Ioan. Iacobi Scharandeus, ... De ratione conservandae sanitatis liber. Ad amplissimum senatum Solodorensem

발행: 1602년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

D E M o T vareoli,arborum dimenta sationes florum omnigenorum , nunc guttatim , undatim modo, tum pectinatim, geniculatim item atque, milla modis diseretorum aspectus gratissimus; Poma magnitudinem genusque quotidianum,

arte nempe sic coacta , excedentia ; vitium pulchre ita cancellos curvatarum optanda umbraculas atque sexcenta alia animum recrem-tia, quae in. hortis agrisque excolendis rep Tiuntur, praeterquam quod redditus sit,u a Pli , magnumque ex his capiatur vectigal. ideoque hu)usce rei exempla adduxisse me non adeo profecturum existimo , cum jam sciant omnes, Catonem illum censorem,edito etiam agri colendi volumine, agriculturam surcuisse, Curium inter eruenda rapa a Sa--itium legatis inventum, Cincinugio perviatorem, agri quasi tecto pulvere dictaturam obtigisse, aliosque imperatores minis mos . reciproco quodam, studio & agros re castra coluisse gaudenta terra vomere laureato , cs triumphali aratara et sive isti eadem em semina tractabant, qua bella , eademque dit .gentia ama di seponebant, qua strat sive honestis manibus omnia iatim prooeniunt, quoniam Ucuriosius sum. quare vix aliud exercendi ge-uus jocundius innocentiusque poterit expeti,

quam intordiu in hortis, vel etiam in agris, in exstindendis stolonibus, in putandis vitibus, in

92쪽

in serendis oleribus occupari s quoniam in his labor nimis gravis non est, cum sit cum voluptate conjunctus. hinc cibi subit voluntas, hinc animi corporisque vigor, quidni sanissime his exercitiis degamus p sed rustici hoc agunt, inquis, sordidiusque quam ut nobilibus , a virix honestis, tractetur hoc opus est. Tu vero, is quid sordidum insit, absterges, a quς , si aliquando dignaberis, non rusticum, sed nobilem , sed virum ingenuum, sed egregium ligones, harpagones . rastra , aliaque instrumenta tractasse dices, in nobileprobum que verso hoc a te exercendi genere. Qui si dium litterarum inter exercitia reserunt, i merito faciunt cum jam nihil sit peroiciosius; stultescimus enim, inquiunt, sensumque commmunem amittimus, rerum. Civilium incapaces reddimur, dum in scholis nihil nisi ineptias . pueriles scurrilitates addiscimus, nulla posthac praxi ad bonam frugem,ad usum reipublicae reducendi. quippe satis comprobatum esse, in civilibus ab eruditis potius p cari quam ab iis, qui, scientiis contemptis,sbia audacia judicioque naturali publicis privatisque rebus sese immiscent: erudiri item -- lius adolescentes tractando res graves praesentes, quam legendo obsoletas, & aciati no strae parum aut nihil similes : atque ob hoc

Catonem olim, virum alias satis iactiosum, .

93쪽

litteris egregie lusisse, cum diceret, Isber tis discipulos in scholis consenescere, ut apud inferos causas,quas in fidem suam recepissent,

patrocinio tuerentur. praeclarae certe exaggerationes,& fluens exprobrandi oratio,judicio vervecino , a quo provenit, perquam dignissima. stultescimus, inquis 3 ω quomodo discendo aliquid. & qui ρ qui scientiis operam navant. ita est prosecto, hoc aevo qui sapiunt inspiunt,& qui scientias discunt, stultescunt, subversa omnium rerum ratione. quid est apud mortales quod a scientiis non dimanet si quid, habes, quod reipublicae, quod rebus gerendis sit peraccommodum , licet tu ipse inter scientias non quaesieris, ab iis tamen, sub quibus praxin agebas, didicisti, qui rursias ab aliis , vel ipsimet illud didicerant. Dic, qua so , quis felicius rempublicam administrabit, scientiarum ignarus, & cui nihil insit praetergerendorum exempla praesentia, an vir d Aus, atque variis priscorum recentiorumque monumentis instructus, quae tot exempla sint ad eligenda quae faciat quaeque vitet, quae λquatur quaeque ad praesentem tempestatem accommodet quis hominum mores qui temporum moderamenta melius considerabit 'illiteratus, inquies; & ideo in tempus difficile seponendus, numquam alienis, quae ignorat, exemplis decipiendus. Ii vero, quibus Mine

va cor

94쪽

va cor politius limavit,longe aliter respondebunt: impossibile nimirum esse, quin respublica ruat, ubi deficit eruditio. si quid enim acciderit, quod tempore illius, qui rempublicam gubernat, non evenerit, unde malo incognito modebitur 3 ab experientia enim non poterit, cum tale quid ipso regente non usu venerit, cui par illi tempori medicamentum adhiberi posset. quid ergo desperandum erit. quomodo vir doctus reipublicae labenti subveniet diu multumque volutatis rationi bus , adductis etiam majorum exemplis,com paratione hujus temporis cum praeterito Sincta, assimilatis item utriusque hominum ingeniis, modum tandem eliciet, quo vel ratio regendi mutari, vel quae nunc est, sed depravata,in meliorem restitui possit. Verum animadverto , studiosos ipsbs vulgo ansam prae bere , litteris sibique ludendi: cum enim ad academias mittuntur,non libros, sed gladios, fistulas explosorias, aleas, pocula & nescio quae puerilia tractant; pro auditorio plateas frequentant ; pro magistris Pantomimos, funambulos , audiunt, spectant, mirantur. Et siquando auditoria intrant, ad hoc solum ingrediuntur , ut sese in scamnis librent, quantum ab hesterna compotatione seginati sint, aucto setis abdominis pondere ; nec curant,

quis vel quid dicatur, sed solummodo adsunt

Corale

95쪽

ut s 'pant & scamma gravent. vel si operam studiis navant, fabulas disrunt & seria negli

gunt, historias accumulant, Citationes notant, multaque ex variis authoribus δecedipunt ; ut cum domum redierint , tanquam optimi analectae, in communi sermone, in symposiis, in conventibus , promant ex congestis meliora, citando Platonem, Socratem, Aristotelem, Ciceronem, Senecam, Livium,

Sallustium, Tacitum, Halicarnasseum , Diodorum Siculum , 'Dictin Cretensem, Ρausiniam , Plutarchum, Polybium , aut alium quemcumque: quo nihil potest dari ranc dius. quid enim sciunt illi cum quibus discumris,quinam fuerint isti authores, aut quid scripserint, quos tu ita affatim citas, atque etiam ultra propositum, ut sunt' haec nimirum vere scholasticum sapiunt, vel potius paedotribam, unde merito audientes nauseent. quasi vero non possis aliter doctrinam ostentare , quam miscendo linguae patriae sententias quasdam Iatinas elumbes, aut omnino barbaras. mitte hujusmodi ineptias, atque ex his, quae nuper ex tot authoribus collegeras , aliquid judicio acri dignum effice, quodque in rem praesen . tem sit, & die aliquid , quod pulmo animae praelargus anhelet ; ut convivae audiant, ut intelligant, longe aliter se habere studia , quam existimarant antea , cum jam a viri docti ore

penis

96쪽

CAPUT IX. ys 'Spendeant, illusi alias siepenumero . nescio quibus scholasticulis surdis & mutis. dicent procul dubio . tales esse dignos, qui clavo reipublicae assideant, qui sciant Res regere, Neaptos ostendere civibus hostes, qui aliquando rebus fessis subveniant. Digna itaque coeloque

proxima est scientiarum ratio , atque exerciatium honestissimum, nobilissimum,voluptu sissimuma Dicerem aliquid de exercitiis nobilium,de hippodromis scilicet, . hippomachiis, & arte pugilum, seu de armis tractandis, de sphaeri- sterio, de choreis ; verum non est mei muneris , neque hujusce loci et illud saltem monueririm , ne ad hujusmodi exercitia jejuni accedant, atque in iis modum servent. gravissi mos enim labores ista superant, licet nobilia sint quare nulli nisi robusto subeunda. Opi me meminimus adolescentum quorundam , qui ita vehementer in sphaeristerio luserant, ut sanguis simul cum sudore indusium penetraret. atque alter , vix post exsiccationem domum reversus gravi morbo bimestri decu- , buit. Sunt qui navigationem summopere probent, eo quod velint, omnem redundantiam pravorum humorum vehementi illo vomitu ejici, sicque ventriculum caputque a recrementis purgari, mireque ex pondere illo levato refici. quod quam opportunum sit, ii, qui

97쪽

qui aliquando navigarunt, de hoc judicium

ferant, ego quidem contraria expertus sum. si quis experiri cupiat , brevem transfretationem suscipiat ; ut, si vim maris serre non possit , brevi remeare , terramque attingere conetur. Inter tutissimos corporis motus est ambulatio, quam unsquisque moderari potest. haec ante cibum matutinis horis fiat, quocunque loco salubri, humili vel edito, pratis aut agris ; imo in cubiculo , in atrio, in horto optime ambulamus, mox resumpturi graves curas .in hoc itaque nihil reprehendem dum animadverto , nisi quod sudor abste gendus sit vestesque mutandae, si adeo cucurrerimus. atque haec sunt potissimum exe citia sanitati utilia, hominemque honesto loco natum decentia, quibus multa alia addi

possent, si pudor & indignitas non absterrerent; qualia sunt, mane pecti, manus lavare , absque famulo vestiri, fricari, & sexcenta alia inepta, quae nullus nisi sordidus negligit. quare haec sufficiant. De

98쪽

Um quiescere homini naturale sit, sci-r i antque omnes h nimio labore esse ces. pu i sandum, non est quod quietem vehementer commendem 3 u tamen monuerim, siquando ante lassitudinem esse quiescen- . dum i, aliquando a labore & exercitio pror- 'sus abstinendum. Nuper convalescentibus Ia .studo plurimum nocet, adeo ut saepe recidia

vas causeu 3- nondum enim vires receperunt,

neque. spiritus pro labore simul & corpore reficiendo sufficiunt: atque melius esset, si ab omni exercitio & labore cessarent mox ab incalescente nonnihil corpore; quia tunc solum corpus movendum est, ut vires in artus redeant , dc ut nervi musculique, & tendo nes paulatim flectantur, ne in posterum v lut constricti rigeant , Iaboresque consuetos 4mpediant. id quod in studiis quoque velim observes et turbantur enim spiritus, atque accenduntur ex nimio studio , unde facile feγbres, dolores capitis, aliaque symptomata oriuntur. adde quod studium cogi non possit nisi cerebro optime disposito. quare duabus aut tribus horis egregie lectitasse sussicer a. dicamus, repetito post aliquot horas musto. . . G A quo

99쪽

. Α quocunque vero exercitio & labore statim post largam comestionem , post prandium & coenam cessandum est , atque omni- no quiescendum; id est, in sphaeristerio non Iudendum , non saltandum, non pugnandum, non currendum est, donec cibus paulatim tab una aut sesqui hora) incipiat concoqui: alias magnae futurae stat obstructiones ex cibo m te distributo , atque citius quam recte coqui potuit a vasis attracto. Quies item summe necessaria est viris multis gravibusque' euris oppressis, ut aliquantulum animum laxent, tu

satumque nonnihil recreent , cum nihil sit quod calori naturali spiritibusque vitalibus

magis obsit: non tamen ad otium & inertiam usque, ut, umbraculis hortorum abditi, velut

ignava animalia , quibus si eibum semeras ,

jacent torpentque, praeterita, instantia,futura pari oblivione dimittant; sed alacriores curis illis susceptis rursem se credant. Quanta vero

mala parit otium , vitaque desidiosal quam stupidos, quam hebetes, quam insanos reuedit siti studioses ij corpus universiam languet, diffuit,mollescit, & vix dimidium vivit,mente de natura defieiente. nihil de hoc vitio asinino dico, cum unumquemque pudeat turpis fignaviae,quae ne nominari quidem fas sit. quare in caeteris modus est statuendus, inertia vero, tanquam vitae exitium, fugienda . . De

100쪽

On solum, ut corpus humanum reficeretur quotidie, mnus a natura daritus est,sed etiam ut animus ille qui flu- vilem alias hanc compagem ita conglutinat, ut sibi ipsi semper adesse necesse sit, pereuntequam primum omni vitali motu , si ab opere vel pauxillum cesset, atquefintra sese recedat, h6nnihil a diuturna irrequiete liber sibi tandem vacet. Et quamvis corpus omnino deserere videatur, tum tamen potissimum illi prospicit, vivificat, nutrit, refocillar, spiritus labore vigiliisque dispersios reficit, membrMyum &sensitum robur & vires restituit, calo-yem dispersum auges unitque, & quidquid ad corporis si lutem opus est, curat & perficit. de velim iritelligas , somnum meliorem vi-M esse partem ' usque sustentaculum. tiam cum hominem dum dormit, Hori, vel jam

mortuum existimas, primum vivere incipit, Cum antea inter' tot labores , quibus spiritus , adeoque vita ipsa, consumuntur, moriebatur, dum nihil nifi somnus caducum sustentare

posIet. Ecce corpus humanum immobile jacet ;& tamen operatur, ambulat, uenit; currit , fudat, friget, edit , bibit , gaudet, dolet, L. ; G a flet,

SEARCH

MENU NAVIGATION