potuerit consummari, nulam declaratur, conjugesque Separantur, si ambo jure ut, Souunquam coire potuisse . idque scptem propinqui utriusque

conjugis iuramento credulitatis assirment , id est jurent, socredere , conjuges verum jurasSe. Ob initi iti ut iam quaeritur num valeant connubia Se

num , vel impuberum e Sunibus generatim iudulget I cele-Diuiti reo by Corale

113쪽

sia conjugium tamquam infirmitatis remedium , et humanitatis solatium. Coniugium impuberum valet, si praecox malitia et eorporis habitudo suppleat aetatem : nequo tunc ulla opus usi Pontificia dispensatione , sed tantum Episcopi declaratione, eos esse conjugio pares. At impuberos si adhuc sint impotentes, eorum conjugia, quia impotentia perpetua non est,

nulla sunt jure solum humano , cui proinde Papa poterit

dispensare.

S. IV.

De Impedimentis impedientibus. Haetenus de impedimentis dirimentibus; agendum m do est de impedimentis impedientibus, quae prohibent, nonuptiae contrahantur , at contractas non dirimunt; quaro conjuges non separantur, quemadmodum separantur ob impedimentum dirimens. Ea sunt tempus seriatum , omissio benedictionis Parochi , omissio proclamationum , interdictum Ecclesiasticum, sponsalia, votum simplex, catechis- mi ignorantia , dissensus Parentum , denique haeresis. Tempus feriatum incipit a prima Dominica Adventus usque ad diem Epiphaniae , et a seria quarta cinerum usque ad octavam Paschalis inclusi vo , quibus temporibus nuptiae possunt quidem licito celebrari , sed absque ulla publica pompa et apparatu , et sino benedietione solemni nuptiarum , quae consistit in Missa pro Sponsis. Ab hac solemni nuptiarum henedictione disseri alia eorum benedictio dicta proinde minus solemnis, quae consistit in verbis illis, et precibus a Sacerdote proserendis dum sponsos matrimonio conjungit; qui ritus adhiberi omnino debent a Fidelibus conjugio sociandis , praesertim ut eorum matrimonium in quavis doctorum sententia habeat sacramenti dignitatem.

Proelamationes a concilio Lateranensi IV. primum , post a Τridentino sancitao sunt, ut si quae sint impedimenta delegantur. Ter illae fieri debent diebus sestivis interpolatim inter missarum solemnia . et quidem in Ecclesia utriusque Parochiae , si sponsi ad diversas spectent Paro clitas. Ceterum poterit Episcopus eas remittere omnino aut in parte.

114쪽

102 Interdisti nomino intelligitur judicis Eeelesiastiei prohibitio, ne nuptiae contrahantur , donec plenior de impedimentis si vo impedientibus sive dirimentibus facta fuerit inquisitio e qua in re notandum, satis esse probationem , ut aiunt , semiplenam alterius impedimenti etiam dirimentis , ne quis licito contrahere possit matrimonium : at probatione plena omnino opus est, ut matrimonium jam contractum cum eo impedimento nullum declaretur , conjugesque separentur.

Ex iis , quae diximus do sponsalibus , patet cur ea numerari debeant inter impedimenta nuptias impedientia. Γοιum simplex etiam impedit nuptias , sive sit religiosum statum amplectendi , sive castitatis , sive non nubendi , sive sacros Ordines suscipiendi. Itaque si quis eo modo obstrictus , dispensationeque non obtenta nuptias contrahit , non solum graviter peccat, sed etiam debitum coniugale nequit petere , quamvis illud alteri parti reddere te-

ncatur.

Caleehismum ignoranιes , id est rudimenta Fidei , matrimonio jungi non debent , nisi primum illa didicerint,

tum ut ca silios suos edoceant, tum ut suarum obligati num conscii cas possint implere. Ob dissensum Parenium filii familias illicite quidem nuptias contrahunt, nisi urgentissima ratione compellantur, vel nisi parentes consensum suum rogati eum sino justa causa denegent. Nam omnia jura praecipiunt , ut liberi inro adeo gravi suis parentibus obedientiam , et venerationem deserant. Postremum impedimentum impediens est haeresis , idest Calliolicus cum haeretico matrimonium illicite iniret quamvis valido. Itaque conjux Catholicus a Sacramentis erit arcendus , nisi sui criminis poeniteat , simulque promittat securaturum conversionem conjugis haeretici , et prolis infido Catholica educationem.

S. V.

D. Diuorιω. Matrimonium valido contractum plenam aIiquando, Vel minus plenam patitur dissolutionem : aut enim solvitur ipsum conjugii vinculum , aut illo firmo manente solvitur Duili od by Cooste

115쪽

103 tantum societas habitationis, et thori. Prior solutio jure Canonico magis dicitur repudium , altera divortium. Matrimonium si est consummatum duobus tantum modis dissolvitur quoad vinculum e 1. unius conjugis morte : 2. Si du rum conjugum infidelium uno ad fidem converso , et altero in infidelitate remanente , conjugemque conversum Vel derelinquente vel tentante a suscepta fide retrahere , conversus novas nuptias ineat cum fidele. Si vero non sit consummatum, praeter hos duos m

dos solvitur ei iam professione religiosa, ut jam diximus, oi Summi Pontificis dispensatione.

Praeter hos modos seu casus matrimonii vinculum nequit omnino dissolvi : nam etsi Scholasti ei inter se disputent , an insolubilitas matrimonii praesertim masummati , donec uterque eo ux vixerit, procedat a jure naturali necner tamen certum est perpetuam illius firmitatem prossvore a jure divino scripto. At pluribus modis matrimonium solvitur quoad societatem habitationis, et thori : 1. si castitatem uterque coniux voveat, aut in religionem ingrediatur: 2. si alter conrugum in gentilismum, vel haeresim prolabatur; timendum

cst enim ne pravo conjugis exemplo alter attrahatur e 3. ob nimiam saevitiam, nisi maritus caverit de uxore non vexanda , vel ob furorem adeo vehementem , ut alter conjugum, si cohabitent , vita periclitetur : 4. si conjugum conjunctio peccatum posset parere ς ex. gr. si unus alterum instiget ad peccandum , praemissaque monitione non desistat: vel si eorum disjunctio emendationem non posset asserre , ut coniux in aliquo crimino obstinatus ad bonam frugem se recipiat probi conjugis separatione commotus : 5. ob votum longinquae peregrinationis in Τerram Sanctam, quod etiam renuento uxore impleri potest : 6. si alter conjugum adulterium aut ne sandae Veneris seelus commiserit. Verum non permittitur ob adulterium, si mulier invita suerit compressa , aut decepta quod adulter se maritum simulaverit: vel si vir ipse adulterium uxori suaserit: vel si vir ipse reus sit adulterii: vel si culpam uxori remiserit cum ea post adulterium sibi jam notum concumbens. His musis cessantibus etsi mulier egerit poenitentiam sui delicti , tamen vir non cogitur uxorem dimissam recipere , quamvis ex charitate id possit: at uxorem adulteram, et in prava consuetudine permanentem dimittere omnino debet , ne turpitudinis patronus esse videatur.

116쪽

104 Causis divortii expositis notare oporteir 1. ex iis pro eos uuin diversitato divortium posse seri , vel quoad illo

rum tantum, vel quoad thorum , et habitationem e 2. posse seri in perpetuum, ut in prima et ultima causa, modo ad tempus , ut in ceteris statim ac divortii causa cessau rilr 3. nulla opus est judicis auctoritate , si divortium fiat ex mutuo conjugum consensu: 4. eam requiri si fiat aliora parto renuente : 5. iudicio tamen super divortii causam pondente conjuges non esso separandos: 6. at si periculum

sit in mora , aut alia justa causa urgeat , liceat parti innocenti divertere : 7. sed divortium stabilitatem aequiret post judicis sententiam.

TITULUS X.

Posi Sacramenta agendum esset de ossetis divinis, diebus sestis, iri uuiis , indulgentiis , eum hae res ad animarum salutem specient, et sensibili quadam substantia obtegantur quemadmodum sacramenta : lamen brevitatis causa eas omittimus explicare. Sequitur igitur alterum Ecelesiasticarum rerum genus, earum scilicet , quae ad divini cultus exercitium spectant, vel direeιe , ut Ecclesia o , altaria, omnisque saera supel lex , vel mediate, ut bona temporalia, quibus et sacra parantur , et ministri altaris subsientantur. De singulis suo ordine disseremus , et primum do Ecclesiis, quarum nomino hic intelligimus aedifiei a cultus divini peragendi gralia extructa , et solemni ritu eonsecrata , aut benedicta. Omnis, quae est de Ecclesiis disputatio, versatur circa di- ersas earum species, aedificationem , reparationem , benedictionem , et immunitatem.

S. I.

De diversis Eeetesiarum steneribus. Ecclesiarum divisio profiei se itur a majori vel minori earum dignitate, et ex juribus. Nam siqua Ecclesia nonnullis iuribus gaudet supra unam vel alteram Ecelesiam, illa dicitur matrix, hae filiales; si coelum habet clericorum sive Dissili Cooste

117쪽

10 Iregularium sive saecularium in ea residentium, dicitur co ventu alis; si collegium habet Canonicorum satras functiones in ca exercentium, dicitur Collegialas si certum habet territorium, et populum sub Sacerdotis cura Episcopi au-etoritate, dicitur Parochialis ; si Episcopus' in ea praesidet, diei iue Cathedralis ; si Archiepiscopus Metropolitana ; si Peimas Prima lialis; si Patriarcha Patriarchalis. S. II.

De aedifieandis uel reparandis Eeelesiis. Quoniam Ecelesiam sino Episcopi auctoritato construere sona per vetitum fuit , sequitur: s. ut is possit prohibere, si quis absque ejus consensu Ecelesiam aedificati 2. ut is si

non contradatat , tacite consentire praesumatur : 3. ut si

vetante Episcopo fabricata suit Ecclesia , nullum in ea jusno patronatus quidem sundator acquirat : 4. ut antequam Ecclesia extruatur , Episcopus vel eius Delegatus ad loeum aedificii accedens debeat crucem humi alligere, primum lapidem jacere, ceteraque sacere juxta formam in Pontificali statulam : 5. nihil obesso si quis in domo sua oratorium saeiat ad orandum. Quamvis autem pium et laudabile sit Ecelesias construere , tamen id passim, et sine delectu fieri nopermittat Episcopus. Causae legitimae novas erigendi Ecclesias sunt: 1. tale populi incrementum , ut vetus Ecclesia Parothialis populo in eam convenienti satis non sit. Itaque si populo quamvisa uelo par quidem est Ecclesia parochialis , impar autem unus rector , tunc non debet alia Ecclesia construi , sed rius rector cogi, alios Saeerdotes in auxilium assumere. 2. Est talis locorum distantia vel dissicultas , ut Paro-ehiani sine magno incommodo aut vitae discrimine nequeant parochiam adire ad Sacramenta percipienda , divinaque onficia audienda. Verum in hac novae Parochiae erectione plura servanda sunt. 1. Rector veteris Ecclesiae , aliique quorum interest audiendi sunt ; qui si injuste renuant, poterit Episcopus, illis etiam in vilis, ad novam progredi prectionem : id quod mullo magis procedit, cum nova Parochia aliundo dotatur : 2. Novae Ecclesiae peculiares reditus assignari debent tum pro congrua rectoris substentatione, tum pro sacra supellectile, luminaribus, alioque Ecclesiae

118쪽

ornatu. Quamobrem ei dabitur portio quaedam redituum Melesiae matricis , eique solventur decimae , oblationes , aliaque jura Parochialia a novis parochianis e 3. Matrici E elesiae aliquid annuatim in signum subjectionis praestandum erit a filiali , quemadmodum Episcopus statuet. 3. Causa est si sdeles sine imminenti perieulo no-

queant in unum eonvenire , sic leprosis , aliisve contagioso morbo laborantibus, nova ad eorum usum construitur Ecclesia.

4. causa est si Episcopus pro sua sepultura Ecclesiam erigit, eique centesimam partem redituum Ecclesiae , cui praeest, det in dotem , dummodo id sat absque gravi suae Eeelesiae detrimento ; secus noxium praedecessoris factum

poterit a successore revocari.

s. Causa est novi Nonasterii constructio ; Monachis enim ad ipsam monastieao vitae institutionem concessum est,

ut propriam habeant Ecclesiam Episcopi auctoritate erectam. s. m.

De Eeelasiis reparandis. Doetores concilio Tridentino cap. 7. sess. 21. de reforminhaerentes has regulas tradunt ad cognoseendum, qui, et quo ordino teneantur Ecclesias reparare. 1. Tenetur auctor damni, eiusque haerese 2. si Ecelessa peculiares habet reditus pro labrica destinatos , vel alios quosvis proventus ejus oneribus serendis addi elos , ex iis Ecclesia debet reparari: 3. si sorte aliquod statutum sit , quo privatae sa- miliao suis sumptibus Ecclesiam, eum opus fuerit, debeant reficere, huic statuto parendum est e 4. si loco statuti volus ac certa consuetudo assertur , ob quam privati aliqui

cives reparationis expensas sacere cogantur , ea consuetudo orit observanda: g. si nullum statutum, aut consuetudo sit,

tunc rector Ecclesiao tenetur ad reparationis expensas hoc modor si lemplum sit Cathedrale, Episcopus conseret quartam partem redituum mensae episcopalis: si Paroehiale, Parochus conseret eos tantum beneficii fructus , qui supersunt post honestam sui ipsius substentationem di igitur non admiscebit expensas, quae sunt pro alendis consanguineis, vel pro sui generis conditione servanda , et cum Parocho tenentur pro parto , qui eum eo Parochiae pensioues sumunt, nisi Diuili od by Coral

119쪽

sorto concessao fuerint a quovis onere immunes, ut plerumque contingit: demum cum Parocho tenentur omnes, qui

in eadem Ecclesia simplex beneficium obtinent, etsi ab alia Ecclesia suerint eo translati, et Beneficiarii Palatinorum privilegiis fruantur ; verum ex beneficiis simplicibus ante

detrahentur expensae necessariae pro oneribus beneficii sustinendis, et alimenta Beneficiarii, nisi haec is aliundo habeat , quae regula servanda erit etiam in reparandis Eeelesiis illorum benesciorum , quae non in alia Ecclesia sita sunt, sed propriam habent: 6. his modis descientibus omnino tenetur Patronus , cui proinde consentaneum temporis spatium praefinitur, quo vel templum restauret, et si necessitas postulat, rursus aediscet, vel iuri patronatus renuntiet : T. denique si Ecclesia nequaquam sit patronata , tunc populus subire debet expensas omnes pro parochiali Ecclesia seu reparanda , seu aedificanda , atque ad has expensas, si in capita imponantur, tenentur omnes Paroehiani,

si pro praediis, tenentur etiam ii qui bona possident in ejus Parochiae sinibus licet alibi degant. S. IV.

De consereandis , et Reeoneiliandis Eeelesiis. Vetitum est sacra ossicia peragere in Ecclesia , nisi primum consecretur , Vel saltem benedicatur , vel reconcilietur si fuerit polluta. Consecratio fit tantum ab Episcopo , non a Presbytero , nisi hic habeat Summi Pontificis privilegium. Quovis dio seri potest , quamvis fieri soleat die festo : semel laeta

nunquam iteratur, nisi vel tota , vel pene tota , vel maj ri ex parte elapsa aut exusta reparari contingat, vel do ejus consecratione dubitetur. Et quamvis diu disseratur nova consecratio , tamen antiquae dedicationis ossicium non omittitur. Ritus Consecrationis extat in Pontificali Romano. Ut Ecclesiae, sic et Altaris est consecratio , quae ex praesenti Ecclesiae disciplina sejungitur ab Ecclesiae consecratione. Fit solum ab Episcopo, non iteratur nisi altare vel frangatur , vel a basi ubi fuerit astixu in evellatur. Quousque Ecclesia consecretur ex Episcopi venia per Presbyterum benedicitur , ut ossiciis divinis evadat idonea. Ritus benedietionis est in Rituali Romano.

120쪽

Ecelesia seu consecrata seu benedicta violatur e l. injuriosa humani sanguinis effusione: 2. homicidio otiam abs- quo sanguinis essu sione patrato: 3. voluntaria humani seminis effusioner 4. in si dilis, aut excommunicati vitandi

sepultura.

Si erit consecrata, reconciliari debet ab Episcopo; si

tantum benedicta, a Sacerdote ; ritusquo reconciliationis est in Rituali Romano. Verum si polluta suerit per sepulturam infidelis aut excommunieati, cadaver auto omnia, si discerni possit, essodiendum erit. Reconciliata Ecelesia reconciliatur etiam Secretarium, et conjunctum coemetorium, quae duo simul cum violata Ee-elesia polluuntur r at pollulo coemoterio , non polluitur Ecclesia; principale enim trahit accessorium, non e C tra.

S. V.

De Immunitate Eeclesiarum. Ecelesiarum immunitas esι libertas illis eo etens ab eo omni, quod minime deeet sanetitatem loci. Duo sunt immunitatis essectus , unus ne in Ecclesiis fiat quivis actus vel pro sanus simpliciter, multoque magis si inhonestus, injustusqtie sit.

Prohibentur ergo fieri in Ecclesiis e 1. omnis negotiatio, aut venditio; tamen contractus facti valent: 2. saeeu Iaria judicia tum civilia, tum eriminalia, et siquis ausus fuerit ea sacere irrita sunt , et poena anathematis decernitur adversus eum , qui judicia criminalia seeerit in Ecclesia r 3. con-eiones civiles , publica comitia , conventus societatum seu collegiorum saecularium , convivia , comoediae , ludi theatrales, cantus lascivi: et si laicis vetili non sunt actus jurisdictionis voluntariae , neque Ecclesiasticis ocelesiastica

judicia , tamen haud decet ea fieri in Ecclesia. Alter immunitatis esseelus est ius asotii, quo debitores, et rei criminum ad Ecclesiam confugientes tuti sunt, neque possunt illinc divelli seu vi, seu dolo , seu blandis verbis, et qui secus secerit excommunicationis poenam incurrit Summo Pontifici reservatam.

Quamvis jus afrii competit Ecclesiis non solum iuro Ecclesiastico et civili, sed etiam naturali, tamen potuit bu-manis legibus limitari, no improbi spe as1li magis incita Di iti Ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION