장음표시 사용
31쪽
atque explicat doctrinam , haec subdit: In has autem sanctas ct si
Iutares observationes si qui abusus irrepserint, eor prorsus aboleri Samcta Synodus visementer eupis, ira ut nullae falsi dogmatis imagines , rudibus periculos erroris occasonem praebentes, salsantur. Haec regula Fidei, expressa e divinis Scripturis, & Traditione Patrum ; ab que huc si recentiores Haeretici sincera voluntate oculos converterent , a tot calumniis temperarent, quibus in Catholicorum Ecclesiam utuntur , non alia de caussa , quam quod interdum deprehendant aut in rudi popello , aut in parum castigatis nonnullorum Libris , quasdam Pietatis anomalias & excessus , . quos . plenis bucciscrepant, in concionibus aut Libris editis , ludicrum ex his genti suae spectaculum facientes. Quo in genere impiae ac ridendae eruditionis excelluit nostris temporibus Μissonius quidam Calvini Sectator, dum iter per Italiam a se susceptum descripsit, ne quid dicam de nupero falsae Reformationis Apologista Jacobo Picenino, sive quisquis ut ille impii Catholicae Ecclesiae hostis & accusator. Ρlumbea haec tela sunt 3 nosse quippe & fateri coguntur vel' ipsi Heterodoxi , ion e privatorum ritibus ac opinionibus , sed ex ipsa Ecclesiae doctrina, in Conciliis potissimum & Catechismis firmata, deducendum esse, quid eadem Ecclesia tradat, ac sentiat. Nemo tamen e nostris
hanc aeruginem detersam e regionibus nostris cerneremus ; semper
que optandum esse, ut docti ea heic severitate dc circumspectione utantur, quam praelaudata sacra Synodus exigit , ne ulla falsi dogmatis, ullave Superstitionis & periculosi erroris occasio rudibus prae
Fuit mihi olim amica contentio cum Uiro non minus Pietate quam Doctrina spectatissimo . Laudabam ego in illo animum effiIram in obsequium 3c affectum erga Deiparam . Quis enim in Ecclesia Catholica non laudet de amet colentem & amantem illam , cujus encomtum Angelus in Evangelio contexere coepit , & quam Sancti Patres ornare laudibus non cessant Τ Ejus cultus , amor , &honor, ad Fidem Catholicam spectat . Verum minime mihi in illo probabatur , ita extollere Devotionem erga Μariam , ut sine ista speranda salus aeterna non foret, & cum ista Coelum e manibus, Fidelium elabi nequiret . Afferebat ille in hanc rem Sancti Anselmi verba: Sicut o Beatissima Virgo , omnis a re aversus , a re despectus, necesse est, ut intereat: isa omnis ad te convorsus , ct a re respectus , impossibile es , ut interear . Similia sunt & alia ejusdem Sancti verba e Libro de quatuor Virtutibus Beatae Μariae depromptae Impossibile es, ut aliquis homo ad eam conetursus, ex ab ea reis
32쪽
Caput Secundum. I sus damneIur . A Sanyo quoque Augustino ita ille addebat eadem Beatissima Virgo in Sermone XVIII. de Sanctis appellatur Spes unico peccatorum. Ac de ipsa dicitur Eccli. XXIV. vers. gr. Qui Ameidant me , vitam amernam habebunν ' & alia, quae commemorare suis
perfluum foret. inibus ex verbis ultra quam par esset, ut mihi videbatur , auditoribus suis fiduciam Regni coelestis adipiscendi facie bat , dum ejusmodi devotioni ac laudibus Virginis quisque insisteret.
Contra ego ajebam, componenda haec esse cum vera sanctissimae Ee.clesiae nostrae doctrina, atque ita explicanda , ut adversus eam nulla ex parte pugnent. Non ignorasse Sanctum Anselmum , quae hac de re sententia Ecclesiae foret, neque censendum ab ea discedere voluisse . Si quid crudum nimium que exciderit Sanctis viris , sive devotionis servore, sive Oratoria licentia in laudandis Sanctis, emolliendum esse ad canonem Orthodoxae doctrinae , & nihil verbis iis insistendum, sed eorum intentioni , ut scite monuit Cardinalis Bellarminus Lib. I. de Sanes. Beatit. Cap. XVII. aliique Theologi Pol mici. Neque omnes Sanctos in Sanctorum Patrum coetum esse inserendos ; & quamquam eum honorem Sancto Anselmo deserre malimus , illius tamen verba sano illo sensu accipienda & explicanda esse , quem supralaudatus Theophylus Raynaudus, haec ipsa Anselmi, alio
rumque similia Ioca eκroinacria , sapicnter , dc secundum Ecclesiae
mentem iis tribuit in Diptych. Μariau. Punct. X. num. 37. pag. 237. Quod est ad Sancti Augustini locum , etsi prodesse multum nobis possit apud Deum patrocinium Sanctorum , ac praesertim Deiparae rFidei tamen dogma esse , praecipuum & maximum Christianae Spei fundamentum in misericordia & clementia Dei, ac in meritis divini Redemptoris nostris esse collocandum; usque adeo ut quidquid ii
nobis impetrant a Deo, impetrent per Christum Dominum nostrum eττα α γὰρ ημων ελπις ἐν omnis namquespes nos sese est in
Christi , ajebat Sanctus Cyrillus Alexandrinns in Concilio Ephesino Cap. V. pag. 313. Editionis Labbeanae; atque ad Fidei Dogma spectat appellare Iesum Chrisum Spem nostram , uti jamdiu Apostolus
in I. ad Tim. I. I. ipsum appellavit . Haec doctrina Catholicae Eeclesiae , cujus verba sunt in Concilio Didentino Sesson. XIV. Cap. UIII. Omnis gloriatio nostra in Christo es , in quo vivimus , in quo meremur , in quo satisfacimus , facientes fructui dignos poenirentiae, qui ex illo vim habent , ab illo seruntur Patri , er per illum acceptam tur a Patre. Quare illud de Μaria dictum Spes Unica Peccatorum, si eum rigore acciperetur , sententiam complecteretur a Fide omnino absonam , quippe quae in injuriam divini ipsius Μediatoris evis denter vergeret . Ad haec minime tribuendus est, uti neque a do-
33쪽
ctis Viris tribuitur, Sancto Augustino Sermo ille , uti ex editione Patrum Benedictinorum constat. Denique illud ipsum verbum Uni amitiori illic significatione accipiendum, ut non Unum seu SoIum significet, sed ut Grande . Suis nimirum precibus Dei para Virgo prae omnibus aliis Sanctis spem nobis uberiorem facit veniae a Deo per Jesum Christum impetrandae . Ita Natalis Alexander Ordin. Praedicator. in Append. Tom. II. Theolog. Dogmat. Epist. 49. Noe pr rium duxis exponere, quid signiscent in Salve , Regina , verba illa Spes nostra salve y ne in Errorem Fideles inducantur, o ne vera De motio in Supersitionem degeneret. Praeterea nihil confici posse ex iis divinarum Litterarum verbis: Qui me elucidant , vitam aeternam ha- ebunt. In illo enim Ecclesiastici loco ad literam sumpto , de Vi rure Sapientiae agitur, non de Maria; de Sapientia Dei, aut de m ho Dei, increata Sapientia, non de Christi Matre . Quod si Ecclesia Capitulum illud , ut & alia e veteris Testamenti Libris hausta , legit in Virginis beatissimae festis diebus, id ob eam caussam facit , quod Mysticus & Symbolicus sensus interdum insignes & incomparabiles virtutes, praerogativas, ac merita Virginis jam aliunde no ta , adumbrare potest , uti. complures e Catholicis jamdiu ostenderunt. Ceterum si quisquam insistere, & superaedificare vellet Mysti
tiata fuissent, ibique fundare praerogativam non aliunde notam Ecclesiae ac certam, is profecto in nubibus aedificaret ; immo divinis Libris abuteretur, in quibus non quod nos pie optamus, sed quod
litera sonat, ac Traditio Patrum agnoscit, Deus edocere nos Voluit. Propterea etsi complures ad Deiparam secundum Μysticum sensum reserant verba illa Cant. IV. 7. Tota pulara es amica mea , macula non es in te: Ecclesia tamen hisce numquam usa suit, aut utetur adsundandum Dogma aliquod; quippe conitans Ecclesiae Catholicae renula est, e literati Scripturae sentu, non vero e Mystico & Symbolico petendas esse Veritates divinitus revelatas. Denique recte nos agere, u devotionem erga Sanctos , & praesertim erga Sanctorum Reginam , Populo suadeamus & commendemus ; sed hoc non sine rudentia ac moderatione faciendum , ne incertam aut pericul am doctrinam disseminemus; aut ne indocti heic statuant praeci puum suae Pietatis negotium ς negligantque amorem & obsequium, quod debemus ante omnia , & super omnia, & ex praecepto , Creatori & Conservatori nostro Deo , ac Μeὸiatori Dei & Ηominum Christo Iesu . Haec & alia amice disputata sunt atque . ut in altero prosunda Humilitas ac Docilitas cum ceteris Virtutibus certabat , ita gratias mihi amice monenti habuit , di
34쪽
Caput Tertium. I9egit, ac in meam sententiam concessit, idque opere deinde confirmavit .
Uita hominum quam pretis sum Dei donum. De illa custodiem da ac minime prodigenda , naturale ac divinum praeceptum. Quando mors potius eligenda . Joannis Baptistae , aliorum. que exempla commendata . An Carthusiano in discrimine vitae comedendae sint carnes . Sancti Elpbera , aliorumque . exempla in examen adducta. N Ihil est ergo quod Parthenotimus Votum Sanguinarium
in Pietatis titulo tueri se posse putet , nisi prius certum habeat ac faciat , Pietatem hanc cuncta germanae Pietatis lineamenta complecti; quippe datur etiam Pietas imprudens, temeraria, fana tica , a qua cavendum nobis , Theologiae Catholicae document
concordia clamant . 'Atque haec eadem consideratio cadit in The logorum ipsorum vaου - opiniorica . Pietatem praeserre possunt ,
piasque appellare primo aspectu liceat ; si Vero componantur cum aliis inconcussis Theologiae Catholicae dogmatis, iisque adversari deprehenduntur , tunc frustra adhibeas Pinaris nomen ad avertendam ab ejusmodi opinionibus notam erroris , fabulae imprudentiae, superstitionis. Μultum hac de caussa debet Litteratorum ac Fidelium Resbublica CL V. Theophilo Raynaudo e Societ. Jesii , quem supra laudavi, & qui mihi nori semel laudandus occurret. Is enim imperterrito calamo duobus Tomis , quibus titulus est Heterretita ,s risum lia ac terrefria , aggressiis opiniones noti Vulgi tantum , sed & eo. rum, quorum munus est alios doctrina caelesti imbuere , plurima se-mnia, falsas, aut peficulosas sententias, actusque superstitiosos , aut certe minime laudabiles deprehendit atque repressit. Addidit insuper'& alium Tomum, Diptycha - elicet Marians , quibus exorbitantem nonnullorum Pietatem, ac opiniones non ferendas de praerogativis sanctissimae Virginis exagitavit, quamquam memini is concederet Devotione Sc Pietate in Dei param ipsam . Haec ille edidit non sine utilitate & plausu totius Ecclesiae ; quae qui diligenter evolvat , temporis profecto prodigus non erit; intelligetque, null6 negotio in Omoliar Pietatis quo nomine rectae utitur idem Raynaudiis )Christianorum Devotionem ac Zelimi sine scientia abripi posse. Qua- C α re
35쪽
re antequam Siculus Theologus obtenderet Voto suo venerandum Pietatis nomen, dispiciendum ei suit, num inter Anomalias Pietatis
numerandum quoque ejusmodi Votum soret . At inquit ille , Pritanius ipse cum reliquis Catholicis , quin sententia de Immaculata Conceptione Virginis, summe pia sit, non negat , immo diserte sat tur. Qui ergo mortem oppetat pro illa tuenda, Sanguinem prudenter ac isgitime dabit, quippe dabit pro caussa pia ; atque adeo pro
Pietate, quae procul dubio Virtus est, occumbet. Haec illius argumentatio, splendidis terminis, & eo aspectu veritatis concepta, ut mirum
non sit, si in illa conquiescat is Scriptor, & postquam illudi ab ea se
. passus est , illusionem forte eamdem in alios quoque parum attentos
transfuderit. Verum quanta lateat in ejus argumentatione aeOuivocatio Sc falsitas, meum erit aperire, & suo loco prodere , quid Pietas in sententiis significet, δc quam inani effugio Parthenotimus declinare censuram sui Voti contendat . Statuamus interea Quaestionem , uae revera ipsum contra me ad arma excitavit. Nempe: An ιicear omini Christiano vovere se daturum Sanguinem 2' Vitam pro ruendo Sententia Scotistica de Conceptione . Assirmat Parthenotimus , Pritanius negat . viae rationes Pritanium ad negandum impellant, nunc I Judicibus aequis perpendendas offero . Atque ante omnia statuendum
jus, scilicet se ita credere Veram ac Certam eamdem sententiam, ut prompti sint ad eam suo Sanguine testandam . Germanum hoc &verum est Voti illius objectum, non vero sententiam hujusmodi tantummodo esse Piam ipsae voventium formulae evincunt. Supra vidimus Vota ab Equitibus Calatravae , & sancti Jacobi concepta , atque ab ipso Parinenotimo adducta , videlicet de Certissima Veritare ruenda I Defendendi hanc Veritatem . Neque alia mens est reliquis voventibus, se illam sententiam numquam dimissuros, & semper de- sensuros. , quamquam sine Sanguinis mentione : nam & isti ad illud Votum feruntur persuasione ducti, se propugnaturos Veritatem, quam inesse ei sententiae credunt , sive eam putent Certam , sive Probab Lem tantummodo ac Piam: quod faciunt quicumque circumspecto ju. didici in Veritatis inquisitione procedunt. Mantum vero a Catholicae doctrinae luce atque ab Ecclesiae mente ejusmodi Votum Sanguinarium absit, luculentius perspiciemus , si aliqua prius praemittantur. Primo igitur statuo , maximum bonorum temporalium omnium esse Vitam naturalem hominis, sive maximum appetibilium inter bona corporalia ; & contra omnium terribilissimum inter mala temporalia esse Mortem naturalem. Proinde Vita nostra pretiosior est quams honor & fama , & res exteriores , uti docet Santius Thomas z. 2. Quaest.
36쪽
Caput Tertium. Qtiaest. 73. AN. 3. Secundo , Vitam nobis adimete semper gravissimum crimen est, semper Μalum; adimere vero aliis, regulariter est crimen, idque gravissimum: Homicidium quippe a Deo atque Natura vetitum est, primumque locum tenet inter Peccata in proximum comis missa . Tertio , a legibus ipsius Naturae ac Dei homo jubetur nonsulum sibi manus numquam inferre ad mortetm sibi consciscendam , sed etiam caute servare propriam Vitam , neque eam scienter peri- .culis exponere, neque arbitrio suo aliis tollendam offerre. Postremae hujus conclusionis ratio manifesta est ; nam , ut ait idem Angelicus
Magister a. Quaest. M. Art. V. Vita es quoddam donum divinitus fomini attributum , ct ejus potesari subjectum , qui occidit , crvisere facit : Et ideo qui se ipsum Vita privat , in Deum peccat escur qui alienum servum interscis , peccat in dominum , cujus es servus I er scur peccat ille , qui usurpat Hi judicium de re sebi non commissa . Ad solum enim Deum pertinet judicium Mortis
Vitae . Haec ille de interimente semetipsum , sed ratione , quae et iam militat contra subeuntes arbitratu suo necem ab aliis , immo& exponentes se sine justa caussa periculo evidenti necis. Donum enim grande sibi a Deo collatum custodire debent , neque illud sine injuria veri Domini, idest Dei , in manifestum discrimen , aut
in mortem Certam adducere possunt. Qilippe contra Virtutem Justi
tiae peccant; peccant & in Virtutem Caritatis, qua quilibet se ipsum diligere debet . Quid enim differt ab interimente se suis manibus , lisens mortem ab alienis sine necessitate, sine legitima caussa Quid, oui. se ultro in flumen aut in incendium praecipitat, ab eo differt, cui ab alio praecipitari se vult & curat ρ Illud est se physice, ac im-Imediate necare, hoc se, necare moraliter & mediate. Quarto, quum tamen praeceptum custodiendae Vitae affirmativum sit, legitimae calisesae occurrere possunt, cur interdum liceat non servare Vitam , immo & Μortem eligere ab aliis intentatam sit opus . Hasce leges doctrina Ecclesiae suppeditare debet. Sunt autem hujusmodi. Si agitur de cavendo Maio Certo , quod in comparatione Μortis corporalis longe majus sit; tunc non solum licet, sed necesse est Vitae praesentis jacturam subire . Quare quum peccare in Deum , ejusque in nos iram provocare, sit omnium Μalorum maximum: potius offerre caput securibus jubemur,. quam Vitam servare, si servanda est cum aperta Dei offensione . Veniat impius mortem nobis comminando nisi Catholicam Fidem, aut unum ex ejus articulis eiuremus , nisi Idolis sacrificemus , aut falsum testimonium dicamus , aut alia Patremus, quae Lege Dei certa prohibentur . Μinime obtemperandum est: sortiter Vita est danda . Mandat quippe Dominus ,
37쪽
Matthaei X. vers. 28. ut nolimus rimere eos , qui occidunt Corpus , Animam autem nonpossunt occidere; sed potius timeamus eum, qui potes Animam Corpus perdere in geheu iam . Sunt etiam quaedam gravissimae & sanctissimae leges Ecclesiae , pro quibus servandis Vitae minime parcendum est et qualis est obligatio non revelandi
Consessionem Sacramentalem , aliaeque Leges, pro quarum tutela gloriosam mortem oppetiere Sanctus Thomas Cantuariensis , Sanctus Johannes Nepomucenus , & alii . Constat enim , Ecclesiae mentem esse, ut harum gravissimarum legum custodia, quoties necessitas exigat, amori vitae nostrae anteponatur . Certissimae sunt nobis ac notis. simae hujusmodi leges ; etiam cum vitae periculo sunt observandae . Ad haec dantur opera quaedam Virtutis, spectantia ad Religionem , aut ad Caritatem erga proximum , ad quae etsi divina aut Ecclesiastica lex Christianum minime obliget , certum tamen est e doctrinae Ecclesiae, haec adeo placere Altissimo, ut liceat pro iis exponere se se periculo Mortis , immo ipsam mortem subire , aeternamque a Deo mercedem inde sperare; aut saltem ejus sunt generis opera ista, ut ex consensu Theologorum mors aeterna prudenter eadem facientem nequaquam maneat . Exempli caussa eligere potius mortem ab impio inserendam , pro Virginitate amore Dei servanda ; aut mortis
fectis, pro praedicanda Fide Christi inter Infideles , aliaque id genus. Universi autem conatus Parthenotimi eo collineant', ut ad hanc ipsam regulam deducatur Votum Sanguinarium , & sub ejus umbrae defendatur. Is quidem fatetur, sententiam de Immunitate Μariana non esse de Fide , ac propterea neminem ad eam Sanguine propugnandam adigi: quum tamen opus Virtutis, Pietatis, Caritatis, Honestatis sit eam tueri, propterea contendit, licere in ejus defensione Vitam quoque impendere, atque ob egregium hoc facinus praemium esse sperandum in coelis. At quantopere haec Opinio a Veritate atque a Doctrina Ecclesiae abhorreat, an ostendere nunc possim , sensim Lectores, nullo partium studio corrupti, iudicabunt Ad hoc enim ut Vita nostra objici periculis gravibus ultro ac liacite possit , eooue magis, ut certae morti destinetur in casibus , in quibus neque ab ulla Divina , neque ab Ecclesiastica Iege id facere jubemur: necessu est, ut legitima ratio id faciendum suadeat, &Prudentiae leges in re tanta exactissime observentur. Scilicet Bonum, quod effusione Sanguinis & Vitae quaerimus, futurum est Bonum Certum ac Majus ipsa nostra temporali Uita . Prudentia quippe Virtus est, quam ducem & comitem ceterae Virtutes habere debent , ejus que lumine cincta sapientis Christiani opera regenda sunt .. Hanc
38쪽
Caput Tertium. 23 Prudentiam Deus ipse nobis praescribit, dc Ecclesia summopere custodiendam jubet. Christo Domino praecipiente curandum eli, ut simus Pytidentes sicut serpentes I & Apostolus ad Roman. XVI. vers. I9. ait: MIO υos Iapientes esse in bono, cor simplices in malo. Et qnid, quaeso, Consilia, opera, Opinionesque hominum erunt , si sine Prudentia ineantur, quae ab Augustino definitur appetendarum rerum si sandarum scien/ia , & Virtus, qua dignoscimus inter Bonum o -- Itim P Si ergo dat homo Vitam suam corporalem pro consequendo Bono Certo, simulque Praestantiore: tunc prudenter agit, legitimamque caussam habet incurrendae Μortis, quum Prudentis sit commutare , si vςlit, minus Bonum cum majori , dum utrumque sit certum. Contra ubi Vitae nostrae conservatio majus. Bonum sit, quam alterum , quod quaerimus; aut Incertum sit ipsum Bonum , quod quaerimus; tunc Sapientiae ac Prudentiae legibus injurius est , ac seipsum inconsulte laedit, immo aperte Deo displicet ac peccat , qui Certo Bono, hoc est Vitae, renuntiat, pro Incerto Bono; aut minus , inferiusve Bonum eligit , dimisso majori . Ad hosce Canones componere se debet cura Vitae nostrae , smulque Pietas , quae nisi legibus istis regatur, in vitium & ipsa degenerabit; atque eVadet , uti supra innuimus , Pietas imprudens ac temeraria; interdum qu
que a Superstitione ac Fanatici ci mori aberit . Ad haec Prudentiae
munus atque obligatio est, non tantum eligere Bonum Certum, atque comparatione Μajus , sed etiam circumspicere circumstantias agendi, noc est Tempus, Locuila, Μodum &c. Fieri enim potest , ut ratione eiusmodi circumstantiarum Bonum illud aut desinat eme Certum, aut non retineat majoris pretii praerogativam , quae primo occurrent. Utique Pium opus est Orationi insistere , atque in sacris Templis incruento Sacrificio devote interesse . Nemo neget , quin hoc sit Certum Bonum, & Majus qua'a secularibus negotiis. operam dare. Verum ubi agatur de Viro , qui labore manuum suarum aliis
menta filiis praestare debet; aut de semina, cui onus custodiendi parvulos filios, aut nubiles filias, incumbit; aut de Μagistratu , cujus est Populo solicite ac indesinenter ministrare justitiam: si tempus immoderate in Templo sive in Oratione impendent, Pium erit quidem illorum opus, sed simul imprudens , & culpabilis dicenda erit eorum Pietas. Ratione nimirum circumstantiarum Certum ac Majus Bonum, quod est ad illos', erit quaerere victum liberis, curamque habere diligentiorem familiae aut muneris sui , quam piis illis Occupationibus tantum temporis dare. Illud, non istud, exigit ab iis Deus; ac propterea Pietatis nomine ii frustra methodum suam excu
39쪽
Congerit heic Parthenotimus exempla , quibus ostendat, non se Ium licere , sed laudabile esse mortem oppetere pro Virtute , pro Pietate, pro Honestate Neris alicujus. Haec libenter accipimus, visuri nunc, an ex his sublidium rite possit peti ad dealbandum Samguinarium istum . Primum est Sancti Iohannis Baptistae , qui non Mari=r es, quia fassus es, Herodem esse adulterum I nec pro certia itidine adulterii mortem subiit; sed pro illius reprehensone , quae Himius es. Er haec es illa Veritas, pro qua occisus es Iosannes, ut loquitur Divus Gregorius . Haec Theologus Siculus pag. Ist. Utique Μartyr Praecursor , utique pro reprehensione Herodis is vita exutus : ut nihil in ejus Μartyrio desideratum est Veritatis , Iustitiae , atque Prudentiae. Circumstantias respice. Pro reprehensione occisus est sed addendum pro reprehensione criminis certi, & scandali certi inde manantis; & quod praecipue animadvertendum, pro reprehensione, quam uti Propheta, atque homo missus a Deo, facere potuit ac debuit. IS quippe non secus ac Hieremias, destinatus a Deo, ut evelleret, destrueret, & disperderet, & aedificaret, atque plantaret. Proinde impellente Deo, suo munere rite est functus, ac pro lege Veritatis, pro aequi ore, projustria occisus, ut ait Sanctus Augustinus Enarrat . in Psalm. CXL. Nunc etiam si quisquam Episcoporum, quibus animarum cura diVi
quod Sanctus Ambrosius ac alii fecere in si ob id interficeretur, gloriosa morte periret, dum tamen Prudentiae legibus satisfecisset, circumstantris bene perspectis , propter quas reprehendendi obligario cessare potest, aut ipse reprehensbr imprudens videri. Contra, si quis privatus homo, nulla sultus auctoritate, Regem adulterii aut homicidii argueret , praecipueque si palam , atque in se iram illius
propterea provocaret : nemo sapiens illum laudaret , immo temeritatem ac zelum sine prudentia in illo quisque deprehenderet . Secundo, 'uoties Christianus mallet Vitam dare , ut Virginitatem amore Dei servaret, ejusque custodiam Matrimonio, ne dicam sornicationi, anteponeret, laudabile opus Fortitudinis , Religionis, ac Prudentiae exerceret . Virginitatis amor ex amore Dei procedens , testante Apostolo, & concinente Ecclesia, praestantius Bonum est quam Nuptiae; & quidem Bonum Certum , ita ut pro illo conservando recte Vita impendatur. Tertio, inquit Parthenotimus pag. 63. Carthusanus dum non pro Veritate , sed pro cusoria veteris religiosae consuetudinis a carnibus absinet, mavult mori, quam carnibus v sci , ex Theologorum consensu laudandus est , ac Numini placebit.
Haec ille, sed nulla. distinctione adhibita, & quasi nulla inter Theo' Iogos sit de hujusmodi casu disputatio . Nam ubi aegritudine VeX
40쪽
Caput Tertium. 2s ur Carthusianus, Censeatque Medicus, eum moriturum , nisi cami. bos vescatur, prudentissime religiosus vir faciet , si abstinere ab iis pergat, dummodo alii adsint cibi, quibus pasci possit. Falsum qui γpe est, homini mortem obventuram, nisi carnitas vestatur , quum tanta noti sit virtus solis carnibus, ut aegrotantem a morte eximere possint, quando, ut suppono , ad Vitam sustentandam alii cibi prae ter carnes tunc non deunt. Deinde statuendum prius est, sitne apud Carthusianos abstinentia a carnibus Votum ab Apostolica Sede proba tum , an religiosa tantum Consuetudo ; quae inspectio divertitatem sententiae secum feret . Uerum sub alio aspectu casus hic est exhibendus is
Et praestat imprimis audire Gomam Gmburinum Siculum Soc. Iesu, ita seribentem Lib. VI. Explicat . Decalog. Cap. II. I. ubi Homicidium sui damnat: Neque, ait, opponas, Carthusanos, vel in periculo mortis laudabiliter, sυe ex Voto , sve ex pia Consuetudine aearnibus absinentes. Ita Fagund. Lib. V. in Decalogum Cap. XL num. I 9. O 2 citans Sastrum, aliosque. A et '. para. Π. Cap. III. quaest. 13. γ' I Ne sos, inquam , opponas . Nam pari modo . o com Thoma Santaear in Consi. Lib. V. Cap. L. Dub. 34. cui addi potest Filii ucius Tractat. XXIX. Cap. V. in Decalogum ) eos debere in
fent in deserto , ubi nonnisi carnes baberi ex venatione po x &c. Scio , Iohannem Sanue: Dis. 3. num. D Gerson. Tract. de tempor. Caribus. Probabiliter finirire, etiams nulli alii sui cibi , atque adeo in necessiare extrema, posse, immo ct reneri suum Vorum s se immen Votum es, ut sentit Lessus Lib. IV. Cap. 3. D. 2. n. I 2. Nam se
h. cratum ess non M'eri , in earnibus absinendo ensodire : quia sepelieitum es ob jusam caussam or 'seo Mis ob eonservandam religi fam disciplinam, publicumque bonum ac femorem suae Religionis in non eonservare vitam: quod non es occidere se unt directe vel india recte. Verum prior sententia mihi magis puere . Adde & Cardinalis Bellarmini votum, qui Lib. II. Cap. XXXII. de Μonachis haec habet : Dicer, si jejunii lex, aut Votum, corporis valetudini vehementer noceat, potes, ac debes non servari e cur igitur non idem dicatur de Voto Continentiae P Respondeo non esse eamdem rationem jejunii oeContinentiae e nam cibus ordinarur per se ad salutem individui I idcis .co illo non uti, cum necesse es ais salutem conservandam, Visium es, non Virtus, proinde nec Voti materia. Et Lessius Lib. IV. Cap. III. Dubit. Σ. testatur, a multis Doctoribus censeri Invalidum Illicitum vovere, se nullo eventu, etiams mors impendereo, carnes esur m .