Antonii Lampridii De superstitione vitanda, siue censura voti sanguinarii in honorem Immaculatæ Conceptionis Deiparæ emissi, a Lamindo Pritanio antea oppugnati, atque a Candido Parthenotimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1740년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

a s De Supersitione Vitanda,

inest rebus sacris sive motivis assirmandi sive negandi aliquid de iis

rebus . Numquam non Pium erit credere , Μariam fuisse semper Virginem, Mariam fuisse blatrem Dei, quia id Verum semper fuit, neque Fasum unquam id esse potest. At quae in opinione adhuc versantur, saepe quidem Pio credere possumus , & vere Pia sunt non ratione certae ac stabilis Veritatis, sed unius tantum Probabilitatis, quae sane potest Veritatem complecti, exempta tamen non est a formidine Falsitatis. Postremi huius generis est sententia de Immaculata Vi ginis Conceptione, quae certe Pia est, sed conclusa intra limites Probabilitatis, hoc est annixa motivis Veritatis probabilibus , non ita consequenter firmis ac eVidentibus, ut omnis formido absit , ne aliquando possit apparere non Vera, atque adeo non Pia . Quod accideret, si forte Apostolica Sedes, quae judicium de hac re hactenus suspendit, sibique reservavit , contrariam sententiam cum divinis Scripturis ac Traditione concordi Patrum aliquando consentientem inveniens , eam inter Dogmata Fidei reserret . Proinde recte quidem Piam appellamus Scotisticam de Conceptione sententiam; minime tamen Pietas haec aequiparanda est Pietati, quae inhaeret objectis ad Fidem spectantibus, atque intrinseca Veritate nixis; &praesertim quum nemo Fidelium vetetur Piam quoque credere oppostam sententiam , immo diserte sub anathematis poena illam prohibeamur appellare Impiam sive Haereticam. Adde, n amminuertisse, clari opera quaedam

Intrinsece etiam & non opinatiVe Pia, non tanti tamen momenti , ut pro iis faciendis morti Vitam nostram exponere liceat. Quanto ergo minus licebit pro Pietate Opinatiυap Nam Pietas ista opinione innixa, Probabilibus quidem sulcitur motivis, & lassicientibus , ut Pium nos facere opus credamus , ei sententiae adhaerendo . At neutiquam immutabili Certitudine constat , quum Certum non sit obieetum, in quod illa sertur .. Proinde non aris bitretur Parthenotimus , se per hanc rimam evadere posse ; hoc est non putet, sub specioso nomine morienri pro Pietate, Sanguinarium a se posse Votum honestari . Ita moriens , adhuc pro Opinione quidem Pia, sed semper pro Opinione Vitam profunderet . Interea ani- .madvertant velim Parthenotimi clientes, jam consessum fuisse illorum Μagistrum, non licere Sanguine asser ere sententiam Scotisticam tamquam Veram Certam: Nam & ipse agnoscit, nondum illam exces,lisse e finibus humanarum opinionum , atque errori propterea ObnOxiam esse posse , quando conseittit , haberi de ea posse actum dumtaxat-Animadvertant etiam, quo effugio isse declinandam curaverit sui Voti censuram, contendendo videlicet, voVeri Sanguinem non pro meritate ac Certitudine ipsius Sententiae , sed pro Pinare ,

52쪽

Caput Sextum. I quae in se actui opinativo et quod tamen discipuli ejus ignotum plane

sibi fatebuntur, ut puto, quum sormulae voventium rotundis verbis exprimant tutelam non Pietatis, sed Heri aris, quae inesse certo credi. tur eidem sententiae. Haec signa labantis caussae quis neget 8 Et praecipue quum ipsa Pietas hujus sententiae opinativa lit , neque ejus vigoris , ut pro ea tuenda fas sit commutare Bonum Certissimum humanae vitae. Quod stuporem augeat , verba tantum dare Theologus noster

videtur, quandoquidem veluti oblitus actus sui opinativi, alibi contendit , nobis pessuasum esse posse, Scotisticam sententiam Certam esse, idque a Uoti Sanguinarii sectatoribus necesse esse ut credatur , si

mortem sine Peccato, offerente se occasione, tolerare velint. Accedit , quod ipse ex aliorum opinione alio in loco insinuat, posse etiam diυina Fide credi Certam eiusmodi sententiam. Quare duas ego Conclusiones hanc in rem praemittendas censui.

CAPUT VI.

Minime immunis a crimine, qui vitam daret pro tuenda sen

tentia Scotifica , ac se Fidei Dorema foret. Casrensis oe

sequii in hanc rem auctoritas. Temere quoque agat, qui pro Hus tutelis, quando nibit aliud sit nis opinio , in mortem incurrere velit. ΡRimo igitur statuo: Temere quoquo acturum , ct graviter peccaturum , qui Mortem vellet subire pro tuenda sententia de Immunitate Mariana , ac s ea effer Fidei Dogma. Non heie multum imis

morabor ; nam vel me tacente quisquis Christianae eruditionis rudimenta hausit , probe etiam novit . numquam spectasse, neque spectare ad Dogmata Fide supranaturali credenda sententiam eam4

dem . Proinde fallaci motivo, fallaci persuasione ductus , imprudenter vitam projiceret , qui eam ob caussam sive fiduciam uutro in agone periret . Nostrum non est , Articulos Fidei , &Dogmata Ecclesiae procudere sed quidem id munus est Ecclesae , quae falli non potest . Et quoniam nemo ignorare potest , aut debet , in censum Dogmatum Fidei sententiam hanc post tantas ac tot disputationes numquam fuisse invectam, intolerandae propterea temeritatis ac superbiae , & consequenter Peccati reus esset , qui eam pervicaciter esse vellet , qualis non est , suumque judicium

praeserret Prudentiae ac Scientiae summorum Pontificum & Ecclesiae . Graviori etiam censura tantam audaciam perculerunt cete bres Disjtiros by Cooste

53쪽

; 8 De Supersitione Vitanda ,

bres duo inter Theologos viri , atque ambo nihilominus Scotisticae sententiae propugnatores . Horum verba referre non inutile erit ad praesentem quaestionem ; eaque ipsis Auctorum verbis accipere Leactorem non taedebit . Primus est Alphonsus de Castro Ordinis Μιnorum , qui anno Iss. suum Librum de justa punitione Haeretico- ,- scripsit, & Carolo V. Imperatori dicavit . Quaerit ille Lib. I Cap. VIII. An ille sit dicendus Haereticus , qui alicujus fominis Anionem lain f iter tenet oe docet, ac se esset Articulus Fidei ita pro illius Opinionis defensone es mori paratus, fur faceret prσiliis , quas ad Fidem pertinere noscuntur. En quae sit illius sententia. Ego quidem non dubitarem , talem dicere Haerericum , properea quod ille ratis errat in Fide , c, Pertinaciter . Omnis autem , qui ps susceptum Bapti um Pertinaciser circa Fidem errax , concordi omniatim recte sapientium sententia censetur Haereticus . At , quod se talis erret in Fide , quia forte aliquis dubitabit , dubitationis caussam tollam testimonio Augusini , qui Errorem definiens in Enchiridio ad Laurentium p. XVII. se ait: si Nihil aliud est errare , quam Verum ,, pu ore , quod Falsum est; Falsumque quod Verum est: vel Cerrumis habere pro Incerro , Incertumque pro Certo , sue Falsum fit , sue,, Verum. Hec ille. Ue, qui alicujus opinionem putat esse Carbolicam Fidem , tam fi mo animo illam opinionem ac Fidem Carfo-ιicam puetur , Incerta tenet pro Certis Ergo juxta Augusini senientiam errat. Praeterea se se sentiens, eo ipso Ecclesae Catholicae comtumeliam facis , O illam in Fide errare putor I quia illa , quae juxto istas sententiam sun3 Certi l a , Ecclesa tenet pro Dcertis . Errat ergo judicio istas Ecclem e quia , ut augusinus dixit , errare es ,

Certum habere pro secerto. Haec autem de Ecclesa , quae divino semper illus tur spiritu, quisquis puraverit, Haereticus ab omnibus Cari olicis censebitur: Merito igitur ille dicetur Haerericus , qui alicujus sominis opinionem ram obsinaxo animo , ac Fidem Catholicam tuetur

Ita de Castro . At si quis sorte minus intelligat , quid sit opinio

hominis , dubitetque , an Veniat sub ejusmodi appellatione comprehendenda opinio de Immaculata Virginis Conceptione , rursuvidem Theologus loquatur. Is enim veluti futurorum praescius , h mines nonstum natos praesensisse videtur , qui pro eadem opinion: Sanguinem se daturos voverent, eosque propterea his aliis verbis, seu telis, mature deterruit. Ut aurem ita ille curius sendamus ex uelo , aliquod ob oculos proponere dore i . Ecelem nos de Coaeeptione Dolpagae Virginis bactenus de ivit, an fueris cam Peccato Orignati, aus fine illo , concepta I sed libere cuique dimittis , ut , quam voluctis de hac re , tenem Opinionem. Sic enim demisit Sixtus

54쪽

Caput Sextum. 3 9

Pontifes hujus nominis Quamur in Extra ganti, qua incipis Grave nimis: suam Decretalem Extrava autem Concilium Tridentinum Sesseons αυis . Si quis Mure hac Ecclesiae definitione , alterutram inionem tam firmo animo rueretur, ut illam putares esse Fidem Criibblieam , ct admonitus de hac re , in eadem nihilominus sentemia Lam pertinaciter perseveret , ut pro illa fit mortem Subtro Parasin rhie talis ABSQUE ULLA DUBITAETIONE eris censendus MERE TICUS: quia Eecissae definitioni sic parere refugit , illam erraro pertinaciter eredat , quum quae istus judicio sunt Cerra, illo id.

est Ecclesia 3 pro Incertis renear &c. Commentario meo non indigent tam perspicua Alphonsi de Castro verba. Iis adtexo nunc & quae hanc in rem scripsit gravissimus alter Theolosus e Societate Jesu, quem indicasse, laudasse est. Nimirum Gabriel UasqueZ in g. p. S. Thomae Quaest. 17. Artic. 2. Dis Put. III. Cap. I . eamdem Castrii sententiam sub compendio sibi proponit , post pertractatam summa cum moderatione Quaestionem de Virginis Conceptione, atque in haec verba loquitur.' Misi MAEXIm probatur sententia Aiphoo. Quis enim neget, eum errare com3ra Fidem manifese, qui asinap. a Deo esse Revelatum, disiana Fide eredendum, quod judico Ecclesa , nondum susscienter deri

ratum esse , ut tamquam Revelatum ad Fidem Carsolicam. pertinere

possi Certe racissia non cinnivis in praesenti Controversa , idest de Conceptione Deiparae) Revelatum esse a Deo, aut de Fide esse.

quod neutra pars fir a Deo ullo modo Revelata, auν quod utraque Diaeerra set , seque sivi De Ravelationi subesse posm , ut aliquando definiri queri. Sed judicavit, nondum esse sussicienter declaratum pre E

eissam, - νamquam Dogma Fidei a Deo vere Revelatum a Fideli. s credatur. Eccissam aurem , tamquam ad risuibilem Remum Veritatis preriuet , unum ab auem fin-- ω, hoc es credendum divina

Fide , an non credendum divina Fide. Ac proinde qui dicis , aliquid esse exedendum divina Fide , quod Ecclesa donis uondum esse er dendum hae Fide , eontra Regulam Veritaris o Fidei nosirae opina

sur; ac proinde menter ira opinetur, HAERETICUS EST. Quum

autem Eecissa de is, nondum satis explicarum esse aliquid , ut er datur divina Fide, Revelationem habet a Deo. Nam Deus per E clesiam utroque modo nobis revelar Heritatem , nempe id , quod su*cienter declararum est, ct definitum, ut credatur, er id , quod nondum susscienter declaratum, donisum es, ουν ramquam Dogma FAdei a Fidelibus haberiuν'. sed libero de illo opinari licer . Castrensis , di Vasquii sententiam probat etiam contra Suarium Theophilus Raysiaudus in Diptychis Marianis.

55쪽

o Superstitione V tanda.

Conssto hete, & e vestigio fateor, non semel Parthenotimum protestatum suisse , , sibi loco Dogmatis divina Fide credendi non esse sententiam , propugnatricem Immaculatae Conceptionis . Is etiam negat, Votum Sanguinarium ideo conceptum , quod ejusmodi sententia Certa de Fide a voventibus credatur . Mihi contra non videtur, & ne aliis quidem videbitur , esse haec mens ejusmodi Vo..tum concipientibus . Ut infra patebit , non aIiunde originem traxit hoc Votum, nisi e quorumdam Maeologorum Hispanorum persuasione ,.quibus Scotistica sententia ad tantam Certitudinem visa est deducta, ut Iaudandus seret, immo mart=ν esset dicendus , qui pro ejus Veritate mortem obiret. Nam & Granadus, & alii scripsere,

posse Christianum divina Fide eredere , sine labe Virginem suisse

conceptam, quoties sibi persuadeat , id fuisse a Deo revelatum. Et nostris temporibus Viva in Trut Τheta. ad Proposit. XXI. damn tam ab Innocentio XI. haec ait o Equidem censeo , posse Immo u- Iaram Virginis Conceptionem Fide divina cnisi ab eo , cui moralirer

consar, eam esse implicite in Scriptura revelatam . Quippe, ut idem scribit , baec probabilissime, immo etiam cum morali Certitudine ex Scripturir eruitur , ex es proxime desinibilis a Pontifce , praesertim pos decretum Alexandri GL decernentis , euhum Conceptioni Virginis

exhiberi πε. Eois inaediam piam tententiam, quam fere omne rholici amplectuntur . Arripe hanc praemissam : tum ei alteram adjunge e Cardenas in Crisi Theol. Tract. I. Disput. s. num. 26s. Posnullam Alexandri GL quotquot de Conceptione scripserun3 praetor Caramuelem , Murciam ) .rmarunt Sententiam piam Use in satu Certitudinis, non Fidei scilicet manantis ex Dei revelatione , quae

sit ab Ecclesia Fidelibus proposita in sed Moralis, Horae , O M

iobscae . Ergo secundum ista principia inferre quisque poteriti: Quicumque firmam Certitudinem de ea sententia habent ai autem praecipui sunt, qui Votum Sanguinarium edunt pro ejus tutela) pos.

sunt credere, atque ut ego opinor, revera credunt Fide divina Viriaginem sine labe fuisse conceptam. Rod si ita est , videant illi, quei se subducere possint censurae Castrii, Vasquii , & Raynaudi . Neque

enim ad eam enervandam prodest afferre ' Constitutionem Alexandri VII. quum luce meridiana clarius sit, eum minime retulisse inter Fidei Dogmata sententiam Scotisticam; atque injurios esse Pontifici illi , quando contradictionem in ejus Bullam invehere videntur, quasiis controversiam hanc dirimendam Sanctae Sedi reservarit , Sc nihilominus eam diremerit , favendo iis , qui sententiam Scotisticam tenent , & secundum illam celebrant Festum Conceptionis . Qtioniam Vero Parthenotimus agnoscit, non esse hanc sententiam ex iis , qua

56쪽

Caput Sextum. Arvd Fidei Dogmata pertinent, ac taeite etiam improbare illos videtur, qui morti se se offerrent pro sententia hujusmodi , contendendo eam

esse de Fide; . progrediamur. Dico ergo secundo Temere itidem octurum , peccaturum, quiniam suam impendere vesin pro defendenda eadem sententia , quando eam putri , minime Certam esse neque spectare ad Fidei doctrinam. Et ratio est, quia sententia Scotistica , etiam post Alexandri VII.

Constitutionem, .nondum supergressa est limites mimanarum Opinio. num ac propterea ita .Certa . esse non potest , ut excludat omnem formidinem Erroris. Contra Certum de Fide est Praeceptum servandae Vitae nostrae, & de hoc nemo dubitat. Quum Vero Certum quoque sit, & extra controversiam' positum , Imprudentiae, Temeritatis, α Peccati Reum fore, qui pro Incerto Bono Certum commutet: nea cessiario consequitur; Temere atque Illicite mortem eligi pro tutela ejusdem sententiae. Rursus, ex quo aliquid intra limites humanarum opinionum concluditur, numquam potest esse ejus pretii atque momenti , ut aequet pretium tanti faciendum Vitae nostrae . Ex quo

enim subesse potest Error opinioni illi , quantamcumque speciem

majestatis ac pulcritudinis obiectum gerat, Μinus semper erit B num . istud quandoquidem Certi nondum simus , aut esse interim nequimus, quin possit esse Falsum prae Borici Certissimo , ac summa pretioso Vitae nostrae, cujus curam novimus sollicite commendatam , immo sub poena gravis Peccati mandatam nobis a Deo fuisse. Supra vidimus, frustra memorari a Parthenotimo exempla quaedam laudatissima eligentium mortem, quamvis directe in iis de dj,

randis Fidei Dogmatis non agatur . Illa nempe tunc jure laudata , quando pro aeque Certo , simulque Μajori Bono , Vita datur . quod in casu nostr' nequaquam accidit . Atque heic Parthenotimus capitis sibi chari Conclusionem me addere sinat. Is est, nuper

mihi laudatus Theophilus Raynaudus e Societate 'Iesu , doctissumus & celebris Scriptor , quem fortassis ego pluris quam Parthenotimus ipse , facio. Itaque ille in Gaetat. de Μartyrio per

Pestem , Part. II. Cap. a. num. 18. quaerens , quid dicendum sit de oppetente mortem pro motivo non aperte idoneo, aut dubia, haec

edicit e Statuendum est , Vitam TEMERE, nec absque SCELERE, atque adeo sine Martyrii fructibus abjiciendam , pro asseuione alia cujus Propositionis , cujus Veritas non sit in , Ecclesia prorsus rata . ita ut non su exploratum , quod ejus assensus a FIDE edicatuν . um ergo exploratum sit, ipso Parthenotimo fatente, non edici a Fide assensum sententiae: de Immunitate Virginis certum

que sit , ejus Propositionis Veritatem in Ecclesia αἱ ratam non

F. esse,

57쪽

s De supersitione Vitanda ,

ege, hoe est rimam & Cenam: quid aliud restat, nisi Temeritatis& Sceleris reum esse, qui pro eiusmodi sententia tutanda Sanguinem& Uitam fundere velit Neque pluribus. Brtasse heic opus, quum in eamdem serme Conclusionem universalem . conveniat vel ipse Paris thenotimus , scribens pag. I s. Nudus Neologorum es , quod ego sciam, qui sero , ρ e quempiam hones. hoc est licite mori obeati m Immaculatae Conceptionis , I bol tantum sis opinis , o mamera ipsa opinione Sanguinem prosandere quis velis. Idem ab eo in fra pag. 18. repetitum videas , & quidem non fine animi comm tione: Quis, ait, unquam somniavis, pro incerta Opinione fas esse jugulum σου carnisci Z Immo addit haec praesertim nobis adnotamda: At mori pro Pinare, quae ereto ines Actsi AHAvo, ουν se mo-risuros spondent pie vovenres Sanguinem pro Immaculata Conceptio ne er majores noui docuere, cy' Poseri nostri, dummodo dociles , discen3. Quibus verbis diserte fatetur eos , qui Voto Sanguinariose se obstrinpunt, minime vitam dare velle pro Acts Opisativo de Immunitate Virginis, quem ne ipse quidem praestare potest nixum fundamento Cerio, & in Ecclesia rato ; sed quidem pro Pinare, cerro ines Actui opinativo. Lectores rogo , ut consessionem hanc Parthenotimi e mente sua, suisque ex oculis elabi non sinant . Jam

anim multiun inari nix. sudius . quando Theologus noster

fassus est , non licere mori pro Opinione , neque revera suos V ventes pro actu opinativo de Conceptione Immaculata morti se is traderi .

CAPUT VII.

vera oe germana Pietar sit. Pium es propugnare sententiam, quae flatuit expertem maculae Deipariam. Impium pro ea sententia occumbere velle. Opiniones piae laudandae, laudanda earum tutela. Sed minime pro illis Sanguine suo pugnare. Persuasio Veritatis neutiquam idonea ad honestan. dum ritum Sanguinarium. Neque Probabilitas. Sta quia sacrum nomen Pietatis exeruit Parihenotimus , ac sub

ejus umbra confidit, ut vidimus, Sanguinarium suum istum aeensura se posse vindicare, jam resposcin, ut dilucidius explicem, quid hoc nomine significta , ne sucum nobis faciant speciosae quaedam Toces, quarum non bene perspecta significatio lites parit , & bene persperi dirimit. Pirias ergo, quae apud Graecos ευσέβεια , verum

eulis

58쪽

aput Septimum. Ieuhum significat , atque a Sancto Augustino in Epistola CLV. olim

LII. dicitur verus Dei culius. Quidquid igitur pertinet ad verum Dei cultum, qui etiam complectitur honorem debitum Deiparae, ceterisque Sanctis, Sc rebus sacris, Pium recte appellatur . Pietas autem ,

uti Virtus, seu uti donum Dei, est habitualis disposito animae, qua prompte mobilis es a Spiritu Sancto ad basendum flialem affectum

ad Deum, ut ad patrem, eumque colaudum , O amandum , ea rario. ne , qua lipse uuis a nobis eui ct amari. Additamentum feci veris his Angelici Doctoris a. a. Qiuest. Ia I. Artic. I. Pietatem definientis, ut pote nobis nunc necessarium. Sed sollicite animadvertendum

est , non tantummodo Pa tmidici , quidquid certo per Fidem credismus, sed etiam , quod pres e & prudenter verisimilibus rationibus ducti opinamur placere Deo, sive sententiis, sive actionibus nostris.

Pinaris etiam nomine intelligere possumus obsequium & assectum nostrum erga Deiparam, cujus Veneratio & Culius xevera ad ipsum Deum refertur, & inter munera Christianae Religionis enumeratur, quum iu sanctissim α illa & benedicta supra omnes mulieres , dona Dei egusiora, quam in reliquos Sanctos, venerari nos jubeat Ecclesia, aut gratum habeat. Quum vero , ut supra monui , Parthenotimus praesenserit, temere Bonum Certum vitae nostrae profundi , nisi hoc demus pro consequendo aeque Certo ac Majori Bono I & rursus animadverterit, et ismodi Certitudinem desiderari posse in Ueriotate Sententiae Scotisticae : eo tandem se recepit , ut diceret, Pietatem esse illud Bonum Certum , pro quo Voti Sanguinarii fautores putant licere sibi Vitam commutare. Quis enim neget, quin Pia fit Scoti sententia, quando Psam Alexander VII. ut alios omittam, eam

appellavit λ Ad haec venerari Viminem , ejus privilegia & gloqriam depraedicare atque meri , Pleiasis opus est , illudque Certum . Ergo pro isto Certo Bono prudenter ει oum laude iugulum Tyranno offeratur. Certe, inquit ille pag. sq. facinus es opinioner aequare Veritatibus Fidei .. Ar moveas, non pro Opinione , sed pro Deiparae Cuisu moreretur. Et pag. 8. Eriam Religio Virtus es: ad Religionem , aut ad Virtutem huic Uinem idest ad Pietatem in pertinet Virginis 'Custus. Et pag. Iς. Virtutis opus es , Virginem ut a labe immanem Menerari, quia Pium es, ipse fatenta Prisania. Ita ille, unicam denique rationem statuens honestandi Voti Sanguinarii in speciosissimo nomine Religionis, Pinaris, ciuius Deiparae . Neque dubito , quin Irimo aspectu elusi di rationem c mplures acceperint, ut aureum, egitimumque numisma. Sed quid, si & hoe adulterinum, falsumque, ad lydium lapidem Logicae verae , ac verae Theologiae agninicamus ἐ

59쪽

η ν. De Superstitione Vitanda iEt sane ad hoc ut hominum sententiae ac opera sint actus verae ac germanae Pietatis atque Uirtutis, debent, uti praefatus sum, versari in Ghu vero veri Dei , ejusque Sanctoium ; hoc est exhibere Deo . ae Beatis civibus coeli Cultum illum atque honorem , qui a Deo ipso per Ecclesiam probetur, eiqite placeat. Si enim Deo, aut Coelitibus, alium honorem, cultumque exhibemus , , qui a Deo diserte, sue ab Ecclesia improbeturo non amplius vera, sed spuria est nostra Pietas; neque Virtus, sed Vitium, & quandoque Peccatum & Impietas in opinionibus, operibusque nostris deprehendetur. Notissimum est facinus Collyridianorum, qui Mariae sacrificium offerebant. Nempe, ut scribit Sanctus Epiphanius Haeresi. MX. sive LXXIX. muli res quaedam currum sive filiam quadratam adornantes , ac linteo δε- super extento , filenni tempore per aliquor dies panem proponunt , O

in Mariae nomen seriant . Tum ad anam omnes ilio vescuntur . I.iquido non constat , in quo situm foret muliercularum illarum deis larium ; attamen quum ex hujusmodi actione aut constaret , aut probe inferretur, illas uti Deum habere, ac adorare Mariam: Pro- pterea Epiphanius in eas invehitur, earumque stolidam aut impiam .blationem exsecratur , in haec tandem verba desinens : maria in honore fit I Dominus adaretur. Pium opus se peragere , ut puto ,

arbitrabantur mulina ---r opus illud a Deo minime pro-hahatur , etsi affectus bonus fortassis erat , actio tamen non P a, sed Impia evadebat . Quare omnes intelligunt , Parthenotimum nihil pro sua caussa agere, quum licere ait , ac laude dignum esise , mortem oppetere pro tuenda sententia Scotistica de Conceptione Virginis, quia illud in mori pro Pinare , pro Cultu ,

pro Veneratione Deiparae . Adhuc enim inquirendum atque ossemdendum restat , num pro illa sententia mori sit verus Cultus ac, eneratio Μariae , hoc est , an opus sit a Deo ' per Ecclesiam probatum , ac Deo gratum . Heic rhodus , heic saltus . Certissimum quippe est , spectare ad Religionem Catholicam Cultum Bea tissimae Matris Dei ; at minime Certum est , quaecumque homi- . nes sentiunt, aut agunt pro illius Cultu ac honore, placere Deo, ae Virgini ipsi ue quum multa quoque sint , quae Christiani semsere , seripsere , aut egere , persuadentes sibi , se honorem deferre Virgini ; & nihilominus aut temeritate ac imprudentia , aut superstitione , aut impietate non caruerunt eorum Spiniones atque opera . Vide Diprycha Mariana , mihi semper laudanda , Theophili Raγnaudi e Societate Iesu. licia nimium forent deliramenta omnia in Relisionis negotio , si eis per portam, qu mnimis amplam Parthenotimus aperuit, in sacrarium Pietatis in.

60쪽

Caput Septimuum. 4 3gredi liceret. At heic Siculus ingeminet : Nonne & tu fateris ,

Pium este amplecti, docere , ac tueri sententiam excludentem a

Virgine labem Originalem Τ Utique, & lubens repeto . Ergo subdet ille, Pium quoque , & Pietatis opus erit, Vitam pro ejus senteneiae tutela impendere. Consequentiam nego, & addo: Immo sceluserit, Sc a Pietate alienum , atque adeo imprudens facinus , simulque Peccatum, Sanguine suo eamdem propugnare sententiam. Animadvertendum quippe est , occurrere heic duas Quaestiones inter se plane diversas . Prima , an Pium sit tueri voce scriptis sententiam de Immunitate Virginis. Altera , an Pium fit , eamdem Sanguine etiam ct Vita rueri . Prima assirmative resoluta, sine d bitatione Certa est apud omnes Catholicos , firmata nimirum sus fragio Apostolicae Sedis, ea tamen conditione , ut eam tueamur , non uti Fide divina credendam , sed uti Probabilem ac Piam . Altera negative resolvenda est : non enim ullum Ecclesiae suffragium pro ea adferri potest ue neque haec eum superiore confundenda est ; & parperam fluere ista creditur ex altera . Nam in istam Propositionem novum subjectum, atque illud illicitum , consertur, per quod omnino immutatur innocens ac honesta qualitas prioris Propositionis . Nimirum Pium & innoxium est , pugnare Voce &scriptis pro sententia Scotistica , quia teste Romana Ecclesia nCndum constat , an eadem adversetur Scripturae Sacrae, immo cohaerere cum ea posse videtur: licitumque propterea est ac laudabile , tenere interea , ac docere uti fit in tot aliis Qii aestionibus Theologicis in quod Verisimilius ac Probabilius creditur , quando

certa Veritas adhuc obtineri non potest . Nullum vero inde manat incommodum in Ecclesiae doctrinam , nullum in Reipublicae tranquillitatem ac regimen , sicuti neque manat e tot aliis Quaestionibus & Quodlibetis ut appellam γ quae a multis Seculis agi. tantur in Scholis . At alterius plane generis est tutela Immacula. tae Conceptionis , quando eam vis Sanguine ac Morte tua propugnare . Etenim Pium non est , immo est Impium , prodigere Bonum Certum ac pretiosum Vitae nostrae pro Opinione , seu pro Bono Incerto aς Μinori, quam ipsa Vita . Pium est , ac Virtutis Opus , ut exemplo utar , e propriis fortunis Eleemosynam propter Dei amorem pauperitus praebere . Contra desinit esse Pleistas , ac Scelus evadit , Eleemosynam conferre inopi e bonis non nostris, eorum domino minime consentiente. Quia non sunt facienda Maia , ut eveniant Bona; neque ilicet furari , ut Eleemosynam faciamus . Pium est , sacrarum Reliquiarum possessi

nem sibi procurare . At eas dolo aut vi aliis eripere quod olim

SEARCH

MENU NAVIGATION