Josephi Ferrante olim advocati, et antecessoris in archigymnasio romano *elementa juris canonici

발행: 1854년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

29 est, non tamen ex accidenti, idest oceasione itineris, ossicii , legationis suorum parentum; in hoc casu cuim patris

spectaretur.

Episcopus benesteti est is , in cujus Dioecesi quis beneficium jam habet sive euratum, si vo simplex , sive liberae collationis , sive juris patronatus , sive ab Episcopo o dinanto collatum , sive ab alio, ex. gr. a Papa , sive pingue sit, sive tenue , modo ejus reditus saeri patrimonii laxam adaequent Dioecesis vel originis si Beneficiarius in ea permaneat, vel beneficii, si ad eam suum transferat domicilium.

Cum igitur ob beneficium Ecclesiasticum , quod quis habet in aliqua Dioecesi, illius Episeopo subjiciatur, sequiatur : 1. ut qui beneficia in diversis habet Dioeeesibus , a quolibet illarum Episeopo queat ordinari: 2. ut nisi quis ,

praeter canonicam institutionem , vel collationem adeptus

etiam suerit beneficii possessionem , non possit ab Episcopo illius beneficii ordinari , licet is ad beneficium ei statim conserendum post ordinationem jus habeat ex lego sundationis,

vel ex patroni praesentatione : 3. satis esse coadjutoriam eum sutura successione, modo coadjutor ex ea percipiat , et jus habeat praebendam congruam , vivente coaluto, Percipiendi : 4. satis esse etiam commendam perpetuam , quae scilicet plenam dat beneficii Ecclesiastici administrationem, veroque Beneficiario titulari aequat Commendatarium e s. s iis tamen haud esse pensiones licet perpetuas et ecclesiastu eas , idest super henesiciis a Papa impositas r 6. demum ut nullam pro suscipiendis ordinibus subjectionem asserant beneficia improprio dicta uti sunt cappellaniao laicales iam ad nutum mobiles, quam perpetuae, et mera ossicia licet e etesiastica.Εpiseopus domicilii est is , in cujus Dioeeesi quis suum

habet domicilium , quamvis in alia natus suerit. Domicilium in eo loco quis habere dicitur , ubi larem , rerumque atque

fortunarum suarum summam constituit ; unde rursus non

sit discessurus , si nihil avocet; unde cum sit prosectus peregrinari videtur, quo si rediit , peregrinari jam destitit leg. P. C. de incolis. Ad acquirendum Uinis domiellium requiritur omnino ianimus permanendi ; si quis juret , hoc animo so in eo locosuisse , ubi decem annos moratus sit cum aedibus instruelis , domicilium acquisitum esse salis probatur. Hic animus Di iligod by Cooste

42쪽

cum esse nequeat in iis , qui dumtaxat studiorum causa alie i morantur , nullum ibi domicilium acquirunt, nee possunt ab Episcopo illius loci ordinari. Episcopus denique ratione familiaritatis poterit ordinaro familiarem suum, licet non subditum modo is per triennium non interpolatum cum eo commoratus suerit, et heneficium . quacumquo fraude cessanto statim illi conserat , nisi ordinatus sussiciens patrimonium habeat. Notetur autem quod in triennium computatur etiam

tempus, quo aliquis suit familiaris Episcopi anto adeptum

episcopatum.

Noletur insuper quod Episcopus , qui clerum et popu lum sibi subjectum non habet, familiarem suum ordinare

non potest.

Cum igitur unusquisque a proprio tantum Episcopo ordinandus sit vel originis , vel beneficii , vel domicilii, vel familiaritatis, si quis ab alio praeter hos promotus suerit,

poena uterque mulctabitur , nempe ordinans a collationaordinum per annum , et Ordinatus a susceptorum ordinum

exequutione quamdiu proprio Ordinario videbitur expedire, suspensus ipso laeto est a Concilio Trid. cap. 8. sess. 23. de res At si proprius Episcopus aliquo detineatur impedimento , ne ordines per se ipso conserat, det autem suo subdito literas seu Dimissorias seu Commendat itias is rito poterit ab alio Episcopo ordinari. Hae literae si nullam habent tem poris definitionem durant perpetuo , licet morte , aut alio modo dantis potestas expiret , dummodo re integra non suerint revocatae ab eo qui dedit, vel ejus successore. Ius hactenus explicatum pertinet ad clericos saeculares; regularium proprius ordinationis Episcopus est Episcopus dioecesanus, illius nempe monasterii, in cujus familia regularis ordinandus positus suit a suis superioribus absque ulla fraude. Ad eum igitur Episcopum regularis ordinandus dirigi debet a suo superiore cum dimissorii S. At si Episcopus dioecesanus abfuerit, vel ordinationes non sit habiturus , vel sedes episeopalis Vacet, ad quemvis alium Episcopum dirigi potest regularis, ut ordinetur, nisi do industria eius ordinatio dilata fuerit ad tempus, quodioecosanus Episcopus vel abfuturus esset, vel nullas ordinationes habiturus : imo id probari debet authentico testimonio Vicarii generalis, vel Cancellarii, vel Secretarii Episcopi dioecesaui. Si hoc testimonium desit, et Antistes re- Dissili Cooste

43쪽

gularem ordinaverit , ipso laeto incidit in poenas canonicas contra eos sancitas , qui alienum subditum dimissoriis destitutum ordinaverint ; regularis autem a quovis Episeopo ordinetur debet ab eo examinari circa doctrinam scap. 3. da ιemporibus ordinationum in 6. .

S. II.

D. Tuulo Ordinationis. Addictio Clericorum eoriae Ecclesiae certoque ministerio , dato eis simul congruo certoque modo se substentandi Titulus ordinasionis nuncupatur. Is ex nova disciplina multiplex est, praceipuus autem duplex nempe beneficii et patrimonii. Titulus beneficii quamvis natus non sit ante benefici

rum originem tamen ejusdem ratio convenit omnino cum

antiquissima Ecclesiae disciplina quae viguit antequam he- nescia instituerentur. In ea enim Ecclesiarum reditus incommuni administrabantur , neque aliquis poterat ad ordines promoveri , nisi alicujus Ecclesiae et cro adscriberetur ut certum servitium ei praestaret , riusque reditibus ale retur e deinde inducta sunt beneficia . in quibus cuilibet Ecclesiae vel altari certi propriique reditus assignantur, ut eos jure proprio percipiat Clericus illi speciatim inserviens et addictus . Igitur ut aliquis modo ordinetur , titulus beneficii requiritur , id est ejus addictio certae Ecclesiae cum onero illi inserviendi, et jure se substentandi ex ejusdem reditibus. Faeta bene fietorum divisione inventus est patrimonii titulus cujus primum saeculo XII. meminit Alexander III. in cap. Episcopus 4. De Praebendis; pluries enim contigit et potest etiam contingere , ut ob disssicultatem beneficia consequendi , et ministrorum qui Ecclesiis inserviant necessitatem ordinandus sit, qui clericatu dignus , ob suam doctrinam morumque probitatem , se possit de propriis bonis sustentare ; hic igitur patrimonii titulus tantum in subsidium est , si scilicet beneficium desit , et Ecclesiae utilitas expostulet illum clericum ordinari. Quapropter sive quis ordinetur titulo beneficii , sive patrimonii, unica etiam nune est ratio , ob quam aliquis ordinari possit, nempe servulum Eeelesiae quae certa erit si beneficio alatur Clericus , noutam determinata si patrimonio.

44쪽

32 Sed absque ululo beneficii vel patrimonii nemo potest

praesertim ad majores ordines promoveri; et si promoveatur debet Episcopus eundem alero donec beneficium obtineat. Praeterea nequit a Clerico beneficium cujus titulo ordina- ius est dimitti , nisi aliunde is vivere possit. Praeter explicatos ordinationis titulos , id est beneficium et patrimonium , est etiam unus vel alter , qui tamen ineuindem finem ac illi intendunt. Sic titulus, quo regulares rite professi ordinantur , est sporta , ut sanctus Antoninus ait par. 3. quaest. 14. , id est religiosa paupertas. Verum is titulus valet solum pro illis religionibus , quarum alumni

nequeunt a claustro exire , et ad saeculum reverti. Pro congregationibus igitur clericorum saccularium qui vel nullam professionem emittunt, vel ad certum tempus, speciali Romanorum Pontificum privilegio opus fuit, ut possent ordinari ad titulum mensao eollegialis vel massae eo uuis, vel missionum.

S. III.

De instraιiιiis, vi lampore ordinationum. Praeterea ut quis ordinetur rito servari etiam debet lex Interstitiorum et altera lex temporis ordinationum. Illa iubet inter singulorum ordinum susceptionem esse debere quoddam temporis spatium, quod recepto vocabulo intersti-ιium dicimus , tum ut Clericus suscepti ordinis ossicium Exerceat, tum ut aliquandiu sisiens in inferiori probetur,

antequam ad superiorem ordinem ascendat.

Quantum esso debeat interstitium inter unius et alterius minoris ordinis susceptionem , nulla lego est definitum: ab ultimo minorum ordinum gradu ad Subdiaconatum annus debet intercedere, idemque temporis spatium inter singulos ordines majores.

Verum Episcopo ita facultas est dispensandi clericos

iam saeculures quam regulares a lego intorstitiorum , ut uno die licite conserat alicui primam tonsuram , minoreSque or dines ; sed minimo possit conferre minores ordines et Sub diaconatum, vel duos sacros ordines uno dio, aut duobus

continuis. Si quis ab interstitiis dispensans hos limites praetergressus suerit, ordinator a collatione ordinum , ordinatus ab exercitio suscepti ordiuis suspendetur. Duili od by Corale

45쪽

0uod spectat legem temporis ordinationum vigento disciplina cautum est , 1. ut prima tonsura quolibet anni dio, et hora possit conferri. 2. Minores ordines licito conserantur quibusvis diebus dominicis , vel festis , etiam iis in quibus Sedis Apostolicae indulto sola est sacrum audiendi obligatior sed iis diebus non poterit Episcopus eos conferre pluribus quam duobus. 3. Sacri ordines sabbatis quatuor temporum , sabbato ante Dominicam Passionis , et sabbato sancto tantum conseruntur.

Iis autem sabbatis est tempus generalis ordinationis, in quo se ilicet omnes ordines minores et mniores conferuntur, nullus ordinandorum numerus praefinitur, et publicumae solemne jejunium ab Ecclesia indicitur , ut optimi ministri et spirituales operarii a Deo concedantur.

De aetate , eι qualitate Ordinandorum. Denique ut rito omnino procedat ordinatio quaedam spectanda sunt in ipsis ordinandorum personis , idest aetas eorum et qualitas. De ordinandorum aetate praesens disciplina iubet neminem posse prima tonsura multoque minus ordinibus minoribus initiari nisi infantiam saltem egressus fuerit; pro Subdiaeonatu praescribit ne talem viginti et duorum annorum ; pro Diaconatu viginti et trium ; pro PresbJ leratuviginti et quinque. Ut salis autem est incoeptum fuisse annum, sic impedimento est unius horae , aut diei desectus, et qui ante hoc tempus promoveri patiatur , Suspensus est ipso jure , et si irregularis si ministraverit in ordino suscepto. constit. S. Pii V. Cum saerorum l. Nomino qualitatis ordinandorum maximo venit scientia, et pietas. Et quidem prima tonsura in iliari nequeunt qui fidei rudimenta edocti non fuerint, et legere , ac scribere nesciant f Conc.Trid. sess. 23. cap. 4. De res. . Minores ordines

negandi sunt iis qui saltem latinam linguam non intelligunt f ibidem cap. 11.). Subdiaconi et Diaconi debent esse litoris et iis qua o ad exercendum ordinem pertinent instructi ibidem cap. 13. . Ad presbyteratum adsumendi ea debent esse scientia ut idonei sint ad populum edocendum ea qua oscire omnibus necessarium est ad salutem, et ad adini ui- stranda sacramenta ibidem cap. 14.).3Disitigod by Corale

46쪽

34m moribus et pictato promovendorum iubet idem Con-eilium tonsurandos tales esse do quibus probabilis conjectura sit eos non saecularis iudicii fugiendi fraude , sed ut Deo fidelem cultum praestent, hoc vitae genus elegisse libidem cap. 4. . Minoribus ordinibus eos dignos esse decernit, quos et honorum operum exemplum , et assiduum in Ecclesia ministerium , et major erga Presisteros et superiores ordines reverentia, et crebrior quam antea corporis Christi eommunio maxime commendant ibidem cap. 11. . Subdiaconatu , et Diaconatu initiandos esse vult, qui jam in minoribus ordinibus sint probati. Presbrteratu demum qui ita pietate et castis moribus sunt conspicui , ut praeclarum bonorum operum exemplum , et vitae mouita ab eis possint expectari s ibid. c. 1 4. . itaque ut juxta haec modo exposita , omnes irregularitatis desectus de Ordinandis detegantur, tria solent ordinationem praecedere , pr lamationes, scrutinium, et examen. Proelamationis disciplina antiquissima est, et hodie pro sacris ordinibus omnino necessaria s Trid. sess. 23. cap. 5.l; scilicet ordinandorum nomina proelamanda sunt in Ecclesia, ut si quae sint demerita fraudes et canonica impedimenta qui ea cognoverit significare debeat Episcopo. amen quo doctrina, seruιinium vero quo ceterae qualitates ordinandorum investigantur, maxime jubentur illis Apostoli verbis manus ne eito impona3 ; et saepissimo Ecclesiasticis constitutionibus inculcantur. Decrevit igitur Trid. nodus , ut Episcopus, peritis etiam viris sibi adscitis anto ordinationem diligenter investiget, et examinet ordinando rum genus, personam, aetatem, institutionem, mores, doctrinam , fidem etc. libid. cap. 7. .

TITULUS VIR.

Quoniam in Ecclesia catholita est Hierarchia divina

ordinatione instituta , quae constat ex Episcopis , Presb3- toris , et Ministris, quemadmodum Trid. Synodus definivit n. 6. sess. 23.; cum satis jam dixerimus de Presbrieris, et Ministris , de Episcopis modo agendum est. Episeopaι- αι ordo praedirus Uiruuari mustate eum Diuitigod by Coos e

47쪽

regendi, tum propagandi, eι perpetvandi saeris ordination bus Eeelesiam Dei. Haec potestas recepto vocabulo dicitur mustas ordinis; illa dieitur μιerias jurisdictionis.

S. I.

Da potestate ordinis Episcopali. Utraquo inest in Ehiseopatu ; verum potestas ordinis est immobilis , indelebilis et personalis , sei licet nemini delegabilis , quemadmodum est in ceteris gradibus Ecclesiasticas Hierarchiae puta in Presbyteris. Igitur eam potestatem ita retinet Episcopus licet haeretieus, excommunicatus, depositus , ut si restituatur non iterum consecretur. Et quoniam de fido constat, divinitus hanc potestatem esse Episcopis , deesse Presisteris I certum etiam do fido est, Episeopos jure divino esse Presisteris superiores saltem in ea

Ad hanc ordinis potestatem pertinet administratio saeramenti Ordinis , ac confirmationis ; et quoniam haec saeramenta a solo Episcopo possunt conferri , cetera autem etiam a Presbyteris , recte in Episcopatu dicitur esse plenitudo Meerdotii. Pertinet etiam ad eam consecratio altarium, et EeeIesiarum ; olei infirmorum , et cathecumenorum, ei chrism tis ; ealicum , et patenarum benedictio, sacrarumque Vestium sacerdotalium ; Λbbatum et Abbatissarum, Begum et Reginarum; saerae virginum sanctimonialium velationes, et Denedictio miuor seu Solemnis.

S. II.

De poterinis jurisdieιionis Episeopali.

Altera Episcopatus potestas, quae dicitur Iurisdiesionis, speetat ad externam Dioecesis politiam seu administrationem z praeeipuae partes hujus potestatis sunt docere , jubere , judicare , corripere . et administrare. Nam regiminis ecclesiastici natura , quod cuilibet Episcopo ut patri et capiti omnium Dioecesanorum demandatur, postulat quidem , ut is omnes eas habeat facultates. 3 o

48쪽

36 Quoniam vero Episcopus potestalein jurisdictionis habet , non ad suam utilitatem et commodum , sed ad Ecclesiao regimen et aedificationem : sequitur ut Episcopi munera sint docero , iubere , judicaro , corrigere , et administrare , ita ut sui ossicii praevaricator sit nisi illis muneribus opportune fungatur.

Cum igitur primum Episcopi jus et ossicium sit docere res Ouiues , quae in salutem aeternam conducunt ,

sequitur 1. ut ad eum spectet verbi Dei praedicatio, idest omnium credendorum agendorumque institutio , et Cathoeumenorum eruditio ; id igitur Episcopus saeero debet vel ipse per se , vel si legitimo impeditus suerit per idoneos ministros a se eligendos. Sequitur 2. ut nullus neque Diaconus , neque Presbyter , nec etiam Episcopus in aliena Dioecesi possit absquo licentia proprii Episcopi praedicare , neque regularis in ipsa Ecelesia sui ordinis, nisi benedictionem ab Episcopo M acco- perit , nec extra illam sine Episcopi licentia ; imo nee iapropria Ecclesia contradicente Episcopo. Sequitur 3. quod licet Laicis ad instar jurispatronatus possit compulere facultas eligendi concionatorem praesertim quadragestitialem , cui ipsi solvunt honorarium , tamen is ab Episcopo omnino probaudus erit. Seeundum Episcoporum jus et officium est jubere, scilicet leges serro de iis , quae populi mores ac fidem , et sacrorum utinistrorum osticia, sacrosque ritus dirigunt, nam positi sunt a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei, unde nemo salva fido potest illis jurisdictionem negare suas oves legibus obstringendi , quibus obtemperare coguntur. Si lex episcopalis in Synodo facta est , perpetuam vim habet: sin extra Synodum , putant quidam illam statim a morte Episcopi legis auctoris expirare ; negant alii nisi a

successore expressu vel tacito revocetur : at prior sententia videtur esse communior. Iure igitur suo poterit Episcopus

suis legibus vel edictis librum prohibere , quo vel jam ab

Ecclesia proscripti errores , vel quaevis alia perversa doctrina continetur. Et quoniam prudentiae est omnem mali occasionem pracveniendo magis praecidere, jure Synodus Tridentina decrevit, nemini licero imprimero vel imprimi sacere quosvis libros de rebus sacris siue nomine auctoris , neque illos vendere aut etiam apud se rotinere , nisi anto

examinati , probati quo suerlut ab Ordinario sub poena anu-

49쪽

37lhematis. id qnod etiam ad libros profanos extenditur in

Bulla Leonis X. edita in Concilio Lateranensi anno 1542. Iuro item suo poterit Episcopus suis legibus , vel edictis publicas preces pro Ecclesiae necessitatibus , aliisquo justis de causis orandi sermulas minus pietati congruas ab lero , velare abusus qui sorte irrepant in indulgentias, imagines sanctorum, reliquias, cultum Ecclesiarum, sacramentorum administrationem , missarum celebrationem ; potest etiam exactam sacrorum canonum observantiam demandare,

poenas augendo a juro communi insticias ; synodum Dioe

cosanam indicere etc.

Sed caveat Episeopus no suis legibus desiniat quaestiones ad fidei doctrinam spectantes et ab Ecclesia nondum d sinitas di nec tollat legem a Concilio generali , aut Romano Pontifice , aut Concilio provinciali latam, id enim semper ei est vetitum, solumque permittitur particularis illius legis dispensatio , cujus expresse legis conditor ipsi hanc saeuitatem dederit ; neque deleat consuetudinem , quae cum vigeat in toto orbo naturam juris communis induerit , n quo demum tollat sesta in universa Ecclesia recepta , vel osse ii divini reeitationem , et j unia transferat. Haec enim omnia fieri solum possunt a Romano Pontifico cujus est in universam Ecclesiam auctoritas et potestas e secus fieret ingens disciplinao et Ecclesiastica o hierarchias perturbatio.

Tertium Episcopi ius et ossicium est judicare, idest

sive per semetipsum si vo per alium tam ordinarium quam delegatum cognitorem arbitratu suo deligendum cognoscere et definire causas tum ecclesiasticas , quae scilicet sidem, moros , disciplinam , sacramenta , heneficia , et cetera respieiuni ; tum eas quae mixti fori dicuntur , id est tam ad forum Ecclesiae , quam ad forum laicale spectantes, cujus generis sunt causae adultorii, periurii, blasphemiao, ob no-ligionem simul et rempublicam iis criminibus violatam, lumcausas sive civili s , sive criminales, in quibus clerici conveniuntur ; tum demum causas omnes miserabilium personarum etiam pecuniarias , licet adversus laicos agant.

Quartum Episcopi ossicium et jus est corrigere et

punire criminosos et contumaces , censuris , poenis canonitis , poenitentiis salutaribus , multis etiam pecuniariis in causis civilibus ad forum ecclesiasti eum quomodocum quo pertinentibus contra quos eumque etiam laicos. Verum caveat Episcopus no sibi eas multas applieet ,

50쪽

quac vel ab aliqua lego, seu statuto ita quibusdam eriminibus imponuntur, ut illae in usus pios impendi statuantur , vel solo Episeopi arbitrio impositae laxantur : at eas multas quas ad certam quantitatem designant Canones , quia earum usum , et applicationem statuant, Episcopus sibi poterii applicare , si vere egeat ; is tamen ut omnes scandalum et peceati periculum effugiat, prudentissime aget, saeram Congregationem Concilii consulendo antequam illa sibi applicet.. Quintum denique ossicium et jus Episcoporum est administraro quod positum est 1. in collatione beneficiorum omnium suae Dioecesis nisi Romano Pontisci sint reservata , et assecta, vel ad alterum legitimum collatorem spe

ctent.

2. In suppressione , vel erectione , vel 'divisione , vel dismembratiouo beneficiorum dummodo haec fiant secundum regulas Canonicas. 3. In demandando quaevis alia munera vel ossicia E elesiastica. 4. In bonorum temporalium ad Ecclesias, vel loca pia pertinentium curatione , vel tuitione. s. in curanda omnium piarum dispositionum exequutione sivo illae per ultimam voluntatem , sive inter Vi ossint ordinatae, et in paterna cura gerenda miserabilium Per- Sonarum ; ex. gr. Viduarum , pupillorum. 6. Demum in orando , sacrificiumque pro suis ovibus

osserendo, Sacramenta ministrando: id quod ipsi per se pro- eurabant Episcopi ; verum temporis progressu id muneris presbrteris demandarunt ob auctum sidelium numerum , Sic tamen , ut illud nunquam ii possent obire , vel suo arbitrio vel contra Episcopi voluntatem.

De e reuis potesωιis ordinis eι jurisdiettonis. Quaestio saepo incidit num Episcopus ubivis suam queat expliearo potestatem in subditos. Haec quaestio Deillimo dirimitur distinguendo.

Quod spectat potestatem jurisdictionis, ea dividitur in

voluntariam et contentiosam. Illa est quae exercetur in vo-

lenies , nullamque exigit judicii formam , ut est potestas

SEARCH

MENU NAVIGATION