장음표시 사용
251쪽
facto momenti nullius in quibusdam verabis posito. Nihil postulabat aliud, nisi ut ipsi liceret animi sui sensa proponere. Illi profecto qui pro Nestorio laborabant,
erant tunc temporis ea ipsa conditione,
qua se homines e secta esse jam volunt intuendo Ian senio; atque illi quidem longe
digniores erant, quorum haberetur alia qua ratio, quam homine s a Ian senio, quiti discordes sunt ac dissentientes inter se, & nullum appellant Episcopum in deneganda formulae subscriptione ducem,& neminem habent in eadem deneganda Pertinacem, praeter septem vel octo scriptores tacito suo nomine delitescentes, vel in Hollandiam transfugas. Perstat tamen synodus in eo semper obstinata , ut qui
cumque Nesorium non anathematι at,
anathema sis. Concilium jubet esse anathema, quisquis haereticitatem Nestorii credere noluerit. Si nihil ageretur praeter factum momenti nullius ad iuris controversiam, non posset sine tyrannide quadam invidiae atque ossensionis plenis sima juberi esse anathema . quisquis sa-dhum illud non crederet. Non est haec oratio Concilii: Male pertinax es, si factum hoc non credis, esst enim clarum
ac manifestum. Illud ipse cognosce diligenter , & ad dijudicandum rationem
252쪽
adhibe. Oculis ipse tuis crede Agnosta
illam evidentiam, quae est ad omnem hoc minem non prorsus delirum convincendum idonea. Minime vero ea suit or
tio Concilii. Quo anathemate seritur Ne storius, eodem seriuntur & ii qui Nestorium anathemate damnare nolunt. Concilium jubet haereticos haberi eos omnes qui de Nestorii haereticitate dubitant. Frustra dixeris haereticum esse neminem posse ea sola causa ac nomine , quod non Credat factum momenti nullius. & 1llud quidem in verbis positum. Frustra con tenderis in ejusmodi facto dijudicando Ecclesiam universam errare posse. Frustra addideris ne esse quidem in hominis potestate positum, ut factum illud certo Credat, contra persuasionem suam intimam , ductus ea tantum auctoritate quq incerta sit & errori obnoxia. Frustra inde conseceris, non licere omnino contra hanc intimam pro altera parte atque insuperabilem animi sententiam ac iudicium . anathema absolutum pronunciare. Frustra cum Theodoreto prosesius fueris non posse te anathema proferre, nisi prius expostueris quomodo credas, atque anathemati subj unxeris exceptionem &conditionem aliquam , quantum ad factum pertinet, hoc est nisi contestatus
253쪽
sueris a te anathemate damnari non Mum Nestorium ct Eut ehem, sed ct omnem
hominem qui recte non sapit, hoc est, si modo ille haeresim de qua agitur de sendat. Exceptionem ejusmodi nullam synodus admittit. Omnino postulat anathema absolutum tam ad facti quam ad iuris controversiam pertinens. Ubi Theodoretus haeret, atque illud postulare non
desinit, ut anathemati conditionem alio quam & temperamentum apponere liceat , synodus universa conclamat, i hareticus est : Iste Ne forianus est e hareticum foras mittite Solis nominibus comis mutatis quaestio nostra omnis absolvetur.
Fingamus nobis aliquem Jan senii patronum ab aliquo Concilio postulare, ut
mentem suam aperiat, ut exponat quomodo credat. Contestatur damnari a se quinque propositiones, ubicumque illae inventae suerint, atque etiam in Ian senio, si in eo inveniantur. Ait se aversari &anathematitare & Baium & Iansenium, di omnem hominem qui recte non sapiat, atque eas propositiones docuisse compertus suerit. Verum id imperare sibi non potest, ut anathema absolutum & abiaque ulla exceptione tam de facto quam de iure pronunciet. Ecclesia de nunciatio nihil jam audire, nihil relegi velle.
254쪽
- Frustra defensor ille sansenti postulat, ut
sua scripta cognoscantur, quibus damnavit errorem omnem . & absque ulla
exceptione Constitutiones ample Xus cst& ratas habuit, quantum ad juris Cou-troversimi p mnet Ecclesia nihil reponit prae er haec Concilii vcrba , haereis
ticus est .... hareticum foras mittite. I i.
tur pioisus nec sic cit . ut vel Ecclcisa tyrannica sit in facto momenti nullius ad iuris controvcrsitam. aut possu aυctoritatem ab omni erroris periculo immunem adhibere ad exigcndam fidem illius facti, quod cum jure cohaeret & conis
3. Hoc unum jam habent homines os cta quod dicant, in Concilio Chalcedonensi actum fui sse dumtaxat de facto mere perionali in Ncstorii mente intima& cogitatione posito. in quo diiudicando
fateri omnes debent Concilium fuisse obnoxium errori. Sed nonne intelligunt homines e steta nullius unquam auctoris perlbnam ab Ecclesia damnari, nisi propter aliquos textus aut scriptos aut viva voce prolatos p Damnatio quae ab Ecclesia decernitur, semper directe a que immediato pertinet ad textum absolute & secunnum se sumptum. Deinde ea directa atque immediata damnatio re.
255쪽
contra ipsum faciunt habitae legitimae quaestiones. Atque in has quidem quaestiones falsitas cadit, aliquando tamen icres manifeste veras illae complcctuntur.
Igitur anathema quod Ecclesia pronunqciat adversus Ncstorium , quodque jubet pariter ab omnibus Episcopis pronunciari, directe atque immediate pertinet ad Nestorii textus, quemadmodum haec nostra aetate celebris damnatio ad Jansentanum textum pertinet. Non potest anathema nisi ex obliquo & vealuti repercussu redundare in ipsa auctorum amborum capita, prout manifeste notum est vel non est, mentem eorum propriam sensui textuum nativo consentaneam fuisse vel dissentaneam. Uerum ubi absoluto anathemate decernit Ecclesia haereticum esse, quisquis auctorem aliquem anathemate damnare noluerit , anathema illud absolutum non pertinet ad cogitationem auctoris intimam atque arcanam, verum ad eum illius texistum , quem Ecclesia iam prete oculis habet, & adversus quem sententiam seri dogmaticam , quae est quoddam Canonis genus. Cogitatio auctoris quandiu
intima ejus mente continetur, atque ab
ejus textu sejuncta est, nihil habet ex.
256쪽
ternum, nihil quod incurrat in sensius.
atque adeo quod pestem asserat. Nullum ab ea potest deposito fidei periculum exoriri. Numquam Ecclesia com mittet , ut haereticum decernat, quicumque non crediderit factum ejusmodi tam incertum, tam promiscuum, positum in intima atque arcana scriptoris privati cogitatione. Iterum dicendum est, damnatio nonnisi repercussu di ex obliquo redundat in cogitationem auctoris proin priam , ubi ea textibus ita reprςsentata est, ut manifeste appareat. Ipsa vero directa & immediata damnatio. qua anathema continetur, & cui absque ulla exisceptione subscribere Catholicos omnes necesse est, semper cadit in solam tex- tuum haereticitatem absolute & secundum se sumptorum. Duo sunt Ecclesiae iudicia, quae misceri & confundi nun quam debent, licet utrumque eodem tempore fiat. Alterum est dogmaticum de quopiam teXtu, canonis locum obistinens , cui fides interna debetur. Alterum est causa quaedam, in qua privatus quispiam haereseos accusatur, di quae fidem internam nullam postulat. EXemis pli causa non postulabat Ecclesia, ut Theodoretus nisi anathema esse vellet,
crederet ipsum Nestorium mente intimi
257쪽
credidisse hanc haeresim , cuius auctor ferebatur. Ecclesiae s alis erat, si mocio Thc odoretus haereticos Credcret cOS IeX-tus, qui Nestomo tithu bantur, & sine ulla exceptione ratam hibi retex communicationem adversus N. storium prolatam. Satis erat, si nihil ageret . quo ulla cum eo seu cum eius memoria societas&communio significaretur. Scd illud anathema adverbus Nestorium nititur eiust Xtuum haereticitate . cujus fidem ac pini uasionem intimam Concilium a Theodore to postulat.
Quid habent homines e secta quod opponant Concilio Calchedonensi Z Clamores tumultuosos, exclamat isse T heologorum dessensor, clamores acerbosimos ... agendi rationem tam snιquam .... tam inauditam ac supendam ardentem
cuyrditatem. Sed quid obsequiosi silentii defensor opponet habcbitne plus ςquilatis ta modestiae Z Num eum pudebit ejusmodi conviciorum Quidvero potest opponere , si modo sequi vult scine suae placita Z Etenim si facta illa posita
in textibus, dijudicantur ea auctoritate quae obnoxia sit errori, si sunt ad juris Controversiam momenti nullius, si auctoritas Ecclesiae sola ac seorsim sumpta piς-
stare nos non potest ita certos in factis
258쪽
ejusmodi credendis, ut evidentiam illam
apparentem, qua ad contra credendum impellebamur, ultro deponamus, quo tandem iure Ecclesia eodem prorsus quo haereticos anathemate damnabit, quicumque imperare sibi non poterit, ut contra propriam animi sententiam interius judicet atque anathema pronunciet de facto spectante ad Nestorii cogitationem, quod factum est momenti nullius ' Id vero tam
manifestum est quam quod maXime, tyrannidem hanc summam atque impo tunissimam sore, quae si Concilio Cauchedonensi vere tribui posset, nullam haberet excusationem. Sed prosccto estne qui audeat illi Concilio tam nefarium scelus objicere λ Igitur quod sateri neces.se est, homines e secta sibi praecludunt oculos, di media in luce caligant , ut praedicent non universo Concilio, sed quibusdam tantum Episcopis tribui oportere clamores illos importunos, illam agendi rationem tam iniquam , Iam inaudriam
ac stupendam, illam ardentem cupidita
Mirum itaque videri non debet, quod ille obsequiossilentii dessenser eamdem sibi .
loquendi rationem ineundam esse duxerit. E scopi imyotentes, inquit, ac furore '
Perd/ri .... agendi ratio tam abhorrena .... 27..
259쪽
vi, 7 . iniusta, delira ac ridicula. Si repudiata non fuisset tam aqua nostulatio , non habuisset seculum sequens illas tam funesar de tribus myttulis controversias. Quis non exhorrescat, ubi intelligit necesse esse. ut haec convicia in Episcopos iactata, in
Concilium ipsum redundent 8 Ubi vero Concilio ista tribuuntur, quae dicuntur de Episcopis, fit nimirum consequens, imprudentiam & tyrannicam iniquitatem Concilii Calchedonensis, in
facto momenti nullius , in quo etiam errare poterat, causam fuisse offensionum omnium quae saeculo sequenti extiterunt. Sed operae pretium est audire coe- p. 73. tera scriptoris ejusdem. suid aptius, inquit, ad hoc Concilium a ciendum dede core , quam si tribuatur sysi ratio tam riis dicula , Canonumque legibus tam contra- - 7 ria ' .... iniquitas manifesta .... 1Orfossp. 376. declamationes. At illi, qui tam acci betamque importune invehitur m istam Concilii rationem erga Theodore tum , nescire profecto non potest, hanc ip-τ' sam rationem Calchedonensi Conciliot tribui a quinti Concilii Patribus eorum Jostis in remporum Vicinis, atque ita tribui, ut 30ς. haec tam sancti coetus, maiestate non indigna videatur. Verum nihil tanti est:
hominibus e secta opus est perfugio,
260쪽
quo si carerent, Concilii Calchedonensis auctoritate prorsus opprimerentur. Qui p-Pe appareret idem plane a Concilio Calchedonensi suisse praestitum adversus teX- tum Nestorii, quod Ecclesia hac nostra aetate praestitit adversus Iansenti textum. Tertium quidem nihil potest esse. Omnino necesse est, ut vel Ecclesia auctoritatem adhibuerit immunem ab erroris periculo in diiudicando Nestorii
teXtu, quo uno constituto controversia nostra omnis esset absoluta , vel synodus cecumenica potestatem tyrannicam usurpiverit illa sua agendi ratione tam injusta , tam delira ac ridicula. Silentii
obsequis dessensor inter Concilii dignitarem & sectet suς commoda dubius non haeret. Ultro patitur hoc Concilium assici dedecore, & satis habet Episcopis quibusdam tribuere, conscio nimirum , ut fateri eum oportet, universo Concilio, rationem eam , quam ipse injustam deliram , ridiculam Sc tyrannicam esse contendit.
Atque ut hanc disputationem paucis absolvamus, quis jam non intelligit hanc de Ecclesiae infallibilitate doctrinam de Vere Oppugnari non posse, & manifestuesse necessariam , quandoquidem ea non
