Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

que insallibilis non potest pertinere ad

sactum mere personale positum in arca na mente & consilio trium scriptorum :igitur directe atque immediate pertinet ad tres textus. Ad ista quatuor diligenter investiganda properemus.

De Oecumenicitate quinti noncilii.

illud adeo contemnit, ut dicere etiam non dubitet de aliqua hujus sancti coetus

sententia : pessimam calumnιam .... mi serum argumentandi genus.... Illud est quod potissimum afertur ad Diuolam Iba condemnandam .... Manifestum est eos non potuisse eum hareticis eadem damnaistione conjungi, nisi tenuisset cupiditas ct caecitas nimia, qua illi Concilio auctoritas omnis adimeretur ... Id qui volunt, manifesse quintum Concilium assiciunt dedecore. Eumdem scriptorem iterum audia mus. Mirum vero non deberet videri. quod in illo Episcoporum orientalium Concilio anathema adversus tria Capitula uiarra fines legitimos extensa fuissent, atquσsu tanto animorum ardore catholici O

292쪽

IJUDiani nullis discrimine habiri, Intel4 ligitis profecto scriptorem hunc ne dissi-.mulare quidem posse, quantum incom modi sibi ab hoc Concilio nasci sentiat. Satis perspicit nimirum , se non posse ad illud distincte explicandum sic descen dere, ut suae se stae consulat. Quare hoc sibi effugium parat . ut illud exhibeat quasi Concilium quoddam particulare

Episcoporum Orientalium , quos non mirum sit errasse, cum non essent immunes

ab errandi periculo. Illi stilicet Episcopi

Orientales psimam calumniam , illi πυθ-rum argumentandi genus adhibuerunt. Illi ducti sunt eviditate ct caecitate nimia in tanto animorum ardore Catholici

ct Nestoriani nullo discrimine habiti sunt. si scriptorem hunc audimus, quisquis velit Concilii decretum proprio ac sativo sensu accipere. is manifeste quintum

Concilium assiciet dedecore, is isti Concilio auctoritatem omnem adimet. Cum tam acerba, tamque fastidiola verba eκaudias , credas scriptorem hunc loqui de Conciliabulo quopiam, quod fictio lo- cum hominum coitione congregatum sit, vel de latrocinio quodam . quale fuit olim

Ephesinum , in quo Episcopi dudii sint

sola cupiditate ct cor catare ni mra, Ut pCrsu innuam tyrannidem catholici ct Nuto.

293쪽

νώει nulla discrimine haberentur. Sane fidelis quisque deberet aures suas occludere. De orationem adeo bla phemam atque impiam exciperet, nisi scriptor iste ad declinandam invidiam contenderet hoe suisse dumtaxat Concilium Episcoporum orientalium , a quo videri mirum non sporteat factum cum iure mixtum αconfusum esse . di Catholicos factum negantes eum Nestorianis ius negantibus nullo discrimine habitos. Vertim ut di seriptor ille ad silentium adigatur, di fideles omnes intelligant

quantum debeant ejusmodi declamaticianem exhorrescere, id unum postula mus, ut hujus Concilii conclusio perpendatur. Omittamus acerbas contenti nes, quae de eo comprobando primhm ex

ortae sunt, di quae singulari quodam divinae providentiae consilio videntur ideo suscitatae , ut illustriori deinde modo suam auctoritatem obtineret. Vigilius Summus Pontifex, qui primum illud sibi repudiandum esse duxerat, nimia erga Concilium Calchedonense religioneti studio , demum in illo comprobandoecomites habuit praecipuos ex latinis Epirueopis. Quare occidens Christi Vicarium secutus sele in sancti huJus coetus aurictoritate suscipienda ad Orientem adis

294쪽

Junxit. Illam auctoritatem summi Pontifices Pelagius I. & Pelagius 1 l. eadem ratione agnovere, totique in eo fuerunt, ut Schismaticos . qui illius Concilii de Creto non parebant, sua benignitate sibi reconciliarent. Facilitatem illi quidem &patientiam adhibuere ; sed omnia prius agere, pati, experiri decrevere, quam quidquam remittere de illo decreto, cui facere volebant ut Schismatici denique obsequerentur. Nemo est qui nesciat S. Gregorium Magnum edidisse primis sui Pontificatus temporibus quamdam fidei professionem. qua & sicut sancti Evangelii quatuor tabros , sis quatuor Concrtia suscipere ct venerari se fatetur, & illud

adjungit. Vuintum quoque Concilium sta riter veneror. . . . Vulsiquis ergo aliud sapit. anathema sit. Martinus I. percelebri illo Concilio Lateranensi summam agnoscit auctoritatem Sanctarum, sic enim appellat . ct universalium quinque Synodorum,

atque eorum anathemata recitat. Vult,

ut si quis ulla ratione discesserit ab iis,

quae accepimus a sanitis Apostolis, ct Probabilibus Fatribus, ct universalibus quinque Synodis, anathema sit. Et ipse Pater Lupus. quem sane suspestum homines e secta habere non possunt, agnoscit auctoritatem huius quinti Concilii esse sium-

295쪽

mam. Fatetur circa illam quastionem a Romana Ecclesia , Gregorii praesertim Ara ns decretis . non lacere nos discordare. Sunt cjuidem haec verba. Illud nostra synodi Iudιcrum confirmavit tandem omnιs sub caelo Ecclesia Deinde sic pergit , a quaἐqmJurs uiscordarit, manifestus est temerator ac rebellas. Eadem plane ratione

Leo II. de quinto Concilio scribit ad Imperatorem , dum sextam synodum con, firmat. Praeterea & sexta synodus quintam synodum ratam habuit, cum decla ravit se sancitis s universalibus qurnque 1 nodis pie in omnibus consonare. Denique septima synodus declaravit quoque se agnoscere sanctas ct umversales sex synodos . c onstantinopoli coniregatum fuinin tum Concilium. Igitur Occidens cum Oriente conspirans se ad Sedem Apostolicam adjungit in illius Concilii Oecumeonicitate profitenda. atque illius decretum duo generalia Concilia confirma

runt.

Jam vero qua ratione schisma Occidentalium, qui male erant adversus illud Concilium aflecti, sit extinctum. Pater

Lupus ita narrat. Sanctus Gregorsus Magnuι ad Apostolica Sedis communionem reduxit Gallos . Lalos, ueros , in

Schismate perstiterunt soli quidam Hser a

296쪽

usque ad Sergium primum 'Pontificem , de. quo liber Pontificatis r huius temporibus Aquileiensis Ecclesia Archiepiscopus. Ernodus qua sub eo congregata est . quι sanctum quinium re universale concitum ut. potὸ errantes suscipere dissidebant dem Beatissimi Papa monitis atque doctr3mI m- structi conversi siunt. idemque venerabile Concilium cum satisfactione susceperunt.

Intelligitis Sedem Apostolicam , quam sequitur omnis pub calo Ecclesia, nihil unquam de huius Concilii decreto rem mittere voluisse. Maluit ea pati eXtrema incommoda, quae nasci necesse suit ex illo Schismate , quod tenuit annos sere centum & quinquaginta, quam

Committere. ut cuiquam veniam daret non damnandi, etiam adjuncto anathema te, eos omneS, qui nollent trium textuum

haereticitatem credere. Quantae igitur est ossensionis atque invidiae, quam ne sariae in Schisma propensionis, Concilium illud cecumenicum habere quasicoetum quemdam obnoxium errori Discoporum Orientalium , ita ut mirum non deberet videri ab eo anathemata .... ultrasnes legitimos extensa fuisse, & per coec3tatem nimiam jus,factum nullo discrimine habitum t

297쪽

z. Frustra vero quis excipiat, Con. cilium illud hanc Oecumenicitatem atquο adeo infallibilitatem non obtinuisse nisi longo post tempore, neque ea tum prae ditum suisse , cum illam sibi tribueret. Haec si valeret argumentatio, possent etiam praecipua Concilia mendacii accusari. Primum Constantinopolitanum Concilium, quo Spiritus sancti Divinitas suit denunciata, constabat Episcopis duntaxat centum & quinquaginta Concilium Ephesinum non erat sane frequens , cum tulit decretum, antequam Ioannes Antiochenus cum suis orientalibus ad illud accessisset. Fuere Concilii Tridentini sessiones quaedam, quibus intererant Episcopi non sane multi. Dein-dς Concilium ipsum nonnisi sub finem ab Apostolica Sede confirmatum suit. Quis tamen audeat dicere, Concilium si-hi falso arrogavisse auctoritatem immu nem ab erroris periculo, cum statim ab initio sic pronunciavit, sacro-Sancta synodus in Spiritu sancto legitime congregata ' Quis audeat dicere Concilia haec omnia falso & nullo jure sibi illud tribuisse, ut se cecumenica & errori non obnoxia esse gloriarentur Nonne Vero Concilium totum quoddam morale estia successivum y Ubi Concilium est le-

298쪽

Itime convocatum , loquitur scilicetque maci modum Concilium loqui decet:

tribuit sibi auctoritatem eam luminam, quam tum denique habebit, cum sue xim omnia consecta. Verum de illa auctoritate statui prius non potest . quam totum illud variis suis partibus constanssuerit abloeutum. ita quae antecesserunt, suam a posterioribus veritatem firmit temque conlequuntur. Finis ipse robur

addit iis . quae sunt initio pronunciata. Igitur illud quod opponitur adversus quintam synodum , ne dignum quidem est, ad quod paulo diligentius attendatur, cum & aeque ad alia Concilia transis serri possit, quae omnium consensu re Cepta sunt, & non minus de quinta synodo dici possint ea quae Catholicus quivis de coeteris Conciliis generalibus debet dicere. Denique non id agitur, quale fuerit quinium Concilium , antequam esset ab Apostolica Sede dc ab Occidente confirmatumi sed quale fuerit , postquam ille contentus accessit, atque omnium una Vox. & conspiratio. Hujus nimirum Concilii, qnod jam certe incumenicum est. & auctoritate insallibili praeditum. decreto credere nos & p rere iam oportet. Quid refert, quod in-iallibilitatem hanc vel paulo citius, Vel

299쪽

paulo serius obtinuerit, si illam certὁ nunc obtinet 8 Quoniam ea jam vocari non potest in dubium . quid aliud m-perest , nisi ut inquiramus , quid decreverit , atque ejus decreto in hac de textibus dogmaticis controversia religiose pareamus 8 Hoc itaque jam unum agitur, an Concilium illud , quod fuit certe in decernendo immune a periculo Cr roris, decreverit te, vi ac fide promissionum divinarum, immune esse ab erroris periculo in dijudicandis tribus iis textibus, quae tria Capitula dicuntur. Atque

De auctoritate illa infalgibili, quam sibi quintum Concilium

tribuit.

DAbit nobis, ut quidem confidimus, . sequus Lector hanc veniam , ut summatim ipsi postremam huius Concilii celebris actionem e Xhibeamus ; unde plana ac manifesta fiet ea quam Ibi tribuit, auctoritas immunis ab erroris De

riculo.

Primum quidem Diouorus Archidia-

300쪽

onus O primiserius Reverendissimorum. μιarsorum Concilii agit personam eius quem nos in coetibus Ecclesiasticis Pro -

- motorem vocamus. Re vocat in memo

riam Patrum rem eam ipsam , ob quam erant convocati. Scit, inquit. ves θη-- Lia o nodus, quod ante aliquot dies In dι-- versis conventionibus adta seunt quadam apud vos de Pheodoro Mopseuseno, ct qua impie conscripsit Theodoretus , ct impia Epistola. qua dicitur ua ad Marim Perissiam constrapta . er quod in ultima aetione

promisit vestra sancta synodus perfectam Osynodicam sententiam imponeγe his quae minantur. QUONIAM IGITuR AD HOC. IPSUM CONvENISTIs , suggeramus ad qu/d placuerit. Priores actiones positae fue- . rant in tribus te Atibus cognoscendis.

Postrema actione debebant iidem cum anathemate damnari. Hac Archidiaconi postu latione tres teXtus denunciantur esse vera causa, propter quam synodus coacta est, & de qua perfectam ct θηο- dicam sententiam serre debet. Deinde synodi Patres sic loquuntur. uoniam igitur videbamus, quod Nestorii sequacra covati siunt per Theodorum imis pium , qui Mopsuestia fuit Episcopus , ct mpia ejus conscripta, ct insuper per ea qua

SEARCH

MENU NAVIGATION