Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

nalia, alia ut ita dieam mechanica et obliqua. Sed praestat

eurationem incipero a mechanicis: animus enim moerore consectus et aegrotans non est admodum docilis philosophiao praeceptis. Τres autem sunt essectus, qui ex illa aegritudines consequuntur, desiderium solitudinis, languor, ac rerum omnium ipsorumque alimentorum nausea. Haec poStrema, ne corporis viribus nimis abjectis animum ipsum magis conturbet in dies, et ex essectu causa fiat; prudentium medicorum consilia sunt adhibenda. Quoad alia vero, qui prudens esse, et consulere sibi velit, vitabit illico solitudinem ac silentium, omnemque excutiet languorem. Ac primum in veri amici complexu virus acerbitatis suae profundat: hinc externas animi evagationes etiam atque etiam quaerat, utpote in laetis amicorum coetibus, et honestis oblectamentis, tum magnas quoque corporis exercitationes assumat, deambulationes, equitationes, rusticationes; et si fieri possit, diversas regiones longis itineribus petat. Fuge coelum in quo aegrotasti Hyppocrates). Tandem perturbationis aestu quiescente, tune lascinationem omnem philosophia tollet, media opportuna suggerendo quibus damna reparentur, et ad solida et vera bona animum convertamus, ac sicut apis i ut ait Plutarcus ex th1- mi amaritudine mellis dulcedinem extrahit, ita nos ex ipsis

malis bona nobis eruamus. Quamquam vero potiora et essicaciora remedia ad anim rum curationem tradere Τheologiae Sacrae munus sit; o a

n tamen sui ait Baco c. 3. l. cit. in philosophiam morassem ini, samulitium Theologiae recipi, instar ancillae prudentis, et v pedissequae fidelis, quae ad omnes ejus nutus praesto situ et ministret, quid prohibeat λ Etenim quemadmodum iun psalmo habetur, quod oculi anesilae perpetuo ad manus δε-

γ minae respiciunt: cum tamen minime dubium sit, quinii haud pauca ancillae judicio et curae relinquantur: eodem ii modo et Ethiea Ohsequium Theologiae omnino praestaren debet, ejusquo praeceptis morigera esse, ita tamen ut et γλ ipsa, intra suos limites, haud pauca sana et utilia domi-

52쪽

n menia continere possit n. Quorum nos perpauca hic et generalia delibavimus ; rei autem magnitudo non subcisiva haec tempora, sed annum solidum postularet. Nam quon in cultura animi, et morbis ejus persanandis, tria in con-n siderationem veniunt; eharacteres diversi dispositionum, asen feetus, et remedia. Quemadmodum et in corporibus medin candis proponuntur illa tria ; complexio , sive eonstitution aegri, morbus et curatio. n. Cujus amplissimae tractationis praecellentem adumbrationem videre est in laudato Baconis opere capite III.

DE VITAE CLRA

ARTICULUS I.

De non inferenda sibi morte. Sieut in reliquis naturae praeceptis ita et in hoc de custodienda vita, duae partes distingui debent: pars allirmatina et pars negatina: illa iubemur certo tempore, Ioco, ac ratione media adhibere ad vitae conservationem incolumitatemque necessaria: pars autem negativa hujus praecepti absolute vetat quidquam agere quod nostrae vitae adversetur. De hac tantummodo parto in praesentia disseram; alteram amrmativam in sequentem articulum reservabo. Apud veteres populos orientales, nec non africanos, tum etiam apud Celtas, Graecos, et Romanos opinio invaluerat, qua crederent, sortis animi esse suae vitae curam negligere, et quandoque etiam sibi mortem inferre. Permulti quoque ex antiquis philosophis , et non pauci ex recentioribus hoc salsum dogma de sulci dii honestate rationibus demonstrare conati sunt: quorum nonnulli suae vitas arbitrium homini ab-3oluie datum esse impudentissime assirmarunt; ceteri vero h

53쪽

jusce erroris fautores nonnisi in quadam miserrima vitae hujus calamitate et sub quibusdam eonditionibus licere censuerunt vitae satum anticipare si . Ne autem in hujus erroris refutatione aut falsis suppositis aut alienis quaestionibus veritas involvatur, quaedam ad

quaestionis statum recte determinandum necessario praemittenda sunt. Itaque primum, si quis ex atheismo, satalismo, aliisve erroribus, vel etiam seposita Dei providentia, sulcidii

honestatem demonstrare conetur, cum eo quaesito nobis esso non debet: tum quia errores illos alias explosos supponimus :tum etiam quia in tractatu generali demonstratum est, o thodoxas de anima humana, et de providentia Dei veritates universae moralitatis fundamentum esse. In absurda autem sivo incredulorum sive etiam praescindentium sententia, sicut

cetera crimina, ita etiam sulcidium omni caret turpitudine et culpa, plerumque stultitiae ac furoris nomine notari posset, aliquando commiseratione et fortasse etiam laude dignum videbitur : positis autem his veritatibus, sulcidium naturae lege proscriptum esse assirmamus. Suicidium inquam proprio dictum. Etenim accurate distinguendum est sulcidium directe et eae intentione illatum, a suicidio indiseelo; scilicet ab ea morte , quae ex quadam nostra actione vel omissione , sed praeter sulcidii intentionem sequatur : utpote in naufragiosi tabulam filius sorte nactus eam parenti suo relinqueret et in maris aestu etagium aliud frustra quaerens periret: vel si miles ab hostibus circumventus maluerit sortiter pugnando perire, quam stationem ab imperatore sibi datam relinquere :hi profecto sulcidii crimine rei minime censendi essent, cum non in odium suae Yitae, sed vel ob parentis, vel ob patriae amorem praeter autem sulcidii intentionem mortem oppetiverint. Quando autem suae vitae discrimen subire liceat, vel tamquam illustre facinus suadeatur, vel etiam lege naturali

ij Haec omnia locupletissime illustrata videre est in opere cui titulus Istoria eritiea e Alosossea deι suieidio ragionato di Agatoplato γο-

magian .

54쪽

omnino jubeatur, alia quaestio est in sequenti articulo examinanda. Qui vero vitae hujus aerumnas perosus sive inedia ut Pomponius Atticus, sive veneno ut Hannibal, si vo se ro ut Cato et Lucretia, seu quoquo alio modo mortem sibi ex proposito consciverit, is verum sulci dii crimen et immane facinus perpatraverit : nisi sorte Dei Venia, et numen inte cesserit. Etenim si cum Deus jubet, seque jubere sine ullisu ambagibus intimat, quis unquam obedientiam in crimens vocet P Qui ergo audit, non licere se occidere, faciat, sis jubeat cujus non licet jussa contemnere. Tantummodo vi-v deat , utrum divina jussio nullo nutet incerto u D. Augustinus I. 1. de civ. Dci c. 26. Scilicet expressa Dei revelatio necessaria eSt, ut certi esse possimus do voluntate Dei sulcidium jubentis vel suadentis, neque omnino susticit , ut quidam praestantissimi philosophi putant, ejus venia per rationem investigata et praesumpta. Itaque thesis nostra hiseo

verbis circumscripta est. Nunquam licet absque speciali Dei revelatione mortem sibi ex proposito et directe inferre. Et re quidem vera, unica et suprema rerum Omnium, ideoque existentiae et conservationis nostrae causa et ratio nonnisi Deus est: supremum ergo absolutumque vitae nostrae

dominium unius Dei est. Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem Deuter. XXXII. 39.) Hujus autem divinae proprietatis depositum et administratio tantum nobis tradita

est. Iam vero quaenam concreditae administrationis conditiones et jura a supremo Domino sanciantur, ea per naturae legem omnibus apertissime patent. Ipse enim naturales vitaeterminos unicuique constituit; atque aeterna ejus lege sancitum est, ut homo ultimum suum finem in altera vita adipiscatur; dummodo convenienter hic naturae suae vivat, justitiam nempe , honestatem, pietatem , uno Verbo virtutem colat. Haec naturae humanae essentialis et immutabilis lex

est e hae depositis ac muneris hujus administrandi conditi nes et leges constitutae. Itaque quisquis hujus vitae calami-

55쪽

tatibus, insoriuniis, vel quacunque de causa exagitatus sua libera electione violentas in se manus inseri , is supremum Dei dominium usurpat, naturae cursum ab co praestitutum abrumpit, ac munus et depositum a Deo assignatum turpi ter deserit, ac disperdit. Dei igitur juribus et ordinationi perduellis et iniquissimus dicendus omnino est. Tanta est hujus argumenti vis et evidentia, quae cuilibet, nisi desipiat, ultro se prodit, ut id ipsum omni aetate contra sulcidii fautores a summis philosophis propositum videamus et sub diversis imaginibus expressum: alii enim sui-eidas comparant militibus, qui stationem ab Imperatore assignatam relinquunt; alii servis, qui famulatum praestaro detrectant; alii depositario infideli, qui rem suae fidei commissam disperdit: atque his similibus. v Injussu Imperatoris si desti, Dei) de praesidio et statione vitae non esse discedendum nriebat Potthagoras Apud Stanldum l. II. epig. 56.ὶ et Socrates apud Platonem in Phaedonet u Id mihi, o Cebes, i, linquiebat recte diei videtur, Deum quidem curam haberon nostri: nos vero homines unam quamdam ex possessionin bus esse deorum, Nonne igitur et tu, si quod ex mancis piis tuis seipsum perimeret, irascereris illi, et si potestan tem haberes poena quadam assiceres n Plato autem sitem in Phoedone In custodia quadam positi sumus, neque

is decet quemquam ex ea seipsum Solvere, neque auferre 13,

Sed praeclarissime Tullius I De Repub. I. 6. Cum enim. P.Seipio in somnio aeceperit veram vitam nonnisi in coelis esse. ii Quaeso pater sanctissime atque optime ait , quoniam is haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror inu terris, quin hinc ad vos venire propero P Non est ita, in-n quit ille nisi Deus is, cuius hoc templum est omne, quod is conspicis, istis te eorporis custodiis liberaverit, huc tibin aditus patere non potest. Homines enim sunt hac Iego ge-n nerati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templon medium vides, quae terra dicitur . . . Quare et tibi, Pum,i bli, et piis omnibus retinendus est animus in custodia

56쪽

u corporis: nec injussu eius, a quo ille est vobis datus,

. hominum vita migrandum est, ne munus humanum assi-n gnatum a Deo defugisse videamini. Sed sic Scipio, ut avusu hic tuus, ut ego qui te genui, justitiam cole, et pietatem . . .

n ea vita via est in coelum n.

Itaque ex iure dominii in hominum vitam unius Dei proprio, et ex ejusdem divinae hujus proprietatis destinatione et ordinatione evidentissime patet, sulcidiuin quibusvis temporis rerumque vicissitudinibus perduellionis crimen esse contra mundi Dominum et Legislatorem illatum, Ceterum hoc ipsum argumentum evolvi et illustrari potest ex triplici re latione, quam juxta Dei consilium in hominum vitam et cum ipso Deo, et nobiscum, et cum reliquis hominibus habemus. Sui cida enim non solum Dei jura directo laedit supremam ejus potestatem sibi arrogando, concrediti muneris adminia strationem perdendo, deque ejus ope et providentia desperando, atque Deum ipsum tamquam insensissimum tyrannum impie aversando: verum et sulpsius, et societatis iura dementi et iniqua prodigalitato subvertit. Stultus, iniquus, et crudelis in se ipsum sulcida est. Etenim cum vita ceteraque jura singulis Dei voluntate tributa sint, et sub legis naturao tutela posita; cuique certe obligatio est ea sancte servandi, et in eum finem utendi liuendi, ad quem Optimus illo parens largitus est: quare qui ea stulte in suam miseriam perdit, is cum sibi inimicus tum violatae legis universi ipso sacto reus

constituitur.

Nos autem non nobis solis nati sumus; sed parentibus, filiis, amicis, ceterisque juvandis. Iam vero si immane est sae cinus aliorum vitam auferre quia societatis legem conculcat,

singulorum iura iniquissime laedit, publicam tranquillitatem

Perturbat, et membrum, quod communi utilitati inservire debet, abscindit: eadem profecto ratione sociali legi a Deo sancitae sulcidium directe adversari dicendum est. Quae cum ita sint, permultae adversariorum objectiones Vanissimae apparent; neque ulla indigent amplius resutati

57쪽

ne, utpote ea impudentissimi auctoris epistolarum persiearum entis, vitam esse beneficium ac donum nobis concessum , quod si gravo fiat, renuntiari ac reddi possit. Enim vero ex demonstratis patet, vitae nostrae nonnisi depositum et administrationem concessam nobis esse cum iure utendi Duendi ejus fructibus, ac promerendi persectam selicitatem: vitae autem et mortis potestatem ac dominium penes Deum plenissime permanere. Ineptissima quoque inde apparet ejusdem auctoris ratiocinatio, dum ait. v Numquid providentiae omis dinem violaverim, si materiae modificationem immutem, i, et globum ex rotundo quadratum laciam p Quando e comn pore mens mea soluta suerit, nihil detrimenti inde capietu orbis universi ordo et dispositio: ubi corpus meum aliami, induerit formam, non minus sublimis erit anima v. Hoc quidem loco, ut cuique perspicuum est, ordo phJsleu cum morali confunditur. Nec sulcidium sane, nec homicidium, nec flagitiosissima quaeque crimina phJsicas leges perturbant; m

ratem autem certe conculcant. Itidem ceterae omnes dissicultates per se corruunt, quae vel falso laborant supposito, utpote quae ex atheismi. materialismi, satalismi, aut me tempu-ehosis erroribus derivantur: vel quae ignorant elenchum confundentes sulcidium proprie dictum directe illatum, cum morte, quam praeter intentionem oppetamus: quemadmodum est stultissima illa Barbeyracii criminatio contra quosdam Ecclesiae Patres quasi sulci dii errorem docuerint, Iustinum scilicet, qui si in commemorat quosdam christianos qui mam Urii desiderio flagrantes sese fidei perseeutoribus sponte olferebant , et C3prianum De exhori. mart3r.ὶ qui do martyrii palma asserit. u Amplectenda res est et optanda et omnibus B postulationum nostrarum precibus expetenda n. Atque ita porro. Scit apage ineptias. Praetermissis itaque iis omnibus objectionibus vel incredulorum, vel ceterorum aliorum a quaestionis statu reee- 1ὶ Apologia 2. e. 4. i. 12. Iustinus autem sui eidium direete illatum

voluntati eontrarium esse expresse docet. Duiligod by Corale

58쪽

dentium ; unum tantum accuratiorem disquisitionem postulat, quod multos praestantissimos philosophos vel dubios, vela veritate aberrantes secit. Scilicet , certum exploratumque est cuique sanae mentis philosopho, sulcidi iam directo et ex proposito illatum lego naturali omnino prohiberi: sed quaeritur, utrum aliquo in casu censeri possit, Deum hanc naturae legem dispensare. Existimant enim , Deum naturae voce impunitatem moriendi sacere, cum in maximis vitae calamitatibus et aerumnis versemur. Ita ex. gr. Tullius Disp. Τusc. l. 1.) ii Vetat dominans illo in nobis Deus injussu hincia nos suo demigrare. Cum vero causam justam ipse Deus deii derit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis; naei, ille, medius fidius, vir sapiens laetus ex his tenebris in lu-n cem excesserit illam: nec tamen vincula carceris ruperit,n leges enim vetant); sed tamquam a Magistratu, aut alin qua potestato legitima, sic a Deo vocatus exierit n. Iamvero animadverto, omnes causas hujusmodi, quas e fingere possunt, ad duo tantum capita reducuntur; vel ad mala physica, vel ad mala moralia. Examinemus igitur an in aliquo saltem casu hae causae tales sint, quae Dei veniam, aut jussionem do morte sibi inserenda demonstrent. Et quoad mala physica riunt: tantae aliquando incidunt rerum adversitates quae in abyssum miseriarum nos demergunt, ut nusquam spes ulla evadendi effulgeat; tunc ergo desiderium selicitatis ab ipso Deo nobis inditum recte nos admonet, mortem unicum remedium esse malorum. Huic dissicultati cum distinctione respondeo: in salso incredulorum, et praesci dentium Ustemato desiderium selicitatis sulcidium persuadet, transeat; in vero ordinis naturalis systemate, quod cum suturavita necessario conjungitur, nego. In primis autem non tam

lacile concedendum est si res per se, et sino passionis tumultu considereturin etiam in salso eorum s3stemate qui cabeulum bonorum et malorum in hac vita circumscribunt, desiderium selicitatis sulcidium persuadere. v Etenim inserre' sibi mortem recte aiebat D. Thomas 2. 2. q. 69. a. 4. ad 2.

59쪽

u ad alias hujus vitae miserias evitandas est majus malumn assumere ad minoris mali vitationem, quod etiam indu-u bitanter est contra rationem ii. Porro mala physica vel talia sunt quae aliis intellectualibus, et phrsicis bonis compensantur; vel si gravissima, non admodum duratura; Spes autem et tranquillitas nunquam sortem virum deserit, quem si fra-etus illabatur orbis, inquiebat Horatius ut ut epicurae , -- pavidum ferient ruinae. Quare hujus insandi lacinoris causa a vero phrenesis morbo repetenda est. Cum enim quidam veh menti animi perturbatione et viva imaginationis vi perculsus in alicujus objecti idea defixus inhaeret, paullatim omnes animi facultates in id assumuntur, praeter quod, nihil eum amplius allicere potest: quo amisso, cetera ei inutilia et intolerabilia videntur. Itaque aut illico in desperationem et furorem proruit; aut si minus ardens natura sit, et melancholiae morbo laboret, diutius in suo corde machinatur sui ipsius caedem quousque perficiat. Ceterum in s1stemate epicuraeo cum privata utilitas hujusce vitae non abstracte sed concrete dimetienda sit, scilicet ex gustu et opinatione cujusque; hinc nullum argumentum in eum valere potest, qui dum ad interitum ruit v luntarium dicit. Mihi sic usus est, tibi quod opus est faeto face. Terentius Eautontim. Praesertim cum si quidam e. g. in te-

terrimo inclusus carcere pro certo habeat, Se post longas et miserrimas aerumnas aut fame consciendum, aut igni cremandum, aut alio quodam ignominioso, et atrocissimo modo diutius excruciandum, et dicat; malo e. g. aspidis morsu mortem

placidissimo obire, vel carbonis fossilis sumo in meo lectulo vino inebriatum sensim sine sensu perire, quam talia pati;

quid quaeso incredulo haec dicenti respondeas Nisi ejus linpietatem tollere studeas, nihil unquam proficies iij.

1ὶ celebris suis in Asriea Aeademia eo morientium vide Agato

60쪽

Quare objectionem hanc ab incredulis et praescindentiabus lactam prorsus omittimus: et cum iis tantum philos phis hic agimus, qui et concedunt, sulcidium naturae lego prohiberi, et veram hominis solicitatem nonnisi in altera vita positam esse latentur. Iam vero desiderium felicitatis juxta

has veritates recte consideratum nunquam persuadere potest sulcidium. Etenim si homines sunt hac lege generati, ut justitiam colant et pietatem, eaque vita tantum via sit in coelum

ut ipse Tullius aiebat profecto recta ratio sicut in rebus ad voluntatem nostram fluentibus, justitiam, modestiam, temperantiam suadet; ita in adversis patientiam et in Dei ope fiduciam: hac sane ratione verae selicitatis jus et spes nunquam hominem deserit; et quo graviora quis sorti animo patitur,

eo magis illa augetur. Atque ut nervosius argumentum eonficiam: dico. Cum ex suicidium vetans certa sit, necesse est eerto demonstretur dispensatio hujus legis in quodam casu a Deo facta. Atqui nunquam, nisi expressa Dei revelatione, id certo demonstrari potest. Enim vero repugnantia, quam in maximis ca-- lamitatibus perserendis sentit homo, non demonstrat Dei v cem , quae sine ullis ambagibus revocet eum a pugna, aut imperet, ut ab hujus vitae miseriis effugiat; secus enim quoties graves dissicultates et incommoda humanae sensibilitati repugnantia superari debeant ad justitiam, honestatemque colendam, toties dicendus esset Deus suae legis obligationem homini relaxare, et crimina omnia permittere, aut imperare. Itaque ut recta felicitatis computatio legis hujus cessationem, seu dispensationem certo significet, demonstrari deberet, hujus vitae miserias aequo animo tolerare peccatum esse; quia nonnisi in hoc casu suicidium esset medium ad veram selicitatem adipiscendam. Tantum vero abest ut id peccatum sit, quin potius omnibus philosophis contrarium certum perspectumque est. In quo enim consistit patientia, et sortitudo

animi P nonne ait idem Tullius Lib. 1. de oss. c. 20. : M

s iis animus et magnus ... in rerum externarum despicien-

SEARCH

MENU NAVIGATION