Ioan. Iacobi Scharandeus, ... De ratione conservandae sanitatis liber. Ad amplissimum senatum Solodorensem

발행: 1602년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ω DE AERE PEsTILENTI

animadversiam est , aestate serventissima nuLIam pestem saeviisse nterdum hyeme incepisse , atque media aestate aut autumno cessasse. Adde quod pestis aeque hyeme ac aestate, sico ac pluvioso coelo, bene temperato acinaequali grassetur : argumentum evidens, ualitatum exuperantiam non esse causam pellentiae. praeterea, si hujusnodi mutationes pestem essicerent , esset etiam animantibus Communis, cum tamen aliquando homines, aliquando sees , nunc equi, nunc oves, nunc boves , nunc aves ingenti strage intereant. ergo mutationes insignes non sunt causa

pestis. Respondeo, pestem quidem non fieri ex sola qualitatis alicujus exuperantia, sed

ex composita, seu ex temperamento qualitatum corrupto , unde necessario fieri opo tet , ut tempestas illa, quae pestem praecessit, aut comitatur, fuerit aut sit vel calida aut humida ; ita tamen ut caliditas seperetur ab humiditate, ex qua putredo summa oritur totum aera inficiens: vel frigida & humida,quae itidem putredinem parit, corporaque per se ex lvit: adeo ut nunquam solus calor aut frigus,siccitas aut humiditas pestem produxerit.

alias Afri perpetuo, Arabesque, AEthiopes, Hispani, Italique, & qualiscunque natio tandem sit calidior , pestilentia affigerentur, quod apud eos calor satis sirperque exuperet e

62쪽

Sauromatae item, Iazyges , Scythae aliique immanes populi, iam diu defecissent, si solumfiigus pestem essiceret, cum semper rigeant. nimis, heu inimis salubriter degunt,ni misque vivunt in perniciem msi nostri, in exitium regionis illius locupletissime celeberrimaeque in qua pejus ipsa peste seviit tamdiu haec orbis dira lues. quae utinam adhuc longius extra polos exularet, ne multitudo illa tam barbarae gentis negotium nobis intricatius facesseret. Quare& aestate media vel in initio,autumno, hyeme, aut vere pestilentia incipere aut desinere potest, cum quocunque tempore mutationes fiant. non enim pestis incipit aestate v. g. quia aestas est, sed quia hoc potissimum tempore, pro nunc ut funi) talis viget constitutio, quae facile suscitet morbum hunc velocem atque venenatum . quippe si aestas se habuerit secundum naturalem 1uam constitutionem, numquam aestate morbi maligni excitabuntur ;quod idem de aliis temporibus observandum est. Quod vero objicis coelo bene temperato aeque ac inaequali, sicco ac pluvioso pestem saevissime grassari, nihil urget; siquidem velim scias , aeris corruptelam e regione in aliam ventorum vi ferri, atque ita posse aerem,alias purissimum temperatissimumque , ex hoc veneno infici, licet tempestates, puta aestatem, autumnum, hyemem , & ver, fuerine secundum

63쪽

M DE AERE PESTILENT 1 dum naturalem constitutionem . sic hanc novissimam pestem hinc inde coeli aerisque mo tu , ventorumque impetu deportatam fuisse animadvertimus. Saepe vero accidit, aerem tam longe corrumpi, ut uno eodemque tempore plures regiones , imo universum orbem occupet, ideoque diutius saeviat siccumbente penitus natura, quae postea nulla nisi maxima rursus mutatione erigenda est. quando vero in una quadam regione aut civitate se

lummodo pestis grassatur, scito eam ibi ex vaporibus e terra sublevatis, aut cadaveribus projectis,uel ex quadam alia re putrida ortam esse , selumque ibi persistere, nisi ex containctu aliis communicetur. atque hi morbi venenati a quibusdem non pestilentiales , sed po putares , endemii, epidem ii vocantur, quod horum non sit tam repentina strages , interitusque subitaneus, quam sit ea, quae ab aere sublimiori immittitur. Sed respondendum esthd id quod de animantibus olaicitur, ea emΟ-ri sine humana lue , atque inter se non omnia, sed nunc pecudes, nunc boves , nunc equos interire , tanta velocitate, ut nulla ars prosit. Nec mutari pabula refert, uuaesitaeque nocent artes: cessere magistri

dico itaque pari ratione in summis illis miristatio

64쪽

tationibus homines simul cum animalibus inisterire , parique peste affigi, gravitate nimi rum infectioneque aeris. quamvis enim non idem temperamentum nacti sint, idem tamen aer hauriendus est, purus vel infectus, cum aeque ex eo vitam ducant. atque in hac lue universi ne minutulum quidem animal reperire est, quod non languorem universi persentiat. ea quippe , quae eaetra aeris inquinamenta viis vunt , pisces nimirum, quibus semper recenistem aera spirare datur, intereunt, atque maris immensi prolem, S genus omne n

tantum

Littore in extremo,ceu naufraga corpora, fluctus Proluit: insolitaefugiunt influmina Phocae. Interis N curvis frus ira defensa latebris Vipera, ta attoniti siquamu actantibus hydri. Verum siquando animantia peste aut tabe laborant , non ex aere attrahitur virus, sed ex pabulo insecto, ex nebulis aut pruinis aut exishalationibus terrenis, ex aquis corruptis, ex herbis natura sua venenatiS, quae uno anno plus crescunt quam alio, labes contrahitur. Vnde impossibile est, quin in nos aequa pestis ac animalium redundet, cum carnibus ip rum saturemur, eorum exuviis tegamur, & ea quotidie, propter ingentem usum, contrecte mus, non solum dum servire apta sunt, sed etiam dum in futuram spem nutriuntur. Vidimus

65쪽

M DE AETE PESTILENT 1 mus etiam ita boves equosque tabo turpi dilapsos , ut mox humo tegere, foveisque absecondere necessum fuerit, ne putredo stabula locaque vicina contaminaret: pecudes item ita putres, talique illuvie infectas, ut ne Conis tingere quidem absque noxa daretur et Nam neque erat coriis usim, neον cera quisequam Aut undis abolere potea, illuvieque peresa Hedera, nee telas possunt attingere putres. Rerum etiam invisos si quis tentarat amictus, Ardentes papulae , atque immundus olentia

pudor Membra sequebatur et nec longo deinde mο-

. ranti

Tempore, contactos intus sacer ignis edebat. Ex his colligis, pestem facile communica- ri posse ex vestimentis insectorum , licet diu servatis , multumque apricatis. degunt enim clanculum rerum semina, & nullo quasi invo lucro teguntur, donec materiam , aut subjectum nacta sint, ut ad incrementum exsurgant, serpantque longius, suppeditante sese passibili materia. sic in navibus mures enascuntur, quod adiit pauxillum seminis, ex quo mus sine propagatione vivere incipit inter salis granula, inter fiumenti cumulos, atque imter alios victus commeatus, in quibus nullum muris vestigium apparet , & tamen principium

66쪽

pium , seu Iemen muris inest: cui si accedant requisita ad murem producendum , statim mus producitur. atque sic existimant in sublimi ranas generari, cum pluviae velut tepidae decidunt, continentes corpuscula quaedam, quae mox in ranulas abeunt; adeo ut quibusdam ranas copiose aliquando pluim videatur. Sic inquam diu semina pestis,id est,corpustula quaedam imperceptibilia, seu nescio quid aptum ad concipiendum exitium ex peste na-stens, delitestit, quod postmodum aut induta veste aut contrectata, quod solum incitans in actum requirebatur, ingenti discrimine sese in vulgus profundit. Sed satis deliravimus in

his examinandis, nunc dicendum, quomodo pestis vitanda sit. dico itaque universalem vix vitari posse, cum nimis repentina sit, atque ab aere mortifero, qui integras regiones occupat,ortum ducat; cui medicus, vel quisquis sit alius mortalis, serenitatem inferre, puritatemque reddere nequit. quare inevitabilis est: tum quia natura ipsa universi deficit tum quia nulla methodus in ea observari potest. ubi vero nulla methodus seu ratio medendi observatur, nihil agitur, nisi quod morbus augeatur. tempora enim ita velocia sunt, ut eorum motus observari non possint, saeviente jam incremento, antequam principium internos.catur, aut extincto jam infirmo, cum primum E aegro

67쪽

D E AERE PESTILENTI

aegrotare incipere arbitramur. quare, ut apud Hippocratem acutorum morborum nulla est certa praedictio salutis aut mortis, ita in peste ob occasionem nimis praecipitem nulla certa cura assignari potest. sed facilis erit vitae nostrae jactura , si cum universe moriamur: ni mis alias vitae est avid , uuisquis non uuis, mundo secum

Pereunte, mori.

Si vero pestilitas in quadam urbe,aut vico, aut quodam alio loco solum gradietur, multum proderit ex eo discedere. qui enim ab inquinamentis se abstinet, non facile serdescit: ita qui aerem infectum fugit, ab eo non laeditur. fuga vero statim in principio instituenda est, antequam labem , occulte saltem , si non

aperte, contraxerimus, ne potius plus loci mutatio noceat, quam juvet. maturat enim

facile interitum mutatus aer, si jam Praecosedia infecta sint. verum non suffcit in suburbana solum abiisse, cum idem fere sit ac si in urbe mansisses, nisi quod populi frequentiam,& ita contactum vites; sed omnino terminos loci transgredj oportet, quoiisque coelum sincerum reperiatur. Hoc saltem velim observes, ne vulgo stultissimo credas , quod nihil proficiamus vel abeundo vel manendo , cum dirus ille comes sequatur a tergo: salvos enim

68쪽

CAP v et v. 6

nos inquit etiam inter ipsa cadavera, si sertuna volet. quasi vero in ignem conjecti non comburamur p in puteum lapsi non su1 cemur λ apage cum hac contumacia. De priE- servantibus, ut vocant, nihil dico, cum infinita sint,quae sibi omnes inveniunt: alii enim ruta hortensi & capraria utuntur, alii caepis& alliis, licet nonnulli haec damnent, alii oleo juniperino, alii nucibus , alii angeliea, &c. ideo his nihil addo, praeter admonitionem ad chirurgos, ut nimirum evacuationem utramque, & sanguinis, per venas, & materiae hu- bonum , per sectionem , non ita insulse administrent, adjicientes emplastra , quae vim habeant attrahendi putridi humoris, qui non dum est concoctus: propinantes item vinum austerius,nigriusque, ut vires ex sanguine exhausto labefactatae reficiantur. quasi vero vinum statim in sanguinem convertatur, prout ignarus Chirurgus expetit λ haec vero rusticis

plebeisque dicta sunto. , De cibo

ni m cibi ad nutritionem corpo

ris nostri, atque ad ejus substantiam, singulis quasi momentis pereuntem, E a asilurum-

69쪽

assumuntur, multum intererit, selectum in ciabis observavisse, atque alimentorum discrevisse naturam . qualem enim Cibum asIumpseris, talem bonae aut malae valetudinis induces constitutionem . complexionemque , subsistente ex hac corporea viventium com Page, sub qua deficiente mens humana labascit, atque massam corruptibilem, vita abeunte, re linquit, coeloque, unde discesserat, purior aura 1hccedit. quare nonnulla ex innumeris de

cibis dicenda sunt; de qualitate nimirum &quantitate cibi,ut & hoc vitae sanitatisque periculum vitetur.

Circa qualitatem haec observam necessaria sunt: calor & frigus, humiditas & siccitas, mollities, durities , crassitudo , levitas, tenuitas, &c. an cibus' ctu vel potestate cali dus assumendus sit, an siccior aut humidior,

crassus aut tenuis, durus aut levis: ex his nam que nostrae harmoniae inter humores ordo de

pendet. unde calidiores frigidis actu & potestate, humidisque assuescunt;contra humidiores calidis & siccis, adjunctis crassioribus, levioribus aut tenuioribus, prout stomacho &digestione valent. De substantia vero cibi inter tot differentias aliquid dicere velle. absurdum sane ri iculumque videbitur, cum haec nostra aetas ita sit sagax in exquirendis delic tioribus , ut & illa, quae cibus non sunt, in

70쪽

eupedias vertat; nec ulla major sit coquorum segete , jam non nobiles ab his distinguente coquendi industria. Vilescit mensa strata bubula, vitulina , capone, aut alio missu ho nestiore, nisi centum patinas omnis gene ris cupediarum sustinuerit: cui tam arcte adsidemus, ut non tantum diem cum nocte prD- trahamus , sed plusquam egerit cum Alcmena Iupiter, intreS aut quatuo producimus. quasi vero orexis non dimidia hora sedari posset, tollique esurientis latratusi'heu prodigra ventris shujus gratia praecipue avaritia expetitur, huic Iuxuria conditur, huic navigatur ad Phasin, hine profundi vada exquiruntur, ει nemo vatitatem ejus aestimat eoussummationis foeditate. Quam parvo aleretur , nisi in tantam excresset liguritio , ut ne quidem optima placeanti excutimus omne latus mundi, ad hoc solum, ut venter, minimae alias capacitatis, turgidius

fiat satur: tubera , boleti, & nescio quae alia mortifera in pastum cedunt, gulam irritant, appetitum excitant, languentem stomachum fovent, gustui placent. Atque sic tot condimentis ventriculum subsercimus, ut ne quid vacui ad extendendum sit, infelici nos docente exemplo, quod medici in medicamentis infinitas herbas, unguenta, pulvere S, aliaque innumera in potionem misceant, ut sic, qu

litatibus inter se contusis sic enim loquuntur

SEARCH

MENU NAVIGATION