Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

homines e secta, suisque omnibus scrip tis contcstantur . quinque propositiones ab universa Eccusia esse damnatas. Id agnoscit silentii obsequiosi dessensor. Verbi Elatia . dicit esse quemdam pro PQium ac nativum quinque propositionum sensum,

quem Summus Pontifex O nniversa Ec- p. si 4, clesia Summo Pontifici consentaens damna

verit. Atqui judicium illud a Summo Pontifice atque ab universa Ecclesia latum, unum est atque indivisum, aeque perti nens ad damnandum utrumque textum, alterum breviorem quinque propositio- num, alterum libri longiorem. Igitur textus longior non minus quam brevior teXtus a Summo Pontifice, atque ab unia versa Ecelsa consentiente damnatus est.

9. Idem scriptor profitetur illud agi,

ut ostendatur omnia prorsus Mandata , nullo excepto , qua ab annis tribus prodie-

. re , dessendi nulla ratione posse , F non est

Ecclesia in ea re duudicanda immunis ab erroris peraculo. Quare non possunt, illo scriptole fatente, vel Summus Ponti se

vel Epitaopi illi qui Constitutionem Pontificiam ratam hiabuere, ulla ratioue desinsendi, nisi statuantur credidisse judicium illud prosectum esse ab infallibili Eccle-sae aut olitate. Fatetur & illud idem scriptor, nullum a se posse appellari Episco

102쪽

qui Ian seniam textds damnationi fuerit refragatus. Imo & nullum reperiet in Ecclesia tota Episcopum ab annis o. qui ea in re a Summis Pontificibusti Ecclesiae Gallicanae comitiis disiense

rit.

Idem scriptor fatetur universae Ecclesiae esse tribuenda decreta omnia, quae ab Apostolica Sede sic prose sta sunt. ut plurimorum Episcoporum consensus accesserit. Animadvertit , inquit ille,

Idust. Archiepiscopus Cameracensis , S. Leonem Lyecitare tanquam ab universa, Ecclesia decretum id omne, . quod Concia horum particularium, qua Sedis Apostolica confirmavit autoritas, decretis continetur. Nemo est vero , qui rem adeo certam

revocare velit in dubium. Illud ipsum Thaologi Augustiniani saepius animad Perterunt , cum de secunda Arausicana θη do verba fecere. Eumdem iterum audiamus. Illud negari non potest, juxta loquendi rationem a S. Augustino usurpari solitam prorsus idem esse , si dicatur causam esse sinitam, quam si dicatur Ecclesiam tulisse iudicium re mirum e obnoxium

errora, nunquam revocandum .

siticet Conciliorum Iudicium prima Sedis judicio consermatum , atque omnium un-. Τμν plausu , est iratulatione exceptum,

103쪽

cretorium , sustremum , minime revocan

dum , quo Pelagianis omnis 'es , omnis haereseos sua defendenda locus adimebatur.

Hanc normam si sequimur, jam finita atque ab loluta sunt omnia. Quinque Sedis Apostolicet Constitutionibus, quas

tot tamque frequentes coetuS tanto conta sensu ratas habuere, icium continetur sane decretorium , supremum , minime revocandum. Neque secunda synodus

Arausicana . neque Africanae synodi adversus Pelagianam haeresim celebratae, parem habuere numerum Episcoporum, scilicet quadringentorum & amplius, qui per annos o. Jansenti librum damnais vere. Epistolae Summorum Pontificum Innocentii & Zosimi nunquam tam χωlemnes fuere, quam quinque constitutiones summo totius Ecclesiae plausu susceptae. Necesse est igitur, ut ipse μυηtis defensor , si mogo sibi consentaneus este velit, dicat Ian senii causam prorsus esse finitam eo judicio, quo ejus Causae patroniS omnis stes , omnis illius

dessendenda locus adimatur. Necesse est ut dicat, Nemo est vero qui rem ades sertam revocare velit in dubium. Causa

haec finita est, quemadmodum finita crat Pelagianorum causa, cum eam finia

104쪽

tam esse S. Augustinus assirmabat . quaminquam illa aetate sola sanis te Sedis atque synodorum eX Africa particis larium au. toritas intercessisset. Nect fleest ut serapistor ille, si modo constare sibi velit, dicat Ecclesiam tutisse judicium 2 mramma

obnoxium errori, ct nunquam revocandum. Ex iis quae ipse statuit, coniicquitur spectari debere tax quam ab universa Ecelsa decretum id omne, quod ab Apostolica Sede, illo unitatis centro deincretum est , simulque a synodis particu laribus , seu frequentibus Ecclesiae coetibus iudicatum. Σ. l. Frustra scriptor alter dessensionis

omnium Theologorum istud funda memtum convellere nititur, dum ait duas . tertias Orbis christiani partes parum om uino curavisse judicitu hoc adversus texistum Jansenti. Sane dita tertiae orbis Christiani paries non possunt non Valde cura

M. quid reliqua tertia pars, in qua Ver satur & caput, & unitatis centrum , agat circa textus eos, quibus fidei depositum aut servari potest aut corrumpi. Fieri prorsus non potuit, ut dua tertiae orbis Christiani seu potius Catholici partes ignorarent eam controversam, ad quam ipsi Protestantes, societatesque omnes haere licς tam diligenter attenderunt, ut illius

105쪽

oportunitate adversus nos abuterentur. Si sancta Sedes atque Episcopi quadri genti damnavissent textum aliquem non minus purum . quam purus cst sancti Augustini textus adversus haeresim Pelagianam, si formulam Pelagianam a VIoritate sua comproba siciat, atque illam uulucri et Ecclisiae nomine obrutissent, Ecclesia prosccto , quae ex promissionishus divinis value semper curat illud omne, quo depositum porcst in aliquod periculum adduci, non potuisset non dis-fiteri formulam illam Pelagianam ac tyrannicam , quae ipsi nimirum salso tri bueretur. Si haereticus semeto etiam pri-Vati cujuslibet, ut cancer serpit adverbus fidem, quanto magis scrperet ut cancer adversus candem fisem ea sormula, qtilesset conceptis verius Pelagiana, siquidem ea praescribi Udaionationem & quidem iureiurando restatam, illius textus qui tam purus esset quam sancti Augustini lcxtus contra haeresim Pelagianam; praefertim Veio cum ea formula sandtio Sedis atque Episcoporum quadringentorum autoritate comprobatur , atqu etiam ab iis Ecclasse totius nomine osse itur λ Tum sane fieri non potest , ut Veritatem oppressam Ecclisa sine testimonio rc linquat. Illud summum deso-

106쪽

fiti perieulum duae tertia orbis ChrψNaηέ.

partes neque ignorare possent, neque se-Cure ac negligenter tolerare. Non mia

fiet illud ab Ecclesia ignorari, quod sciliacet diligenter animadvertitur etiam ab omnibus sectis vel magi me disjunctis ab unitatis centro, & Catholicae fidei insensissimis. Fieri ergo piorsus nequit, ut non illud p cc perint Ecclesiae omnes,

quae cum illo centro perpetua communione conjunctae sunt. Sed neque tolerari summum illu d periculum posset. Ageretur enim de formula, deque jure turando Pelagiano, quod per vim ac tyrannidem Ecclesiae ipsius nomine e torqueretur ab omnibus verse fidei tuis stodibus. Nulla unquam fuit persecutio magis periculosa. Nullius unquam tentationis tam funestae , t m diuturnae discrimen fides adiit. Nihil habuit Ariminensis synodi vexatio, quod posset cum

hac causa conferri. Tum vero Ecclesia cogeret illico generales lynodos, atque omni ope niteretur pestem hanc ab Epiccopis Aoo. atque ipso fidei Catholicae centro profi cham compescere. Foret veneni sons ac sedes in ipsis Ecclesiae medullis. Facillimum esset Ecclesiae tanto malo aflerre remedium, si ejuraret nimirum palamque repudiaret formulam ι

107쪽

illam impiam & tyrannicam. quae ipsi

tribueretur : Quis existimet illam interim cessare, neque de se deflendenda ac Purganda. neque deservando hac ratione deposito esse sollicitam 8 Nonne eius si lentium in ejusmodi re, ignava quaedam esset atque iners conniventia, qua depositum proderetur, & quae loco taciti consensus haberi deberet 8 Frustra Jactat stentii obsequiosi dessensor , nos hic agere traga dias, & nimios esse in praedicandis iis quae ex ipsius sediae placitis consequuntur. Solis luce clarius est, nos nulla in re nimios esse. I. Nonne est mani' fcstum textus cujuspiam damnatione Mese illi textui oppositam & contradicentem λ 2. Nonne manifestum est. Rmouo Jan lenii textus nihil assirmat aliud praeter illud dosma fidei, quod S. Augustinus adversus Pelagianam haeresim Propugnavit, ea damnatione quae textu adeo puro contradicit, negari illud idisum fidei dogma, quod eo textu assim matur λ 3 Nonne est extra controversam eo posito . illud idem dogma fidei

jureiurando formulae repudiari, atque adco approbari Pelagianam haeresim quaς

illi dogmati est opposita Z 4. Jam nonne illud certum est , judicium hoc & jusjurandum scilicet Pelagianum a sancta Sedet

108쪽

l tque ab Episcopis amplius quadringeia

, tis approbatum fuisse ξ Fuitne unquam tanta ab Apostolorum temporibus veritatis oppressae calamitas ξ Atqui calamitatem illam jam annos sere septuaginta Ecclesia videt, eamque dum silet, pro bat. Summus Pontifex atque Episcopi Perpetui sunt in co. ut decretum ab Ec-ςlesia prosectum esse denuncient ; ipsa iron dissitetur, atque hanc impit talem cum tyrannide conjunctam suo silentio in se derivat & suam haberi patitur. QD re vero bomincs c secta non provocant ad Concilium . si totius huius molitionis autorem cclcsam non e sse arbitrantur pAt quinam illi sunt, qui provocare possunt ad Concilium t Non sane major illa sedlae pars, nimirum constans ex iis, qui fatentur decretum ab Ecclesia pro-

. fictum ese , quique adeo subscribunt ibi mulae, iusiurandum jurant, atque ab omnibus subscribi, ab omnibus iurari oportere profitentur. Quis igitur illam provocationem denunciabit Quo tandem iure septem octove homines in Hollandiam fugitivi, qui ne suum quidem

nomen proferre sustinent , confidere possunt, sore ut ad ipsorum causam COPnoscendam synodus generalis congreg

tur Nonne illi vocem hanc a Christi

109쪽

vicario prolatam audiunt e Constitutio ane, quae omnium plausibus est cxcepta. gausa finita est y Nonne hic potest illos verbis iisdem increpare , quibus S. Augustinus Pelagianos increpabat di nume- νὸ ro di autoritate longe potiorcs p Simia r. ι

'v' ' 1' exiguitatem fluam nomine saltem certaminis ansolari, ct ideo videri aliquid apud

eos, quibus coη temptibiles erant, quia mire nobiscum sinerentur examen .... Max

arsanista vos ad ista vaniloquia pracsarunt, quamvis dederit vobis Ecclesia Cais

olica judicium quale debuit, ubi causo vestra sinita est. Post annos sere 7o. per quos continuo damnatus fuit Iansenti textus & quinque Constitutionibus, di tot Brevibus a summo Ecclesiae capite scriptis, & tot coetuum deliberationibus, &tot mandatis Episcoporum, cum neque Ecclesia , neque vero ullus etiam Episcopus videatur adversus hanc se libri seu systematis Iansentani damnati nem insurgere, manebunt ne homines esecta semper obstinati, & Judaeorum in- star liberatorem quemdam commentitium ex pectabunt p22. Quaeramus ex ipso silentia obso- uiosi dessensere, quid sibi velit. cum ait

illud judicium quod a prima Sede &

110쪽

plurimis Episcopis pronunciatum est:

censeri ab Ecclesia univeria profectuna esse . ita ut & immune sit ab erroris periculo . & revocari non possit amplius, modo tamen illud omnium undique plausu ct gratulatione fit exceptum. Sed in quo tandem plauium hunc positum esse contendit λ Idne postulat, ut Ecclesiae

Omnes communionis Catholicae plausum

suum perscripta autoritate testentur ξ Id vero in nullius Concilii canonibus approbandis gestum esse comperiet. Ρia terea satis nobis est ipsum audire. atque ipsius stare audicio. Si agitur de Conc lia p. zis .

regionis alicujus singularas . verbi gratia,

Africa , hac Ecclesia sancta Sedi ac per

sanctam Sedem aliis Ecclesiis omnibus pro . ponit , quid in sua traditione repererit, cui cum nulla Ecclesia contradicat , sed

potius suo consensu vel expressa, vel certe TACiTo signisicent omnes ctc. Hoc loco duo & quidem decretoria confitetur. Priis mum quidem, sanctam Sedem esse veluti canalem , cujus ope regionum singularium Ecclesia secum invicem perpetuo communicant ea , quae ad commune depositum faciunt. Et vero omnes singularium Iionum Ecclesias, etiam remotissimas alin

loquitur is , qui alloquitur ipsum cenintrum , quo omnes illae quas lineae con-

SEARCH

MENU NAVIGATION