Antonii Lampridii De superstitione vitanda, siue censura voti sanguinarii in honorem Immaculatæ Conceptionis Deiparæ emissi, a Lamindo Pritanio antea oppugnati, atque a Candido Parthenotimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1740년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

1 6 De Supersitione Vitanda ,

Videat ergo Pathenotimus, an rem certam nobis propinet, dum Iicere putat Carthusano, vel in casu certi & extremi periculi vitae, abstinere a carnibus . Quod plus est , Gersonius ipse, qui in calce opusculi De non esu carnium apud Corrhusenses Tom. II. Oper. pag. 1 . inclinare videtur in sententiam affrmativam, in Libello tamen Regulari Μoral. Tom. III. pag. 9 . diserte scribit e Vorum Carthusem se do non esu carnium.VGum insuper aliorum Religiosorum de multis obsemationibus duris, alias licitis I Votum denique particularium pei sonarum de cenis cibis non edendis in aeternum, in certis casbus necessitatis extremae, probabiliter, si Vota faec tenerentur , imminentis , DEBENT ΙΜΜ ARI. Non enim licet alium contra Dei Praeceptum occidere; quanto minus se ipsum P Secludimus ramen in omnibus scandalum pustiorum . Immo Aucior idem in praelaudato ipso Op sculo De non esu Conclusionem secundam ita efformat, ut licere neget Carthusiano in extrema cibi necessitate posito, a carnibus abstinere, si nihil aliud sibi offeratur ad vescendum, quam carnes. Qua re in hanc ille sententiam concesserit, reserae juvat o Lectoresque r. go , ut attente hoc animadvertant . Si diceret aliquis ita is subdit ) quis potius eligere habebis mori fame ; dicere eumdem oportebir ex consequenti, quod in se ipsum manus injiciet, s suimet eriι occi-

pavisi , occidisti . Nec ad se minus , quam ad alios Praeceptum hoc extenditur . Praeterea Consuetudo aut Constitutio generalis Ecclesi de non comedendo carnes in die Veneris , non obligaret ad sui observationem in casibus prioribus eraremae necessitatis P immo nec excusaret alia quem ab homicidio, qui quum posset salvare vitam per esum carnium, se, vel alium mori spontanee permitteret abstinendo'. secludendo tamen semper casum grandis scandali in Fide, de quo dicetur postea . Porro de Votis idem es argumentum . EF autem fundamentum radicate prinsectae rationis in foc, quoniam a Lege Divina nulla Lex aut obligatio pure humana potess abfisere, aut excipere , veι instituere , quod non obsersetur. Sed haec es Lex Divina: Non occides, Deuteron.XX. I 3. a qua Lege non legitur per aliquod aliud divinum ius ficta emceptio , ita ut pro observatione Constitutionis aut Osuetudinis pure humanae supervenientis, eam tra gredi liceret , o se mori sinere fassi t. Alia addit Gersonius, apud eum legenda, quae praetereo, quum haec satis sint ad infirmandam eorum opinionem , qui contrarium sentiunt . Atque haec diligenter adnotanda , utpote magni ponderis ad controveruam dirimendam, quae inter Parthenotimum & me agitur. Eo in loco Gersonius objeltionem sibi opponit, nec solvit; curabo ego pro viribus infra, ut ei faciam satis.

42쪽

Caput Tertium. 27

Qtiario addit Parthenotimus pag. 8 I. Captus a Barbaris Elpheetis Cantuariae Discopus noluit, appenso inerati litro, vitam redimere. eis

sui a Barbaris est. Hinc suborta dubitatio, an E pbetus martyr esset . Martyrem non esse , contendit Lansrancus Cantuariensis & ipse postea Archiepiscopus, & vir doctissimus in eo quidem nomine , quod immoderatum Utrum negasset. E con rario Martyrem eam ob caussam esse,

tutius es Divus Aselmus , quia pro iusilia Elphegus dicitur occubuisse : dum, ne latrones ditaret, suas deglubere noluit oves. Nec ullas comparuit Pritanius, qui Diυi Anselmi Opinionem supersitionis aces.saret. Nullus sane prodiit, neque prodibit Pritanius, qui Sancto El. phego Martyrii gloriam neget , aut Sancti Anselmi justae sententiae adversetur . Sed prodibit quidem contra Parthenotimum , undique conradentem laudanda & sancta exempla, ut opinionem suam minime laudandam incautis gratam essiciat. Accipe Ead meri verba in Vita Sancti Anselmi Lib. I. Ajebat Beatus Lansrancus , ab inimicis Dei Paganir factam Elphego potestatem se redimendi I ar immensam pro hac ab eo pecuniam expetiisse , quam quia nullo pacto poterat babere , nisi somines suos eorum pecunia Doliaret , o nonnullos forsitan invisae

mendicitati subjugaret, elegit vitam perdere , quam eam tali modo custodire. Tum Anselmus ita νespondi. Palam es, quod is , qui ne love quidem contra Deum peccatum admistat . mori non dubitat ; multo

maxime mori non dubitaret , priusquam aliquo gravi peccato Deum e .cerbaret. Et revera gravius peccatum videtur esse, Christum negare, quam quemlibet terrenum Damisum , pro redemptione visae suae , bomines suos per ablationem pecuniae illorum ad modicum graυare. Sed hoc, quod minus es, Elphegus noluit facere. Multo igitur minus Chri- sum negarer , s vesana msnus eum ad soc mortem intentando conis

stringeret. Unde darών intelligi, miram pectus ejus justriam possedisse, quando vitam suam malui in , quam spreta Caritate proximorsuos scandalinare. Nec immerito , ut reor , inter inrores computatur, qui pro tanta justitio mortem sponte sustinuisse veraciter praediacatur. Addit Ead merus, causam necis Beati Esegi non illam solam , sed aliam fuisse ista antiquiorem . Nam non ideo tantum quia se pecunia redimere noluit, sed etiam , quia Paganis persecutoribus suis , Ciυitalem Cantuariam , o Ecclesiam Chrisi in ea sitam concremauribus, Cive que suos arroci morte necantibus , Chrsiana libertate Ob-ssere, eosque a sua insidelitate convertere nisus es, ab eis captus, di crudeli exanimatione es occisus . Et prosecto haec potior caussa , immo germana, reserendi inter veros Μartyres Elphegi. Sed consistamus in unica Sancti Anselmi ratiocinatione. Supponit ac praemit tit, Elphegum Peccati reum fuisse futurum , si redemptionem suam D a tam Diqitigod by Cooste

43쪽

: I De Supersitione Vitanda,

tam gravi suorum hominum incommodo procurasset; ue Scanda- Itim adfuturum , si tam caro emisset sui corporis liberationem . Hoc autem etsi non tam grave Peccatum fuisset, quam Christum negare, Peccatum tamen esse non desiisset . Atqui Christianae Legis dogma est, mortem potius subeundam, Peccato vel levi in ruum com

sentire Ergo recte inferebat Anselmus , Elphegum sancte elegisse mortem , & pro tanta justitia sanctissime vitam sibi eripi passum

fuisse . Accedat nunc Parthenotimus , & quaeso dicat, num Peccarum sit non credere immunem ab omni macula Conceptionem Μaxiae 8 Exploratum est, inquiet, ut puto , inter Catholicos , nullum heic occurrere Peccatum Immo si quisquam sorte contenderet , t cum heic esse Peccato , stiat se anathemate constrictum, quo Romani Pontifices percellunt quemcumque assirmantem , Haerem au Pec- eari reos esse, qui Μariam credunt cum Labe Originali conceptam ..Frustra igitur hujusmodi exemplo Sanguinarium Votum, nimium ab eo diversum, cohonestari posse confiditia Quinto Parthenotimus pag. 98- ait : Velit nolit Lamindas , cum

Theologis necesse est consentiat , quod extra Fidei aleam licitum μ nere, se occidi , ni velit damnare Militem , qui ne a satione d scedat , ab hosium manipulo perimatur . Ni velit chrisianum frenuumque pectus criminari, AEuod ut pse assectis inserviat , i a con a-gione necetur . Infra addit et Tures perfusa tum ne C risiana Theologia saluit, quod in carcerem , maxime issum, redeat, qui jurarit, se illuc rediturum , suamquam esset ibi occidendus . Quod est ad inservientes amore Dei pestilentia insectis , immo quod est ad quoscumque alios ,. qui eadem Caritate ducti , Proximo aut aegrotanti aut periclitanti opem ferunt, ut ei salutem Animae procurent , immo interdum & Corporis, uti in Nosocomiis accidit: Dogma Fidei est , eis in tam laudabili Christianae Caritatis exercitio morientibus ingens in Coelis paratum esse praemium. Rectissime quippe Μinus Bonum , idest corporalis Vita nostra impenditur , ut Proximo nostro inde Certum ac Μajus Bonum obveniat. Quo tamen in ministerio summe pio Prudentia quoque est adhibenda; scili et tam generosis Christianis Caritate ferventibus licite & quantum fieri potest, custodienda est propria vita ac salus , tum. ut Caritati , quam quisque habere debet erga se ipsum , satisfiat , tum etiam ut reliquis indigentibus idem subsidium conferri diutius possit Ad Μilitem verta quod attinet , eligentem in excubiis sibi demandatis mori ,. non ille tantum , sed & ceteri milites in bello regulariter se licite exponunt cello vitae discrimini , immo quoties occasio se exhibet , se se exponere debent , sive ex pacto licite inito cum

44쪽

Caput .rtum. 2 9 Principe legitimo, sive quia id exigio conservatio Reipublicae , quae

Certum ac Praestantius Bonum est , quam Vita privati hominis . Exemplum Vero carcerem repetentis , in quem se rediturum jur, mento pollicitus fuerat , etiamsi esset ibi occidendus , ad regulam sit pra notatam reserendum est a nempe eligendam esse mortem , ne

in Deum peccemus . Iusjurandum quippe juste interpositum fraudari sine injuria Dei in illo casu non potest . Publica fides praeterea humani commercii Certissimum Bonum est , immo ejus pretii, ut anteponenda sit illius ccmservatio conservationi Uitae. Quare non solum redire in carcerem tunc licet, sed opus est et , qui rediturum se juravit; ipsumque redire, & mortem tolerare, si ita casus ferat, Uirtutis opus est appellandum. Atque hactenus exempla a Parthen timo adhibita, quibus honestari Votum Sanguinarium posse, ille subi persuadebat. Verum quam inani successu , jam partim intelleximus, dc partim infra intelligemus

CAPUT IV.

Ut Vita prudenter detur, pro Bona Maiori , ct aeque Certo

danda es. Exempla mortis imprudenter electae . Tenuitas pii operis consideranda , nc contra lages Prudentiae quisquam in mortem incurrat.

R EguIam posuimus , videlicet ad hoc ut Prudenter homo pretim

sum Uitae corporalis depositum sibi eripiendum aliis onerat , cum laude apud homines , & merito apud Deum , aut saltem sine Peccato, duo concurrere debere. Alterum, ut Bonum, quod per mortem Corporis appetimus, sive servatum volumus, sit aeque Certum a que ipsius Vitae nostrae conservatio. Alterum, ut sit --s ac Praestam rius Bonum, quam conservatio ejusdem Vitae. Si enim agitur de Bono dumtaxat pari, cujusmodi soret, Vitam suam dare, ne alter propria pr- etur , tunc disputationes multae incurrere possunt, quas delibare nihil in praesentia resere.Ex hac autem Regula fluit consequenter altera: Videlicet, tunc Temere ac Imprudenter,idest sine laude ac mei ito,immo non sine Peccato,exponiVitam nostram certae ueci,quoties Bonum peream expetitum, sive servandum,st leve ac Minus,quam Bonum ipsius Vitae,aut non sit aeque Certum , atque est ejusdem Vitae conservatio. Tanti enim ex institutione Naturae,atque ex ipsius Dei praecepto, facienda est Uita nostra singens fine Bonum nobis a Deo commodatum) ut illam abjicere, nosque ultro mortem subire pro leviori ac Mnori Bono, aut error non serendus, aut crimen etiam Diuitiaco by Cooste

45쪽

; o De Supersitione Vitandis,

etiam si . Idque in operibus ipsis Pietatis ac Religionis locum habet, in quorum consideratione constrictam nunc Volo orationem meam.

Nimirum opera dantur, quae certissime ad Pietatem spectant , & nia hilominus ejus non sunt ponderis , ut fas sit, aut laudabile sit , Vitam potius exponere gladio, quam illa omittere , dummodo tamen contemptus Religionis, & grave Scandalum inde absit. Nulla dubitatio est, quin sancta sit oratio Angelica , sive Me Maria , & sancta precandi formula Rofarium sanetissimae Virginis; certissimum quoque est , piam & sanctam rem esse Orationis illius , atque Rosarii recitationem ex devotione factam . Finge tibi Tyrannum , aut furiosum quemquam, comminantem ense exerto mortem recitanti, ni

cesset, & cessare nolentem interfici e Prudens-ne existimabitur , qui sine ulla necessitate pium illud opus peragens, mortem potius elege rit, quam silere λ Neutiquam sane . Exigebat Prudentia, ut ille ea occasione ab opere quamquam pio desisteret , quum in aliud tempus& locum differri posset pium illud opus; neque tanti sit ipsum , ut

profusione Vitae, quam nobis Deus servandam mandavit , sit peragendum . Dixi , dum secludatur contemptus Religionis & grave Scandalum. Si enim constet, Tyrannum recitationem illam ideo Vela re, quod impiam rem putet orationem Angelicam, sive Rosarium; tunc non licebit solum . sed qpus erit pasi potius se trucidari , quam a pia illa recitatione desistere; nam in 11s, quas ad doctrinani Fidei spectant, non datur parvitas materiae . At secluso ejusmodi contemptu , & ex alio fine interdicta recitatione illius Orationis, Prudenti homini desistendum tunc est, & Vita servanda; quum nihil detrimenti in Religionem, nihil Scandali in Populum inde sit obventurum ,

atque alia ratione commode possit eidem Devotionis operi satisfieri. Ita visitare sacras aedes , ut ibi preces ad Deum fundantur , Pium opus procul dubio est . Si quis igitur statuat visitare Templum , &quamquam monitus latrones latere in itinere , qui sine misericordia certissime viatores spolient, ac trucident , obfirmato tamen animo proficisci velit, mortemque incurrat : Imprudens erit illius Pietas , ac temere is mortem subibit. Quod plus est, etiamsi Votum in ejusmodi piis non magni momenti operibus intercedat , tunc obligatio Voti cessat ; ut si quis voverit invisere verno tempore Lauretanum Templum, & non fallax nuntius habeatur, infestari quotidie a Turcis, aut a saevis praedonibus Viam , ita ut aut captivitas , aut mors certa proficiscenti juste sit formidanda: complendum minime tunc erit Votum , atque ad tempora pacatiora reservanda erit illius solutio , aut illius petenda commutatio. Quod si quis Votum conciperet pere . si inationis sacrae, quamquam certo praenosset, se in certum libertatis

46쪽

aut vitae discrimen adducendum : Votum illud erit nullum , utpote Prudentia repugnante emissum . Ratio est , quam supra Gersenius attulit , nempe nullam obligationem pure humanam posse nos absolverea Lege divina. Est autem divina Lex , nos Vitam nostram debere ab imminetnti certoque periculo arcere; & tunc solum opus esse eam ultro dare, ne peccemus ὁ aut licere eam dare , si commutanda sit cum Certo ac Majori Bono. Atqui visitare illam sacram aedem non est opus pium tanti ponderis, ut sit captivitas aut mors eligenda , ne ab illo desistamus, quum Pietati nostrae erga Beatam Virginem in alia sacra aede consuli prudenter tunc possit, aut ad meliora tempora disi

ferri pium illud opus . Quae hactenus dixi , auctoritate firmantur Μartini Μagistri in Tractat. de Fortitud. Quaest. V. ubi & is agnoscit quaedam opera Virtutis ac Pietatis tam parvae necessitatis & utilitatis , ut non liceat secundum dictamen rationis pro iis se exponere morti, & ratio ipsa nos doceat , esse omittenda . Cardinalis autem

Cajetanus in Σ. 2. quaest. I 24. artic. V. idem fusius confirmat, scribens, opera Bona ex suo genere intum non esse universaliter opera Virtutis ,

nisi sint etiam Bona ex circumstantiis , quoniam bonum consessit ex in- retro caussa. Immo si absque debitis circumsantiis fani, mala moraliter sunt, quoniam satiem sunt contra Prudentiam, quae forma es Vi

tutum Moralium Sec. Proindes M is sentiait, non opus Virtutis tunc fie

ri , sed Peccatum , moriendo pro illo opere, quod e circumstantiis desinit esse opus Virtutis. . Atque ad hanc ipsam regulam reserendum puto , quod Gersonius idem sibi objiciebat, dum quaereret, an Carthusiano liceat eligere potius mortem, quam carnibus vesci in extrema necessitate cibi: Quum etiam non vomens, ait, possit licite pati mortem pro conservatione Casia

satis perpetuae, quamvis hoc lati nequaquam obligetur , vellem , ut no bis darent diversitatem rationis in C 'ναιε er Sobrierate, quare non

utrobique erit similis hujus divini Praecepti transgressio : Non occides . Haec mihi ratio diversitatis creditur: nimirum esse quidem pium , &sanctum opus tam Virginitatis & Castitatis conservationem pro Dei amore, quam abstinere a carnibus intuitu ipsius Dei ; non idem tamen esse pretium utriusque operis. Praestantissimum enim Bonum est, teste Apostolo, Conciliis; ac Patribus, Castitatem Deo dicare , unde uberes fructus spiritualis vitae emanare solent; at quamquam abstinentia a carnibus sit Bonum ac laudandum opus , longe tamen altero inferius est, neque in genere abstinentiae tanti est, ut cum Castitate perpetua sit aequiparandum. Idque patet ex ipsius Ecclesiae ritu; nam etsi illa praecipiat abstinere a carnibus Feria Sexta , & Sa

bato, atque in Vigiliis , si tamen iis diebus Mortis periculum immineat

47쪽

De Supersitisne Vitanda,

mineat homini, nullum alium cibum praeter carnem habenti, tune ex non solum licet , sed opus est ab interitu Vitam suam eripere cori medendo carnes . Aliter faciendo peccaret , si monitus in electione mortis pervicaciter persisteret. Contra semper laudabit Ecclesia quoscumque vitam ponentes pro Castitate Deo dicata, hoc est eximium illud spirituale Bonum praeserentes Vitae suae corporalis conservati ni. Ad haec renuntiari Castitati non potest, nisi peccando , aut nu-hendo. Primum nullo pacto licet; alterum per usum debiti matrimonialis custodiam Castitatis plenae perpetuo tollere potest ; Castitatis inquam, omnem actum Venereum propter amorem Dei aversantis. Uerum etsi Carthusianus, in extrema necessitate positus, carnes comedat, ut mortem tunc evitet, poterit necessitate sublata reliquum vita agere, sancte ab iisdem carnibus abstinendo. Exempla haec pauca, quibus alia id genus adjicere nullo negotio unusquisque possit, jam satis sunt ad agnoscendum, quam dubio ac stagili scuto Sanguinarium Votum Parthenotimus tuendum susceperit, dum inquit, licere, ac laudabile pro Pietate mori. Quod pium sit aliquod Opus, non continuo sequitur, prudenter aut licite pro illo Vitam posse impendi, & potissimum si alteram conditionem re petamus, Christiano homini necessariam, ut secundum Prudentiam ,

neque temere, aliis πι- Id in xuria raecesse est ,

ut Bonum , pro quo subeunda mors est , non solum pretio superet Bonum Uitae nostrae, sed etiam sit aeque ac illud Certum. Si enim lacertum ac dubium Bonum sit , quocum commutanda est Vita , quis rogo non Imprudentem , aut Fanaticum , aut Dementem eum appellet , qui Bonum tam pretiosum & Certum , & cujus possessio manu tenetur, quale est Vita nostra, deponere sponte velit, ut Binnum consequatur, de quo dubitatio est, an existat , & fieri potest, ut numquam existat λ Ad haec Certissimum est divinum Praeceptum servandae, & non projiciendae Vitae nostrae, quum nos domini illius non simus sed Deus; ita ut in Deum peccet , qui sine certa & legitima caussa a Deo probata jacturam illius facere velit . Quomodo ergo non injustitiae , non temeritatis , ac imprudentiae arguendus erit, quicumque Mortem eligat pro re , quae Incertum est an placeat Deo, quum nullum Dei Praeceptum aut Consilium adsit de praeserendo objecto illo conservationi Vitae nostrae λ Certum est divinum Praeceptum de non sacrificando Idolis , de non neganda Fide Christi, de non fornicando, uno verbo de non peccando . Certum est divinum Consilium de Castitate Deo dicanda , laudante Domino illos, qui se castraverunt propter Regnum coelorum , & praeserente Apostolo eamdem conjugio. Certum Consilium, interdum dc Praecin

48쪽

Caput suintum. 3

pium Caritatis de procuranda Vita spirituali Proximo nostro. In hisce casibus veri ac prudentis Christiani est Vitam impendere , si o casio id postulet , quia Certum quidem Vitae nostrae Bonum datur ,

sed datur pro altero Bono aeque Certo, ac insuper majori ac praestamitori, quam Vita nostra; aut evitatur Morte nostra Μalum Certum. simulque longe majus, quale est Peccatum. Constat etiam, ita age tibus paratam esse in coelis ingentem a Deo remunmatore mercedem . Haec certa. Attamen plerumque in Prudentiam peccaret , qui palam

praedicare Christi Fidem inter Turcas vellet . Cur quae nisi quia esset incertum, an quidquam spiritualis fructus inde consequeretur, &contra esset certa illius mors , certoque discrimini exponerentur reliqui Fideles in Turcarum ditione degentes . Et quamquam norit unulquisque Fidelium , confiteri Christum coram nominibus , Uitamque dare pro ejus nomine esse gloriosum opus Amoris Dei &Fortitudinis, cui non deerit retemum ac ingens a Deo praemium: at-.tamen ne arbitrio quidem nostro dare Vitam pro Christo licet , sed tum solum quum certum est, Deum exposcere a nobis , aut gratum .habiturum esse huiusmodi sacrificium. Olim minime laudati , immo improbati fuere Christiani, atque e Μartyrum Diptychis nonnumquam exclusi, qui sponte, ac sine necessitate , se se Tyrannis necandos os

ferebant ; Se contra ii tantum commendati, qui mortem non impro

vide quaesitam, & quam evitare alia ratione non poterant, nisi peccando in Deum, forti, invictoque animo pro Deo tolerabant. Sunt in hanc rem Clementis Alexandrini, Origenis, Athanasii , Nazian- aeni, aliorumque Patrum verba diserta.

aeteressanctissimas minime spectat Nusio Sanguinis pro tuenda munitate Virginis. Neque ad tutelam San titatis Marianae. Aliud Pietas Intrinseca, aliud opinativa. Ad quamnam ex his referenda sententia Sc sica de Conceptione Virginis ACcedamus nunc tandem ad Quaestionem, quae huic opusculti

causiam dedit. Censet Parthenoti mus , non solum licere, sed laudabile esse , jugulum carnifici offerre pro tuenda Veritate sententiae , excludentis a Dei para maculam Originalis peccati ; immo tanti pretii ac meriti suturum hoc opus , ut Μartyris no men negandum non sit pugili tam generoso . Contra sentio ego, non solum laude indignum , eoque magis Martyrii corona atque E aD

49쪽

ai De Supersitione Vitanda .

appellatione, sed ne licere quidem. Cum legibus hactenus propositis

conserantur illius rationes . Hoc est perpendatur , num tutela semientiae Scotisticae sit Bonum Blajus ac praestantius Vita nostra , ae insuper Bonum aeque Certum ac eadem Vita . VH ipse Prisantuas repeto Parthenotimi verba pag. I 8. non nego pro lagibus sanctiffisis fundendum esse sanguinem. Numquid inter seges sancti mas non es Virginem venerarie Virginem venerari ur sanct-ρ Ita Ille , ejuΩque paralogismum facile quisque sentiat. Nam ubinam quaeso sunt Ianctissimae leges , Christiano Populo mandantes , ut credant Virgis nem sine labe fuisse conceptam Conseius sibi est vel ipse Parthe-

nolimus, nullam heic legem occurrere. Liberum est Catholicis eduabus Opinionibus contrariis illam amplecti, quam magis piam ac Veritati propiorem arbitrentur. At, inquit, numquid inter leges sam ctissimas non es Virginem venerari ρ Procul dubio . Consequentiamnunc inser: Erso credere ac tueri sententiam Scotisticam lex est Ecclesiae Catholicae. Quis non intelligat, quam elaudo seu nullo pede argumentum procedat ρ Venerari Virginem Iex prosecto sanctissima est. At nulla lege iubentur Catholici eam quoque credere sine mi ginali culpa conceptam. Nam & qui contra sentiunt, Virginem V nerantur , & cultui ema illam debito nulla ex parte desunt . Aa

Iex universalis ab eo producta eomplem deberet hunc etiam casum singularem venerandae Uiginis , eam credendo in Conceptione immaculatam: nonne is videt, non sibi tantum , sed omnibus Cath licis eligendam esse mortem pro tuenda eadem sententia , ne Venerationi erga Dei param desint ρ At istud ab omni veritate alienum est , neque id Parthenotimus ipse dissitetur . Ergo prima ejus ratio extra ossicinam rectae ratiocinationis fabricata est. Addit ille eadem pagina I 8. Non Mart=r σο pie vomens , quia assentitur Immacularae Beatae Virginis Conceptioni, nec pro ejusdem dia recta Certitudine, quae nondum es de Fide, moram oppeterer, sedprodefensione Sanctitaris Marianae, quae Virtutem Religionis sapito ees illa Veritas, pro qua moreretur. Alterum paralogismum habemus. En ejus argumentatio . Defendere Sanctitatem Mariae spectat sine dubitatione ad Virtutem Religionis & qui Sanctitatem Μariae suo sanguine testatur , recte facit , & Martyr celtissime fuerit . Atqui tueri suo Sansui ne sententiam faventem Immunitati Marianae, idem est ac tueri Sanesitatem Mariae. Ergo hanc sententiam suo Sanguine pro- Pugnans, recte facit, atque inter Μartyres numerabitur. Haec, puto, Theoloci Siculi mens & argumentatio , neque alia esse potest .

Et sane si lyllogismus veritate nititur, longe Majus Bonum est pro-ed

50쪽

Cispat cuiatum.

pugnare Sanctitatem Virginis, quam parcere Vitae nostrae . Verum falsitate omnino laborat Μinor. Ecquando enim Catholica Ecclesia sensit, pendere Sanctitatem Μariae ex illius exemptione ab Originali peccato P Sancta & Sanctissima semper fuit , est, & erit supra

omnes mulieres, sora omnes Sanctos, & Angelos, Beatissima parens Salvatoris nostri, live suerit, sive non fuerit concepta sine originali peccato. Tot quoque in coelis cum Christo regnantes ut Sanctos

colimus , quorum Sanctitati nihil detraxit, aut detrahit, incurrisse culpam primi parentis. Neque sine temeritate dices, derogari Samctitati Virginis ab iis, qui contrariae sententiae de illius Conceptione adhaerent. Nam & illi nemini concedunt in fovenda ac prom venda veneratione erga Reginam Sanctorum ; eosque non Apostolica tantum Sedes , sed & Ecclesia universa ut pios & orthodoxos Catholicos habet , amat, atque honorat : secus actura , si Μariae Sanctitati contraria illa opinione aliqua ex parte officeretur . Accedit , quod si Deiparae Sanctitas cum Scotistica sententia connexa reapse laret, uti opinari videtur Theologus noster , inde rursus consequeretur, non Parthenotimo tantum, sed & Catholicis omnibus dandam esse Vitam pro tuenda eadem sententia Scotistica, quippe ju- bemur cuncti Sanctitatem praecelsae Genitricis Dei capite etiam n stro tueri. Quis autem hoc umquam Emniavit λ Sophismate igitur

laborat altera haec etiam argumentatio Siculi Scriptoris ; immo si

intime expendatur , in gravem injuriam vergit Apostolicae Sedis , perinde quasi non satis ei curae sit de Virginis honore, ejusque Sametitatem minui, aut laedi sinat a tot Catholicis , qui Thomisticam sententiam Scotisticae praeferunt in ejusmodi Quaestione . Plura non

addo; infra enim haec eadem consideratio recurret. Tertio Parthenotimus idem pag. I 8. nobis edicit, mortem oppe tere pro tutela sententia: a so propugnatae , non aliud esse , quam

mori pro Pinare , quae certo ines actui opinarius , ων β morituror spondens pie vobentes pro Immaculata Conceptione. Verum & hei latet ingens aequivocatio , quam necessaria distinctio prodet Nomenim idem est Pietas , quae inest Dogmati Fidei, & actui Intellectus, eredentis illud certum de Fide; ac Pietas , quae inest objecto tantum Probabili & ad ui opinativo de re illa pronabili. Prima est

Pietas intrinseca, absoluta, & quae connexa ita est cum objecto, ut istud numquam possit esse non Pium , & actus credentis non Pius . Altera vero Pleias opinativa est , & quodammodo eonditionata sive extrinseca, Sc quae cum objecto ita conjungitur,. ut separari ac tolli etiam possit. Vim enim suam sive firmam , sive infirmam reasipit praedicatum Pietatis a Verisate , quae aut certa , aut incert

SEARCH

MENU NAVIGATION