장음표시 사용
61쪽
n tia poni iur, cum persuasum sit, nihil hominem nisi quodn honestum decorumque sit aut admirari, aut optare, autu expetere oportere, nullique neque homini, neque perturbationiu animi, nec fortunae meeumbere u Quare merito Aristoteles inquit L. 3. ad Nicomachum c. 11.ὶ u Mori ut paupe-i, riem vel dolorem, vel molestum quidpiam fugiamus, somi, tis viri minime est, sed potius timidi i . Virtutis enim gradus et splendor ex obstaculi superati dissicultate dimetiri do-bet. Verissimoque canit Martialis. L. 2. epigr. 57. Rebus in adversis facile est contemnere vitam. Fortuer ille saeit, qui miser esse potest. At enim insistunt adversarii : mors quidem injustitiae turpitudini te ante serenda est: ea enim et hominis ossicio, et solicitati alterius vitae omnino adversantur: ergo saltem ad vitanda mala moralia atque etiam gravissima et proxima peccandi discrimina, quae non secus ac peccatum ipsum effugere
debemus, licebit aliquando sibi mortem consciscere: utpot si quis vel exquisitissimis cruciatibus, vel maximis sensuum illecebris a nefariis hominibus ad inhonesta cogendus sit. Dissicultatem hanc ita D. Τhomas dissolvit dicens. v Nonn sunt iacienda mala ut veniant bona, vel ut vitentur mala,n praesertim minora et minus certar incertum est enim, ans aliquis in futurum consentiat ad peccatum. Potens est enim η Deus, quacunque tentatione superveniente, liberare a pec-n cato n. Ei ut ad rem nostram criterium hoc applicemus: ita dissero. Τunc tantum lex aliqua suspenditur, aut cessat;
cum inter hanc et aliam quae tamen sit majoris momenti vera collisio intercedat Fido Tr. Gen. Seet. III. c. II. : atqui
in nostro casu, quae timentur mala minoris momenti sunt, non solum quia minus certa, sed etiam quia plerumque minus gravia, semper autem expiabilia: nunquam porro vera collisio intercedit inter legem sulcidium vetantem, et aliam quameumque ad quam violandam externa coactione urge mur: externa enim coactio non necessitat ad consensum. Sem per igitur in nostra potestate est et vitam servare, et a re-
62쪽
liquis peccatis dissentire. Imo perfacile dissentire et quaevis discrimina intrepide subire poterit quisquis in ea licet gra vissima peccandi pericula vi inique impulsus Dei opem imploret. Quemadmodum virgo Lucia turpissimis Paschasii minis secure respondit: si invitam jusseris violari, castitas mihi duplicabitur ad eoronam.
Nulla igitur excogitari causa potest, qua demonstretur legem gravissimam et certam sulci dii crimen vetantem a Deo dispensari, nisi Deus ipse positiva revelatione sino ullis ambagibus veniam dederit. Unica superest extrinseca objectio, in qua magno eruditionis apparatu sucum facere conantur, sed paucis rem concludam. Sacrae Literae , i aiunt adversarii ) dum reserunt
mortes spontaneas, nullibi hoc factum tamquam crimen cuidam exprobrant, imo vero Sampsonem, Eleazarum, Raetiam Summopere commendant. Virgines nonnullae igni, serro aut
praecipitio mortem sibi virili pectore intulerunt, et ob ipsam moriem perillustros christianae fidei martyres ab Ecclesia universa habentur. Praeterea sere omnibus veteribus populis et philosophis innumeris sulcidium, saltem aliquo in casu , omni culpa vacuum, atque etiam summopere comme
dandum visum est. Nihili ne faciendus est universalis iste Consensus pPostremao huic objectioni in primis oblique respondeo. Cognita ex demonstratis intrinseca sui ei dii malitia, non amplius tenemur extrinsecas hasce dissicultates in trutina ponere. Etenim contra firmissima logicae criteria est, ob quasdam alienas et extrinsecas dissicultates, quarum solutionem nondum fortasse quis perspectam habeat, vel oppugnare , vel saltem dubiam habere veritatem evidenti ratione demon
Ceterum directe rem perpendamus. Ac primum quoad s. Scripturarum, et Ecclesiae Catholicae auctoritatem, dico: vel hanc adversarii considerant tamquam auctoritatem humanam, et tunc eadem responsio valebit, quam mox dabimus
63쪽
60 reliquis saetis ex historia profana depromptis. Vel tamquam
divinam auctoritatem assumentes veluti argumento ad hominem contra nos, qui catholici sumus, ea utuntur: et tunc apposite ita respondemus. Divina quidem est sacrarum Scripturarum auctoritas; verum Deus qui revelationem sive scripto sive verbo traditam hominibus dedit, ne eircumferamur omni vento doetrinae , posuit in Ecclesia sua tribunal insal- Iibile, legitimum revelatarum veritatum interpres. Atqui Εcclesiae tribunal certo declarat, nunquam licere, absque speciali Dei revelatione mortem sibi ex proposito et directe in
serre : atque haereticos illos a Dicanos , circumcelliones nuncupatos, oppositum docentes anathemate rejecit. Ergo illa octo, vel decem spontaneae mortis exempla, quae quadraginta Saeculorum spatio accidisse in veteri Τestamento narrantur, et
reliqua exempla ex historia ecclesiastica petita, vel improbanda omnino sunt facinora, quemadmodum fuit Abimelechi, Saulis, Achitoselli, et Zambri sulcidium, quorum agiographus historicus sicut crimina, quibus se in vita contaminarunt, ita
desperatam mortem retulit: cetera autem exempla vel non
sine aliquo divino numine et impulsu evenisse dicendum est, vel proprie dicti sulci dii spontanei rationem non babent, utpote suit praeclara Sampsonis, et Eleaetari mors, quorum primus instinctu divino, et vi divinitus immissa, neque certo tu suae vitae odium Philistaeorum robur dejecit: alter vero id egit, quod in strenuo quovis milite summis laudibus e tollitur, ut ad patriam defendendam summa vitae diserimina maximo cum hostium damno intrepide subeat. Quoad tragicam vero commendatissimi senis Ragiae mortem: de quo sa-eer scriptor dicit, quod seipsum interfecit u eligens nobili- η ter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contran natales suos indignis iniuriis agi u ; si ejus agendi rationem excusare velimus, vel dicere possumus mentem miseri senis ab hostibus inique circumventi extra se elatam, per errorem inculpabilem, honestum censuisse sua manu potius
tiam profundere, quam hostium pedibus proculcari: vel non
64쪽
61 sino Dei impulsu id fecisse putandum est. Alterutrum sana
aequum est dicere, cum optimum senem sanctissima honestatis et pietatis sensa usque ad ultimum spiritum retinuisse accipiamus. Christianas vero superius commemoratas virgines ideo pro martrribus coluntur, quia si hoc secerunt non hu-ii manitus deceptae sed divinitus jussae , non errantes sed n obedientes u ut Augustini verbis Ecclesia semper expresse
Cur tandem, nisi ad pessimae suae causae patrocinium undequaque captandum , in veterum populorum et philosophorum auctoritato tantopere insistunt Mitto enim atticas leges, quae sulcidam sepol tura privabant; romanas, quae in eum, qui contra suam vitam quidquam tentasset, ultimum supplicium decreverunt ; sinenses qui ejus bona vulgabant: et alia hujusmodi: atque hujus tantum argumenti Valorem
logicum perpendo. Itaque in iacto auctoritatis sensus naturae communis, quando scilicet semper ubique omnes in aliqua veritate consenserint, distinguendus omnino est ab opinione etiamsi latissime propagata : ille semper cum veritate concordat eamque jure confirmat, est enim ipsius naturae vox : opinio Vero quantumvis propagata criterium veritatis esse non debet, quia stare itidem potest et cum veritate et cum errore; cujus rei luculentissimum exemplum est polrtheismi superstitio per universum orbem diutissime effusa. Atqui sententia de sulcidii honestate est mera opinio, non enim semper ubique ab omnibus retenta est : ergo nullius est ponderis r ea autem repudianda prorsus est, non solum quia, ut erudite
demonstrat Agalopistus Cromatianus, sopere superius citato. erronea hujusce opinionis origo cognosci facile possit; cum videamus , sententiam hanc inter eos populos invaluisse, in quibus errores de mundi anima, de emanationibus, et de metempsychosi altas egerant radices : unde sulcidii consilium in pluribus vitae casibus optimum censeri deberet : sed multo
magis opinio ista repudianda, quia firmissimis rationis argumentis ejus salsitas invicte, ut arbitror, demonstrata est.
65쪽
62 corollarium. Quae sulcidium directo illatum legi naturali contrarium demonstrant, eadem Mutii Maevolae, Zopiri, Origenis, aliorumque facinora, qui salsa honoris, aut utilitatis, aut honestatis et virtutis opinione ducti, sui corporis membra depravarunt, vel adusserunt, vel amputarunt, vel aliud quiddam contra vitae integritatem et incolumitatem secerunt, tanquam iniqua, et stulta itidem condemnant. Non solum quia haec immania facinora sine vitae ipsius discrimino vix tentari possunt: verum etiam quia vitae corporisque nostri cum omnibus suis partibus non proprietas et dominium, sed usura tantum nobis concessa est. Qua tamen in re praeter expressam Dei dispensationem , alia quoquo dari potest ratio cur
aliquid hujusmodi jure fieri aliquando liceat : quando scilicet e. g. membri amputatio opportuna, vel necessaria sit ad vitam ipsam tuendam : tunc enim membrum illud naturali morbo per se periit, vitaeque incolumitati ossiceret : partes autem ordinantur ad totum.
Si Deus vitae nostrae depositum administrationemque D bis credidit, profecto non modo vitae odium, et quidquid ei
nocero possit directe tentare abscisse vetat, verum etiam una jubet vitae amorem et curam ejus agere ; ut scilicet cauto declinemus ea quae nocitura vitae corporisque incolumitati forent, quaeque ad valetudinis conservationem, et reparati nem sunt necessaria, iis diligenter utamur. Pars haec . mativa hujus praecepti ad certas quasdam actiones vel omissiones opportuno tempore, loco, ac modo laciendas obligat. Sicut autem ceterae virtutes morales, ita haec peculiaris do suae vitae cura in mediocritate consistit. Quare si caula et rationalis periculorum vitatio, moderatus cibi et potionis msus, prudens virium exercitatio, ac cessatio, quae ad mem-
66쪽
bra firmanda, ac reficienda natura omnino exigit, hominis ossicium est et jure laudatur e contra autem in vitio est, si aut per arcessum, aut per defeetum in his omnibus nos geramus. Quamquam vero vitae tuendae incuria vel ipsi naturali instinctui, qui nobis cum reliquis animantibus communis est, prorsus repugnet; attamen in hominibus, iis praesertim qui aut ambitione, aut avaritia, aut stulta animi jactantia laborant, non raro contingero videmus, ut vel ab illis quoque vitae adjumentis misere abstineant, Queis humana sibi doleat natura negatis, vel in gravissimis, et non necessariis laboribus perserendis inhient, aut salso honoris idolo vitam stulte profundant. Haec quidem sagitiosissima sunt, et a turpissimis vitiis orta. Verum a suae valetudinis, et vitae neglectu cavere illi etiam viri debent, qui honestis laboribus morumque disciplinae student : fieri enim aliquando potest , ut discendi cupiditate , ct alios juvandi amore abrepti, suae valetudinis curandae eos facile capiat oblivio, vel laudabili voluptatis illecebras coercendi studio incitati nimis durum et asperum vitae modum imprudenter aggrediantur; ae illud denique animadvertant, fractas tandem vires co deventuras, ut nec sibi nec aueri, ut dicitur, prodesse possint. Omne autem immoderatum vituperabile. Sed in hoc genere per ercessum multo facilius peccatur: non solum ab iis do infima saece, qui per ingluviem, ciborum nimietate se ingurgitant, vivoque sese hebetant, sed ab ea quoque in cute curanda plus aequo operata delicatorum hominum multitudine , qui dum omnia vitae beatae lenocinia Summo studio, et exquisita nimis cura undique conquirunt, plurimos otii, mollitudinisque comites morbos sibi comparant,
et intempestivam senectutem. Porro non solum media conservandae vitae, Verum etiam Valetudini recuperandae accommodata lege naturae utenda Praecipiuntur. De usu autem medicamentorum et curationum
in corporis morbis haec regula a Doctoribus traditur: ut in
67쪽
morbis gravioribus ad remedia eommunia, et experientia comprobata adhibenda omnino teneamur; quemadmodum sunt e. g. medicum accersere, ejusque prudentibus consiliis uti, eum ad valetudinem recuperandam, tum quoque, si opus sit, ut opportunum auxiliorum spiritualium nobis comparandorum tempus mature dignoscamus. Quoad reliquas vero curationes et medicamenta vel insueta. vel multo acerba et dura, vel
pudori magnopere repugnantia, aut quas rei familiari gravi detrimento sutura sint; ad haec legis naturae nulla obligatio est, nisi sorte de talis viri valetudine agatur, ex cujus vita aliorum substentatio, et incolumitas dependeat. Ratio vero cur generatim loquendo ad haec insueta et graviora remedia non obligemur haec est. Quia praeceptum de adhibendis mediis ad valetudinem restituendam eatenus obligat, quatenus morali certitudine et prudentia haec vel illa media necessaria ad id cognoscantur, et bonus inde exitus vel certo , vel multo probabiliter praevideatur. Regulae autem istae sapientissimae ex firmis medicinae principiis eruuntur. Fundamentalia enim medicinae criteria a summis praestantissimae hujus artis luminibus Hippocrate , SIdenamio , Ba-glivio posita haec sunt. Naturam esse veram morborum curatricem; medicum autem naturae ministrum: ejus munus esse multum considerare, perpauca agere: scilicet primum removendo obstacula, ne naturae cursus intercipiatur, sed
morbi causae mira ipsius naturae operatione tamquam digestae depellantur: tum diligentissimo et undique morbi syndrome circumspecta , pauca , eaque simplicissima, et Ionga experientia comprobata ad varia morbi stadia, et ad naturae cursum ac vires coadjuvandas peropportune subministrando. Farragini medicamentorum sollicite operam dare, prorsus stupidum est. Remedia vero rara et magno apparatu ac sumptu conquisita imposturae et turpi quaestui reseruntur accepta. Ceterum praeceptum hoc de vitae nostrae cura non ita aceipiendum est, ut ceteris omnibus anteferatur. Non enim hic noster finis ultimus situs est, neque nobis solis nati su-
68쪽
inus. Sicut enim in tribus canonibus de legum et jurium collisione statuimus, si praeceptum Urmativum cum alio vel aequali vel graviori, praesertim negativo , quod nequeat in aliud tempus disserri conssicietur, tunc ejus obligatio vel
suspenditur, vel cessat omnino. Itaque omittere suae vitae
curam, vel aliquid etiam agere, unde oblique et praeter intentionem mors nostra sequatur, Iicere aliquando potest, aliquando magnae virtutis est, aliquando absoluta obligatio. Si enim nostra actio vel omissio privatae aliorum vel publicae saluti, praesertim spirituali procurandae, vel honori Dei servando necessaria vel peropportuna sit, viri sortis erit maxima suae quoque vitae discrimina contemnere. Verum somtitudo est ea virtus quae . voluntatem inclinat ad rasionabitis labores, et justa pericula aggredienda : quare excutienda quidem est animo timiditas , et gravia etiam discrimina sorti pectore adeunda, sed quae, et quando, et sicut recta ratio oportere suadet. Duo ergo opposita vitia vitanda sunt timiditas et audacia. Timidus namque animus et abjectus visuae trepidantis phantasiae sibi fingens montes impervios et teterrima mala, nihil unquam magni audet, et veram saepe sibi adseiscit calamitatem: realia vero mala contra rationem Armidando, suum officium turpiter deserit. E contra qui vitao exitia inani laetantia contemnit, stultus habeatur sibique inimicus. Itaque adeunda sunt vitae discrimina; primo, si finis sit gravis, idest vel aequalis, vel majoris etiam momenti quam vitae nostrae conservatio; secundo, si actio vel omissio haec vitae nostrae periculosa unisum'medium sit ad ' eum snsm obtinem dum: tertio si ex nostra actione vel omissione. prudenti corti
tudine optatus exitus sperari possit. Positis autem duabus postremis conditionibus, si finis nobis propositus sit etiam mai xis pretii quam vita nostra temporalis; tunc adire certa quoque vitae exitia omnimoda obligatio est. Secus praeclarae artimi magnitudini, maximoque virtutis splendori tribuendum. Sin autem vel una tantum ex conditionibus desit, vitanda prorsus. sunt talia discrimina. nemostrae vitae prodigi ossiciamur
69쪽
DE CGRA STATUS EXTERNIO tvius eaeterni nomino ea dos, seu praeparaia et permanens exter*orum bonorum copia intelligitur, quae iamquam vitae naturalis et moralis substentaculum sit, ubi hominis eo ditio in suo gradu firma eonsistere possit. Haec duplieis geΡneris sunt, tum ea quas bona fortunoe dici consueverunt, tum ea quae bovi e famae voeabulo comprehenduntur. ItaΡque breviter et seorsim consideremus quid do hisce honis lex naturae omnino jubeat, quid hominis arbitrio permittat, quid abscisse vetet, quid denique optimum laetu sit in bonorum
Primum itaqua quoad fortunae i bona lex naturae jubet in
dustriam et diligens studium ea sibi eomparandi et cust diendi. Etenim ut vivere recteque suum animum extolere possit homo, necetraria omnino sunt ei bona ista prompta parataque quae ad victum cultumque corporis, et ad ea omnia, quae natura desiderat, explenda accommodata sunt. Igitur ea lax quae jubet finem, scilicet nostrae v tae custodiam, animique culturam, iubet' simul usum legitimum istorum Medi rum: atqui usus iste legitimus haberi non potest, nisi .multa diligentia, studio et industria ea bona nobis comparemus, et conservemus: neque enim ningula divino iut aiunt haec nobis suppeditantur, neque poetica Saturni aetate vivimus, qua nulla subigenti arva, nulloque poscente , ipsa uillus omnia I bentius ferebat: sed infinitae propemodum sunt humanae vim tae indigentiae, quae innumeras et omnigenas res hominum manu et arte quaesitas et praeparatas exis int. Aut igitur iis
70쪽
bonis usi frui debemus, quae industria nostra nobis comparaverimus, et diligenti cura servemus, aut aliena tuique e sorquenda. Neque quis sorte dicat, haec ideo fortunae bona nuneupari, quia copiae, opes, divitiae in casu positae temporibus gubernantur, et persaepe in ineptissimorum et dommientium sinum eopiosissime coolluunt. Etenim sine magna intelligentia, virtute, et industria, nec adversa vitari, uec fie- nunda nobis conciliari ac retineri unquam fortuna posset: locupletissimaequo etiam haereditates homini inerti ac desidioso traditae brevi disperdantur necesse est. Quare sua diligentia et industria vir ipse secundam sibi eiungit fortunam. aut oblatam retinet et scite conservat. s Vide Genuensem epist. X. ex academicis . Itaque inertia, desidia, rerumque suarum incuria naturae legem multiplici ac turpissima injuria conculcat: tum quia ea est corporis animique tabes, ex qua nascuntur innumerabilia peccata, et homo in paupertalem et egestatem conjicitur: tum quia humanae societatis leges desidiosi violant, non solum quia nihil utilitatis honestis
artibus in eam eonserunt, verum etiam quia ut suae necessitati et cupiditatibus satisfaciant, vi et fraudibus in aliena manum immittere coguntur. Hinc Legislatores sapientissimi ac Principes de suis subditis optime meriti nihil prius sanctiusque spost religionis tutelam) suae curae esse duxerunt, quam desidiosos eivitate proscribere; artes omnes, industriam, honestaque studia excitare, et eonstabilire. Vid. ep. XI. et
XII. ex acad. Genuen. 3. Praeter necessariam hanc rerum suarum curam lege naturali sancitam, uniuscujusque arbitrio permissum est, vel ampliores copias et divitias contemnere et contentum eSSevivere parvo, vel eas studiose expetere, ut suum suorumque statum commodiorem faciat. Nequo enim rei familiaris amplificatio nemini nocens vituperanda: idque eo vel magis licere eenseas, quia quisquis sine injuria majores opes et copias quaerit suaeque utilitati studet, is necesse est ut eodem tempore multorum, opera et artibus sibi inservientium, iti.