Josephi Ferrante olim advocati, et antecessoris in archigymnasio romano *elementa juris canonici

발행: 1854년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

139larium naturam relinent, inhabiles sint Clerici saeeulares; inde fit: l. ut dentur in Commendam , non in titulum :2. ut iisdem ab uno Romano Pontifice dari queant.

TITULUS XVIII.

Pennis eu portio 'vetuum alieni Beneficii legitime , justeque clariso eoneessa. Imitatur igitur servitutem , quao

esse debet in alieno. Dividitur in realem ei personalem. illa est onus , quod imponitur beneficio ipsi in favorem Cleriei Pensionarii : et ideirco extinguitur morte non Beneficiarii, sed Pensionarii . et ab uno Romano Pontifico potest imp ni , quia videtur esse quaedam Beneficii seetio legibus

Ecclesiasticis vetita. Pensio personalis est onus quod imponitur Benefietario tantum ; igitur ejus morte extinguitur, neque in Beneficii successorem transit, atque ut contendunt

plerique Canon istae , potest imponi etiam ab Episcopo, quia eum personae non beneficio imponatur , nulla videtur esse ejus dismembratio. Pensio cum onus sit super alieno, recte debet imponi. id si , si rite , si juste , si moderate imponitur. Rite si a legitima potestate, ut modo explicavimus , et assentiatur Patronus si Benescium sit juris Patronatus latealis. Idem volunt canonislao in Patronatu mixto , propterea quod hic trahit secum semper jura illa, quae Patrono sive Eeclesiastico sive laico magis lavent. Iusta imponitur l. ob resignationem benefieii, idest si clerico beneficium dimittenti ob morbum vel senium pensio super illud datur , ne ei desint alimenta : 2. ob transaetionem , idest si duobus do he-neseio contendentibus , uni Beneseium , alteri pensio super eodem tribuitur ad dirimendam litem et 3. ob permutationem Mnesieiorum, idest si communi Benefieio pensio imponitur ad eompensandam summam fructuum beneficii eommutati : 4. ob indigentiam elerici, cujus tamen opera sit Ecclesiae utilis. Moderate , idest l. ut Εeclesiis Cathedralibus

nulla pensio imponatur , si earum reditus summam ducatorum mille non excedit : 2. neque Ecclesiis Parochialibus, nisi earum reditus summam ducatorum centum excedat, in qua summa non eomputantur fruetus incerti, ut sunt emolumenta stolae r 3. ut in aliis beneficiis pensio non ex- Dissiligod by Cooste

152쪽

cedat teri iam partem proventuum Beneficii , vel saltem altendatur , ne vineficiarius congrua portione fraudetur : 4. ut pensio demum certis tantum heneficii fructibus imposita praesumatur , non distributionibus , quae magis videntur

Incertae , cum eas non lucretur Beneficiarius, nisi choro intersit.

Et quoniam pensio pars est fructuum ex bonis Ecelesiae decerpta , iuro quidem exiguntur qualitates , obligationes , et onera bonis respondentia. Itaque nemo est ejus eapax , nisi qui clericatu suscepto Ecclesiae servitio se mancipaverit , et praeterea non sit irregularis neque censuris irretitus : 2. quotidio Pensionarius ossicium B. M. V. debet recitare, et si omittit, fruetus non facit suos, teneturque eos dare in pios usus aeque ac benefietarius: 3. tonsuram debet, et habitum clericalem gerero : 4. ad illaseontributiones una cum Beneficiario tenetur, quae pro fruelibus Beneficii imponuntur. Pensio demum extinguitur et s. morte Pensionarii, nisi is habeat privilegium eam transferendi saltem pro mediotato : 2. Matrimonio et 3. professione religiosa : 4. renun-

elatione pensionis r 5. asseeutione ipsius Beneficii: 6. si jura aut praedia Ecclesiae quovis modo perierint: T. ob erimen patratum vel ipso iacto, vel ex sententia judicis, ut paullo ante diximus de Beneficiis r 8. dimissione habitus clericalis non tamen ipso jure, sed judicis sententia. Pensio redimitur repraesentalis , idest mature saetis aliquot annuis pensionum solutionibus ; sed hos contractus prohibuit atque irritavit Benedictus XIV.

TITULUS XIX.

Venimus ad tertiuin genus rerum Ecclesiasticarum,

ad eas scilicet, quae sunt comparatae pro exercenda charitate, vel Religione antonomastice sumpta , idest illa virtute , qua quis totaliter divino servitio se mancipat. Hujusmodi certe sunt monasteria , hospitalia , et sepulturae. Monasιerium proprie acceptum est loeus, ubi homines soluariam vitam degunι idest promi ab urbibus hominumque

153쪽

usitato sermone monasterium et conventus promiseue aecipiuntur. Conventus igitur seu monasterium aut est religios rum religiosarumque vota simplicia vel solemnia paupertatis , obedientiae, et castitatis emittentium , aut est elericorum vel mulierum in commune viventium sub aliqua pia regula licet absque volo.

De Regularibus jam diximus in priori libro. Hic igitur tantum agentes de iis quae loca ipsa spectant, explicabimus jus de monasteriorum landatione , et clausura statutum

Semper in Ecclesia viguit disciplina , ut nullum extrui possit monasterium absque ordinarii venia. At nunc si onovum extrui velit, sive deserium rcassumi, praeter veniam Episcopi requiritur illa Sedis Apostolicae etiam extra Italiam. Quae duo si desunt, landatio nulla est; recte tamen accedent etiam post sactum, modo in judicium non sit deducta nullitas novae landationis. Praeterea requiritur consensus Parochi, et Regularium, qui sunt intra quatuor milliaria. ideo quod novi conventus fundatione detrimentum inferri potest vel juribus Parochiae, vel commodae Regularium praeexistentium sustentationi. Itaque si constiterit ordinario, neutrum esse timendum, impune omittitur utriusque conSensus. Tandem requiritur reditus sussiciens sustentationi saltem duodecim religiosorum , ne ob personarum desectum disciplinae regularis desit observantia. Haec autem requisita locum non habent in landandis hospitiis regularium , vel domibus congregationis Clericorum saecularium , vel monasteriis quarumcumque monialium I pro iis enim omnibus sussicit auctoritas ordinarii , neque si conventus solum ob aliquam causam transfertur ad alium situm eiusdem loci.

Clausura est leae , qua omnino prohibetur ingressus mu- Iterum in monastaria virorum , eι ingressus virorum eι semianarum e usuis generis et aeruιra in illa monialium , harum-qus egressus de suis monasteriis , ubi religionem ab Ecclesia probatam prositentur.

Clausura etiam dici inr totus illo locus huic legi obnoxius, qui in monasteriis virorum comprobeii dii etiam primum claustrum , nisi aliud sit mulieribus invium , et sacrarium si ad illud aditus patet solum per ianuam, quae

154쪽

est in claustro ; seeus si solum per ianuam, quae est in Ecclesia r si vero per utramque, etsi obnoxium videtur legi clausurae, praxis tamen utique adversatur. In monasteriis Montalium clausura est omnis ille locus, in quem Monialibus licet ingredi, ex. gr. ossiciuae , hortus , area , et tolus

ambitus muro cinctus.

Ex Const. S. Pii V. mulieres ingredientes elausuram virorum, et negulares eas introducentes incurrunt excommunicationem Papae reservatam. At multi hanc poenam limitant ad casum, quo id fieret sub praetextu lacultatis con

cessae.

Poena Monialium e elausura egredientium est tum excommunicatio latae sententiae Papae reservata, tum digni latum et ossiciorum quae adiunctam hisbent aliquam superioritatem privatio , quae lamen requirit sententiam declaratoriam judicis. In camdem excommunicationem incidunt ingredientes haud tamen reservatam praeter alias poenas privationis ossicii, et inhabilitationis secundum particulares ordinum constitutiones locorumque consuetudines. At moni

Ies licite egrediuntur ob incendium , pestem . et epidem iam , obtenta venia tu scriptis , nisi perieulum sit in mora , Episcopi et Praelati regularis si isti subsint, vel unius Episcopi. Ob aliquam quamlibet causam , ex. gr. Si quae monialis valetudinis causa caeli mutatione , vel balneis indigeat, requiritur licentia Sedis Apostolicae. Licet etiam viris et mulieribus clausuram monialium ingredi si

necessitas urgeat, et opportunae saeuitates obtentae suerint . ex. gr. si monasterium sit reparandum , curandae infirmae , aegris ministranda sacramenta.

TITULUS XX.

DE HOSPITAMBUM

Hospitalia proprie sumpta sunι Dea suscipiendis hospitibus desιinata ; vulgo tamen dicuntur quaevis pia loca cu-juseu inque generis indigentibus hominibus sive alendis, si vo educandis , sive curandis , sive sublevandis addicta ; quo sensu nos illa accipimus. Ea sunt instituta post pacem Ecclesiae datam a Constantino : ante enim id lemporis Christiani exercebant hanc operam pietatis eo tantum modo quo poterant, videlicet singillatim , et in aedibus erius eumque indigentis. Diuitiaco by Corale

155쪽

si piorum omnium locorum regimen ei cura penas Episcopum esset, conspirarunt leges ium Ecclesiasticae , tum civiles. Cui enim hominum generi polerant melius commendari ea loca quam Episcopis, quorum industria omnium maxima esse delisi in charitatis operibus promovendis Z Folieiter sielit haec Episcoporum auctoritas usque ad saecu- Ium XIII. r at eam saeeulo XlV. hospitalium praelaeti fixa latet , sive clerici paulatim excutere nisi sunt , ut Episcopis remotis locorum piorum bona in suos usus liberius impenderent.

Huic malo occurrentes Synodus Viennensis , et Tridentina Episcoporum potestatem restituerunt super quaevis pia loea sive laicalia , sive ecclesiastica. Contendunt nonnulli, pia loea esse laicalia, si a laicis administrantur ;Ecclesiastica si a clericis : alii censent laicalia esse si absqua Oratorio sunt extructa; Ecelesiastica si illud habeant. At verius alii dicunt, laicalia esse, quae absque Episcopi auctoritate suerunt erecla, Ecclesiastica, quae Episcopi auet ritato sunt landata , lieet nullum habeant oratorium. Nunc igitur aliquis pius loeus Leelesiasti eus sit an Laicalis colligitur ex decreto Episcopali erectionis , vel eo ob vetustatem deficiente ex signis, quae conveniunt soIum iis locis auctoritate Episcopi erectis ut est praesertim aliare, vel Ecclesia . sepultura , vel coemeterium , administratio sacramentorum ab eius Rectore lacienda et in dubio praesumitur laicalis. Piis locis Eeelesiasticis competunt quaedam privilegia immunitatis , sepeliendi , administrandi sacramenta , sori Ecclesiastici. At laicalia fruuntur solum electione fori, omnibusque aliis privilegiis , quae a jure causis piis conceduntur et praeterea in bonis illorum alienandis adhiberi debeni solemnitates requisitae in ali natione honorum Ecclesiasti- eorum ; seeus in bonis istorum alienandis. Ceterum quaevis pia loca sive laicalia sint, sive Ecclesiastica , Episcopi potestas super illis haec maxime complectitur : 1. ut exceptis hospitalibus , quas sub regum immediata protectione sunt, quibusque regia protectio in limine landalionis ae-eesserit, possint Episcopi ea visitare, et illa omnia, quaa Dei cultum , animarum salutem , et particulare opus pii Ioel respiciunt , licet a Laicis gubernentur et exempta sint, vel consuetudo etiam immemorabilis , aut statutum adver

setur.

156쪽

2. Ut ratio administrationis singulis annis reddatur Episcopo tum in visitatione tum extra eam aliqua do causa, licet in adversum sint consuetudinus et privilegia: quod si ex particulari consuetudine, constitutione , vel privilegio ratio reddenda est aliis, una cum iis adhiberi oportet Episeopus, et liberatio aliter laeta administratoribus nihil

proderat.

3. Ut Episcopi possint coercere delinquentes suis legibus , abusus tollere , bonum promovere , sic tamen ut sinant, eorum locorum administrationem exerceri juxta leges tundationis , legitimasque consuetudines; demum ut descientibus personis , quae sunt pii loci objectum , possint Episcopi cum duobus de Capitulo per ipsum eligendis ejus bona in alium pium usum , qui ejus institutioni proprius sit , convertere , nisi huic casui suerit in ipsa sua datione pro lsum.

TITULUS XXI.

Decti prolaeto Fideles in loeis sacris, et religiosis

sepeliri, ut commendentur patrocinio Sanctorum , quibus ea sunt dicata , quosque viventes implorarunt , atque ut Fideles ibi convenientes , illis etiam suis precibus suffragentur. Itaque si quis in loco profano Sepulturam elegerit, eius electio tamquam irrationabilis respuitur. Hujusmodi loca sunt coemeteria , vel sepulturae , nimirum loca concava in quibus eorpora fidelium defunctorum tumulantur. Coemiaeria sunι laea religiosa , sive Ecclesiis alaeentia, sive non , humandis Fidelium cadaveribus addicis , et solemniιer ab Episeopo benedicenda. Iubet ni tuaio Romanum , ut ubi viget antiqua consuetudo sepeliendi mortuos in coemeterio , retineatur , et ubi fieri potest , restituatur. Ubi igitur nulla sunt coeme-ieria , Christiani in suis Ecclesiis sepeliuntur. Iure communi antiquo in quacumque Paroehiali Ecclesia loeus erat, ubi Fideles poterant sepeliri , eaque acquirebat oblationes , aliaque omnia , quae sepulturae casione Fidelium pietas largiebatur. At cum variis Bomanorum Pontificum constitutionibus primum Fratribus Dominicauis, et Franciscanis , deinde ceteris regularibus pri-Dj0iligod la, Coo ale

157쪽

1451ilegium datum sit in suis Ecclesiis sepeliendi eos , qui ibi

sepeliri elegerint, servata Parocho de laneti parte , utriunt, funerali, necessario factum est, ut Fideles acquisiverint libertatem Parochialem sepulturam deserendi , et initio quidem solum , si mallent in Ecclesiis Begularium sepeliri , deinde etiam in aliis. Itaque jure novissimo sepulturam li-eet construere et eligere in quovis loco religioso , id est ubi divina ossieta , licet minus frequenter , celebrantur. Verum si novum sepulchrum extrui debet in Ecclesiis saeeularibus, requiritur Ordinarii licentia in seriptis , praeter consensum nectoris , vel Patroni r in Ecclesiis regularium illa Provincialis , in Ecclesiis Nonialium illa sacrae Congregationis, simulque earum consensus; si vero quis eligit sibi sepulturam in alieno lumulo, satis crit licentia ejus, ad quem sepulchrum illud pertinet. Cum igitur modo Fideles in qua vis Ecclesia possint so-peliri , ordo postulat: l. ut defunctus sepeliatur in Ecelo-sia quam eligit , quodque omnes possunt lacero , rileque fit et probatur sive per ultimas voluntates testamenti et codicilli licet invalidas , si vo per scripturam manu propria Sub scriptam , vel duos testes etiam singulares, vel solum dictum Consessarii. At sepulturae electio negatur solum impuberibus , quibus pater eam poterit eligere , si consuetudo id serat; secus in Ecclesia Paroe hiali , vel in majorum

sepulchris eorum cadavera conduntur. Praeterea negatur Regularibus professis nisi sorio a proprio monasterio tam longo absint ut commode neque aut ad illa transferri. 2. Si absque electione sepulturae quivis decedit, humandus est insepulchro suorum majorum , sive illud sit familiare , paratum scilicet a construento pro se , aliisque de sua familia , sive sit hereditarium , extructum scilicet a construente pro se , suisque heredibus. 3. Si defunctus sepulchro majorum careat, vel nequeat illuc deserri , sepeliendus est in sua Parochia , in qua decedens domicilium , vel quasi domicilium jam acquisiverat, licet alibi mortuus sil. 4. Si De-quit ad eam deserri quia ex. gr. peregre moriatur , sepe liendus erit in Parochia ubi decedit. 5. Demum Parochiali Ecclesia postposita tum Canonici , omnesque beneseia residentialia habentes si deeedant sepultura non electa , Sepul chrisque majorum eareant, sepeliendi sunt in Ecclesia bene se ii residentialis ; tum vidua , quac sepulturam n0u elegit, humabitur cum ultimo marito. 10

158쪽

146Verum etsi Fidolis extra propriam Parochiam sepeliatur, manebunt tamen haec iura Parochis: l. ut is semper debeat advocari , neque cadaver e domo possit educi antequam ejus benedictionem acceperit: a. ut cx oblationibus aliisque emolumentis ob sepulturam Ecclesiae tumulanti relictis pars aliqua Parochiae debeatur , quae licet quarta sui oralis appellatur, quia tanta a jure Statuitur, tamen potest esse major , vel minor pro locorum consuetudine, et tolli etiam potest per consuetudinem quadragenariam cum titulo, vel immemorabilem sine titulo. Haec quarta detrahitur ex omnibus oblationibus , quae dantur Ecclesiae tumulanti, sive ipso die depositionis, sive diebus sequentibus in memoriam laneris usque ad diem 30. , si vo dentura defuncti heredibus , lauerisque curatoribus , sive ab ipso defuncto titulo institutionis vel legati , modo relictao non sint pro cultus divini incremento , aliisque charitalis et religionis operibus. Ecclesiastica sepultura privantur, et in loco pro sano sepeliri debent e 1. omnes Baptismo carentes , Judaei, Ethnici , insantesquo ipsi Christianorum silii sine Baptismo morientes : 2. Apostatae , Haeretici , et Schismatici manifesti r3. nominatim interdicii et excommunicati vitandi et q. qui si hi mortem consciverunt ex impatientia , ira , desperatio-no , nisi eos ob mentis impotentiam id egisse constet; quod in dubio semper praesumitur : 5. decedentes in tornea moniis , quae mortis periculum habent, vel in duello , sive ibi

perierint, sive procul a loco certaminis , vulnere tamen ac-pepto ex eo , licet absolutionem a peccatis, et censuris o tinuerint: 6. qui per annum integrum non confitetur, et in Paschato Eucharistiam non suscipit , ut si distulerit ca sacramenta suscipere iusta de causa , consilioquo Sacerdotis: P. usurarii manifesti , nisi poenitentes decesserint , simul quo alienu' restituerint , vel idoneam cautionem dederint restituendi: 8. raptores, qui vi rem alienam mobilem auferunt , ex Ecclesiarum violatores , qui Ioribus violenter ontractis, eas spoliant, nisi poenixentes obierint, resque abi las reddiderint, vel cautionem dederint eas restituendi :9. regulares omnes utriusque sexus proprio tarii, id est mortui cum peculio , quod ut mirum proprio nomine sine licentia superioris, nou custodiae causa retinetiante 40. landum fures , latrones , adulieri in ipso criminis actu depre-bensi et occisi , omnesque manifesti ci publici peccatorcs, qui sine poenitentia decesserunt. Duiliaco by Corale

159쪽

on hie agimus de rebus Ecclesiasticis primi gene

ris , idest ad animarum salutem directe spectantibuε , ex.

gr. Sacramentis , Indulgentiis, Ossicio divino, jejuniis , diebus sustis etc. Haec omnia enim si vo ab uno alteri mini- Strentur , si vo ab uno in favorem alterius saui, gratis

seri debent, et licebit solum aliquid temporale dare et , qui

rem spiritualem alteri ministraverit, vel opus spirituale pro eo secerit, elecmosinae non pretii nomine, quia nullo modo ea possunt esse in commereio. Neque hic agimus do alienatione rerum Ecclesiasticarum secundi generis , quae immediate culium Dei respiciunt , ex. gr. Ecclesiae , Oratoria , Cappellae , Sacrae imagines , Reliquiae Sanctorum , Sacra Ecclesiarum supellex. De istis enim brevis et perspicua est definitio , eas nempe nullo modo ratione consecrationis in iis adhibitae posso ita vendi et alienari, ut ob id aliquid plus exigatur. Verum justa causa urgento, formaque a jure Statuta , ut paulo post explicabimus , eaedem possunt alienari et vendi , Ecclesiis exceptis pro eo , quod in eis non est Spirituale , idest pro eorum materiau pretio. Sed tunc si dentur Ecclesiasticae persuuae, possunt integrae vendi; sin vendulitur aliis non ad usum Ecclesiae , debent prius frangi praemissa oratione , nisi illarum qualitas, suturusque usus acquirentis id minime postulet. Agimus igitur de bonis temporalibus , quae sunt destinata pro clericis et regularibus alendis , pro parandis rebus ad divinum cultum exercendum , et de bovis piorum

locorum Ecclesiasticorum. Haec enim omnia , cum uullam habeant benedictionem vel consecrationem, sunt in commer-eio , possuntque alienari.

Ut Ecclesia coepit ditari bonis praesertim immobilibus , Statim per Sacros canones, legesque civiles severissimo prohibila fuit eorum alienatio. Cum enim Religio perpetua sit , patrimonium ejus , quod divini cultus exercitio, ejusque ministrorum sustentationi inseruit , jugiter illaesum servari debet. Quaevis igitur donatio , venditio , commutatio rei Ecclesiasticae, quam Episcopus ageret absque consensu et subscriptione clericorum suae Ecclesiae, irri- 10 o Diqitiam by GOoste

160쪽

ia erat ; debebat Episcopus alienationis factae reddere rationem in So nodo provinciali : poenae demum gravissimae deeernebantur adversus Episcopos sine debita forma et causa alienantes.

Cum vero iampridem ob iniquam temporum conditionem Synodi tum Dioecesanae, tum Provinciales rarissime habereutur, in quibus praeter caetera negotia gra issima, etiam rerum Ecclesiasticarum alienatio, si opus esset, necessaria maturitate tractaretur; merito Paulus II. in sua Extra vaganti Ambitiosae irritam decernit quamvis rerum Ecclesiasticarum alienationem absque Sedis Apostolicae veniafactam

Alienationis autem nomine hic venit non solum omnis contractus , .quo dominium plenum , directum , aut utile, vel aliud ius realo, uti pignus , servitus transfertur ; sed etiam locatio ultra triennium facta , nisi renoxatio sit veteris locationis iisdem pactis inita. Res autem, quae prohibentur alienari , sunt tum res immobiles proprie dictae, ex. gr. praedia , tum impropriodietae t quae in iure civili dicuntur incorporales j, idest jura Omnia , ex. gr. Servitutes , census , obligationes , actio-itesque ad immobilia, tum etiam res mobiles pretiosae eerti valoris. Verum permittitur , et valet alleuatio rerum Ecclesiasticarum, si juste riteque sat. Iusιe, si nempe alienantur: l. ut captivi redimantur , vel pauperes alantur e 2. ut satisfiat creditoribus Ecclesiae, quae tanto aere alieno obruta est, ut soli bonorum fructus non sume iant: 3. si alienatio Ecclesiae utilis sutura sit, si ex. gr. praedia iucul a , aut aedes ruinosae in emphyleusim cui cudantur, praedia longe dissita cum proximis commutentur: 4. Si res alienantur, quae servari nequeunt, vel magis sunt detrimento quam emolumento. Rite, id est adhibitis soleinnitalibus a jure praescriptis : l. si bona Capituli aut Monasterii alienantur, requiritur consensus Canonicorum et Monachorum capitulariter datus: 2. si bona mensae Episcopalis, opus est consensu capituli et Episeopi: 3. si bona Ecclesiae Parochialis, aut cujuscumque alterius beneficii, possunt alienari consensu Episcopi , neque inutiliter audietur Patronus si sorte sit: 4. demum requiritur beneplacitum Sedis Apoitolicae.

Diuitiaco by Coo li

SEARCH

MENU NAVIGATION