Josephi Ferrante olim advocati, et antecessoris in archigymnasio romano *elementa juris canonici

발행: 1854년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

LIBER TERTIUS.

DE IODICII S.

TITULUS I.

I disium est diseussio eι desinitio eausae in foro eoram judiee, eι a judice rue facta. Iudicium constat tribus personis; iudice, ac toro,

reo.

Tria spectantur in judiee: 1. ut is huic muneri silidoneus : 2. ut illud legitime acceperite 3. ut competens sit, id est rei de qua agitur et litigatur proprius. Idonei non sunt omnes , qui ne sint iudices prohibentur vel natura , vel lege , vel moribus. Natura judicos exsonequeunt surdi', muti , amentes , impuberes ἔ lege , insa mes , haeretici , sacrilegi, sepulchrorum violatores , incestuosi , homicidae , periuri, lares, raptores, malefici, venefici , adulteri , excommunicati , capitali crimine rei; moribus, servi ei neminae. Beliqua duo, quae sunt de judice notanda paulo post explicabimus ; pauca nunc de actore et reo. Aetor et reus possunt esse omnes , qui habent legitimam personam standi in judicio, idest qui habiles sunt dojure ad comparendum in judicio tamquam actor et reus.

Inhabiles sunt e 1. mutus, surdus , furiosus sine curatore illis dato ad litigandum : 2. servus , nisi causam agat Suista ius vel Reipublicae : 3. mulier in causis criminalibus . nisi actrix suam , vel suorum persequatur injuriam , velut rea eonveniatur : 4. pupilli , et minores absque tutore et curatore , sed jure canonico minores etiam absque cura loro actorem agere possunt, in causis beneficii, matrimonii , alimentorum , momentaneaeque possessionis, Cura toris suspecti di 5. Filius familias sine consensu patris, nisi pater absit, vel causa spiritualis sit , vel talis in qua minor agere potest sine euratore , vel causa versetur superpe eulio castrensi , aut quasi , aut adventilio, ut multi Dociores censent: 6. Religiosus absque consen pu sui superioris , nisi agat in causa benefieii , quod is habet, euique Dissili od by GOos le

162쪽

adnexa sit administratio, vel in causa accusationis , vel de sensionis sui praelati , vel in causa monasterii , vel cansa luendi se in religione, ex. gr. ne alimentis, vel juribus sibi dobitis fraudetur : I. Excommunicatus potest conveniri in judicio, tuncque debet per procuratorem non per se ipsum respondero ; agere tamen nullo modo potest, nisi adversus excommunientionis sententiam agat, vel perieulum sit in mora, ne dum ipse absolutionem impetret, reus cia fugiat. Reus et actor non tenentur ipsi sistere se judicio, sed uti possunt in eo opera procuratoris , nisi causa sit eriminalis , et erimina litor in leniata. Procurator hic intelligitur ille , qui mandato domini litis , seu ut aiunt principalis constituitur ad excipiendos, percipiendosque omnes actus judiciales ; dissert igitur ab advocato , cujus osse iuni nostris praesertim moribus ostiura tantum clientibus faventia seu voce seu scripto pro

ferre.

Multiplex est judiciorum divisio e i. petitur a quali late rei spiritualis , seu temporalis , quae venit in judicium ; undo aliud est spirituala, in quo agitur de re, aut juro spirituali , aliud umporala , in quo agitur de ro . aut jure temporali, aliud inlaetum , quod ex utroque trahitur. 2. Divisio petitur a qualitate judicis, qui judicio praeost. Dicitur enim Eeelesiasticum si exercetur coram iudico Ecclesiastico uti tali ob qualitatem , vel rei spiritualis de qua agitur , vel rei conventi lari ecclesiasti ei privilegio gaudentis. Dicitur judicium saeeulare , si exercetur vel exerceri potest coram judico laicali de re temporali contra

laicum.

3. Iudieiorum divisio petitur ex diverso modo, quo illa exercentur ; vel enim sunt ordinaris , in quibus servantur solemnitates omnes juris; vel summaria, in quibus ea servantur , quae necessaria sunt ad rei veritatem detegendam reliquis omissis, quae magis ad solemnitatem judiciorum , quam ad rei necessitatem pertinent. Hac ratione tractantur, ex. gr. causae de ministris Ecclesiae , de alimentis , salariis, decimis, pleraequo matrimoniales; cum enim hae causae celerem expostulent expeditionem , disculiuntur de plano , idest sine strepitu iudicii, solaquo rei veritate inspecta. 4. Judicia dividuntur in petuoris , et possessoria. In illis agitur de proprietate , vel de alio iure seorsim a pos-Disili sed by Coo li

163쪽

sessione , qua u est de rebus corpora lilius , aut quasi possessione , quae est de rebus incorporalibus. In possessoriis agitur de sola possessione , vel quasi posscssione , seu adipiseenda, seu retinenda, seu recuperanda, dominii quaestio

ne ad maturius examen reSerVata.

5. Iudiciorum divisio est in reali , in quo actio realis , et in personale, in quo actio personalis instituitur. 6. Deniquo divisio est in eriminale et eivile. In illo causa criminalis agitur , idest ut delinquenti poena publica instigatur , quae triplex est , vel corporis alpieιiva, vel privatio ollieii aut benesteu . vel multa pecuniaria fisco applicanda. In civili causa agitur ei viliter , id est aetor intendit suum interesse , seu propriam utilitatem.

DE IUD CE , ET ARBITRO.

. l.

IDiximus iam in judi eo praeter eius idonei talem ad

hoc munus requiri, ut legitimo , modo scilicet a lege probato, iudicandi facultatem obtinuerit. Τriplici modo ista obtinetur: 1. Magistratu seu munere, tuncque dieitur judex ordinarius , quales sunt Papa , Arehiepiscopi , Episcopi , oi Praelati inferiores: 2. delegatione auris, ut Episco pi omnes in pluri hus causis regularium sunt de legali summi Pontificis ex Cone. Trid. e vel hominis ut Vicarius generalis Episcopi , et in utroque casu dieitur Judex delegatus : 3. partium litigantium consensu , tuncque dicitur ar-

Commune est judiei ordinario et delegato , quod uterque possit exequi sententiam suam , delegatusque Ecclesiasticus uti possit etiam censuris pro illius executione, nisi delegato commissa suerit simplex notio , idest causae decisio , vel nisi expressae sententiae executio illi fuerit ox-eepta. ceterum est aliquod discrimen inter utrumque. Cum enim judex ordinarius habeat iurisdietionem jure suo, de- Iegatus autem benescio alieno, sequitur: 1. ut ordinarius procedat semper n0mine suo, delegatus nomine delegantis,

164쪽

et idcirco a sententia dolegati nulla datur appellatio ad delegantem , sed ad superiorem judicem delegantis: 2. ut ordinarius possit delegare, quoniam nil vetat, usum propriae iurisdietionis alteri concedere ; at delegatus nequeat sub delegare , quia utitur aliena iurisdictione ; verum excipitur delegatus summi principis , vel Ponliscis , quia cumis iungatur viee ejus, qui summam habet potestatem, censetur pluris esse quam ordinarius : sic delegato ad univcrsitatem causarum rite praeSumitur concessa potestas

alterum subdelegandi ad aliquam causam. Praeterea delegatus in exercitio potestatis formam mandati servare debet in re et in modo: in re ne scilicet de aliis rebus cognoscat quam in mandato expressis, nisi hujusmodi sint , ut ad causae mandatae cognitionem omnino pertineant vel conducant; in modo ut scilicet ordine sibi praeseripto procedat : aliter iuris ordinem servabit. Cessat delegati potestas : 4. sententiae vel prolatione tantum, vel executione prout ei mandatum fuerit: 2. re- voeatione mandali, modo sat re integra, id est lite coram eo nondum contestata: 3. morte delegantis , vel delegati,

nisi delegatio facta sit nomine dignitatis et osse ii delegantis et delegati: 4. lapsu temporis ad causam definiendam praeseripti , nisi a partibus prorogetur. S. H.

De Arburis. Arbuer generatim acceptus est privatus evnitor a partibus eleesus ad etanoseendam, deliniendamque litem aliquam,

uel negotium.

Plura dantur arbitrorum genera : vel enim causam sine ullo judiciali ordine tractant, et vulgo die untur arbitratores , et amicabiles eompositores , eorumque sententia dicitur arbiιramen ιvm ; vel causam cognoscunt iuris ordine servato, nempe praemissa citatione, testium examino, aliisque substantialibus saltem juris solemnitatibus adhibitis, et proprie di euntur arbiιri, eorumque sententia dicitur Laudum,

seu arburium.

Praeterea alii sunt arbitri voluntarii , qui a partibus eliguntur nemine iubente ; alii sunt arbitri iuris seu necessarii, quos partes eligunt lege, vel statuto sic jubente,

165쪽

ut ex. gr. iit inter eonjunctos invicem litigaturos. Τam ar-l, iter iuris , quam voluntarius , dicitur arbiter recepιus , sive compromissarius , si eleetioni arbitri a partibus saetao accesserit compromissum , id est mutua litigatorum promissio , se arbitrio parituros. Compromissum sileri potest vel nulla poena adjecta contra eum, qui arbitrio renuit parere , vel illa adjecta. Si priori modo, pars arbitrio stare omnino cogitur: si altero , pars renuens poenam solvet, at stare non cogitur arbitrio , saltem ut habet sori usus, nisi poena adjecta sit

eum clausula firmo remanente eompromisso. Potiores effectus

prolati arbitrii sunt. 1. Finis imponitur causae, ut ab eo appellare non liceat; verum si in laudo apparet enormis laesio , datur reductio ad arbitrium boni viri, quae imitatur appellationis directus. 2. Νascitur seu magis committitur actio coram judice ordinario adversus eum, qui laudo non paret. 3. Finis imponitur officio arbitri , ut quamvis arbiter jussum praecedens sententiam definitivam mutare possit, hanc tamen mutare nequeat , eamque judex

ordinarius exequatur.

TITULUS III.

Praeter idoneitatem personae , iudieandique saeuitatem rite acceptam , requiritur in judice , ut is competens sit tam rei quam personis, de quibus judicaturus est : se-eus ejus sententia , imo totum judietum nullam vim habebit ob desectum jurisdietionis in genus causae , vel in reum. Idem autem est dieero sorum , vel judicem esse , vel non esse competentem ; nam sori voeahulo intelligitur non .solum exercendarum litium locus seu tribunal, sed etiam iurisdictio seu potestas exercentis judicium. Cum plura sint vel esse possint judicum genera, Εcclesiastici , Laiei, Criminales , Feudales , Fidei commissa rii et c. , cumque in uno genere plures esse possint judices , ut agnoscatur quis sit judex competens , debet attendi: l. qualitas rei do qua agitur: 2. qualitas rei conventi ; hinc enim determinatur cuius generis judex esse debet r3. peculiaris modus, quo fiat ut reus inter plures judices ejusdem generis huic vel illi subiiciatur.

166쪽

Et primo quidem inspicienda est qualitas rei de qua agitur : nam si ea sit spiritualis vel spirituali annexa , iudex competens est tantum persona ecclesiastica , sive causa

inter clericos sive inter lateos agitetur. Hujusmodi sunt eausas fidei , et sacramentorum, matrimoniales, illa o praesertim in quibus do matrimonii vi agitur , causae ecclesiasticae disciplinae, beneficiorum, decimarum, juris funerandi , iuris patronatus , illae denique omnes , quae

circa clericorum mores , cultumque religiosum versantur.

Eadem ratione si in Republica sint diversi judices pro

diverso causarum genere eonstituti, ex. gr. unus pro criminibus , alter pro tutelis , alter pro fidei commissis , vel seu dis ; tunc pro diversa qualitato rei, quae venit in judicium , proprius illius judex erit adeundus.

Deinde attondenda est qualitas rei conventi ; quamvis enim causa sit de ro temporali; tamen si contra clericum agitetur , iudex competens est tantum ecelesiasticus ob privilegium sori ecclesiastici , quo clerici gaudent. Eadem ratione , reus si alia de causa gaudet privilegio sori specialis , conveniri tunc debet non coram communi aliorum judice , sed tantum coram judico suo, ut ex. gr. Professores et auditores publicae universitatis, milites etc. ob speetalo sori privilegium conveniendi sunt eoram rectore universitatis , vel judico militum. Denique eum plures iudices possint esse judices competentes quidem ob qualitatem causao , vel rei conventi , sed unus tantum aut alter habeat jurisdictionem in reum, attendenda tunc erit ratio , qua fiat ut reus uni potius quam alteri subjietatur. Semper enim actor debet sequi sorum ,

seu iudicem rei , ut is jure possit a judice cogi.

Quadruplex est ratio ista , quae petitur a loco vel domicilii rei, vel contractus, vel delicii , vel rei debitae. Reus enim subjicitur iudiei cujuslibet illorum. Io-

eorum a

natione domicilii reus conveniri potest in loco ubi natus est, lares et familiam habet, quod dicitur domicilium naturale r aut in loco , ubi natus non est , sed habitat animo permanendi stabiliter, vel per tempus notabile , quod dicitur domicilium aee identale. Hinc sequitur e l. eum, qui domicilium in duobus locis habet. in unoquoque posse con veniri r 2. clericum, si beneficium residentiato habet, posse etiam eonveniri in loco beneficii : 3. vagos, qui nullum ha-

Diuit

167쪽

hent domicilium, conveniendos esse ubi actu Vagantur, quia pro quolibet Ioco suao vagationis domicilium sortiuntur :4. judicium ineoeptum per citationem in loco domi ei lii defuncti ibi continuandum csso , licet heres alibi domicilium habeat, ideo quod heros personam defuncti reprae

sentat.

Ratione delicti conveniri potest quis in loeo , ubi deliquit , sive quod ejus loci leges violavcrit, sive quod ibi habetur eo pia probationum , sive quia cum ibi nocuerit exemplo delicii , prodesse etiam debet exemplo

poenae.

Ratione contraetus conveniri quis potest in loco ubi se soluturum promisit si de hoc suerit expresso cautum ;secus in loeo ubi contraxit e id quod servari debet non

solum in contrae libus, qui statim sunt exequendi, ut si emas equum ex. gr. a peregrino, isque pretio aecepto nolit eum tradere ; sed etiam in aliis contractibus suo tempore exequendis, si vo rcus sit absens , sive praesens in loco contractus. Si abest judex Ioel contractus , non jam petere poterit a judice domicilii, ut reum ad se remittat, sed ipse, si reus se non desendat respondendo, immittet actorem in possessionem bonorum , quao reus ibi sorte possideat, vel ad judicem loci, in quo bona rei sita sunt, decretum e e- quendum remittet. Denique ratione rei debitae rens conveniri potest apud judicem loci , ubi res debita sita sit, sive mobilis, si vo immobilis ea sit , sive de possessione , sive do proprietate agatur , si e reus absit, sive praesens sit , dummodores petatur actione reali non personali, nisi actio personalis sit in rem scripta.

Sed de his diversis laris seu iudieibus notandum est: '. reum non aequaliter cuillhet illorum subjicie nam ju- diei domicilii reus subjicitur pro omni causa ; at judici loci criminis , contracius , rei debilae subjicitur lanium pro illo crimine , contractu, et re ; unde forum domicilii

universale est , et concurrit eum ceteris soris delicti, contractus , et rei : 2. quando reus pro eadem cauSa con Ueniri potest in pluribus laris , ex. gr. domicilii et conira)ctus , electionem sori esse penes actorem : 3. si judicium per ei talionem ineoeptum sit eo ram uno judice competente , ex. gr. domicilii, ibi finiendum esse; unde iudex eitatione praeveniens exeludit alios judices , licet aeque com-

168쪽

petentes , et ejus forum , quod est domicilii, tune etiam dieitur forum praevenιionis: 4. lacla electione fori, iudicioque per citationem incoepto, neque actori neque reo esse mutandi judicis potestatem.

TITULUS IV.

DE CITATIONE.

Primi cujusquo judieii , idest primae ut aiunt in

stantiae quatuor sunt partes ; id est in ius vocatio , seu citatio ; litis contestatio ; causae disceptatio , et cognitio ;sententia iudicis , seu res iudicata. Harum prior est citatio, atque ad judicii institutionem omnino necessaria , ut reus possit ad judicium venire, et ad defensionem se praeparare. Igitur impune illa praetermittitur solum, si absque ea iam habeantur illi duo ei talionis fines ; ex. gr. si reus non vocatus sponto venerit , aut inventus in jure, ibique apud iudicem conventus ultro responderit etc. Ciιatio esι aeιus judietatis , quo quia juris eaeperiendi

causa eae judieis mandato in judierum vocatur ad eerιum tem-

pM. Haec est proprie citatio quae fit ab homine, diversa ab illa quae fit a jure ipso, id est . quando lex ipsa praefixit tempus intra quod aliquis judieio se sistat oportet, ut ea. gr. qui appellat ad Sedem Apostolicam impugnans ele-etionem , vel provisionem benescii , debet intra mensem

Romam iter arripere.

Ex desinitione citationis sequitur : 1. quoniam citatio est actus judicialis, ideoque contentiosae jurisdictionis, nullius esse roboris citationem da iam a judice extra proprium territorium manente , itemque sua auctoritate executam contra reum stantem in alterius territorio , item

que si reum judex vocaret ad loeum alieni territorii :2. quoniam reo constare debet, an a judice competente vocetur, sequitur in citationis libello, exprimendum esse nomen judicis ; et si is fuerit delegatus, adjungendum esse exemplum literarum , quibus mandata ei jurisdictio est ;et si notorium sit, judicem esse incompetentem, reus debet omnino judici se sistere, privilegia quae habet coram illo producturus. Nam judex seu ordinarius , seu delegatus regulariter jus habet cognoseendi de sua compei untia, quam partes in dubium vocant: 3. exprimendum etiam esse Dissili od by Cooste

169쪽

locum ubi reus comparere debet tum ut possit venire , tum quia impune non parebit si voeetur extra judicis territorium et 4. apponendum esse diem , quo reus ad judicium veniat, sed cavendum, ne dies sit seriatus, neque tam brevis ut reus commode nequeat accedere. Cavendum etiam no citatio die sesto executioni detur, quamvis eo die subscribi possit: 5. denique exprimendum esse nomeu , et wgnomen tam actoris quam rei , et causam citationis, ut reus deliberet, num liti cedere, aut se tueri debeat.

Citatio dividitur : 1. in pusti eam et privatam. Illa fit

edicto , aut voce praeconis, atque adhibetur, cum reus vel latitat vel impedit, ne citatio ad ipsum perveniat: ista fit privatim voce , vel scripto per cursores et apparitores: quovis modo fiat, in aetis est insinuanda quia non praesumitur. Qua de causa cursor testari debet, se illam suisso

executum.

2. In realem et verbalem. Illa fit per capturam , utriunt, personae in causis criminalibus , et quandoque etiam in ei vilibus , si periculum sit, ne debitor alio commigret , nullaquo bona habeat. Ista fit sive in laciem rei praesentis , si vo ad domum solitae ejus habitationis. Potiores essectus citationis jam executae sunt: a. ut

inducat litis pendentiam , qua pendente res dicitur assectauula litigiosi, et nullo pacto alienari, imo nihil potest innovari : 2. ut judicis iurisdictionem proroget, idest ita

confirmet in reum , ut licet is post citationem forum mutet : ex. gr. sat clericus, nequeat tamen eo uti : 3. ut inducat inter plures judices aeque competentes praeventionem sori judicis citantis : 4. ut praescriptionem etiam Iongissimi temporis interrumpat r 5. demum ut contumaciam inducat; nempe si actor neque per se, neque per procura torem judicio sisterit , reus absolvatur ; si reus , contra

cum sententia seratur : at jure canonico contumax causa

non cadit, sed pro causarum diversitate , vel mittitur in possessionem rei, vel ad expensas condemnatur , vel Gusuris coercetur.

170쪽

TITULUS V.

DE LIBELU OBLATIONE , ET LITIS CONTESTATIONE.

In causis summariis, quao laciliores et expeditiores sunt, satis est citatio ; at in causis, quao dissicilioris sunt cognitionis , cum in citatione commodo nequeat exprimiaetoris intentio , id est quid is petat , et ratio suae intentionis , idest qua actione velit uti ad suam petitionem vincendam , inventum est, ut post citationem aetor iudiei solemniter libellum exhibeat , reo deinde tradendum, in quo breviter et perspicue actoris intentio , et actio contineatur: is in ei vilibus dicitur eonventionalis , in criminalibus ae satorius. Libelli conditiones apte continentur in hoc disticho ouis, quid, coram quo , quo jure petat , et a quo', Reeιe composisus quisque libellus eris. Usu sori recepta jam est communis Doctorum senten. ita , libellum emendari post litem contestatam posse , mutari non posse ; emendatur, eum actioni in libello propositae adjicitur quidquam vel detrahitur, aut explicatur quod

obscuro dictum est: mulatur cum repudiata actione, nova

instituitur. Si reus liti cedens ultro lateatur tu juro se du-bero , lis sublata erit; at si negat, et contendere cum ac toro paratus sit, lis dicitur contestata et nam litis contestatio sit per actoris petitionem , et congruam rei responsionem , utramque in jure lactam; unde recto illa dici iuresso causae initium, et judicii sundamentum. Ut enim domus sundamento continetur, ita actor et reus in suis probationibus , et iudex in sententia stare debet intra id , quod ii iis eontestatione inclusum in judicio est. Essuetus litis contestationis hi sunt. l. Iudox nequit amplius respui , nisi nova ei opponatur causa suspicionis r3. exceptiones dilator lao nequeunt amplius proponi nisi ad judicii substantiam ita spectent, ut illud retro nullum onsi elant , vel post litem contes latam emerserint , aut primum

uon innotueri uir 3. adversarius in mora vel mala fide constituitur . 4. actio personalis ad 40. annos perpetuatur et 5. Procuratoris mandatum non finitur per obitum principalis : 6. mandata iurisdictio prorogatur, id est delegantis morte nou expirat delegati jurisdictio: 7. inter partes quasi

SEARCH

MENU NAVIGATION