Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

deflendendi studium. Omnia tamen emperiri, omnia pati maluit, quam quidquam remittere de haereticitate trium textuum , & de infallibili quintae synodi auctoritate, qua haereticitas illa denunciata suerat. 3. Scitum est quintum Concilium neque ob aliam rem ullam suisse convoca tum , neque de alia re ulla decrevisse, quam de iis quae tria capitula dici sole nt. Caetera quae adjuncta sunt, vcl pertinent ad aliquam fidei professionem, vel ad enim rationem causarum jam alias finitarum . unde omnes intelligant ic synodo, quae tot & tam acrcs habuit adve sarios, neque labefactari synodum pri rem ullam , neque ullum errorem bla dius tractari. Atque id Theologi pror-Sus Omnes, ne eXceptis quidem ipsis esecta hominibus. hactenus agnovere. 4. Scitum est anathema, quantum ad tria capitula spectat, non pertinere directe & immediate nisi ad tres textus adversus fidem pestilentes, quos Ecclesia per se ipsa cognoscebat, neque aliter quam veluti eX repercussu redundare ita mentem propriam ac personalem unius

ex tribus auctoribus, quem fama publica arguebat conscripti textus cujusdam, qui manifeste impius foret.

352쪽

De onodo Lateranensi habitat

anno 6 9. a summo Pontimce martino primo.

1 . Λ Ctione prima huius synodi qua id

o agebatur. ut damnarentur Cy rus, Sergius, Pyrrhus & Paulus Mo- nothelitae , sic Maximus Aquileiensis ad Martinum Papam verba facit. Si placet

vestra Teatitudini. supplico , quatenu per unam . vel duas, si multum , ut ne fastidium per hac qua omnibus mans a Funt,

gestis 1ngerere vιdeamur , querulantrum personas , Θrum . Sergium, Pyrrhum re Paulum convensenter , qua de his stroponuntur , cognoscamus, necnon per conscrFmta eorum adversus fidem exposita, qua via delicet O sine accusantra persona redarguere eos apertissime demonstiantur. Propterea ens m accusatio extranea supersua esse dignoscitur , quoniam a Furs temerarissconscriptιι verarus accusantur, qvrbus omnem mundum conturbasse noscuntur. Ita namque Dominus ast : EX ORE TUO IUDICABO TE : ct , EX. UERBIS TUIS IUSTIFICABERIS , ET EX VERBIS TUIS CONDEMNABERIS. Iura vero multa pς

353쪽

Jona accusantium, licet existant, mἰn bsunt necessaria nobis , manifesta est xulpa eorum qui accusantur , a sanctis θ nodis luculenisus docemur. Vstur contra utrosque. est , Nestorium ct Euuchen, ct cum eis Discorum, nefandissimos haereticos . tantummodo accusator. hoc est , memoria Eusebius Doslenssa Ecclesia Episcopus legitur extisse. Contra Theodorum autem σ Origenem in sancta quinta Synodo accusator quidem nulta

tantummodo eorum conscripta ad acindusiationem ipsorum ct reprehensionem sius fecisse noscuntur. Igitur se in praesenti, opportuna gestorum serie conservata , per

unam aut duas accusantium personat, flplacet, omni subistitate ad accusationes eorum nostram praeparemus sollicitudinem.

Deus - dedit Episcopus Calaritanus dixit aequum esse ut ii qui accuserentur

haereseos, haeretici esse ostenderentur , per conscripta eorum ordinabilit r. contra immaculatam Mem nostram exposita, quatenus per examinationem eorum congrua

is, io. ρηιφηtia μbsequatur. Uuiversi ρ' ''' Faustismi Episcopi dixeruηt, haec quidem minime ignorari ι attamen quaestionem legitimam haberi oportere, quatenus Vor tuης rationabiliterque examinatio μυμ

354쪽

Cynatur, maxime per ea qua ab eis contra immaculatam Mem conscripta punt

Deinde Martinus ita decernit, non antea Lb.μπ. i. per scripta eorum qui accusari seunt, causam illarum disicuti oportera , donec audita fuerint querulantium institutiones. Nihil

aliud synodus coeteris actionibus est proinsecuta, quam quod hic suerat constituistum. Nihil aliud, quam priorum quinque Conciliorum sanctorumque Patrum

textus cum eorum qui accusabantur texistibus conseruntur. Ad illud comparati nis judicium reseruntur omnia. Imo synodus, quod praesertim debet animadis verti, nonnisi dogmatico more decernit de textibus secundum se sumptis, s unctisque ab iis . qui eorum auctores esse ferciantur. Apparent etiam duo judiciorum genera eaque maxime distincta. licet eodem plane tempore a synodo pro serantur. Alterum pertinet ad personas. nititurque vel testimoniis auditis, vel notitia publica, quae non sinebat dubitare. quin illi textus eos haberent auctores. Haec causa simillima est earum, quae in Inquisitorum consessis pertractantur. Alterum iudicium est dogmaticum, quod instituitur conferendis inter se purae traditionis textibus, cum iis Novatorum

1eSubus, qui damnati sunt. Anathemas

355쪽

quo personae damnantur, est excommmii nicatio, & auctorum nominibus ignominiae labes inusta. Ecclesia dum causam cognoscit eius, qui accusatur haereseos, di illum a sua communione segregat , nullam postulat fidem internam de propria ac peribnali illius haereticitate, seu de mente illius intima s satis habet, quod omneS pareant anathematismo, & nulla se communione jungant cum eo , qui excommunicatus est. Alterum vero judicium , quo textus damnatur, verus est Canon , quo varii textus haeretici esse de-Cernuntur, ideo nimirum ut eos haereticos esse quisque credat, & propositionem his textibus contradicentem intelfidei veritates habeat. Ibus ' s. a. Canon XVII. est eiusmodi. Si quis δ' i= steundum sanctos Patres non confitetur pro piae ct secundum veritatem omnia qua tradita sunt ct pradicata sancta Catholica st, postolica Des Ecclesia , perindeque a sanctis patribus 9 venerandis universalibus

quinque Conciliis UsQUE AD UNUM APICEM , VERBO ET MENTE , condemnari

ius sit. Intelligitis innumera facta non revelata , ut homines e secta loqui amant, a Concilio diiudicari. Decernit, consentire inter se textus a sanctis Patribus per sex saecula

356쪽

saecula conscriptos. Decernit quinque vriora Concilia esse oecumenica, eXstate illextus ab iis Conciliis exaratos, eo u Catholicos esse. Non patitur illis Conciliis , aut etiam illis Patribus ullum tribui facti errorem, quo minus proprie locuti

esse credantur. Imo praecipit, ut con reamur proprie ct secundum veritatem, omnia qua ab iis tradita sunt , denique ut Corum teXtus sequamur, usique ad unum vicem , non verbo tantum sed etiam

mente.

Canonis XVIII. haec verba sunt Si quis secundum sanctos Patres consonan- IM.ter nobis parique Me non respuit 2 ana

rhemati eat ANIMΛ ET ORE omnes , quos rensuit ct anathematteat nefandissimos ha reticos, cum omnibus impiis eorum coninscriptis UsQUE AD DNuM APiCEM sancita Dei Ecclesia Catholica ct Apostolica id est Sabellium, Arium .... Origenem. Didymum ..... Cyrum Alexandrinum, Sergium constantinopolitanum , vel ejus successores Pyrrhum ct Paulum .... ct ominnia impia illorum conscrapta .... ct super Aac impiissimam ecthesim .... ct cum istis denuo scelerosum typum huiusmoaei condemnatus sit. Haec porro sunt, quae praesertim in hoc canone videntur obsiem

357쪽

i. Fidem postulat internam , Certare dc nunquam revocandam, quae anima σ . oro contineatur, quibus verbis significatur fides atque animi persuasio certissima Atqui Ecclesia, quemadmodum dc silentis obsequiosi dessensor, dc omnes sectae ante signani confitemur, fidem ejusmodi postulare pro suo jure non potest, nisi in iis in quibus se credit non esse obnoXiam

errori. Igitur necesse est, ut antesignanistine confiteantur Ecclesiam in eo deincreto non fuisse obnoxiam errori, nisi quis dicat Concilium voluisse arrogare sibi auctoritatem eam , quae ne Ecclesiae quidem propria est, ut mentes hominum per tyrrannidem opprimeret in facto mo

menti nullius.

2. Fides ea, quam Concilium postulat, pertinet ad impia conscripta, hoc est, teΣtus quorundam auctorum. Agitur de textibus Cyri, Sergii, Pyrrhi re Pauli, de Ecthesi , de Typo. TeXtus

illi tam longiores quam breviores sequet illo canone damnantur dc jubentur anathematicari. Imperat synodus, ut teXtus . illi omnes credantur haeretici usique ad unum apicem , & quidem intellecti proprie ct secundum veritatem , vetat ullum

excipi facti errorem de vi & significatione vocum. Atque illud advertit

358쪽

Cuticilium de auctorum illorum textibus eadem auctoritate decernere, qua de textibus quinque Conciliorum oecu menicorum , dc sanctorum Ρatrum, quibus traditio continetur. Statuit non mi norem esse Ecclesiae potestatem in illis damnandis . quam in his approbandis. Quisquis illorum haereticitatem usque ad unum apicem credere nolit, is a Communione catholica segregatur, di Satanae traditur.3. Id unum homines e secta persu gium habent, ut dicant hanc synodum, cum non magis in textibus quam in personis reprobandis fidem exigat, seque sibi visam esse obnoxiam errori in utroque illo non multum dissimili senere factorum. Verum illud si paulo diligentius discutiatur, intelligitur facile, quam sit captiosum dc fallax. Quippe repetendum est id, quod homines e secta sundamenti loco haberi volunt , non posse Ecclesiam postulare certam fidem, nisi in iis, in quibus ipsa se credit esse

immunem ab erroris periculo. Atqui manifestum est hoc loco fidem cert/m ab Ecclesia postulari, anima ct ore. igitur in eo se Ecclesia credit immunem ab erroris periculo. Hoc semel constituto, debent homines e secta non minua quam

359쪽

nos, assignare quiddam certum ac Gefinitum, ad quod& illa certa fides & illa auctoritas immunis ab erroris periculo pertinere videatur. Debent homines es ceta non minus quam nos, confiteri eam non posse pertinere ad mentes auctorum proprias, ac personales ab eorumdem textibus sejunctas. Igitur necesse est, ut id, quod nos dicimus, homines pariter e secta dicant, eam non posse nisi ad auctorum illorum te ius pertinere. Verbi gratia , quis unquam vir intelligens ac mentis compos audeat dicere, Ecclesiam visam.sibi esse immunem ab erroris periculo, ut decerneret Origenis textum non fuisse adulteratum a fallariis amanuensibus aut librariis, textum ipsius autographum fuisse haereticum, aut haeresim fuisse illud dogma, quod ipse Origene, intima mente conqtinebat 3 Est igitur luce clarius, anathematis infallibilitatem nunquam posse ad mentem mere personalem ac propriam auctorum pertinere. Pertinere igitur non potest, nisi ad ipsorum teXtus dogmatice sumptos, quatenus illi cum textibus . quinque Conciliorum & sanctorum Patrum Conseruntur. Si quis cum summa reverentia ac modestia gravissimis usus

argumentis ostendisset Origenem ipseri

360쪽

nunquam credidisse illas haereses. quae passim in ipsius scriptis occurrebant, ipsiusque textum fuisse malis artibus adulteratum, illum Ecclesia benigne auditia fet, satis habuisset si ille texium Origenis, prout tum circumferebatur. amma

es ore damnavisset. Uerum si quis dixinset, errore facti lapsam esse Ecclesiam in vero textuum illorum sensu percipiendo , atque illa exceptione usus nolui siet

anima st ore haereticitatem eorum Credere di confiteri, eum sane Ecclesia anathemate damnavisset. . Omissis inanibus argutiis veniamus ad rem ipsam, & sola nomina commute mus. Transferamus ad lan senii textum,

id quod synodus de Cyri, Sergii, PYωrhi, dc Pauli textibus, de Ecthesi, de

Typo pronuntiat. Si quis non .... verbo ct mente . . . . respuit ct anathematteat

anima ct ore Iansenti textum , usique ad unum apicem sumptum proprie ct secundum veritatem , hujusmodi condemnatus sit, hoc est anathema sit, a Catholica communione segregatus, & Satanae traditus. Canon hac ratione translatus ad Jansenti textum , non minorem habet vim, quam cum adversus teXtus Mono thclitarum prolatus esse intelligitur. Neque vero dubium. jam esse potest, quin

SEARCH

MENU NAVIGATION