Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

cantur, genus s neque longiorem milnus esse clogmaticum aut minoris ad iuris controversiam momenti, quam bre-- viorem , neque eas quae memorantur,

facti controversias de grammaticae. logicae & criticς regulis, cadere miniis intextum breviorem quam in longiorem ;denique eo consilio utrumque aeque ab Ecclesia damnari, ut declaret haereticum esse illud dogma, quod utroque eXhi- . betur, dogma vero contradicens esse dogma fidei, hoc est , eo consilio ut fidem nostram dirigat. Cum semel planum secimus, longioris textus damnationem esse quoddam Canonis genus, obsequiasi silentii dessenseressu gere & quasi pedem referre jam non potest. Necesse est , ut de eo judicio dicat id quod ab hominibus e fccta j

ρ- 736. ctatum est de canonibus. Nusta facts controversia de generalibus illis decretis, quae sunt quoddam genus canonis , re eamdem plane vim atque auinritatem obtinent. Quid ita vero λ Nimirum quia W in Ecclesia in condendo fidei canone ver- U μιών. aut in alio quodam decreto, quod 'p'si '' atque autoritatem omnem canonia obi ineat Deus eam naturalia media sinit adishsiere, init uti sensibus. ingenio, dorιbus ans--ο, doctrina rerumque caterarum Absidiis

152쪽

M eognoscenda omnia diligenter, atque ad

omnem tum grammaticς tum logicae.& criticae errorem fugiendum. Verum ubi decernendi tempus advenit, Deus ita asterit omnia, ut illa nihil inserat canoni. quod non sit revelata veritati consentanenm, nihil anathematimo compleetatur , quod

non νeprobari debeat ct Ecclesiastico fuia mine percelli. Cum Ecclesia vel canonem eondit, qualis est Concilii Tridentini Canon adversus textum breviorem, vel Canonis quoddam genus, quale est illud quo longior Jansenti te Atus damnatur, promissio alia ..... qua Christus Ecclesia oopondit pracipuum quoddam Spiritussancti prasidium , pertinet etiam ad voces .... illa de textibus facta sunt vera Iurιs controversia. ... Deus admιrabili quadam providantia naturalem Ecclesiae prudentiam ita dirigit ac temperat, .... sic temperat eam quam dat Ecclesia cognitionem aestientiam .... atque ita rerum fur rarum seriem apte di omi, uι ex GENER ALIBUS ECCLEsIAE DECRETIs nihil unquam oriatur , quo ladi sdes aut mores violari pos t. Intelligitis illum ipsum obsequis fintentii dessensiorem, cuius ex libro delum pinta sunt pleraque ex iis quae modo retulimus , promissam hanc infallibilitatem

non definire solis Concilii canonibus, sed

153쪽

etiam ad omnia gene alia Ecclesia decreta transferre. Ipse ultro id agnoscit ac sate. tur, non tantum aga de textibus Ecclesia propraia , verbi gratia, de qus symbolis ac

canonibus in quibus contexendis errare non

potest circa sigm*atum verborum , sed etiam amovendam esse omnem facti Conotroversiam ab aliis generalibus decret3s , quorum eadem est quae canonum autori tas, eadem materia, forma eadem, idem finis; pracipuum, inquit, sud auxilium quod promissum est . . . . adjunctum ad nais ruralem Ecclesia prudentiam satis est , ut plane, prorsus, atque omnino certi essicra. mur fore ut doctrina pura atque incorrupta transmittatur sive canonibus adversus textus breviores, sive alitis generalibus decrerss. quae sunt roboris eiusdem, adve

sus longiores textus, qualis est textus Janienti. Atque ut brevi concludamu solis nominibus commutatis, de infallibilitate in generalibus decretis quibus privatorum scriptorum teXtus damnantur,ea Proibus omnia dicenda sunt, quae ille dixit de infallibilitate in symbolis & canonibus. Jam facile quivis intelligit, cur tantopere homines e secta sibi cavendum esse duxerint, ne haec controversia de texis

tibus omnibus dogmaticis quam late sua

154쪽

Iocatur , reserturque generatim ad teXtus omnes eiusmodi, nemo non videt nihilesie in ipsa fide certum ac firmum, nisi Ponatur Ecclesia immunis ab erroris periculo in perscribendis rex tibus suorum symbolorum, canonum, aliorumque generalium decretorum . quibus fides nostra 'dirigi & institui ut bet ; nemo non videtantesignanos e secta facere non potuisse, ut non totum illud verum esse faterentur,

quia scilicet id revocare non poterant in dubium , quin & ipsa fidei sundamenta labefactarent, & omnium vere Catolicorum invidiam atque odium eXcitarent. Denique nemo non videt generalia decre-ra, quibus textus damnantur, eamdem Cum canonibus autoritatem habere, siquidem & ipsi canones nihil aliud complectuntur praeter damnationes IeXtuum pestilentium ad fidem nostram dirigendam institutas. Quare ex eo quod Auntii obsequiasi deffensor nobis largitur, manifeste conficitur id ipsum quod negat. Aliis etiam omissis sua eum consessione satis refellere possumus. Nobis licet illum ii Ddem verbis compellare quibus Julianum

S. Augustinus compellabat. Uuod retinen- Op. 3 ρ, t.

de clamat , hoe verum est , ct contra vor est.

155쪽

v. . . . . . . . . . . . m.

PARS TERTIA.

disci demonstratur ex coηfessione script rum e secta. ct maxame filius qui Silentium oblequiosum dessindere aggressus est, consequa Ecclesiam esse inmunem, ab erroras periculo in duudicandis scriptorum privatorum textibus, qualu es textus Iansenti.

suid fateantur Arnaldus OVallonius.

Acta ejusemodi, aiebat Arnaldus. qua spectant ad traditionem , nuia is pacto conjuncta μηι cum ιδεμ ' pronunciato Pheologorum , qΜi volunt Ecclesiam non esse m factis dijudicandis immunem ab erroris periculo sunt facta quadam, ex quibus necessario elicitur alicujus doctrina veratas, atque hac seunt, quibus Ecclesia traditio contiisnetur. erbi gratia ex eo quod sancti Pa-ιres summo consensu docuerint aliquιd ta

156쪽

quam pertinens ad Iidem, consequhur ἰ 4

ad fidem ρertinere , parrier que ex eo quo/aliqua doctrina pertineat ad fidem , sequi-ιur eam ad nos ope traritionas pervenus ct communa Patrum consensione sesse tra-dstam ... quare facta usemodi ... nulla pacta coniuncta hunt cum illo pronunciato Theolaingorum qus volunt Ecclesiam non esse infactis dijadicandis immunem ab erroras perιculo. Vallonius hoc idem tenuit, ut Verum

Arnaldi discipulum possis agnoscere. Per litteras arcanas monebat amicum. aliquid esse emendandum in Libelro supplice, cujus autor dicere ausus fuerat, posse Eccle-flam errare, cum decernit quis fit san citorum Patrum sensus, Ambrosis, Augustini, Hieronyma dic. Istud, inquit, posset in

malam partem accipi , quia videtur ex eo consequens, traditsonem qua nititur consepirante sanctorum Patrum sensu, fore re.

gulam incenam ct obnoxιam errori.

Atque hoc loco videtis non tantum agi de symbolorum canonumque teXti bus, quippe agitur etiam de textibus sanctorum Ambrosii, Augustini, Hieronymi dic. Agitur de decernendo quis sit teκ tuum illorum omnium a sanctis Parrabus eonscriptorum sensus, atque adeo agitur de ea quam vocant facti contro

Versiam, quis sit sensui. De textibus quu

157쪽

flem iis omnibus, quibus Melesti tradis. continetur, Arnaldus sic profitetur, factavusmods nulti pacto comuncta esse eum illo pronuntiato Theologorum , qui volunt Ecclesiam non esse in factis dijudicandis immunem ab erroru periculo. Quod quidem argumentum eo est firmius ad verish t sus silentia obsequiosi defensiorem , quod ipse conceptis verbis fatetur traditionem non simul ac summatim, sed singulatim recognosci. Hoc fuit minirum, cur Vallonius non sollim diceret non posse Ec-Hesiam errare, cum decernit quis sis sanct rum Patrum simul conjunctorum ΡUur, sed adderet praeterea singulatim, Ambrosis, Augustini. Hieronymi ctc. Et v non potest Ecclesia traditionem reperire nisi in communi Patrum consensione, ut loquitur Arnaldus. Atqui manifestum est non posse communem eorum Uensionem certo cognosci, nisi conserendis eorum teXtibus ut ex ea colla

tione pateat, quam recte alii aliis consentiant, atque in eamdem fidem conspirent. Quare videmus Concilia omnia, quorum quidem ad nos monumenta Pervenerint, nihil aliud agere, nisi ut comparando judicent. Hinc enim textu&Patrum superiorumque Conciliorum

leguntur, inde textus illi de quibus ser-

158쪽

. . . s) . . . ri iudicium debet Tum judices proanunciant in haec verba, consonant, dissonant. Haec fuit antiquorum omnium Conciliorum tum in cognoscendo, tum

in iudicando ratio & sorma, quae vel ad singulas pagellas occurrit. Ncque tamen necesse habet Ecclesia continuo de ad singulos dies praecipua saeculorum septemdecim monumenta, quasi totidem traditionis testes conserre inter se re conis serendo judicare. Satis ipsi est, unum quemque testem fuisse suo loco exceptum , atque horum omnium generalem quamdam notitiam superesse, qua fiat ut nunquam elabatur ex Ecclesiae mente

quod semel de iis iudicavit. Accedit. quod promissici divina certos nos facit, fore ut spiritus ille promissus suppleat atque adjungat de suo id quod hominesim persecti ac parum attenti non praestant in illa disquisitione & comparatione, quu& tam late patet, & tantum habet dissicultatis, cum tamen eo quasi iundamento C tera omnia niti necesse sit. Tolle spiritus

de suo supplentis promissionem,dissicultas ista enodari non potest, neque unquam manifestum erit disquisitionem illam singulatim a maxima Episcoporum parte factam esse. Id vero non modo non conVellit id quod nos defendimus, sed etiam a.

159쪽

pertὶ eonficit Ecclesiae omnino neceniariam esse promissam quamdam insallia hilitatem, ne sibi unquam ulla in re

contradicat. Ubi tot salsiae traditionis textus repudiandi sunt, tot verae traditi nis textus admittendi, valde esset timendum, ne Ecclesia saepius oneri tanto succumberet, nisi spiritus ille pro missus delectum hunc & discrimen in ipsa & pro ipsa susciperet. Eo constituto restat id unum. ut sic disputemus. Ecclesia satentibus Arnaldodi Uallonio immunis est a periculo e roris in diiudicando sensu Sanctorum Patrum, Ambrosii, Augustini . Hieronymicte. Atqui Patrum illorum textus non sunt textus symbolorum aut Canonum

ab Ecclesia conscripti, sed privatorum scriptorum qui quidem summa obsiervatione & reverentia digni sunt. Ergo Ecclesia satentibus Arnaldo & Uallonio immunis est ab erroris periculo non modo in textibus symbolorum & can num , sed etiam in privatorum scriptorum textibus diiudicandis. Eo tantum confugere potest obse quissi fiuntii dessensior, ut dicat textus

Sanctorum Ambrosis, Avunini , Hieronyma &c. necessarios esse ad traditionem,

neque idem de textu Iansenti dici posse.

160쪽

sed illud nos jam consutavimus i eum ostendimus, Ecclesiae textum quo Ian- senii textus refellitur & damnatur, non minus esse necessarium ad saeculi decimi septimi & duodevigesimi traditionem. quam S. Augustini textus, quo Pelagius& Iulianus refelluntur, necessarius est ad traditionem quinti saeculi: Atqui Janisseniani textus damnatio, ut iam ostendismus, sine ipsis Iansentano textu consistere non potest. Igitur Iansenti textus, ut ab Ecclesia repudiatus ac damnatus, magis etiam pertinet, magis est necessarius ad traditionem saeculi decimi septimidi duodevigesimi , quam S. Augustini textus ut approbatus ab Ecclesia. nece sis sarius est ad quinti saeculi traditionem. Sane quinque Sedis Apostolicae constituistiones ab Ecclesiis omnibus summo con sensu acceptae, & quae Jansenti textum

necessario continere intelliguntur, monumentum quoddam sunt traditionis .

etiam magis illustre, quam S. Augustini textus , qui privati denique scriptoris textus est, quamvis scriptor ille inter

maXimos & summa admiratione dignos Ecclesiae Doctores suo merito numer tur. Sane quinque illi textus, quorum Pars quaedam praecipua censetur esse te

tus Janiemi , facta sunt, ex rui ι longe

SEARCH

MENU NAVIGATION