장음표시 사용
21쪽
animus , ac firma Voluptas est . Hoc unum ergo mihi propositum est, videlicet ostendere, ab iis Decretis reapse deflexisse ac deflectere, qui pro Sanguinario Volo, aut olim, aut nunc propugnant quippe abutentes silentio eontrariae parti indicto , licere lartasse sibi putant quidquid volunt, quasi Romani Pontifices, dum piae sententiae favent, licentiam quoque tribuerint quidlibet superaddendi, neminique futurum fas sit contra haec superaddita hiscere, vel quum a veritate & rectitudine doctrinae Catholicae aberrare creduntur. Exemplum dabo, quod postea fusus infra reccurret. Theologis quibusdam parum visum suit docere, Virginem Sanctissimam ab Originali Cuia pa, singulari inter filios Adam privilegio, praeservatam fuisse , quod sane laudandum est , illam etiam a Debito ejusdem Culpae immunem
suisse contenderunt, quod hanc sententiam gloriosiorem Virgini censerent . At gravior , meliorque Theologorum chorus adversus Opinionem istam incaluit, eamque nonnulli gravi etiam nota inusserunt. Ita superadditum est sententiae de Immaculata Virginis Conceptione Votum de ipsa tuenda, vel Sanguine effuso, quod hisce verbis ego antea indicaram Libro Secundo, Capite Sexto, de Ingeniorum Minderatione: Salis quibusdam non fuit, calamo rationibus Immacularam Deiparae Conceprionem tueri: quod procul dubio cum vera Pietate
in Virginem resurratur obsequium. Sacramento videlicet se se obstrinx runt , atque voverunt, se pro huiusmodi opinione tuenda Sanguinem, Vitam daturos, qvcties occaso posceret. Ηeie mihi se obvium e vestigio facit Parthenotimus pag. IO. scribens, non legi in Academiarum foranulis, quas fere omnes refert La-,ius de Conceprione a f. I*I1. particulam tuam Usque ad Sanguinem. Egregie sane. Multas ego illi gratias habeo, quod minime rogatus, rem fassus sit peropportunam ad controversiam hanc dirimendam ;idque Lectores animadvertant velim diligentissime , neque excidere e memoria sinam . Si Academiae , in quibus Theologorum , ac Literatorum hominum potior pars numerari solet , a Voto San. guinario abstinuere , legitime inde argumentari licet , non alia de caussa ab eo abhorruisse doctissimos illos viros , nisi quod il- qius deformitatem ac temeritatem probe sentirent . . in devotione erga Virginem excellant omnes ii Sapientum coetus , nemo neget , nemo sibi non persuadeat. Attamen voverunt ii quidem se tutaturos piam sententiam. Dum autem Sanguine testari illam sugerunt , jam 'satis indicarunt, ultra germanae Pietatis metas sibi videri , Vitam pioque Velle pro illa ponere. Proinde vel ex hoc ipso intelligat Lellor, me in acie non Ilaru contra opinionem per Catholicorum Regna Diqi ir sed by GOoste
22쪽
put Primum. 7nna & Academias placide exceptam, sed contra paucorum persua. Donem , cui si sorte ad Versetur Catholicae Ecclesiae doctrina , obsistendum est, ne morbus propagetur. Quod autem Parthenotimus de tot Academiis liberalissime consessus est , ne ipsum , rogo , pigeat idem perpendere in tot celeberrimi & Sanctissimi Instituti sui Sociis per Italiam, Galliam, Hispaniam , & Germaniam distusis. Nonis, ut reor, credat, aut diffitet, tot viros doctissimos ut alios aliorum ordinum Theologos summe pios praeteream in Pietate erga Deiparam paucis Siculis suis concedere. Tuentur & illi concordi Hudio senten. tiain Immaculatae Conceptioni Virginis faventem, & quantum pol- sunt Devotionem erga ipsam Dei Μatrem tum in se , tum in aliis alunt & augent . Cur vero non & ii Magnanimum Votum emittunt , quo glorioso nomine suum Votum Siculus Theologus exornat Τ Ita me Deus amet', non quod minori affectu in Μariam Sanctissimam ferantur, sed quod majori cura saniorem doctrinam scrutentur, ejusque Voti minime sibi ignoti consectaria perversa agnoscant, & abominentur . Addit Parthenotimus , non deesse , qui Votum de Vita danda concipiant; Equites enim de Calatrava hoc pacto vovent: Iu qua CERTISSIM VERITA tuendo ad honorem tantis Virginis urique ad Mortem decertabimus. Ita Equites Sancti Jacobi Votum edunt Deffendendi
iam publicitus animo ore, Visa oe Morte , juxta uniuscujusque s
xum conditionem. Haec ille, e certis , ut puto , monumentis deprompta adseri . Auctor Histor. Controvers. Conception. nullam de Sanguine effundendo ab iis Equitibus mentionem habet , & fortasse verba illa Visa morte tantum significant in Vita ier in Morte . Praeterea die I 6. Novembris anno Ioa . ut constat e Lib. I. Cap. 8.. Libri, cui titulus Pelermo Diυoto, Auctore Canonico Antonio Μon, Hlore, Viro ex aliis etiam Libris notissimo , Alustrissimus Senatust Panormitanus Immaculatam Conceptionem ves ipso Sam; uine defensurus , ejusque pervigilium jejunio celebrandum Dycepit. Neque segnius, addit Parthenotimus, animi constantiam projessa est pietas Capiatuli Primariae Metropolitanae Ecclesiae Panormisanae anno I 698. in haec verba vovendo.' Ac etiam si opus fuerit , usque ad Sanguinis iamae est ustionem, Dei gratia cooperante, defesuros spondemus Praeterea pergit Parthenotimus : usque ad Sanguinis effusionem , pos emissam progessionem Fidei, vovent, jurantque, quotquot in Canonicorum ejusdem Metropolitanae Ecclesiae numerum referunIur. An ita se res habeat, videat nobile illud Canonicorum Collegium. Equideri apud praelaud tum Mongitorem hoc unum reperio additum Formulae Fidei apud
eos & relliquos consuetae: Insuper ego idem sponte profiteor , σ
23쪽
mo , Beatissimam mrginem Mariam Dei Genitricem absque Origmnalis peccati macula in primo in nri conceptam . Et hane VERITAE TEΜ me non modo numquam impugnaturum sed in privatis etiam eolloquiis , cr publice , oum spirabo , opportune docturum esse πpropugnaturum, juxta Decreta Summorum Pontiscum jam edita , auxdeinceps edenda. Denique subdit Parthenotimus : Ad Sanguinem usque , vel ipso Sanguine , se primaevum Virginis candorem milites defensaturos promiserunt Episcopus Cepsaletanus , Siciliae Regni Praeses ;Dominus Franciscus Gisulfo , pos ipsum Frater Dominus Martianus de Myedin Siciliae Prorex. Expectabam ego gravissimoriam me Iogorum nimbum , qui suo calculo , ac professione , Sanguina rium Votum probassent, suaque auctoritate me ac ceteros ab eo alienos absterrerent. At videant recti rerum aestimatores , quibus Theologis, quibus exemplis nitatur Votum tanti ponderis, quale est profundendae Vitae. Immo quando Equestris Ordinis Viri heic memorantur, 'ui se se hujusmodi Voto obligant, agiturque de militaribus ViriS, inquirendum foret, num ita vovendo eorum animus sit tolerandae dumtaxat mortis pro pia sententia, an etiam inserendae aliis, &in arma ruendi, si quis contra sentiret. Postremum enim hoc quam
topere a recta ratione absonum foret, nemo monitore me indiget , ut inscci peri etat . Interea πheologus ,
ut edicat, quare Iohanetlinus Doria S. R. E. Cardinalis, Archiepiscopus Panormitanus, & Prorex Siciliae, anno Iuer . & Dux de Infantado Siciliae Prorex anno Ioues. & Μartinus de Leon, & Cardenas Archiepiscopus Panormitanus , & Dux de Offuna anno Iosue. &Dux de Ascalona anno I o I. & Franciscus de judice S. R. E. Cardinalis anno IIoa. & Μarchio de Bedmar anno I os. & Dux Sexti anno I Fo7. Siciliae Proreges, quum Votum tuendae Scotisticae Sentem
tiae nuncuparunt, quod eorum verbis conceptum refert ante memo
ratus Μongitor, nullam de fundendo Sanguine pro illa mentionem fecerint . E Pietatis tepore si quisquam reponat, Vix credendum . Verisimilius est, ab eo illos abstinuisse, quod paucorum praedecessorum neque exemplis , neque opinione moverentur . Unum proinde illi piaestitere Votum de tuenda sententia : quod & Academiae prae-sant; at Sanguinem pro Fidei. dumtaxat articulis, si oporteret, fundendum servarunt.
Duplex ergo Votum concipi potest pro tutela Immaculatae Conceptionis Μariae: alterum tenendi ac defendendi sententiam illi faventem, neque contrariam amplectendi aut docendi ; alterum impendendae etiam Vitae in hujus ipsius sententiae patrocinium . Audi nunc Parthenotimum numero X. Hanc, ait, motorum disinctionem Lamis dur
24쪽
Caput Primum . qeus emysii. Eis ori omisso muneri Moderatoris Ingeniorum nescio an congruera possit. At hinc mature distere Lector poterit, an rectum e Theologo noliro sit sperandum judicium , quando in ipsius quaestionis vestibulo caecutientem se prodit. Haec mea prima verba Libro II. Cap. VI. de Ingenior. Moderation. quae repetere juVat , atque opus est. Satis quibusdam non fuit , calamo rationibus Immaculatam Dei parae Conceptionem tueri: quod procul dubio cum vera pietate consonat.
Nescio quid etiam illustrius invenisse sibi sunt visi, quo suum in Virgi.
Mem restarentur obsequium: Sacramento videlicer se se obstrinxerun3, H-que voverunt , se pro hujusmodi opinione tuenda Sanguinem ρο Vitam daturos , quoties occasio posceret . Novitium certe Martyrum genus &c. Quid est ergo quod Parthenotimus ait, me non distinguere , me nouexplicare mentem meam, an pium sit defendendae Virgineae Immunitatis Votum extra mortis periculam λ Si calamo & rationibus tuentes Immaculatam Virginis Conceptionem laudo ; s unice verba mea feruntur in illos, qui Sanguinem se daturos pro eadem Sententia pollicentur, quis continuo non perspiciat, mihi primum vitum minime improbari , alterum vero neque mihi, neque aliis probandum credi P At morem geramus homini quaerenti nodum in scirpo . Itaque dico , Prudenter agere , qui voce & scriptis propugnaturos se vovent senu
tentiam eximentem a Peccato or atra ali Dcti Param; Pruderitius agere,
qui eamdem sententiam tuentur, sed Volo omissio ; Prudentissime denique agere Academias, si pacis caussa tutelae ejutiem sententiae V, tum adjunsunt. Primi commendandi, quod Piae, atque admodum Probabili opinioni studium suum addicunt, in cujus Probabilitate asserenis da non falluntur. Secundi, ut reor, Prudentiores, quod eamdem protegentes sententiam, libertatem ingenii sibi servant, quam multis aut imperium Principum, aut aliae humanae caussae ademerunt . Videlicet nescii, quo inclinaturum aliquando sit judicium definitivum Apostolicae Sedis, & Veritatis super omnia cupidi, quam post acrius & sincerius studium deprehendere aliquando possent in opposita sententia, Pr habili Sc. Ipsa, nolunt ita se se obligare ad patrocinium unius Opini nis, ut integrum sibi non sit, infirmioribus per ectis rationibus in comtrariam squω faciunt meliora edocti Sapientes) deflectere. Demum laudanda maxime Academiarum Prudentia, quod ad Scotisticam sententiam amplectendam ac profitendam se se obstrinxerint, ut ita e Scholis removerentur iurgia & scandala, olim e conflictu utriusque Opini nis progenita e quae caussa etiam Romanae Sedis prudentiam adduxit olim ad eripiendam vocem Thomisticae Sententiae, eamque uni relinquendam Scotisticae. Haec autem nil rei habent cum Voro Sanguinario, quod unum &Lamiodo Pritanio, & praesenti opusculo argumentum scribendi praebuit.
25쪽
Ceterum malo is eruditionis copiam optassem in Theologo Siculo, dum tamquam certum propinat Lemribus suis, Academiam Parisiemsem anno I 346. tam tenaciter triumphis ac sententiae Iohannis Duns Seoti Doctoris subtilissimi adhaesisse, ut se se Volo ac Sacramento obstrinis xerit, ad eam in posterum tuendam , atque .docendam . Academiam, inquit, vovisse, ferunt antiquae tabulae, quas integras refert Radinaudus
Tom. L-28o. anno I 346. Atqui in Decreto , quod idem Ray- naudus adfert, disertis verbis scriptum est, quissionem hanc paucospos annos in sacro Basileens Plenario Concilio agitatam fuisse. Qui ergo ad annum I 346. aut Σ3y6. spectare potuit Facultatis Parisiensis Decretum ΤErrorem hunc etiam erravit wadingus in Annalibus Minorum, quem propterea falsi postulavit Natalis Alexander, ejusdem Facultatis Doctor in Histor. Ecclesiastic. Tom. VII. pag. Iso. ubi ostendit, anno dumta-Kat I497. Academiam Parisiensem primum imperasse alumnis suis Juramentum de tuenda sententia Immaculatae Conceptionis ; neque so-clidis fundamentis niti decantatam illam disputationem ac triumphum Iohannis Scoti, qui etiam non ea, quam Vulgus credit , confidentia sententiam suam proposuit, ac tutatus est , sed eximia moderatione, scribens: Si auctoritati Ecclesiae, vel auctoritati Scripturae non repugnet, vide ur Probabile, quod excellentius ese attribuere Mariae. Paria habet
clesiastic. Tom. XI. ubi de Iohanne Scoto loquitur.
. . Pietatis nomine propugnatum frustra a Parthenotimo ritum Sanguinarium. Vera Pietas cum ceteris Virtutibus 'ingenda.
Inter Dese tumo Excessum posita. Vitii utriusque exempla.
UNicum ergo Votum de Sanguine sundendo pro tutela sententiae st, tuentis Virginem sine labe conceptam, hisce ego verbis aggressus fueram Lib.II. Cap.VI. de Ingenior. Μoderatione : Novitium certe Mamorum genus, quod nusquam Majores nostri somniarunt, numquam potiri nostii, si quidqu- sapiunt, probent . Neque Evangelium , neque ratio recta nos docent, adeo levibus de caussis animam prodigere. Non pro inionibus nostris, sed pro divinitus revelatis, legibusque sanctissimis, profundendus is Sanguis. Hominum enim opiniones tam falsum quam verum complecti possunter hominis partim prudentis es pro incerta spinione quae Disa esse potest, ct certe necessario defendenda non est j v tro jugulum terre carnisci. Ad ista respondet Parthenotimus. pag. Ι 8. Quis
26쪽
' Cisput Secundu gr. II uis umquam somniavit, pro incerta opinione fas esse juguIum ferre Carnifes ρ in mori pro Pietate, quae certo ines actui opinatiso, υι se morituros spondenν pie voventer, c ' majores no stri docuero, er Poserinosyri, dummodo dociles, di fient. Infra addit: Non Marr=ν eles pie υ vens , quia assentitur Immaculatae BeatE Virginis Conceptionι, nec pro ejusdem directa Certitudine, quae nondum es de Fide , morιem onet reto sed pro defensone Sanctitatis Marianae , Virtutem Religionis sapit: Ο' hic es illa Veritas, pro qua moreretiar: Subdit etiam: Viris rutis opus es, mrginem ur a labe immunem venerari , quia pium es , ipse fatente Prisanio. Virtutis opus es, vomere actum Rutilis , ' V
tum servare: Vovete & reddite. Quid ergo impedimento esse pores, Wpro his Virtutis actibus mortem quis Iubeat , MAERTYR nuncuρ rury Vel ipse Pritanius non negat , pro Iehibus sanctissimis fundendum esse Sanguinem. Numquid inter ieges sanctissimas non es, Vnginem venerari Τ Virginem venerari ur Sanctam P exjequi Deo promi fam ven rationem erga eius μι rem p Haec Parthenotimus. Grandia hercle nomina , & quae mentem oculosque feriunt Lectorum: Mori pro defensone Sanctitatis Mariani: mori pro Pietate : mori pro Isirtutis actibus; nemo istis neget gloriosum Martνris nomen . Ita Parthenotimus edicit. Qui leviter dolirinis Theologicis imbutus est , immo & qui
iis operam dilat stima dea e , misi cotisinat , nisi haec sit aula meditatione intenta perpendat, minime intelliget, quam tenebrosa , quam inania sint ista: fortassis etiam , quamquam ab hisce novis Martyrἱ-bus admittendis interna se sentiat formidine absterreri, dubitare tamen primum incipiet, an excipiendi potius sint, quam repellendi. Cura
ego, quantum meae vires ferent, ut nemini sucum faciant merae vinces; & an iure ad quaestionem nostram dirimendam magnifica haec
verba adhibeantur, ut spero, Ostendam.
Et primo Pietatis nobilissimum nomen. quando illud in hanc rem Parthenotimus usurpavit, ne ego quidem refugio; atque illud accipio pro Virtute docente ac reddente cultum debitum Deo, nostro omnium parenti, ejusque beatis Servis. Nam etsi eum cultum praescribere, atque exercere spectet ad Tirtutem Religionis, teste tamen Sancto Tho.
a s post Sanaum Augustinum) 2.2. aestion. Io I. Artic. 3. Pietas, magistra cultus debiti parentibus & patriae, transfertur excellenιius ad Deum, quia Deus excellenter dicitur Pater noster: Promiscue ergo Ibeeat heic mihi nominibus Religionis & Pietatis uti ; sed ita ut praecipue Pietatis vocabulo significare velim eam devoti ac bene affecti animi propensonem, quam vulgaris Lingua appellait Diso etione. Ani--m ad vertendum autem est, Pietatem, reliquarum Virtutum more, in
medio consistere debere ue quippe circum obsident illam quoque duo eX
27쪽
r Σ ' De Superstitione Vitanda, trema vitiosa, nimirum Defectus &. Excessus. Ad haec, ut Pietas diiscenda sit germana Catholici hominis Virtus, necesse est, ut cum maritate , cum ceteris Virtutibus, cum Praeceptis Dei ct Ecesesiae , aris Elissimum foedus ineat, uno Verbo, cum doctrina, quam Catholica Romana Ecclesia, errandi nescia, tradit. Necesse vero super omnia est, ut eam Pruden is ducat , omnium Virtutum futura comes . Si ex
his aliquid desideretur , grandibus quidem buccis nonnulli Pietatem sonabunt, suisque Ritibus aut opinionibus sanctum hoc nomen obtendent; & nihil minus quam Pietas vera ac laudanda in iis occurret. Nam datur etiam Pietas falsa, Pietas imprudens , Pietas supersicialis, & non solida; & quae interdum Pietas creditur. Error est, Temeritas est , Superstitio est, Fanaticismus ac Deliramentum est , sub specie videlicet Pietatis pestis aliqua in Μundum invecta . Haec autem monstra modo ex Ignorantia ac simplicitate nimia prodeunt , modo ex aestu ultra fines exuberante Ingenii, sive Devotionis . Utrumque sane extremum sollicite cavendum vitandumque homini Christiano. Praestabit tamen exemplo aliquo meliori in lumine collocare materiem, alioquin utilissimam, atque ampliorem, quam primo aspectu Videatur , & dignam prae multis aliis , quae justo aliquo Tractatu
' Devotus erga GH Dn Ddmynmn-3-Amor, ac in illum spes, & ad eum preces, quanti sint ponderis, neque utissitatis tantum, sed & necessitatis homini ad coelestia , atque ad perennem in ejus Regno vitam adspiranti , vel tirones Catholicae R
ligionis norunt. Atque utinam nos, ac totus exardesceret Orbis Amore Iesu. Ipse via nobis ad Coelum, ipse propitiatio pro peccatis no stris: per ipsum nobis datur quidquid in Regno Dei habemus, quidquid speramus; & sine ipso nihil boni salutaris, nihil salutis. Quamobrem, qui in hujus amore proficit, praecipuo Christianae Religionis ossicio fungitur, &per tramitem rectum, ad divina ac sublimia contendit . Ac propterea in paucorum mentem suspicio subeat. posse eum hoc beatissimo ac necessario Amore, & cum tanto Pietatis dogmate commisceri aliquem ex Desectu errorem. Attamen & heic ediror occurrere potest atque utinam inter possibilia tantum numeretur) non quod satis amari, satis coli, satis exorari a nobis possit divinus iste Redemptor, sed quod solus a nonnullis ametur interdum atque invocetur. Profecto rarum inter Catholicos invenies, qui Deum Unum & in personis Trinum non fateatur, seque ejus sacro nomine saepe non signet ; & Gloria Patri &c. quotidie etiam non recitet ;haec enim ab ineunte aetate aut a parentibus, aut in Catechssint scho
la didicere . Verum sive quod .excelsum divinae Trinitatis Myst rium
28쪽
Caput Meundum- II ritim pueri nihil intelligentes ebiberint, & doctrinam hancce ad majores annos deducti numquam amplius explicari audiant ; sive quod unum Christum in Eucharistia, sacrisque Imaginibus passim spectent,
Deum vero invisibilem excogitare, aut retinere nesciant; five etiam quod interdum audiant nonnullos ex iis, qui sacra. tradunt, in Coniscionibus , aut in Poenitentiae foro unum fere semper alloqui Christum , & ab eo culparum veniam, & beneficia petere: fieri potest, ut rudis minervae homines , aut sagaces etiam in Seculi rebus, sed incuriosi in divinis, etsi millies quoque Deum aut memorent , aut ab animarum Pastoribus memorari audiant, sub hoc tamen nomine Christum tantummodo concipiant , dc de ipso uno omnia dici arbitrentur. Consequenter etiam fieri potest, ut aliqui unam tantummodo adorent ineffabilis Triadis personam , ad illam unam amore ac precibus strantur, neque unquam cogitent de ejus divino Patre, &Spiritu Sancto, hoc est de Trinitate necessario nobis credenda , atque adoranda . At quis non intelligat , quam insormis & manca , atque aliena a principiis Christianae Religionis esset ejusmodi PietasPSi de salute aeterna hominis Theologi dubitant , aut actum putant, cujus Fides aperte integram Triadem non amplectitur : quid de eo disendum, , qui non integram etiam veneraretur & amaret qui Filium Dei, conlabstantialem qis δε- , ejiasdemquc naturae Cum Patre& Spiritu Sancto, adoraret, aeternum vero illius Patrem, divinitatis principium, & omnium conditorem dc rectorem , minime agnosce
a et, aut numquam recogitaret, numquam coleret, numquam invocaret me est vita aeterna inquit de Patre suo ipse Dominus, Imhannis Cap. XVII. vers. 3. , ut cognoscan3 re solum Deum vertim , quem missi Iesum Christum . Atque in hunc finem potissimum FLlius Dei missus est, ut Patrem suum clarificaret, atque ut Mysterio sacrae Triadis aperto , humanum genus excitaretur ad agnitionem , amorem, & adorationem non Geniti tantum , sed & Ingeniti , &Procedentis. Proinde rite faciunt, qui tum suo exemplo, tum pra
dicatione ita Populum ad amorem sanctissimum Domini nostri Iesu Christi veri Dei, verique Hominis, sollicitant, atque accendunt, ut simul doceant, quam impense amandus quoque & invocandus sit it. lius ineffabilis Pater; ne Christianus, dum unum curat, sibi desit in altero praecipuo sanctae Religionis nostrae officio. Depraedicanda quoque indesnenter spes in divinam Μediatorem Dei & hominum Christum Iesum, a quo omnia, per quem omnia , in quo omnia. Sed ea cautela , ut Populus sibi numquam persuadeat , ignorari ac negligi posse amorem , spem , & confugium ad coelestem ejus P trem , Rd quem nos .eruditura plerasquc suas orationes Ecclesia con
29쪽
vertit, adjecta in fine essicacissima clausula illa, se petere ac spera. re quae petit Per Dominum nosrum Iesum Chrissum I & ad quem ipse divinus Μagister noster nos docuit dirigendam esse caelestem iulam, ac omnium sanctissimam orationem Pater Noser&c. Solemni hoc ritu edocti intelligimus, fundendas saepissime esse preces ad immaculatum illum Agnum , qui peccata Mundi tollit , ac praecipue quum ad ejus Μensam venerabundi accedimus. Sed simul lapissime etiam genua esse flectenda, ac preces deducendas ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, patrem misericordiarum, qui amore unigeniati & consubstantialis Filii sui, hominis pro nobis facti, nos adoptavit in sortem filiorum Dei, illiusque meritis gratiam omnem in nos
est effusurus . Saepissime etiam adorandum atque invocandum: omni- otentem Deum, quo nomine tres beatissimae Triadis personas inteuigemus . Heic neminem e doctis peccare in Pietatem ex Defectu puto; at potest Populus non satis eruditus. ' ' .
Contra, obnoxia quoque Excessibus est ipsa Pietas, nisi doctrinam Ecclesiae Catholicae diligenter vestiget, & prae oculis habeat. Dogma Catholicum est , justum & laudabilem esse honorem Sanctis exhibitum, & quum fert occasio, cultum eis impendere iubemur , & ne Sare crimen foret; cultum, inquam, Duliae Beatis illis Dei Servis,
quoque pro nobis implorare opem ac intercessionem apud Deum, &- bonum , & uuie est , ut decrevit sacrosancta Synodus Tridentina . Quapropter laudanda Devotio & Pietas erga illos , suadenda quoque omnibus eorum invocatio; nam si veli piorum viventium precibus nos commendare & licet &prodest; quanto plus licebit ac proderit praesidium apud Deum petere ab iis, qui ad illius aulam jam
adsciti , ejus gratia ac beneficentia mirum in modum i fruuntur , &quam Caritatem in terris coluerunt , Ionge uberius in coelis exedicent λ Μaxime vero & amore & veneratione digna beatissima Redemptoris nostri Μater, quam gratia novimus plenam, & cui magna fecit stii Potens es , uti divina Scriptura testatur . Μater Dei est :quale majus elogium proferas λ & in amanda & honoranda illa quis e Christi Fidelibus non certet Τ Eam quoque orare filiali affectu, ut pro nobis Deum exoret; utilissimum & decentissimum est, quum plura per ejus intercessionem ac merita , Filii sui meritis conjuncia , nobis beneficia a Deo speranda sint, quam e reliquorum Sanctorum
precibus. Anathema sit cuicumque Devotionem ac Pietatem Veram
erga Dei param & Sanctos improbanti sive minuenti . Veram dixi ὁ potest enim & haec ipsa Devotio erga illam ceterosque Sanctos eX cedere fines ab Ecclesia statutos, & in Superstitionem etiam dilabi. ERDisiligod by COOste
30쪽
Ciaput Secundum. Is Ea de caussa Honor Reginae , judicium diligit, ajebat Sanctus Rernardus Epistola I 74. significaturus iudicio utendum esse ac modo vel in ipsa Virgine honoranda; & celebratum illud antiquorum Ne suid Nimis , locum in ejus quoque .icultu esse habiturum . Certe Bernaris dum in honore ac amore Virginis sanctissimae frigidum ac segnem nemo appellabit . Atque huc respiciens Theophylus Ramaudus vix doctissimus Diptych. Μarian. Caul. 2. in nonnullis damnavit at
quem Deiparae amorem intemperatum, ac minime probaodum. Subditi; hanc erga Sanctos intemperantiam amoris. o' honoris , vigere. mraxime
erga Deiparam in iis . qui iliam non secundum Scientiam diligunt στMunt . Quam sententiam atque censuram ille confirmat auctoritate
Petri Cellensis, Sanctorum Anselmi, Bernardi, Epiphanii , ac ali rum , quorum verba repetere in praesentia nihil attinet. Itaque cum Ecclesia dicimus, colendos esse Sanctos , potissimum vero peculiari honore & amore prosequendam Deiparam singulari Dei privilegio supra reliquos Sanctos, & supra Angelos ipsos exaltatam tum dignitate tum sanctita . Sed & ipsa Ecclesia cavendum docet, ne huc se ingerat error, sive ex . ignorantia, sive ex intemperanti Devotionis ardore, sive te novitatis desiderio, ne alias pejores causi s com memorem. Si quis enim sibi, aut aliis , exempli caussa , . persuade
ret , devotionem solam erga SanΩum aliqMem , ac Praecipue erga
Christi Matrem , tanti futuram vigoris , ut de evitanda subitanea morte, aut morte in peccatis, aut de Infernis paenis minime, sube- undis, firmam cautionem praebeat: errabit . prosecto ultra limites Pietas temeraria excurret . Gravius etiam a Vera Pietate. deflecteret, si hanc fiduciam in superficiali quadam devotione coostituet, qualis esset diurna aliquot precum recitatio , labiis tantum persolu--ta, dum interim in. flagitiis vivit. certamque nihilo secius sibi spom. det in coelis sedem . . Errabit qu0tiescumque honores De d bitos improvide . Sanctis , ipsiquet Deiparae impendat 3 errabit, qui
nulla posse nisi per eos , R in primis per Virginem Sanctissimam
impetrari a . Deo i beneficia doceat , aut credat ό errabit , qui claudi-ibus . immodicis Sanctos oneret , eosque Deo pares facere videatur. . Plura alia praetereo . At haec improbat, haec damnat Catholica Ec- .clesia. Habemus, quid illa statuerit ide Sanctorum Invocatione. Ad hanc normam exigenda hostra devotio, R invocatio, laudes eo- ' rum ; neque . sinendum, ut affectus pius exorbitet , aut opiniones ab ea discordes invehantur, sive nutriantur. Certe sacrum Tridentinum Concilium Sessione XXV. postquam mandavit, ut Fideles diligenter instruantur de Sanctorum intercessione , . invocatione , Reliquiarum son re, o tegitimo Mugm- .fu, . quorum omninm. germanam proponit