Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

de qua nemo mentis compos contende rei Z Quis non videt, si illa authenticitas criticorum censurae discutienda peris mitteretur, nullam fore in latina veisione paginam, de qua cum autographis conserenda . non infinitas moverent quaestiones di controversias ξ Nihil unquam fuit quod haberet minus illius evidentiae Pervulgatae , di de qua nemo mentis

Compos contenderet. Praeterea vero eviis

dentia illa, si qua est, tota est penes rationem humanam s neque enim haec evudentia, quae hominem omnem mentis .compotem statim convincit, cadere umquam potest in consensionem inter se textuum variis linguis scriptorum , de qua consensione critici & ii quidem eruditissimi contendunt. Hoc igitur decrerum immune est ab erroris periculo non ex sola facti evidentia pervulgata, sed expromissionum divinarum vi ac fide. Si

quis per summam temeritatem illa authenticitate in dubium revocata dicere auderet illa est mera critica controverissia, factumque momenti nullius, satis est obsequioso se silentio continere s ego facile demonstraverim textum hunc non esse authenticum Ecclesia non modo demonstrationem sibi oblatam non cognoscereti non modo non audiret argumen

372쪽

hienta quibus ostenderetur subreptio ἰnon modo non filios suos hortaretur, ut in facto ejusmodi tam perspicyo ac manifesto suam rationem adhiberent , sed

Contra prohiberet disputationem omnem, Cogeretque intentata anathematis poena, caecam ut vocant obedientiam exhibere.

igitur de illo decreto, quod ad teXtum aliquem longiorem pertinet, idem plane dicendum est, quod obsequis silentii dessensor ait de canone quo textus brevior

diiudicatur. Nulla fasti controversia .... pr 736.

ae canonibus.

2. Eadem synodus canonem condidit, quo id sistum egit, ut textum eum, qui canon Missis dicitur, Catholicum esse declararet. Primum capite doctrinali de-

Cernit, teXtum illum esse ita ab omni errore purum, ut nihil in eo contineatur. 'ρ' quod non maxime sianctitatem ac pietatem quamdam redoleat. Deinde solemnem canonis formulamadjungit e Si quis dixe- urit canonem Missae errores continere , ideoque abrogandum ese, anathema sit.

Misiae textus est sane longiusculus. De illo tamen longiore textu Ecclesia sic decernit, ut adhibeat canonis formam. in qua positam esse insallibilitatem vel ipsi homines eiecta confitentur. Igitur synodus tam in eo longiore textu, quam

373쪽

in textibus brevioribus dijudicandis, aliis ctoritatem ab omni erroris periculo im

munem eXercet.

Neque Vero eXcipere possunt homines e secta, synodum Tridentinam id unum agere, ut pronunciet Catholicum esse sentum eum, quem sibi videtur in eo teXtu Cernere, licet in eo sensu di1- cernendo non se ab omni erroris periculo immunem existimet. Illud quippe deflendi non potest, nisi dicatur sensum dumtaxat per se sumptum atque a teX tu sejunctiim a Concilio probari, neque ad textum ipsum comprobandum auctoritatem Canonis accedere. Atqui hoc diisci nulla ratio patitur. Synodus non declarat purum esse quemdam sensum vagum , dc ab eo quo significatur textus unctum. Ipsum nominatim Missς tex.

tum declarat ab omni errore purum esse, ipsum proponit, tanquam quo nullus error contineatur. Enores continere est

eos significare.. Hanc quidem puritatem habet textus a sua propria ac nativa significatione ; sed eam denique puritatem inesse textui synodus pronunciat. Igitur decernit eo textu, si proprio ac nativo sensu sumatur, nullum errorem significari, sed sensum valde purum eX- hiberi. Atqui totum illud canone decedi

374쪽

hit. Ergo decernit absque erroris periculo. Illa quaestio de propria ac nativa textus cuiuipiam significatione, ea ipsa est quam homines e secta facti coriiro Versiam appellant. quis sit sensius. Atqui hanc ipsam nominatim synodus dijudicat , cum statuit Misae textu nullos errores contineri, hoc est significari. Haec est propria canonis materia sine erroris periculo decernentis. Praeterea dicere non possitnt hpmines

e secta id fuisse Conditii Patribus hoc

canone propositum, ut errorem aliquem damnarent, aut aliquod fidei dogma statuerent, Verbo dicam , ut de aliqua , sic enim loqui amant, juris controversia Pronunciarent. Eo canone nullum dogmaticum decretum ad caeteros Concilii Canones adjungitur. Reliquis canonibus statuuntur ea dogmata quae erant statuenda, quae vero reprobanda erant reprobantur. Manifestum est Concilium eo canone nihil aliud agere. quam ut textum eum de Nndat, quem Ρrotestantes indecorum, absurdum, superstitiosum esse criminabantur. Quare cum auctoritas veri canonis ab omni erroris periculo seiuncta pertineat ad hanc meram de aliquo te Xtu controversiam, ma-

375쪽

iunctam in mera de aliquo textu conqtroversia prorsias adhibere. Neque illud dicere homines e secta possunt, Concilium cum de Missae textu Pronunciat, sola textus illius evidentia

pervulgata & minim E controversa niti. Nunquam vero suos canones Ecclesia niti voluit aliqua quae credatur esse evidentia naturalis, atque ab humana ratio ne pendeat. Possunt sane canones esse humanae rationi consentientes, sed auctoritillem habent ratione superiorem, ac promissionibus divinis tanquam funis

damento nituntur. Ipse vero Missae teX-tus tantum aberat, ut puritatem eam haberet , de qua nemo posset nisi delirus

contendere, ut contra tum temporis contenderent & Protcstantes doctrina conspicui, & eruditi Critici, quorum erat immoderata vel intra Ecclasiae sinum libertas ac licentia. Nemini unquam viro Catholico contingat, ut quidquam in iis quae contra objiciuntur esse momenti putet. At ea certe objecta sunt a Criticis quibusdam temerariis, ut videre est apud Bellarminum & alios Theologos Polemicos, atque inde satis aperto conficitur.

IeXtum eum adversus quem argumenta

ejusmodi proponuntur, non habere Pe ulgatam illam evidentiam, quae statim

376쪽

quemvis non delirum permovet atque assentiri cogit. Manifestum est nullum fore de ea quaestione disputandi finem . si ea liberae Criticorum censurae permitteretur. Verum illam posthabitis omnibus criticae subtilioris atque audacioris algumentis auctoritas Ecclesiae suprema dijudicavit. Id unum superest inquirendum , an Ecclesia jam post eum canonem sanci tum, Pateretur ea ratione disputari de Missae textu, qua homines e semde Jan senii textu disputant. Liceretne cuipiam

illud profiteri, se credere quidem sensum eum quem illi textui Ecclesia tribuit, esse purissimum . atque adeo se parere & obsequi in iuris controversia, sed alteram illam controversiam in eo positam, an sensus ille purissimus Missae

textu vere significetur necne, ad meram criticam pertinere, factum esse momenti

nullius, de quo satis sit obsequiosi silentii leges obtervare t Estne cuiquam dubium , quis tum suturus esset Ecclesiae sensus, quae agendi ratio ξ Nonne ad hanc distinctionem opponeret illud ipsum vnathema, quod eo canone continetur Nonne cum indignatione repudiaret temperationem omnem, qua suum

decretum inter incertas res poneretur λ

377쪽

Nonne debet fidelis quisque proposita

anathematis paena tam de illo longiorciteXtu, quam de aliquo Iextu breviore dicere . id quod generatim obsequios Eentii dessenser pronunciat . Nulla facti

. 36. controUersia .... de canonibus 8 Habemus hic canonem de textu longiore decer

nentem. Igitur nulla est de eo longiore textu facti controversia, sicuti nulla est de textibus brevioribus, quos Ecclesi canonibus aliis dijudicat.

De epistola scripta ab Epistopis

Galliae quinque ct octoginta ad gangeniani libri condemnationem ab Innocentis X

summo Pontifice postulandam.

POmluam Ecclesiae traditionem deis

monstravimus in quarto Concilio, in quinto, in sexto, in septimo, in Constantiensi, in Tridentino, possemus eo deinceps labore su persedere, ut eam alibi demonstraremus, siquidem promissionum divinarum fides certos nos facit minime variatam esse hanc traditionem , Deque ullo unquam taculo vel interpellari pos-

378쪽

se vel imminui. Nemo dum haec Ieget si modo promissiones, & traditionis i pissus naturam noverit, poterit dubitare quin ea in re specula omnia consimilia sint iis, quibus illa Concilia celebrata sunt. Sed nimirum vel ad animos hominum praejudiciis laborantium ab errore revocandos , vel ad juvandos eos qui rem tanti

momenti sibi persuaderi penitus & pluribus rationum momentis probari cu-Piunt , operae pretium erit ostendere, quantum temporis nostri traditio cum traditione speculorum aliorum consentiat & conspiret. Verum priusquam de monumentis Ecclesiasticis, quae ab annis admodum sex a sinta prodierunt, accurate disputamuS, uenunciamus ultro nos id unum agere, ut sepositis variis opinionibus, demonstremus Iansenti textum ab auctoritate ea quae obnoxia non sit errori , fuisse damnatum, neque illud nos ullo pacto eXpendere velle, in ovo piaesertim ac definite auctoritas illa sita sit. Nostrum non est quaestionem eam pertractare. quae nihil prorsus ad nostram attinet.

Nobis satis est, si dilucide probaverimus Claro Gallicano jam ab annis admodum sexagilita visam esse infallibilem auctoritatem eam, quae adversus Jans emi

379쪽

Nditum pronuntiavit. Singulae sane scholae Catholicae pro suo arbitratu ac praeiudicio explicent, in quo nominatim aC definite su prema illa auctoritas sita esse debeat. Non est nobis animus ulli ex his scholis hoc loco contradicere ; nullum aliud consilium nostrum est, quam ut omnes in eo conspirent, quod res omnium communis postulat, ut agnosecant auctoritatem aliquam, quae absque erroris periculo decernat de vocibus iis, sine quibus neque desgnari sensus reve latus, neque transmitti potest.

Osserunt se nobis primum 8s. Galliae Episcopi, qui anno I 63 o. ad summum Pontificem Innocentium X. scribunt, atque illum obsecrant, ut ad Jansentani libri damnationem jam ab Urbano VIII.

decreram ipse damnationem ejusdem textus alteram adjungat, qua errores eo libro contentos nominatim appellet, ac suam singulis censuram ac notam apponat. Nulli sigillatim propositioni, inquiebant Praesules, certa, censura nota inusta

fuit. De ipso quippe libro nominatim

agebatur. Nondum propositiones extra librum prodierant in apertam lucem, omnis controversia tum temporis ex solo libro nascebatur, atque ad illum pertinebat. Decenniam est, hiebant Episcopi,

380쪽

ex quo vehementissimis turbis Galgia magἀ

no nostro maerore commodietur ob librum

posthumum ct doctrinam Rev. cornelii fansemi. Solus igitur liber appellatur , tolus ille sons erroris disseminati & tua multus excitati causa esse dicitur. De isto libro Clerus postulat, ut errores singuli suis definitis ac propriis censuris notentur. Imb & quae sunt consecuta, Planupa facient non actum fuisse tum de breviore quinque propositionum teX- tu , nisi propter textum libri longiorem. Nam cum homines e secta voluissenthreviore te Atu praetermisso longiorem textum damnationi subducere, Innocentius X. ut videbimus modo , declaravit breviorem textum a se suisse damnatum Propter teXtum longiorem , quo alterius errores continebantur. Superest igitur,

ut ab Episcopis quinque & octoginta

discamus, quaenam fit auctoritas, an immunis ab errore, an obnoXia erroride utroque illo textu judicatura. Primum veluti fundamentum ponunt, mdem Petri nunquam deficientem. Deinde precantur, ut quid in hac re sentiendum

sit , clare disin Eteque definiatur. Non postulant judicium quoddam evidentia

nixum & ad humanam rationem ac m-NOdatum, non probabilitatem aliquam,

SEARCH

MENU NAVIGATION