Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

lorum verba contra proprium atque ac furatum sensum accipiantur. Ergo si eadem religiose proprio atque accurato sensu accipiantur , omnino pro nobis faciunt. Potestne vero excogitari ulla consessio , quae plus valeat ad sectant OP-primendam p Fatetur igitur ille scriptor Sedem Apostolicam & Episcopos amplius quadringentos illud decrevisse, quo.s proprio atque accurato sensu sumatur, manifesto traditur ea quam nos dessen dimus infallibilitas. Porro 4oo. Episcopos di amplius idcirco numeramus, quia ad Praesules trecentos, qui ea quς supra memoravimus, Cleri monumenta

obsignaverunt, adjungendi sunt Episcopi triginta & amplius supra centum , quidum postremam Constitutionem ratam habuere. simul cum summo Pontifice causam finitam esse pronunclaverunt. Alterum pariter hoc loco cernitur, quanta sit impotentia scriptoris hujus, qui oblitus quid deceat, temere in omnes Ecclesiae Principes debacchatur eonque veXat omnibus contumeliis. Nihil

vero facilius est, quam sanctae Sed is &tot Episcopalium coetuum auctoritatem ubi eludere non possis, elevare ac Con temnere. At quae tandem decisio tuta erit a Novatorum contumelia, si dicere:

432쪽

iceat decisiones factas esse per errorem oblatum , iis imprimi probrum ac deaecis O quidem Ane usio emolumento , si religiose proprio atque accurato sensu accia Plantur, iis consuli non posse, nisi misere contorqueantur ξ Id si valet, Socinianus aliquis in Ecclesiae sinu delitescens dicet ipse sibi tacitus, synodo Nicaenae imprimi probrum ac dedecus ct quidem e ullo emolumento , si ejus symbolum obvio sensu accurate sumatur. Pariter unusquispiam ex Protestantibus, qui super fraudem immiscuerit Catholicorum gregi, dicet imprimi Concilio Tridenistino probrum ac dedecus, ct quidem sine

ullo emolumento , si canones ab ipso conditi proprio ac nativo sensu religiose sumantur. Uterque nimirum iactabit sic Clesiae decernenti errorem oblatum suisse,

ejus decretum sensu proprio atque obvio sumptum sore haeresim manifestam, fore

voluntatem immanem ac barbaram , qua

Episcoporum animis vere insedisse non potuerit. Ea ratione quaecumque decreta sunt, sic illi accipere se prosterentur, Ut tamen crederent nihil, quam rationem tenent homines e secta. Ea scilicet manifeste conficiuntur eXaessenseris obsequis silentii consessione.

Verum quinam sunt illi tandem, qui

433쪽

6OO. decretum , quod nativo sensu religiose acceptum contra se aperte facere confitentur , tam invidiosa contorsione ad suum arbitrium emendare non verentur ξ Hi sunt, dicendum est enim sinis pius, septem vel octo nullius nominis scriptores, qui in Hollandiam ea mente confugerunt, ut adversus sanctam Sedem atque Episcopos libellos cum sumisma offensione scriberent maledictis re

fertos.

Convertamus iterum oculos ad eos Praesules, quibus iam Clerus Gallicanus constat, quique Constitutionem Clementis X l. qua decernitur non miniis Jansentani textus longioris, quam brevioris quinque propositionum teXtuseausam se Mitam. omnes sine ulla exinceptione aut restrictione ratam habuerunt. Nullus vivit inter eos , qui in fallibilitatem improbaverit pertinentem ad eos textus ex quibus traditio coalescit,& quos Ecclesia dijudicat ad depositi securitatem. Atqui hoc ipsum est quod nos postulamus. Imo Illust. sancti Pontii Episcopus id nobis ultro largitur, atque ad illud confugit, ut dicat Ian senii

textum non pertinere ad traditionem.

. quasi vero textus longior qui damnatus

434쪽

quinque Constitutionibus, non tam peritineret ad traditionem, quam Iextus brevior es, qui Conciliorum canonibus damnantur. Sed omissis inanibus illis argutiis , hoc certe constat omnes Episcopos post summum Pontificem dixisse, causis de haereticitate textus Jansentani finita est. Hoc illi nescire non potuerunt , quod in Ecclesiam universiam pervulgatum est, nimirum illud negari non pose, ut adversarius noster fatetur, juxta loquendi ra tionem a S. Augustino usurpara sobram, atque adoptatam ab Ecclesia, prorsus adem

Use , si dicatur causam esse Mitam , quam si dicatκr Ecclesiam tulisse iudicium O

minime obnoxium errors ct nunquam revocandum.

Igitur sateri adversarius noster debet necesse esse, ut Episcopi omnes dum

eausam finitam esse pronuntiaverunt. vel proprium ac vulgarem verborum suorum sensum non intellexerint, vel certe statuerint Ecclesiam cum Mitam tausam esse decrevit, adversus Ianst-nii textum absque erroris periculo de crevisse. Iam vero quantae est aut rem ritatis aut contumeliae, sic eos existima re rerum omnium ignaros, ut ne se

monem quidem a se adhibitum & eum vulgarem intellexerint. Frustra noster

435쪽

ille adversarius mentem eorum ac re luntatem absque Certo argumento commemorat. NOS Uero iis omissias, quq nul lo auctore temere lactantur , qtiaeque si locum haberent, facie convellerentur omnia Catholicae Ecclesiae monumenta.

in eo perstabimus, ut bona fide prosequamur sensum nativum , lenium proprium ac manifestum solemnium eorum instrumentorum, quae Praesules illi omnes auctoritate sua firmaverunt. Hoc unum vel in Conciliis sequi decet. Ita que Episcopi admodum centum & triis ginta dum postremam Constitutionem ratam habuere, pronuntiaverunt causam itam esse, quod tantumdem valet ac si pronuntiavissent eam absque erroris periculo diiudicatam fuisse .. Neque vero id agitur, an omnes illi Praesules infallibilitatis vocem adhibuerint . aut quae fuerit singulorum propria mens ac sententia. Satis est , quod solemnibus suis n. s. instrumentis eum sermonem usurpent, Arim σ qu, Vim prorbus eamdem obtinet. San, fleue. s ctus Athanasius hoc dessendebat, Episcopos omnes, qui sic abstinuissent a voce consebstantialis, ut voces alias ejusdem roboris ac significationis admisissent . non minus propterea censendos esse deflentasores Divinitatis Christi, quam eos qui

436쪽

Fonsubsta=stialis vocem v surpassent. Nos pariter dicimus eos omnes, qui di Xere, causa sta est, prors lis idem dixisse ac si ulurpassent insallibilitatis vocem , cen sendosque esse dessensores ejus veritatis, quae duabus his locutionibus atque pariterque significatur. Quare ut nihil dicamus de iis Episeopis, qui ipsam infallibilitatis vocem adhibuere, vel de iis qui non modo hac voce sunt usi , sed praeterea rem ipsam quae hac voce declaratur gravissimis argumentis de monu

strarunt, numeramus admodum centum

& triginta Episcopos, quidum Consti- . tutionem ratam habuerunt, dixisse cenissendi sunt illud idem quod & nos dicimus. Hi si ad alios trecentos Episcopos adjungantur, numerus fieti Episcoporum quadringentorum & amplius, quorum instrumcnta solemnia si proprio ac nativo sensu sumantur, tota esse a nobis, adversarius ille noster confitetur.

XXIII.

De traditione summatim a

cepta.

i. Use argumenta silentii obstaritis a defensor a traditione tepetere ni-

437쪽

titur, ea tacere contra nos non possent.. ut non pariter in ipsum reciderent. Quisquis attenderit ad ea, quae nobis sateri scriptor ille cogitur, & quibus continetur omnis haec controversia, is prosecto sicile perspiciet quantum illa sua commentitia traditione secum ipse pugnet. Hominem convenia Mus, ab ipso quaeramus, quid sit illud tandem, quod em-Cere contendit. Id ne traditione sua essicere cogitat, Ecclesiam esse obnoxiam 'errori in symbolorum suorum canonuminque textibus Num igitur illa sua dimp. I 8. . revocabit λ Neque vero agitur de textibus Ecesesia propriis , verbi gratia de eius symbolis ac canonibus, in quibus contexen dis errare non potest circa significatum ver . p. III. borum ..... ulla facti controversia de

symbolis ct canonibus. Non valet itaque ejus traditio ad labefactandam in fallibilitatem in iis textibus, ad quos tanquam ad normam nostra fides exigitur. Quo igitur illa traditio pertinebit An sorte

di altera illa verba revocare decrevit p. ist Deus absque usta nova revelatione, absque ullo novo miraculo, quod quidem sub pensium cadat ,sic temperat eam quam dat Ecclesia cognitionem ac scientiam . . at que ita rerum futurarum seriem apte diseponit, ut ex generalibus Ecclesia decretis

438쪽

nrisiI unquam oriatur quo iadi Mes aut mores violari possint. Scriptor ille omnia generalia decreta ad symbola & canones alungit. Agnoscit ea generalia decreta Canonum vim & auctoritatem obtinere. atque adeo Ecclesiam in iis pariter esseeXtra periculum erroris, Deo nimirum

prout opuS est, temperante eam quam tum ipsi dat cognita onem ac scientiam.

Fieri prorsus non potest, ut hic scriptor velit sua illa traditione convelli fundamentum illud quod vel ipse modo posuit. Quid igitur Z Uuline Ecclesiam

esse quidem immunem ab erroris peri- Culo in textibus brevioribus , quos vel canonibus vel decretis aliis generalibus dijudicat, sed esse tamen obnoXlam errori in decretis iis generatibus , quibus de longioribus textibus decernit Num igitur ea verba revocabit Z Libenter hoc pipsi datur , idem propemodum de textu longiore dici posse, quod de breviore dictiscitur. Et vero quid esset ineptius. quam Spiritus sancti munus Ecclesiae collatum Certo paginarum ac linearum numero definire, ita ut illam Spiritus sanctus intra hos fines absque ullo erroris periculo regat, eamdemque continuo deserat, ubi ultra lineam aliquam litterarum pro

439쪽

negare jam illud idem quod assirmavit

Q .. his verbis Z Spiritus sanctus , qui iis E cusia eo stit ct commoratur, eam regis

absque ullo erroris periculo in sis quae ad ''' disciplinam pertinent.... Ecclesia prora est immunss ab enoris periculo in decemnendis Musmdidi rebus, qua ad externam administratronem O rectum ordinem pem, tinent. An vero secum ipse iam pugnare vult, cum dudum fassus fuerit , ustum delectumque verborum ad disciplinam pem tinere ξ itaque fatente illo scriptore , verborum usus delectussus , in quo nimirum sunt omnia, cum de textibus di-. judicandis agitur , ad disciplinam pertinet: atqui eodem pariter confitente, Ecclesia prorsus est immunis ab erroris periculo in decernendis ejusmori rebus, qua ad externam admini irarionem ct rectum

ordinem , quq ad disciplinam pertinent. Igitur , quod scriptor ille non fateri iam non potest, etiamsi decretum de textibus longioribus non esset tam dogmaticum quam decretum de brevio. ribus. etiamsi nece se esset illud reponore inter ea quae ad rectam administrationem & rectum ordinem pertinent,

tamen Ecclesia prorsus dicenda esset amismunas ab erroris periculo in decernendis

ejusmodi rebuι. Atqui hoc unum est quod

440쪽

nos postulamus. Hoc unum totidem ver . his scriptor ille nobis largitus est. Uult. ne jam illud resumere ac re vocare Vult ne sua illa traditione id essici, ipsum nα- his immerita concessisse ea quae concecsit 3 Iam vero si non revocare vuls --nia illa tam decretoria quae conscilus est, quid restat nisi ut ad suam ipse traditione in respondeat Nimirum par est . ut nos abstinere patiatur labore illius sigillatim expendondae, fateaturque eam valere non posse ad convellenda ea sundamenista, quae ipso concedente posuimus. Uesea traditione nihil omnino probatur quod ad ren faciat, neque Meta ea digna est, ad quam respondeatur, vel si quid ea vere adversus nos facit, facit pariter adversus ea quata scriptor ille nobis ultro largitus ea tam decretoria ac pere t Tia, atque ade nece sie est, ut se ipse refellat, si manere vult ea quae nobis concessu de iundamentis iis. quibus fides nostra nititur. Itaque possu mus pro n stro jure postulare. 1. Ut scriptor ille sateatur eam quam sua traditione d monstrare contendit Ecclesiae saltibilitatem , minime pertinere ad textus θmbo

rum ct canonum, in quibus contexendis errare nam potest carea significatum verbo-Mum. 2. Ut agnoscat pariter eam quam

SEARCH

MENU NAVIGATION