Ioan. Iacobi Scharandeus, ... De ratione conservandae sanitatis liber. Ad amplissimum senatum Solodorensem

발행: 1602년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ut sanguinem terrae perdant, ut potatores ruantum duo cadi caperent, mejant, mox ex ccatas intus paludes melius inundaturi. Jam enim nihil proficimus, siubitas mortes , senectutes intestatas, nervos tremulOS, Iangue tes artus objecisse, cum inexpiabile peccatum sit, homines bene monuisse, imparibus ad haec praecepta animis, quos vinolentia penitus suffocavit. Nec est quod apud antiquos ebrietatis prodigia quaeramus, cum haec uoin stra aetas nihil aliud sit, quam potatorum pringium: adeo ut abstemius fuerit Promachus hibacissimus, qui apud Magnum illum Macedonem in certamine vinario palmam meruit, si cum nostratibus comparetur. Antonii item atque Neronis bibendo protractae noctes , Novellitque Torquati Mediolanensis trium congiorum uno impetu exsorbitio fabulae so-rent, nisi apud nos majora fierent, inventa ex hac virtute nova gloria; gaudere scilicet,quod immensam vim falerni, in sanitatem Regis , principis, amicorum commilitonis , amasiae, . contubernalis, in felicem diseessum , adventum, reditum, bis, ter, quater,octies, decies, ingurgitarint, addito inspectore , ne quid ex immenso vase vel tripudio minus excidat potandi liquoris. quod ii circumactum poculum recuses, Iam quidquid est fictilium vel patinarum vel cyathorum in caput tuum dirigitur, vitris

82쪽

vitris innumeris coopertus scinderis & , si sertuna te servatum velit, lumbifiagio auctus a mensa propelleris. Si vero egregie ora semel atque iterum iterumque prolueris ad interceptum usque spiritum , tum illi, cujus nomine lagenarum pugna servebat, commenda ris en comio multiplici: te potius animam vivo sabmergere voluisse , quam sanitatem cari capitis colendique patroni omittere e nominique ejus,inter spumantes scyphos,non bene

precari. Quam felices Asiatici, quibus viniustis ademptus est i quam laudandi Thraces, quibus hunc sustulisse contigit i hinc enim salubrius compendiosiusque , imo , ut ipsi unt, humanius vivunt, sublata hac totius universi pernicie, nunc in sela Europa gras

sanie. Nos vero hos barbaros vocamus, quasi vero barbaries sit, non ad fauces usque vino repleri, sobrie vivere, non centies in die m ri. At humanitas est, irritamenta eXquirere , quo plus bibamus: brassicas virides, amygdalas , cotonea, mala Appiana, atque. id genus alia praemandere, idque ex medicorum placitis , quo major sitis ad majores haustus vocet,quoque ex his temulentia minus sentiatur, re1istente hoc scelere vaporibus ex vino sublevandis. Heu nimis fecundas vites s satius esset vos exsiccari, cum vester ille liquor tam prodige per humanum corpus effundatur, nec

83쪽

8s D E P o T vpersisse creditur,nisi sic pereat,tanto cum vita discrimine. Ecce apparantur convivia, Opo tet providere de vino ; non ad sitim , non ad hilaritatem, non ad consociandum cum cibo honestiori, non ad honorandos convivas: sed ad inebriandum, ad vomitus toties iterandos,

I donec cum Caco Virgilii procidant immemores sui: quiasimul expletus dapibus visoque Fepultus, Cervicem inflexam posuit, jacuitque per antrum

Immensium, sanum eructans, ac frusta cru

ento

Per somnum commista mero. Non tamen ideo cessant, sed vasa ingentiora corripiunt, ut rursus bibant. quod ii non amplius possint, brevitatem spiritus, ventriculique parvitatem exprobrant, atque solum dolent quod adhuc vinum exserbendum superiit. Quoties natura clamat, quam modicis contenta sit, quot signis declarat, quid velit ac quaerat; quid desidereti obsurdescimus t men nescio quo modo, nec ea,quae ab ea mOnemur,audimus,ultroque sedulo de nobis soblicitam contemnimus. vult quidem ut vinum bibamus, verum non plus nisi quantum sit mus,idque statis quihuidam temporibus,non totis diebus noctibusque , & se lenti prima luce vix tunicam exspectantes, quin duo aut: tres

84쪽

tres sextarii simul ferantur;tat rursiis bibamus, quasi multum intercessisset, ex quo non biberamus. Si sacra parens nostra monendo nihil in nobis proficiat, pudor saltem, turpitudo& infamia nos commoveant, ab ebrietate eri piant, temperantes essiciant, denique nos rumius homines restituant , degeneres alias ab humanitate immani illa potatione. Dic, qua so, ebrie, quis fructus ebrietatis pnde animi ealigo , V magna oblivio rerum uuas modo ge sisti: tamen hoc tolerabile, si non ' Et furere incipias. O praeclara vitae commoda i nostrum obliviscimur, peritque nominis nostri nomen; δίpauxillum foret, nisi & homines nos .ine non amplius recordaremur. furimus insuper bellaarum instar, atque amicorum morteS, cΟΠ-jiagis liberorumque verbera quaerimuS, nullam aliam ob causam nisi quia bibimus. Quid an non biberones ex his pudor & poenitentia

intrat sic; mutantur: alia namque nunc ora,

alia pectora intueor : sanitatem cordi habent, diuturnitatem vitae volunt, naturae & medicis obse palum prostant, intemperiem moderantur. Verum me corrigendi aestus, atque insolentior satyra longius abripuit, penitusque ex meo Orbe tulit: redeo itaque paucula de modo bibendi die dirus.' e

Vetant medici sitibundis, calefactis, & fa-F a mellin

85쪽

melicis vinum exhibere actu frigidum : pen

trat enim antequam calefiat , ut Avicennas

1 can. sena, doctr. 3, cap. H. depulsu qui provenit ex cibo & potu, testatur inquiens: Γuod si, eum est frigidum, penetraverit, siet ex

nocumento quod non sit ex aliis frigidis rebus rquoniam illae tardantur donec calefiant: neque earum penetratio est ita velox ut istius: istud enim velocius penetrat quam compleatur calefactio. no-Cumenta vero paulo post recenset in hunc moindum : naturam deficere facis, ta ejus virtutem extinguit antequam ad partitionem est distribationem V rsolutionem perveniat. Uerum non

ideo tam cito penetrat, quia est frigidum , sed ex qualitate sua propria, seu frigidum aut calidum assumpseris et quocirca jejunis non propter frigus interdicitur, sed propter subitam penetrationem, quod nempe indigestum a vasis attrahatur,unde illa nocumenta proveniunt , quae quotidie in potatoribus accidere animadvertimus. Et quamvis haec ita sint, tamen non adeo periculose mane pauxillum vini generosioris cum buccella panis asium-tur , cum ex ipse Avicenna, loco citato, vinum sua essentia sortes efficiat sanos, propte ea quod velociter augmentum praestet in substantia spiritus. quod si sextarios integros exhaurire volueris , tantumdem sane adjicias cibi, ut vinum & digestio nonnihil moren-

- 4 tur;

86쪽

tur ; alias statim membra occupabit, reddetque velut torpentia, repleto etiam ex halitu capite, aggravatoque, unde nullius rei nisi somni capiendi venit desiderium. Sunt qui suadeant inter prandia aquam potare , hac fulti ratione , quod sic virtus concoctricis reddatur fortior, collecto in unum ventriculi calore, villisque ejus melius intra se cibum rapientibus: sic enim Galenum referre dicunt, succum granatorum , qui alias fiigidus est, calefactos semper efiicere fortes,& hydromel frigescentes reddere vigoro s. addunt aquam non tam cito diffuere quam vinum , sed cum cibo mixtam coqui; adeo ut nullum periculum fuerit, quod intra praeco dia cruda essundatur, quemadmodam vinum quod cito dilabitur. Ego vero existimaverim, vinum sincerum, id est, neque vapidum, ne que pendulum aut acidum seque salubriter ad sumi ac aquam frigidam; quia suo calore vim concoctrici addit melius coquendi illud ciborum minutal: quam sane vim aqua potius adimit, nisi forte calor vires duplicet contra

suum contrarium. & quamvis virtutem au geat,non tamen tantundem, quantum vinum,

ut est apud Avicennam, eodem illo capite. undecimo, ubi sic inquit: Aqua vero, propterea quod nutrimentum penetrare facit, uorat, V similitudinem operationis vini operatur: N

87쪽

quoviam non calefacit, imo infrigidat , non tantum auget in necessitate quantum vinum. Si igiatur 4 qua inter prandia pota prosis, vinum magis proderit, adultis quidem, non autem pueris quibus nefas ne halitum quidem vini hau-ssse : siquidem in posterum satis addiscent quomodo litetur Iaccho. Quoties vero bibendum iit, an semel , bis aut ter vel amplius, parum refert.observasse , modo proporti nem ciborum,eorumque siccitatem aut humuditatem consideremus quippe quae per se hibmida fiunt, jam sitim satis extinguunt, atque cibos comestos attemperant: sicca vero potu opus habent, sed modico , ne quae comede, rimus in yencriculu placio liquoris, velut lenisticula IZ pi in magna lebete, natent. quare Potus cusea cibo me Murandus est, ita tamen ut quantitas cibi major sit quam potus, quo facilius fiundum ventriculi petat, ubi egreginam volunt fieri concoctionem. De cerevisi & spiritu vini, quem aquam vitae vocant, nihil mihi dicendum ocςurrit , cum sola quan titate noceant. cerevisia quidem fiat ex granis optimis, & aquis salubribus; spiritus vero vini non scelere propoliarum corrumpatur immisceodo aquas corrodentes, aut aliam quam, cunque spurcitiem, ut vim rei perditae asdant , licet ex hoc plures intereant. Observa,

iacticis iis utentibus: neque vinum neque spiri-n d turn

88쪽

tum vini convenire , siquidem haec summo

contraria sunt: abit enim lac in coagulum ex his acescens,ut vidimus in infante,cujus nutrix consueverat, quotiescunque lactaret, vinum

bibere: unde infans, quia nutriri non poterat , interiit, repertis adhuc in ventriculi sundo caseati lactis particulis. sed hic a mulie culis Batavis ceterisque Germanis ridebimur, Cum eae, quo plus biberint, plus lactis laudabilioris effundant, ex quo ossas patrias, ut ait Poeta,id est infantes satis bene buccatos crassosque ceteris melius alunt nutriuntque. M. De Uuotu

Niversum solo motui perpetuo con , M servari ab interitu posse plures philosephi censuere, atque hoc uno cuncta feriarbitrati sunt, qui naturam principium Ierum omnium pronuntiarunt. & sane , si scientiis aliquid assequi a natura datum est, satis hoc probabile videbitur recte consideranti. quid enim motum, cum jam coeperit in generatione di corruptione , quid ejus vicis situdinem impediet y vel, si quando cessaturus est, quid eum rursiis restituet p vel quomodo

unquam sistetur, cum id quoque , per quod F sistitur,

89쪽

quid ergo ex motu illo fiet non perit sed manet x manat, atque dum eristit, jam nota fuisse putatur, eum hi doe ejus eshntia ut non sit. Hodie infinitae substantiar ad generandum aliquid moventur; cur non & cras, post mensem. pΘst annum. post decem, mille, postque myri adas movebunrur an non cras aliquid generabiturλsi: generatui quidquam, ergo &movebitur , cuni generari hi moveri. nec potior ratio datur cur hodie lemcras aliquid moveat r, quam post mille annos , cum illo

tempore non aliter movendum sit quam nunc

movetur, scilicet accessu & discessu substantiarum. Nunquid coelum & 'dera ante jam

infinitum aempus aliter movebantur , quam nuuc moventur , aut posthac movebuntur psane tune, modo, atque in fiaturum pari motu ferentur , cum nulla sit necessitas, cur aliter quam sic moveantur, vel penitus cessent o- tus itaque hoc rerum universum ab inaeri u indicat, auget, conservat. Verum quidquid

sit de hoc motu , mihil ad disputationem nostram facit, jocunde lector, neque ideo ista explico , ut impias quasdam consequentias in . de trahas, cum solummodo in hujusmodi ineptiis laudamus ; quocirca his Apersedeo.

Iliad in his rebur vereor, vi forte rearis V V Impia

90쪽

e APUT ITA

Impia te rasionis inire elementa, viamque Enduredi sceleris rde motu illo igitur disseramus, de quo medici sit disserere, quique ad sanitatem aliquid afferat utilitatis. Motus apud medicos nihil aliud est quam exercitatio corporis, quomodocumque haec tandem fiat; seu, est quoddam facere aliquid, ut barbari loquuntur, ne corpus humanum ostitando, seu nihil agendo languescat, sed

motu quotidiano excitetur, reficiatur, habitus ille naturalis conservetur, & vires augeΩcant ; denique ut vivamus, cum vivere aeteris num moveri sit. Varia vero sunt corporis ex ercitia , eaque utilia omnia is qualia 1iant artes omnes mechanicae , agricultura , studium,

equitatio, hastiludia V curricula , navigatio, ambulatio, ars pugilum, re id genus alia, quae magis minusve corpus exercent. Circa seli laria necessario occupantur plebeji . cum siepanem suum liguriant; ideo ipsis exercitium non praecipitur, cum ad labores nascantur eunde sine alia exercitatione eis satis magnus excrescit edendi appetitus, si modo quid habeant. Agricultura rusticis quidem convenit, ut Corporibus ad patiendum duris robustiiaque; sed non adeo male etiam politioribus conveniret, si scirent, quantum voluptatis ira

hortensiis sit, quam delectent bene distributi F s areolia

SEARCH

MENU NAVIGATION