Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Spiritus sancti nomine decernentem non de re nulla decernere. Norant quid qum- ω ta synodus, quam & ipsi ratam habue- , Tant, & ab omnibus ratam haberi tanto studio jubebant, de sua adversus treS Illos textus auctoritate pro nunclasset, nC-que quidquam volebant in ea re unquam remittere. Synodus ita loquitur in eo veluti proaemio , quod anathematismis prae' ν fixum est : quando de Mel ratio movetur nos .... festinamus bonum fidei semen

Furum conservare ab smyietatis et ansis, qua ab inimico inseminantur. suonram

igitur videbamus, quod Nestorii sequaces conati sunt Per im in illa scripta

suam impiatatem Dei Ecclesia a Plicare . . . ad hanc regiam urbem convenimus. Deinde subjungit : summus Pontifex Uigi lius pollicitus erat facturum se , ut in

concitio conveniret 2 disceptaret una no-bscum. de his tribus cat itutis, ut definitio communiter ab omnibus nobis praebeatur FIDEI RECTAE conveniens .... sacerdotrade et communibus quaestionibus PIDEM

COMMUNEM imponere. Igitur ille volens incutiat, qui non videat quintae synodi hanc esse sententiam , eas de teX mus controversias quas dijudicat, esse longe maximi ad fidem momenti. Ιmo & synodum illam , quam omnes esse cec

332쪽

,nenicam iam agnoicunt, & subsequentes duas generales synodos, a quibus illa confirmata est, summo dedecore vellet afficere, quisquis auderet deffendere, illam & esse convocatam & decrevisse dumtaxat de supersuis quassionibus, dore nulla. Summi duo Pontifices Pelagius II. & S. Gregorius Magnus, qui tantam

lenitatem cum tanta constantia conjunis

ctam adhibuerunt ; ut Schismaticos quintae synodi decreto absque ulla exceptio ne parere cogerent. longe aberant ab eo. ut quintam synodum dicerent nonnisi desupersuis quastionibus decrevisse. Imo vero Sedes Apostolica pati maluit innumera Schismatis & maxime diuturni & latissime patentis incommoda, quam quidquam remittere de trium teXtuum haereticitate, quae suerat promissionum divinarum vi ac fide ab illo Concilio dijudicata. Et sane quid est momenti majoris ad fidem, quam eos qui sanae doctrinae contradicunt, arguere t Quid erit tandem, ad quod pertinere debeant Concilii canones atque anathemata, si non pertinent ad tres textus haereticos , qui υt cancer serpunt adversus fidei depositum pet. Uere Pelagius II. & prorsus accurate dicere potuit a Calchedonensi Conj

333쪽

tilἰo post actionem sextam nihil nisi oviatra fides causas de personis gestum se. Enimvero lynodus iudicaverat dumtaxat de Theodoreto atque Ιba restituendis in tuas Sedes, postquam S. Leonis Epistolam ratam habuerant. & Nestorium verbis planis atque apertiS Gamna Verant. Synodus illa, quod &animadversum est a quinta lynodo longe abfuerat ab eo, ut duorum horum scriptorum textus dogmatice probaret. Quare nihil est 1llud , quod ex Pelagii v. verbis adversarius noster elicere contendit, ut nobis

opponat. Ea verba . si vel rigidissime spectentur, nihil prorsus adversum no

facere comper untur.3. Neque vero mirari quisquam de bet varios Theologos , dum de his duo-hus Conciliis verba facerent, non satis distinxisse & secrevisse facta duorum illorum auctorum propria ab haereticitate seu orthodoxia textuum ab iis conscriptorum. Familiare illud est atque in quo- , tidiana loquendi consuetudine maXime vulgatum, ut ipsi auctori tribuatur sensus ille qui eius textu continetur, quam vis inpe contingat, ut sensus ille quiteAtus solius. proprius est, longe disserat a propria atque intima scriptoris men

te. Nonne dici istet s id docet S. I h

334쪽

mas nimirum ut intelligatur id ex MThomae textu confici & exurgere ξ Nonne Iralatilium cst cicere equidem illi scriptot i assentior hoc est nimirum sentio prorsus id quod liber illius exhibet

ac repraesentat s Ιmo nonne vulgo dicitur exempli causa, Origenem Varios e rores tradere, quia errores illi in eius teX tu iam occurunt, licet nemo nesciat ingentes extitisse controversias, num errores illi ab ipso prosccti sint, num adiuncti ab iis qui ejus scripta adulterarunt Nonne vero ipsa Ecclesia Ianknii textum damnavit in sensu ab auctora intento , non sane quod velit ipsius Ia senii consilium ac mentem dijudicare, sed ut nimirum designaret eum sensum quem auctor exhibet propria ac nativa textus sui significatione. Est igitur hominis calumniari volentis in iis etiam quq lcommunis loquendi forma & consuetudo aperte comprobat, nolle de tribus

textibus intelligi id quod quinta syn

dus de tribus scriptoribus decrevit. Ubi nullam vim inferes humano sermoni, res ipsa per se loquitur , di omnia facile plana sunt & eX pedita. . Illud tam manifestum fecimus,quam quod maXime , quintam synodum & sibi vilam esse habere auctoritatem immunem

. v s

335쪽

ab erroris periculo, & vero auctorita

tem eiusmodi suo anathemate e Xcr rovoluisse. Vidimus Sedem Apostolicam sedulo procuravisse ut in ea caula se Occidens ad Orientem adjungeret. De quo unquam commisisse. ut haec auctoritas a Schismaticis labefactari videretur. Eritne qui dicere audeat. quintam synodum voluisse se immunem esse ab erroris Periculo, & quidem promissionum divinarum vi ac fide, in dijudicandis seversuta

quastionibus, in re nulla , in cogitatione seu mente intima scriptorum trium, qui jam ante annos centum & viginti e vita cesserant 3 Eritne qui dicere audeat, EC-Clesiam tam diuturnum, tam late dissiI- sum, tam periculosum schisma pati maluisse, quam quidquam unquam remit. tere in super is quaestionibus de mente arcana, praetereaque prorsus inutili trium scriptorum, qui jam erant ab annis plus centum vita defuncti t Eritne qui audeat hoc deflendere, voluisse Ecclesiam per tot annos anathemate damnare , hoc est,

segregare a Corpore Iesu Christi. & Satanae Iradere eos etiam omnes , qui cum

essent caeteroqui Catholici, nulla tamen ratione possent imperare sibi, ut anathemate damnarent Episcopum illum . qui ante annos centum ti viginti vivere du-

336쪽

serat, & de quo neque dum vivereti neque proXimis ab eius morte temporiabus, legitima unquam quaestio ulla foret habita Z Id vero qui diceret, nae ille dc Concilium & Ecclesiam universam ne fariae tyrannidis accusaret. Factum proprium ac mere personale si a trium illorum scriptorum textibus seu scripto seu voce prolatis sejungatur, positum est dumtaxat in intima ipsorum mente ac cogitatione. Atqui mens illa intima tacogitatio factum quoddam est arcanum. Omnibus clausum lc impervium, de quo ponere eam lcgem Ecclesia non potest, ut quisquis illud non velit abique ulla

CXceptione anathemate damnare , ipse sit anathema. Nunquam animis excidere

dedet id, quod summus Pontifex Zosimus ad Episcopos Africae de caelestio

scribebat. Intromisso Calestio, libellum ejus quem dederat, fecimus recitari. Nec hoc comenti, utrum hac qua scripsi et corde loqueretur, an labiis , sepenumero exploravιmus s cum DE OCCULTIS ANIMO RUM SOL ius D Ei No, TRI POSSIT ESSE JUDICIUM cui non tantum cogitata, sed

cogitanda proto sunι &c. intelligitis faetiam aliquod mei e personale positum in lcri pistoris cujuipiam mente ab ejus textibus

sejuncta, arcanum esse quod soli Deo

Tom. X.

337쪽

pateat. Qui neri potest, ut quis sibi pera Ladeat & quintum Concilium & Ecclesiam universam Omnia tentasse, omnia tam horrendi schismatis mala suastinuisse propter factum mere personale Episcoporuin trium , qui ante Centum& amplius annos in Ecclesiae pace recommunione e vivis eXcesserant, prae sertim cum neque dum viverent, neque

postquam vivere desierant, ulla habita fuisset quaestio, ex qua vel levissimum

duci posset argumentum ipsos nominaistim esse haereticos Z Non modo adve sus Theodoretum di ibam . sed ne adversus Theodorum quidem Mopsuesteis num ulla eatenus habita fuerat quaestio. ullum argumentum legitimum sejunaetiim ab iis argumentis quae ab eius texistu desumebantur. Nihil igitur fingi potest absurdius, quam si Ecclesiae tribuaatur hoc consilium , ut sui anathematis auctoritas ad factum personale ullius ex his tribus auctoribus pertineat. s. Atque ut haec tota res planius explicetur, operae precium est advertero

nunquam judicare Ecclesiam de facto mere personali ae proprio; quod in intima scriptoris alicuius mente posit mest ; quippe illud factum ab omni texta sejunctum, est arcanum mentis humanae

338쪽

tonsilium & inscrutabile, quod non m nus ab Ecclesia quam ab homnibus singulis ignoratur , ut summus Pontifex Zosimus modo profitebatur. Ea non potest de scriptoris cujuspiam haereticitate intima judicare, nisi ex signis externis, hoc est vocibus, seu textibus sive scripisto sive ore prolatis. Iam textus ore pro

lati dissipantur , neque potest Ecclesia

statuere illos esse ab auctore certo prolamios, nisi ex hominum testimonio, quod potest esse salsum. Potest Ecclesia. ut sanctus Thomas loquitur, errare propter falsos testes, dum inquirit an hae voces ab illo prolatae sint. Pariter errare potest propter falsos testes, dum agitur an hFVerba, quae dicuntur huius auctoris este, ab eo conlcripta sint. Illud est nimirum factum personale , quod Ecclesia numquam ipsa per se vidit. De teXtibus Uero,

seu scriptis seu ore prolatis, quos ipsa

per se atque immediate cognoscit, quiaque vel ad servandum vii ad corrum pendum fidei de politum faciunt, aequali semper auctoritate iudicat, sive illi breviores sint & aliquo canone damnati. sive longiores & damnati decretis iis, quae

Canonum ipsorum vim ac pol cstatem obistineam. Quare iudicia Ecclesiae omnia quae doctrinalia vocantur, in solos te

339쪽

tus absolute, directe atque immediata pertinent, ad auctorum vero personas nonnisi indirecte , nonnisi posita condi tione, ic veluti e X repercussu, propter quaestionem habitam. Vel propter noti- timn. Atque haec duo iudicia sunt, quae

quamvis saepe conjuncta videantur, nunquam tamen confundi ac misceri decet.

Alterum est iudicium de aliquo textu dogmaticum, & canonis quoddam genus. Alterum est veluti judicium inqui-stionis post causam ex solemnibus juris

praescriptionibus cognitam , in qua causa quaeritur diligenter, num planum sit necne, hunc textum ab hoc auctore esse conscriptum. Quinta synodus in eo haeret, ut Theodorum Mopsucstenum damnet propter eos textus, qui ab eo scriptie se ponuntur. Siquis dessendit impium

MopseueHenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, ct alium Christum oec. eum damnat propter ejus alias innumerabiles blasphemias. Damnat, quia in interpretatione , quam in aritus Apostolorum scripsit

Theodorus , smilem fecit Chri Tum Platoni. Damnat propter impia ejus scripta. Personam ipsam Theodori non damnat synodus anathemate, nisi propter ejus textus quos recitat, dc quos ab eo prinsectos esse omnes ultro consentiebant. Syn

340쪽

synodus subjungit. Si quis de Fendit dis-stolem, quam dicitur nas ad Marim Per

sam bareticum scripsisse ctc. Er. t fortasse minus pervulgatum, Epistolam quae ibae tribuebatur, ab Iba scriptam esse . quam teXtus eos, qui dicebantur esse Theon dori Mosuestent, ab eodem esse conscriptos. Sed illud denique manifestum est. anathema quo directe atque immediate Petuntur quaedam strapta, pertinere nulla eX parte posse ad auctores ipsos, nisi quatenus legitime probatum est seu testimoniis, seu notitia quadam publica, haec ab iis esse scripta. Et illa quidem questio de facto mere personali non dissert a causis vulgaribus, quae coram Inquisitoribus pertractantur. Verum illud judicium quod immediate denunciatur adversus textus seu scripto seu ore prolatos . seu breviores seu longiores, semper est dogmaticum, est quoddam canonis genus, siquidem vel maxime pertinet ad dogma fidei conservandum, & ad fidem nostram certo dirigendam. Si quis sorte extitisset, qui textus omnes eos, qui Theodori Mopsuestent esse dicebantur, absque ulla exceptione damnasset, sed cum summa reverentia ostendisset firmissima sibi esse

argumenta , cur eos textus a Theodoro

profectos non esse crederet, Ecclesia

SEARCH

MENU NAVIGATION