Theologiae moralis institutiones ex Sacris Scripturis canonibus ac SS.Patrum saniorumque doctorum sententiis collectae Paschalis Fulco

발행: 1844년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

u redditam, reρetere fR. Maxime, nam auris ignorantia, lieei non excusat, cum agitur de adquirenda re, excusat tamen, dum agitur de damno rei adquisitae, L. q. D. de juris, et iaci. ignor. Cum ergo per usue apiovem rem sibi adquisierit, et restituendo propter juris ignoraui iam damnum sibi inlitterit,sequitur, quod rem latiter restitutam repetere potest, tamquam solutum naturaliter, et civiliter indebitum. O. Num detur aliquod remedium ad recuperandam rem temporis diuturnitate praescriptam R. Maxime , nam datur benescium restitutionis in integrum , quod est

remedium juris, quo Judicis auctoritate dominium praescript Fns amissum recuperatur. Hoc beneficium restitutionis competit. I. Minoribus per continuum quadriennium , a die , quo majores facti sunt. ΙΙ. Ecclesiis , aliis. que piis locis , ut res ab altero, et etiam ab altera Ecclesia, vel loco pio, quamvis longissimi temporis 3 o. , vel 4ο. annorum usucapi Duff, amissas recuperari possit, continui quadriennii spatio , quod numerari dubet a dis , eum, re intellecta , Ecclesiae tu tegrum fuit restitutionem peiero. L. unic. Fi advers. usucap., L. Supervacuum 7. C. de temp. in integrum restit. et

Cap. Ecclesia de restit. in integr. in 6. . Aum possunι omnia praeseribi R. Minimo , nam res sacrae , uli Ecclesiae, iura spiritualia, iura cons rendi beneficia Ecclesiastica, nullo unquam modo praescribi possunt a Laicis, cap. Causam et . de praescript ., et g. Sedatiquania instil. de usu- p.: sicut etiam homo liber , eren tio subditi a SVerioris Obedienιia , et visitatione, quandiu manet subdistis, res publicis usibus destinatae, utilarum , via publica eie. itum hona pupillorum, L. Non Mei, eonjunela

Glossa D. de adq. ree. dom. , contra aetatem e uim pupillarem non currit praeseriptio, L. Sicut in rem C. de praescript . So. , vel 4Ο. annorum: resfurtinae in manu stiris eae L. XII. tabularum , es re/ vi posseaaias ex L.

. Quom siet modo interrumpstur praeseripuo pst. Duplici, se ilicet naturaliter , puta quando amittitur bona fides , vel eiviliter , si lis possessori moveatur, et eoram legitimo Judiect conlestetur: hi tamen actor litem deserat, vel in ea succumbat, nou consetur interrupla praescriptio.

praeseriptionis ' ,

R. Maxime, nam per interruptionem tempus praeteritum praeseriptionis non amplius computatur , ita ut denuo debeat inchoari praescriptio , ees.sante impedimento; per dormitionem vero tempus praeteritum, cessante impedimento , computatur.

. ovibus de causis praescriptis dormis 'R. Pluribus, I. Quando judicia exerceri nequeunt, uti tempore belli,

xὶ Iura novissimo Cod.LL. iv. arl. 213 a. confirmatur quod Iure Romano Caulum, rerum scilicet proprietatem, quae in commercio non extatil, praescriptioni non se obnoxiam . .

122쪽

123 pcti s ple. II. Cum Ecclesia eargat Episeopo, vel Beclors, vel inutilem ha het. III. Quando is, contra quem praescribitur, non potest jus suum pros qui, uti v. g. filiussamilias respectu bonorum adventiliorum; uxor respectu bonorum dotalium. Ita Lessius. , Stampo, aliique a).

PARS ALTER A.

De Resumtione in parti lari

Exposui hactenus generatim acceptae restitutionis principia. In hae parte quaedam peeuliaria ea pila , unde onus restitutionis proficiscitur, breviter on vel eanda; nam de eriminibus homicidii, duelli, abortus, aliorumque, salis dietum est in Traelatu quinto, de Decalogi praeceptis, et de deliciis earnalibus , satis in Traelatu de peccatis.

De Delietis eae quibus oritur restitutionis obligatis

Obligationes justitiae dupliei ex eapito naseuutur, aliae ex contractu , aliae ex delicto, ut ait Aristot. 5. Elbie. cap. 2. Primae dicuntur voluntariae, quia libera contrahentium voluntate suseipiuntur. Seeundae dicuntur in voluntarias, quia quis invitus suscipit, non secus, ne quis suseipit poenam. Porro delictum , unde oritur alteri damnum , quod compensandum est, vel assicii bona externa sortunae, uti furtum, rapina, vel bona externa honoris, ne samae; uti detraelio , contumelia ele. , vel denique bona eorporis , uti homicidium , mutilatio, stuprum etc. Quare de his ordinatim

agemus.

g. I. De Furio, vi Ra na . Unde disit furtum Τ

n. Dieitur a furvo , id est nigro, eo quod elam , et in obseuro cit, et plerumque de nocte, uti dicitur in L. I. prine. D. de surtis,

r) Iure novissimo Cod. LL. civ. art. Ra58. caulum quod praeseriptio non de currat adversus minores, et interdictos, iis casibus exceptis , qui in art. RIM. r Censentur, necnon in aliis casibus a Iuro designatis. Item inter conjuges constante matrimonio quoad praedii dotalis alienationem:

Tum in nominibus, quae conditionibus sunt obnoxia, nisi conditio Ipsa inliteriit in actionibus causa fideiussionis,nisi ovielio locum habeat: et in nminibus in ce lum diem, nisi dies extilerit: art. 2I63. Rursus adversus heredem , qui Ineeniarii beneficio gaudet quoad nomina , quae adu reus hereditatem possidet: art. EI 64. Praeterea manente conjugio praescriptio etiam suspenditur. I. Quando mulier actionem suam instituere nequeat, nisi prius bonorum comminnionem necopiet, vel repudiet. 2. Quando vir,licet suae uxoris hona distraxerit nul Io aeeedente nus eo ensu , Ipsam tamen ejusdem alienationis socuram reddit: demum in ceteris casibus,ta qui bus possit mulier omnia iura contra virum vindicare; ari. RIsa. Disiliaco by Corale

123쪽

O Quid est furtum i

R. Est occultu , et injusta eΡi alimiao nblatio invito rationabiliter domi no, vel Pjus dolo utore, si v justo possessore. Ita eo minuti iter apud Doet res, et concordot Textus tu i . l. g. ult. D. lit. eod. ibi: Furtum est contrectatio rei fraudolosa lucri yiaciendi stratia, vel ipsius rei, vel etiam

usus ejus, possessionisve. Dicitur occulta, ad disserentiam rapinae, quae manifesto committitur. Hinc sciendum, quod rapina sit ablutio, seu contrectatio rei alienae externae eum vi saeta domino, vel legitimo deleuiore renitente. Ita communiter. Dieitur ablatio: per quam venit occupatio, aceeptio, et releutio, nam injusta acceptio , el injusta accPpti detentio moraliter censetur unica actio Ex D. Thoin. B. R. q. 66. arl. 3 ad 2. Item venit quaevis injusta damni L. ealio quovis modo saeia alteri, sive per commissionem, sive per omissionem. Dieitur ablatio rei, quo nomine i litelliguntur nou solum res eorporales, et mobiles, sed etiam immobiles, et jura; uti census, servitutes; usus, Possessio ete. Dicitur alienae, quia qui aecipit suum, puta per compensationem, fur tum non committit. x

Dieitur inviso domino, quia si quis neciperet aliquid, quod prudenter judicat daturum dominum, si ipse peteret, surium non committit, licet noupetat, L. 47. D. de iuri. , si autem id lucer tura sit, praesumitur dominus

invitus.

Dieitur rationabiliter invito, quia si dominus sit invitus irrationabiliter illo, qui aceipit, non committit furtum, uti si pauper in extrema necessita.

te constitutus, aliquid surripiat. ,. ι , Tandoni dicitur rei ejus deterito re eis, , . quia surium committitur ἔ qu ties aufertur non solum res, Sed etiam jus, possessio, vel usus. Unde, quieommodatarium, eou ductorem, creditorem, privat rei commodalae, vel usu rei locatas , vel custodia rei oppignoratae, etiam si dominus sit, qui inju- in privat, surtum dicitur committere, L. Io. et II. D. de suri. Et B contrario . si coimmodatarius , depositarius , Conductor contra dominorum voluntalein re utantur, etiam Iurium eorum iuuii L, L. Qui iurium D. de con

Noi. I. Apud Juriscons. rapina dissert a praedalione, quia rapina est de rebus mobilibus, scilicet, pecuniis, frumento , accis etc. Praedatio vero, et praedones de rebus immobilibus, licet apud Theologos confundantur. Il. Rapinae reus est, qui per metum gravem injustum aliquid ab aliquo extorquet, otiamsi metus sit reverentialis ; uli e . g. qui ratione polentiao injustas exactiones commiιtit, et qui ad inaequalem contractum secum ineundum alium impellat.

R. Furtum ratione rei ablatas dividitur Ι. in simpleae, et yues earum. Primum est illud , in quo continetur tantum injustitiae malitia. Seeundum est illud, in quo conlinetur praeter Injustitiam, alterius vitii malitia, uti est furtum sacrilegum , in quo conti notur tum injustitia , lum sacrilegium. II. Raliono modi sui audi dividitur in manjesItim , et non manifestum. Primum est illud, in quo sur cum re furtiva deprehenditur, priusquam rem

124쪽

doserat locum, quem destinavit. Sceundum est illud, in quo sue non ita depreheuditur. I

i . , uiri quatuor, et prima dicitur Peculatus, qui est furtum pocunia publicae , L. i. , et 4., Sacrilest D. nil logem Jul uni pecul. , Sseeunda dicitur Plagitim quo homo libor . vel servus ali nus iii sprvitutem Ad ducitur, venditur, Vel donatur, L. I. ct seq. D. ad L. Fabiam de plagiar. Tertia dieitur Abigeatus, quas habetur, quando quis furatur oves alterius, equos , et alia hujusmodi animalia , L. I. g. r. D. de abigeis. Quarta est Sacrilesium , quod est furtum rei saerae E loco sit ero , non sacrae o loco saero, saerae B loco non sacro. Textu expresso in Cap. quisquis Ax. eaus. I r. q. 4., ibi: Sacrilegium committitur auferendo sacrum de sacro, vel

non Saertim de sciero, sive Sacrum de non Sacro.

Q. An furtum, et ruina sint peccata fravia

n. Ex genere suo esse mortalia, ut palei ex I. Ad Corinth. 6. An nescitis, quia iniqui restntim Dei nou possidebunt' nolite errare . . Aeque furres . . Neqrιε rapiaces regnum Dei possidebunt. Et ox VI l. Praecepto. Non furtum jacies. Dixi eae genere suo, quia surtum potest esse veniale, ra tione parvitatis materiae , et ratione imperscctae advertentiae. Slampo ,

. alitique.

Rol. Si quis consipatur quod commiserit parvum sui tum, dcbet consessarius interrogare, nulla habuit animum plura surripion di, si copia vel Occasio fuisset, quia luiae ratione parvi sinis adjuneli graviter peccavit,ut pri ina vice sic iurando , et quoties hoc animo leve quid surripuerit.

Q. An dantur easus , in quibus quis aliquid lene furaιur, eι graniter

Peeeal R. Maxime, et t. est quando quis auferendo aliquam rom modicam, in seri alteri grave damnum: quod Iurium evadit grave ratione damni notabilis domino illati. II. Quando quis furatur aliquid love , et pravo Suo u em plo inducit alios ad similiter iaciendum eum gravi ipsius domini damno , quod larium evadit grave ratione pravi exempli , hoc est ratione scandali. III. Quando quis furatur aliquid love, sciens dominum eo valde delectari, ut ex ejus amissione magnam sit capturus molestiam ; quod furtum evddit grave Iratione magni domini moeroris. IV. Quando quis surripit aliquid leve causa inducendi dominum ad blasphemandum, isto talis graviter peecat ra tione finis morialis adjuncti. V. Quando sustulit aliquid leve, eum auimo surripiendi plura, si occasio, vel copia supp tal. Ila communiter. Not. Primus lenetur ad restitutionem rei furtivae sub levi ratione inju Slae acceptionis, tenetur lamen sub gravi damna resarcire ratione damnisi calionis. Seeundus juxta Layman, Molina, aliosque, tenetur ad restituit nem illius modici sub gravi , quando spos probanilis sit alios simul eliam restituturos: Verum si non restituent, ipse tenetur ad tolum, quia fuit eaus sa esseax damni. Tertius tenetur ad restitutionem rei levis , sub levi ratio ne injustae Receptionis, si moeror eessauit, non tamen tenetur damna com Pen Sare , eum contra caritatem peecaverit. Idem dicendum de quarto eis.

V . An svrιum speeis distinytiaιur a rapina 'R. Speeie distingui non per oppositionem ad diversas virtutes, qudlenus surium , et rapina opponuntur eidem virtuti justitiae, distingui lamen Phr

125쪽

ras InsTIT. TAEOL. aeon vis diversum modum tendendi, tu in quia larium clam committitur, et rapina propalam , et manifeste, tum quia per larium damnum alteri in seriur ita rebus , per rapinam vero non tantum in robus , sed etiam addit injuriam , et dehonerationem sacrum personae. Communiter , et D. Thoin. 2. R. q. 65. ari. 4. Unde patet, quod committens rapinam, praeter surtum commisetit poecatum contumeliae , si vim inserendo , injuriam etiam personae iu-

pio, vel deveniendo ad materiam notabilem R. vel habet voluntatem a principio perveniendi ad materiam notabilem, et dieo graviter peccare a princi plo. Quia tolles, quoties furtum leve committit, peccabit graviter, quod procedit ex illa prava intentione , quia vintilio surandi rem notabilem, seu inserendi damnum notabile, mortalis est. Ita communiter. Vel non habet hanc voluntatem a principio , et dico pein caro mortaliter per ultimum furtum de se leve, dummodo advertat, vel possit advertere se per illud quanti talem notabilem complero , quia eum tunc scienter accipiat usque ad notabilem quantitatem, incipii retinere etiam alienum in notabili quantilate, ideoque, tum ratione detentionis, tum ratio ne acceptionis iniquae nolabile damnum domino insert. Ita Sauchet, aliiquo

communitor.

Not. Haec tradita doctrina proeedit, etiamsi plura surtula saeta sint diversis ot pluribus, quia licet quantitas sit levis respectu singulorum, est ia-men gravis respectu communitalis seu multitudinis eorum , praeterquam

quod modus surandi per plura surtula usque ad materiam notabilem , ceu

r) uuaeritur utrum emptor bonao fidei rei furtivae possit eam restituere suri,

ad recuperantium suum pretium' Prima sententia quae ost communissima) id peremittit cum nullus alius modus occurrit recuperandi pretium solutum. Ita S. Antonin. Lugo, Nauar. Leo. Si . Rebell. Soro , Nolam. , Salmam. etc., qui dicunt quod emptor ex hoc non infert injuriam domino , quia rem in eodem statu in quo erat, reponii. Seeunda sententia negat eum Lum. Caiet. Mol. Croiae Concina etc. qui volunt rem restituendam esse domino , quia cum o suris manibus liberata sit, jam in statu meliori existit; undo restituendo eam suri, non jam in pristinum sta-ium remittit, sed in deteriorem. Haec sententia est valde probabilis, sed non misnus est probabilis prima , ei enim respondet Creta. de Lugo rationi appositae. I. Quod emptor non tenetur servare rem domino cum proprio damno: si quis dicit sumeret vestem alterius quam reperit, et postea animadverteret retentionem illiussuro sibi damno, bene in eumdem locum conjicere potest, licet praevideat alios sors eam sumpturos. R. Emptor et haec est ratio polior) eum habeat jus ad rescindendum contractum , non potest ei denegari actio reddendi rem suri; nam talis actio absolute necessaria est ut rescindat contractum et ut pretium suum recuperet, licet

Per accidens oveniat domini damnum. Et ut dicunt Triet. Prud. SEIνοι. Alena. Nolam. et alii set probabile dicunt Lesa. Lvo et Maemb.), hoc procedit etiamsi Emptor mala fide emisset, quia iam emptor malae quam bonae fidei habet idem jus pretium suum contractus rescissione recuperandi. Et licet illo malae fidei peccavexit in recipiendo rem a sura, nihilominus neque pro illa rei acceptione, neque pro redditione suri est causa domini damni, eum jam habeat jus eam reddendi. Sola enim injuria proximo illata non obligat ad restitutionem , eum illa non est damni causa ut dictum est n. 44. cum S. Thima Eae S. Lisorio homo σωι. Trael. x

126쪽

Taraotiir graviter noeere Socielaii humanae, adeoquo graviter prohibita juro

naturae.

. mun teneatur ris stravi quis resumere . quod est ablatum per pauca furta, deveniendo ad materiam notabilem pR. Maxim , quia res aliena per parva suria sublata , coalescit in nniini moraliter. Hi ne si habetur obligatio restituendi rem notabilem unico furto ablatam sub gravi, ita et restituendi rem ablatam per parva furta , deveniendo ad materiam notabilem si . . Num peccaι moxialiter, qui posI completam notabilem materiam , seerum furisium commistiι rn. Maxime, quia habetur voluntas augendi m ligis damnum grave, saltem implieila, ideoque habetur voluntas retinendi rem notabilem alterius, quod est grave peccatum. Ita Sanchez, Lugo, aliique. o. Num furfula faeium imum moraliter, quando magnum temporis intervallum interee ι inter tinum, et atierum furtulum R. Maximo, etiamsi intercesserit spatium notabile, nam licet physice non uniantur, moraliter uniuntur. Gotti, et concina. . Num requiratur mesor quantima ad summam notabilem eonsatam

ex pluribus furtulis, quam au furιum tinica vice faelum

R. Maximo , quia dominus non est ita rationabiliter invitus de re sibi ablata pluribus turlulis, ac de re ablata unico furto. In quo est advertendum, quod roquiratur major quantitas ad constituendam maloriam gravem ex surtulis relato ad diversos dominos, ae relate ad eumdem dominum li- t alii hoe negent , quia damnum divisum in plures censetur minus , si- euli etiam requiritur major quantitas ad constituendum furtum contra Civis talem , uti furtum conira plures personas , ac contra unum. Ita Salmanticis

Q. Quaenam quantitas requiritur ad furtum moriale

R. Rem istam esse prudentis iudicio des niendam , non solum ex quanii-lale rei ablatas , sed etiam ex circumstantiis personas , loci, ac temporis. Ita Larman. Non desunt lamen DD., qui ita definiunt quanti talem sufficientem ad larium mortale, scilicet, quod respectu pauperis sit unus ear Ienus: respectu operarii, qui proprio labore vivit, duo caroleni: respectu p rsonae communiter divitis, quae vivit suis redditibus, quinque ea rolent: respectu valde divitis decem: respeelia ditissimi Principis viginti earolent. Qua erit quantitas respectu omnium absoluie gravis , nam istae quantitates respective sunt notabiles, ei notabilo damnum domino inserunt. Alii autem sentiunt esse notabilem furti quantitatem, ae peccati mortalis maleriam, quae susscit in unum diem ad victum ejus, cui furatur.

Not. Ad constituendum larium mortaliter culpabile pro filiis, uxore saὶ,

1 Merito Innocent. XI. dio a Mart. I 67s. damnavit sequentem Propositionemn. 38.; Non tenetur quia ob poena peeeati mortalis restituere, quod eri allatumpe pauca furta, quantaevmque ais masna Gmma totalia. Quae clodirina vera est, etiamsi surtula facta sint pluribus persυnis, quarum singulae seorFim sumptae da Ilitium dumtaxat levo patiantur. s) Potest uxor aceti re aliquid pro pxpensis neeessariis familiae, si vir parum curat de eis, ut di eunt Bonae. , Tollen. , et B emb'. Praeterea, si uxor habet parentes, aut filios alterius matrimonii pauperos, polosi aeeipere aliquid ex bonis Commu

127쪽

mancipiis , amicilia, vel sanguine conjunctis, famulis , ancillis, requiritur

major quantitas, quam si sui tum ab aliis committatur, praesertim circa Oxculenta, et poculenta, quia non statim censetur dominus invitus eum his sis

culi eum extraneis r . V. Num teneatur ille , qui plura commisit furtula, restitvere torum συι gravi, vel Missciat restituere partem Τ , . , . R. Τeneri sub gravi, neque a gravitate liberatur, restituendo partem, othoe contra Sancheg, aliosque qui recte, nostro quidem judisio , distinιιeneri sub levi, cium levis est materia, quae remauet.

P. Quibusnam facienda sit restitutio rei per parva furta a pluribus

Peraonis accepta iro pugnet, quia eius repugnantia ost irrationabilis; ita Nauar. GaIrop. Leas. Πα-

semb. Blc. Imo, Lusto, Mol. Saneh. Leaa. et Trivia. admittunt hoc otiam pro Dalribus pauperibus. Advortendum tamen, quod si uxor dat bona viri aut communia filiis egenis primi matrimonii tenetur post suam moriem recompensare filiis secundarum nuptiarum. Insuper bene potest impendero in eleemosynas et dona, iuxta sibi nequalium morem ut communiter dicunt DD. Dicit Mes. cum nonnullis aliis posso uxorem imphndere in huc vigesimam partem annuorum reddituum sui viri nem quia in centena, sed haec summa merito iudicatur excedens a Lum, Spreer etc. Saltem universaliter loquendo. Eae S. Lictorio homo apsat. Ioc. cit. II.

i) Ad judicium serendum quando surti quantitas pervcniat ad mortalo , debot

Considerari quantitas non solum in scipsa; sed etiam respectu personarum, temporis, et loci; v. gr. auferre acum Sartori potest osso materia gravis, si ipse non posset ibi habero alium,quo possit sibi victum compararo. Et ita etiam potest esse gra- πε saltem contra cliaritalem, surari rem tenuis pretii, si dominus magnam poenam subiturus ossor ob illius omissionem. Sed loquendo do surti quanti talo in se ipsa,haec diversimode mensuratur iuxta diversas dominorum qualitalos. Et quia talis commensuratio pendet a sapientum existimatione, ideoquo recto dicunt Salmantscenaea opiniones in hoc communiores fieri ctiam intrinsece probabiliores. I. Respectu pauperum qui mendicant, assignant communius D D. regulam qui nuncupatur otiam Iuliu8, nut argenteus, qui importat carolenum de nostra monota oi etiam dimidium in casu raro magnae pauperlatis ot indigentiae. II. Respectu pauperum qui laborant, duos regales; licet diverse loquuntur DD. de Fossoribus quam de Artificibus,undo dicimus pro Fossoribus esse materiam gravom duos regales,sed pro Artificibus saltem requiri duos regales cum dimidio, si lucrum diurnum eorum tantum sit, aut majus. II l. Respectu eorum qui propriis redditibus vivunt Concina et Bonae. assignant pro materia gravi tres ivlios; communius vero alii assignant quatuor; ol alii usque ad quinquo. Nihilominus in hoo puto distinguondum, nam nonnulli licet vivant redditibus suis, altamen vitam ducunt angustam; et pro istis erunt materia gravis tres regales, et forsan minus Si valde misero vivunt. Contra pro persona valda

opulenta Carrinalia de Lugo requiris sex, aut Septem regales IV. Respectu Μe ratorum nimis divitum multi DD. requirunt tres floretios florenus acquivalet tribus regalibus , sed haec summa videtur mihi nimis excedens; libentius adhaereo Croiae qui quoad istos requirit octo rogales; pro aliis Mercaloribus vero mediocris fortunae DD. requirunt quatuor regales; sed ego puto pro iis qui tenui sunt patrimonio Fusficere pro materia gravi etiam duos regales cum dimidio V. Respectu Magnalum communius requirunt aureum nempe ducatum sive sculum; licet alii quid maius velint. Et idem dicunt Saneh. ot Card. rospectu communitalis valde opulentae. VI. Respectu denique Regum dicunt non esse materiam gravem summam excedem tem duos aureos; ita Solus SIlvester LVigandi, Lum. P. Navare; Mnez. Notandum tamen, quod in furiis rerum expositarum, ut sunt fructus juxta Vias,

et ligna in SIlxis, ut furtum sit grave requiritur materia major. S. Lictorio homo amat. De. cu. g. 22

128쪽

I 29 R. Quando moraliter seri non potest singulis , vel quia ignorantur , vel

quia adest periculum infamiae , esse faciendam pauperibus communitatis damnificatoruin , vel ea applicare aliis piis operibus, puta hoc videtur consentaneum justae voluntati dominorum. Dixi quando non potest singulis, quia si potest,saltem majori parii eorum, puta, vendendo eisdem in majori mensura , vel minuendo pretium , tenetur eis fur restituere, quia habent jus, ut damuum compensetur iis laesis , dum ipsis compensari potest. Comeina, Bliique. ι . Num liceat occeste reeipere rem 3uam, a ud alium emantem βR. Vel occulle accipit rem suam apud alium Exi antem justo titulo, v. g. pignoris , locationis, commodati ei c. , et dico non licere , ita ut accipiens sive justa causa , peccat contra justitiam , et si damna inde proveniant, ad restitutionem tenetur, quia possessori inseri injuriam.Vel occulte rem suam accipit apud alium extantem sine justo liliato , et dico licere, si non possit alia via recuperare, quia licet uti compensatione , et dummodo non inier- veniat damnum alterius. Dixi si non possu alia via , quia si potest rec perare per Judicem , non polosi illa tollere sine laesione d ustitiae legalis. . . An licet in gravi, vel in eoetrema necessitate alienum surripere R. In gravi non licere , quia in gravi necessitalo omnia non sunt comis munia , sed proprii domini. Quia si hoc liceret, paleret via innumeris sur- lis, eum magno societatis humanae detrimento , palei etiam Ox Cap. 3. dolariis, ubi statuitur poenitentia pro surantibus in gravi necessitato , ibi : Si quis Aruser necessitatem famis , aut nuditatis furatus fueris cibaria ,

xestem rei pectis, Poeniteat hebdomadas tres. Pateti etiam . ex Prop, proscripta ab Innoc. XI.-Permissum esι furari non solum in eoetrema necessitate , sed etiam in gravi. in extrema vero licere ad conservationem vilae propriae , Vel suorum , quia in extrema necessitate omnia sunt commmunia , saltem quoast usum. Nol. In tali extrema necessitate noh licet surari, si dominus rei sit, Vetrojiciendus sit in eandem extremam neeessitatem; nam in pari easu melior est condilio possidentis. Item nec licitum Est surripere in extrema neeeSSi tale , quando petendo obtineri potest id , quod optatur. . . ' -

. Quid dicenEum, i nec ille, nec dominus in possessione rei e8ι,eruntiterque deveniι in eoetremam necessitatem p . . .

R. Licero illi, dominum praeveniendo , rem qua indiget, capere, atque

absumere , quia in extrema necesSilate omnia communia censentur , ideo- qtio primo occupanti cedunt. '

n. Posse,quando ex propriis non potest illi subvenire, quia isto talis hahetur uti instrumentum indigentis, quod palet ex D. Thom. 2. a. q. 66art. 7. ad 3. , ibi: Etιam potesι aliquid Occulta rem alienam surripers ,

ut subveniat sic indictenti. Hic nota , quod qui rem ablatam lempore ne 'cessitatis extremae consumpsit, nihil restituere tenetur, si postea ad melio rem statum perveneris, quia suum consumpsit; nam non tenetur ex re ne cepta, quia non ex iai, non ex injusta acceptiove, quia non peccavit in tali

necessitate auferendo alienum. ' .ri

Excipe tamen. I. Quod si res in necessitato extrema aceopla habeatur Tov. III. Q

129쪽

adhuc, uti si ejusmodi poeuniae summa in in extrema neeessitate surripiat, tenetur , ea transacta, illam partem , quae Superfuit, restituere, quia cessante tali necessitate , cessat jus relinendi, quod sibi ad vitas usum nee sarium erat ex re alterius. Il. Si est pauper non simpliciter talis, sed respectivo, quatenus scilicet habet alibi bona, iste etiam tenetur ad restituito. nem illius , quod in extrema neeessitate hujusmodi surripuit, quia non li- est alienum surripere , nisi eo modo. quo succurratur extremae necessita. ii, sed neeessitus illius non fuit simplex; ergo non voluit accipere, nisi subeonditione restituendi. Nola enim quod surripiens rem usu non consumptibilem in extrema necessitate , pula equum ad sugiendum ne occidatur ,

ea cessante restituere tenetur.

. Sisiliusfamilias surripis aliquid notabile, e in domincum, vel administrotis perlinet ad patrem, num pecceι graviter, Mneaιur ad restiamtionem rR. Peccat graviter, quia insert ei gravem injuriam , uti patet ex Prov. 8 : Qui subtrahιι aliquid a palae suo, vel maιre , eι dieis non esse Pe

calum,particeps homicidae est. Nam pater est rationabiliter invitus , non tantum quoad modum, sed etiam quoad subflauliam ς quare, ut patet, Beeipit rem iuvito rationabiliter domino, unde lenetur ipsi, vel eohaeredibus

restituere.

N. l. Ad determinandam quantitatem notabilem furti filiorum , est eonsiderandum, an pater sit dives, vel pauper, an habeat paucos , vel multos filios , an sit bene , vel inale asseclus in filium furantom , an iste sit patri utilis , an surripiat simul, vel suecessive, ut prudenter se gerat consessa rius in ejusmodi restitutione lacienda. II. Si filius in malos ex pondet usus summam notabilem , quam a patre surripuit, peceat graviter, et ad restitutionem tenetur; quia illam expenditeontra voluntatem domini. Si vero in usus necessarios, et honestos expen. dii neque peccavit, ii equo ad restitutionem tenebitur, ut mox latius dicetur.

R. Dantur: et I . quando surripit ad vietum , et ad vestitum juxta suum Malum secundum regulas optimae moralitatis. 1l. Quando accipit iii compensationem , quia paler accepit lus bona castrensia, vel quasi ipso rati nabiliter inviio. III. Quando accipit ad moderatas eIeemo nas, vel ad sucineurrendum matri injuste a patre vexatae. Communiter. In furio filiorum familias ad constituendum grave peccatum msjor quan-litas requiritur. Hinc juxta Larm. filius, qui aliquando patri diviti duos ires vo aureos furatus fuerit non admisit mortale peccatum, si ipse filius pa-ihi sit utilis.

Q. De quaeua bonis stitis milias tenetur Deere restitutionem

R. Teneri de bonis castrensibus, vel quasi, vel si ea non habeat, lene lur in divisione haereditatis cum eohaeredibus computare in suam partem, qvne surripuit, nisi certo constet, hos lani undem surripuisse , vel nisi pa-wr Expresse , aut laeti e condonavit. Anioine, aliique.

o. Daturna casus, in quo Ditis peceaι, et non tenetur ad reatιlusio-nsm , aurripiendo a patre

130쪽

TRACT. M. LIB. II. cap. M.

13r R. Datur , ot est, quando est solus , et non sunt alii haeredes , et consumpsit , quod abstulit, nec hahet, unde hic, et nune restilua l. Tenentumesamuli surripientes a dominia aliquid, ad restistitionem R. Vol moderato ad promium tisum surripiunt ex exculentis , et pocu- leniis ordinariis, scientibus ipsis dominis, et non reclamantibus, et nou i nentur. Si vero surripiunt nescientibus dominis, sive in parva, sive in m gna quantitate , tenentur restituere.

De Inuti iis contra famam, et honorem, per defractionem, calumniam , et contumeliam , et de necessaria reatitutione.

. Quid est detraetio r

ii. Est injusta ademptio, seu laesio, vel imminutio bonao famae alterius in ejus absontia. Anio in. . Quid est eontumelia rR. Est injusta inhonoratio personae praesentis, seu laesio honoris alterius siue justa eausa, et auctoritate coram eo lacta, sive dictis, sive saetis. Q. Quid esι calumnia R. Est salsi eriminis , aut defeetus impositio. Undo est speetes detractionis omnium gravissima ex genere suo , cuin superaddat detraetioni gen rice sumptae mendacium perniciosum. Antoine, aliiquo. . Num inter se disserunt detractio, ac contumelia pli. Maxime, et t. ratione objecit, qualonus prima laeditur sama, Meunda honor. 1l. Ratione diversi modi , quatenus, prima, veIuti furtum fit in oe- Eultum , et contra absentem, secunda, veluti rapina fieri solet in manifesto contra praesentem. In quo est advertendum , quod possit haberi detractio contra praesentem, uti si quis objiciat alicui vitium o ullum coram pluribus audientibus: sicuti etiam potest haberi contra absentem contumelia, uti si imago alicujus conculcetur. io. Quid estfama , eι quid est honor

R. Fama, est excellentiae allerius existimatio. Honor est alienae exeol. lentiae animo conceptae testis alio. Ila D. Thom. P. R. q. Io 3. nrt. I. Ubi nota, quod disseri a laude; nam laus si solis verbis, vel scriptis, honor vero .eliam aliis modis, v. g. positione statuae etc.

Q. Quaenam disserenιia intercediι inter detractionem, susurrationem,eι irrisionem pn. Haec est, nam prima tendit ad denigrandam famam, seeunda ad tollendam amiciliam , cum sit verbum tuler amicos seminans diseoedias. Tortia tendit ad imponendum pudorem , et verecundiam , cum sit verborum ludus do Proximi doseelibus. o. Quomodo dividitur detraeuo R. I. Dividitur, in eam, ob quam delictum occultum , sed verum manifestatur, quae dicitur dirimatio; et in eam, per quam delicium salsum alicui imponilur , quae dicitur insam alio. quae graviorem injuriam eontinetnam pernicioso mendaeio lamam alterius detrahit non solutia possessione , sed etiam quasi domi uio famae illum expoliat: ille vero, qui occultum de

SEARCH

MENU NAVIGATION