Lvcae Paeti ivrisconsvl. De mensvribus et ponderibvs romanis et graecis : cum his qvae hodie Romae svnt collatis libri qvinqve : eivsdem variarvm lectionvm liber vnvs

발행: 1573년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Te ponderibis Romaniis Graecis. I

dus maius libra non fuerit, quidquam faciunt a Vitruvio tradita

lib. Io. c. a I. qui de testudinibus tractans sic scripsit: Gubernabanteam homines centum, habentes pondus talentum quattuor millium. Quonia ibi Vitruvius de Graeca machina loquitur,4 ideo Graecum pondus expressit, quod tamen continuo declarauit sub iungens, Qu9d sit quadringenta octoginta millia pondo qua ratione talentum, de quo ipse, librarum centum uiginti exstitit, ut infra declaraui. Sicut nec obstant a Liuio tradita lib. I. Suessam q. Pometiam ui cepit ubi cum diuendita praeda quadraginta taleta argenti auri l. recepisset, quae sequuntur quoniam non potuit Liuius argenteam aut auream monetam aliam quam Graeci, ibi exprimere . cum constet e Plinio lib. 3 3. c. . cuius uerba paullo post referam, argentum Romae post annum ab urbe codita quingentesimum octuagesimum quinctum, Maurum post argentu an no seYagesimo secundo,signatum fuisse & tamen consta Suessam Pometiam circiter annum C GL X ab urbe condita captam fuisse quo tempore, ut praedixi, nec argentum,nec aurum Romae signatum exstabat ideoq. Liuius, facta illius temporis recensens,

Graecam monetam eYpressit.

A libra fit Libralis, uti a podo diponditis,4 quae sequuntur Plinius

lib. 33. c. 3. Libralis unde etiamnunc libella,&dipondius appella batur assis. Idem lib. I s. c. I 1. Necnon quaedam e piris libralia appellata, amplitudinem sibi ponderis nomine asserui. Et lib. I9. cap. a.de tuberibus:EXcedunt saepe magnitudinem mali cotonet. etiam librali pondere. Fit kselibra a libra,quae librae est semis Varro de ling. IVat.lib. .supra relatus Se ualet dimidium, ut in selibra Columella lib. I 2.c. et o de sapa& defruto Ad praedictum autem modum musti,ad ij ci debent ij odores, nardi solium, iris Illyrica, nardum Gallicum, crocum, palmam,cyperum, schoenum quorum singulorum selibrae satisfacient.Et paullo post, Casiae selibram De qua etiam selibra meminit Plinius lib. I 8.c.7.ωLiuius supra tertio lib. relatus, de Manlio, farris selibra. Quin etiam pluribus selibris Graecorum more numerauit Plinius lib. I 8ae. Io.de similagine loques his uerbis: Et secundarij panis quina selibras,totidem cibarij,&fum furum sextarios seX,quinas selibras pro libris duabus4 semis stribens quo dicendi genere usi sunt Romani Graecoru analogiam secuti, ut Prisciano in suo de ponderibus placuit: unde&sestertiu,

iiij id est

92쪽

Tr. Liber Asin

idest tertium semis, teste Varrone de ling.lat.lib. . formauerunt. Fit quoque a libra sesquilibra, pro libra&semis Columella lib. 12. 2 o. Item resinae terebinthinae sesquilibram. A libraqtioq.fit Bilibris,Trilibris,&Quadrilibris, pro eo quod dii rum, trium, quattuor libraru sit inde Martialis quincto epigri in Ligurium. Nolo mihi ponas rhombum, mullumve bilibrem.

Horatius et .serm. sal. 2.

laudas insane trilibrem ullum. Plautus in Aulul scena ex his, quae exstant, ultima: Quadrilibrem aulam auro onustam habeo quis me diuitiora Et paullo post: quadrilibrem inquam Aulam, auri plenam. Etsi credam eo in loco Plautum delibra mensurati,non de ponderati intellexisse, uerbum quadrilibre

ad aulae capacitatem referedo, cum auro onustam, auri plenam subiunxerit: quod a iunioribus, qui libram mensuralem ostenderunt primi, animaduersum non fuisse, mirum est, cum uiderint, de animaduerterint Plautu in Mil.actu. 3.sce. a.de aquali bilibra mensurali meminisse, dum divit. Sed in cella paullum erat loculi lubrici. Ibi erat bilibris aqualis hic propter cados: Eaq. saepe decies complebatur die. Libra autem ponderatis haec, de qua loquimur,in uncias duod cim diuiditur, diuisionumq singularii sunt propria nomina quae etsi primo libro etiam ex Iurisconsultorum sententia retulerim, adhuc rescribere non pigebit ut illis, qui librum hunc sine illo legere uoluerint,consultum sit sunt autem haec,libra constans ex uncij duodecim a qua si unciam dempseris,reliquum De unx appellabitur hoc ita, quia uncia a libra sit dempta. si duas,reliquum quod est unciarum decem, appellabitur Dextans, idest dempto sextante si tres, reliquum quod est unciar nouem, appellabitur Dodrans,ideo,quod a libra quadras, id est pars quarta dempta sit. si dempseris trientem, reliquum quod est unciarum octo, Bes appellabitur ab eo dictus, ut Festo placuit, quod in eo bis triens sit. Triens enim ideo appellatus, quod tertia sit librae pars, constans

cetincij quattuor uel, ut Varroni deling. Lat. lib. q. placuit, ab eo

Bes dictus, quia ab eo triens sit demptus, cuius uerba paullo post

reieram.

93쪽

Deponderibis Romanis Graecis. 73

reseram. Si uero a libra quincunce dempseris, reliquum septunx appellabitur nam Septuncem,&Qmncucem in suis proprijs nominibus iumeris,litteris collisis,remansime constat si se dempseris, quod remanet, Semis, uel Selibra,seu sex unciae appellantur si septem dempseris,reliquum erit Quincunx si octo, Triens: si nouem, Quadrans si decem, Sextans si undecim, Vncia, quae remanent, appellabuntur. De quibus Varro dicto lib. sic meminit. Vncia ab uno Sextans ab eo, quod seYta pars assis, sicut Quadrans quod quarta: ariens,lertia pars: Semis,quod semis, idest dimidium assis, ut supra dictum est, eptunx a septemri uncia collisum reliqua obscuriora,quod ad diminutionem,& ea, quae de muntur,ita sunt, ut extremas syllabas habeant, ut a duodecim una

dempta uncia, eunx, Dextans dempto sextante,DOdrans dempto quadrante; Bes, ut olim Des,dempto triente. Haec ille. Sed&Volusius Mitianus sic de libra seriptum reliquit.Prima diuisio solidi,quod est libra,quod As uocatur,in duas partes dimidias diducitur,pars dimidia semis uocatur sequens diuisio sit in tres tertias partes,pars tertia tries uocatur.sequitur diuisio in quattuor quar taS quarta pars Quadrans uocatur deinde fit diuisio in sex sextas partes , sextae partis nomen est Sextans deinde diuiditur in octo

octauas,quae Sescunciae uocantur,item nouem nonaS, nona parSuocatur Uncia,duae sextulae.diuiditur iternas in duodecim partes duodecimas, uocantur singulae unciae. Haec uelut elementa

primae de asse distributionis aequalitatem seruant: siquid quibus

dam parum detrahas, uel conseras, fient dispares. Quare si quadranti sextantem, uel trienti unciam applices, facies quincucem, qui constat ex quinq. uncijs, hoc est quinq. duodecimis si semissi applices duodecimam, uel quincunci sextantem, uel trienti quadrantem, efficies septuncem, idest septem duodecimas si septunci applicueris unciam, uel semissi sextantem, uel quincunci quadran tem, uel trienti tantundem,s acies bessem, id est duodecimas octo. si bessi applicueris unciam, uel septunci sextantem,uel semissi quadrantem, uel quincunc trientem, dodratem ericies, id est nouem duodecimas si dodranti applicueris unciam, uel bessi sextantem, uel septunc quadrantem, uel semissi trientem, uel quincunci tantundem, facies dextantem, hoc est decem partes duodecimas si dextanti applicueris unciam, uel dodranti sextantem, uel belli quadrantem, uel septunc trientem, facies deuncem, hoc est undecim

94쪽

decim duodecimas. Ex his apparet, in quas partes aequaliter, in quas dispares diuidatur. Haec ille, pluribus admodum, quam res exigeret de qua diuisione Fannius sic scriptum reliquit. Nunc dicam, solidae quae sit diuisio librae Siue assis nam sic legum dixere periti. Ex quo quod soli capimus perhibemur habere. Dicimur aut partis domini pro partibus huius. Vicia nam librae si deest , dixere deuncem.

At si sextantem retrahas, erit ille decuncis. Sed nullum reliquo nomen semuncia certum Dempta dabit neque enim est huius sescuncia triplex. Dodrantem reliquum uocitant, quadrante retracto Cum q. triens desit, bessem dixere priores. Iidem septuncem, dempto quincunce, uocarunt.

Post haec semissis solidi pars maxima sertur. Nam quae dimidium superat pars esse negatur, Ut docuit tenui scribens in puluere Musa. Cetera dicta prius quibus est semuncia maior.

De sextante ut ad auctoritates singularu partium ueniamus meminit Columella lib. 7. c. s. de medicinis ouilli pecoris sic dicens Humanae ueteris urinae tepefactae trium heminarum instar, per sinistram narem corniculo infundere, atq axungiae sextante faucibus inserere. Et lib. I a. c. et a despice Allobrogica Et tunc demupraedictae picis sextans &semuncia, in sextarios quinq. quinquaginta ad ij citur. A quo sextante pondus sextantarium, quod duarum unciarum csset, appellauit Plinius lib. 33. c. 3. Librae autem podus immutatum bello Punico primo , cum impensis respublica non sufficeret,constitutum q. ut asses sextantario pondere se-rirentur. De quadrante triente,&quincunce Columella lib. I a.

cap. 2 o. Item Myrrhae quincunx, calami pondo libram,casiae selibram, amomi pondo quadrans, croci quincunx, cripae pampin ceae libram. Et paullo post Ego si humida fuerat vindemia,trientem iri sicca, quadrantei ia binas amphoras miscere solitus sum. Plinius lib. 18. 7. de pondere frumenti Adijcit Sardum selibras,

Ale&andrinum triens, Africum dodrantes. Haec ille. Sed&quincuncem trientem simul, relicto dodrantis nomine, coniunxit. Columella lib. I a. 48 de uini conditurarum generibus. Item

odoramenta trita,idest irim cribatam, quaesit instar pondo quin

cuncem,

95쪽

Deponderibus Romaniss Graecis. 73

cuncem,& trientem leni Graeci pondo quincuncem, trientem, schaeni pondo quincuncem sedo non minus pro quadrante tres uncias dixit. Idem Columella lib. 6. c. 6. Ad bouem cruditate laborantem tribus heminis uini, tres unciae pinsiti allisadmiseetur. Et lib. 14.cap. ultimo:Piperis albi,si sit,sin minus, nigri unciae tres. apisseminis unciae duae. Quod uolui dixisse, ut sciamus antiquos non ita sibi legem in his nominibus praeseripsisse, ut uncias numero proferre non liceret. De uncia quoque per se meminit Plinius lib. 2I cap. 19 sic diceni Assarum iocinerum viiij salutare esse traditur, uncia sumptum in hemina mulsi musti columella dicto lib. 14. cap.ultimo: Ligustici unciam Ab uncia fit Sescuncia, quae est librae pars octaua, quae est uncia semis de qua etiam Columella lib. I r. cap. ult Laseris radicis, quod Graeci Silphium uocant escuncem: MCelsus in malagmate cutichei lib. I 7.Galbani sine surculis sescuncia. Vncia uero ipsa, quae,ut dixi,assis pars est duodecima,diuiditur primo in duas semuncias, secundo in tres duellas, seu tres binas sextulaS,tertio in quattuor sicilicos, quarto in sex sextulas,qui ncto in denarios septem, sexta in uictoriatos quattuordecim , septimo in drachmas octo etsi drachmam a Graecis mutuati simus octauo instri pula XXIV nono in grana 376. de quibus omnibus singulatim tractandum.

Semunciam, dixit Varro supra relatus de ling. Lat. lib. . a Series clam appellatam, ut semis uncia sit de ea meminit Columella lib.

II. c. 23.cmu uerba paullo ante retuli idem dicto lib. I 2.cap. ult.

Pro silphio mellis adijcies pondo semunciam.

Duella unciae est pars tertia: tres enim ex eis unciam constituunt:

dicta a duabus coniunctis sextulis, constans ex scripulis octo de

qua FanniuS.

Sextulacum dupla est, ueteres diXere Duellam. Sicilicus quarta unciae pars est, constans e drachmis duabus, scripulis uero sex: de quo idem FanniuS.

Drachmam si emine , oderit quem dicier audis. Sicilicus ab eo dictus , ut Festo placuit, qui cu in neutro genere protulit, quod semuncia secet cum enim semucia ex quattuor drachmis scripulis q. duodecim constet, semis eiusdem semunciae sicilicus dictus est.Desicilico meminit Scribonius Largus compositione XLV. pernotas tamen, his uerbis Croci pondo sicilici quinque,

96쪽

6 Liber Atiis Tin

quinque, apii pondo scilici sex. Meminit&Plinius, licet ipse de

sicili coinciae pedalis intellexerit quarum pedalium unciarum &harum ponderalium diuisio in nominibus non differt, lib. 13. c. I s. supra primo libro relatus de cedrina mensa Tiberisprincipis, mensam quattuor pedes sextante4 sicilico excedentem Meminit Columella lib. s. c. I. Pars quadragesima octava pedes sexcentos hoc est sicilicus , in quo sunt scripula sex. Haec ille in pondere autem alias auctoritates me uidisse non memini. Sextula sexta est unciae pars, ut ioX sonat, constans o scripulis quattuor, qui sexies multiplicati unciam constituunt, de qua a ro de ling. Lat.lib. . sic scripsit Aeris minima pars sextula, quod sexta pars sit unciae Columella dicto lib. s. c. I de agri uncia loquens Pars septuagesima secunda pedes CG Cc. hoc est sextula, in qua sunt scripula quattuor: de qua Fannius sic:

Drachmae scripuli si adiectio fiet

Sextula, quae fertur: nam se his uncia constat. Frontinus de aquaeductibus: Digitus rotundus habet diametri digitum unum, capit quinariae septuncem, semunciam sextulam. Denarius septima est unciae pars septem enim ex eis unciam costi tuunt qui quidem denariilicet,quantum ad rem nummariam a tinet , pondere fuerint imminuti tamen ex septem ex eis unciam constare,clare liquet ex Plinio lib. 3 3. c.9.cuius haec sunt. Miscuit denario triumuir Antonius serrum: Miscuit aeri falsae monetae.

Ali e pondere subtrahunt, cum sit iustum octuaginta quattuor e libris signari. Ex cuius dictis duo clare eliciuntur, unum quod iustum pondus denari septima est unciae pars; alterum, quod iam Plini tempore pondus argenti denari erat imminutum quod etiam X eo probatur quia cum eiusdem Plinistempore monetae,iam aereae, quam aureae, pondere imminutae fuissent,neces.se etiam fuit, argenteas imminutas esIe. Primum probatur e Plinio, lib. 33. c. 3 cuius uerba etsi proliXa sint,4 paullulum proposita materia me distrahant, attamen, ut demonstrem eos decipi, qui ex antiquis numismatibus pondera sumereri restituere posse

putant . quodvi iuniores bellissime tradiderunt adscribere uisum fuit uerba Pliniisunt haec: Populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem deuictum usus est libralis, unde etiam nunc libella dicitur,odipondius appendebatur assis: quare aeris grauis poena dicta & adhuc Apensa in rationibus di

cuntur.

97쪽

Deponderibus Romani s Graecis. 77

cuntur , item impendia, & dependere: quin & militum stipendiorum, hoc est stipis poderandae pensatores, Libripendes dicuntur, qua consuetudine in his emptionibus , quae mancipi sunt, etiam

uunc libra interponitur Seruius rex primus signauit aes anteat udi usos Romae, Re meus tradit signatum est nota pecudum, unde&Pecunia appellata magimus census CX millia assium

fuit illo rege ideo haec prima classis Argentum signatum est anno urbis LXXX U. Q abio consule, quinque annis ante primum bellum Punicum,& placuit denarius pro decem libris aeris, quinarius pro quinque sestertius pro dipondiori semisse.

Librae autem pondus aeris imminutum bello Punico primo,cum impensis respublica non sussiceret, constitutumq ut asses seYtantario pondere ferirentur ita quinque partes factae lucri dissolutumque aes alienum. Nota aeris fuit ex altera parte lanus gem,nus, ex altera rostrum nauis, in triente uero 'uadrante rates. Quadrans anteiri uncius uocatus , a tribus uncijs. Postea Hanni,

bale urgente, inFabio Max dictatore asses unciales facti 'lacuitq denarium sexdecim assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis ita resp. dimidium lucrata est in militari t menstipendio semper denarius pro decem assibus datus. Nota argenti fuere bigae, atque quadrigae , inde bigati, quadrigatiq. dicti mox lege Papiria semunciales asses facti Liuius Drusus

in tribunatu plebis octauam partem aeris argento miscuit. Qui nunc uictoriatus appellatur, lege Clodia percussus est, ante enim hic numus ex Illyrico aduectus, mercis loco habebatur est enim signatus uictoria, inde nomen. Aureus nummus post annum L XII percussus si quam argenteus, ita ut scripulum ualeret sestertijs uicenis tristo ethcit in libras ratione sestertiorum, qui tunc erant sestertios 37 6o.Post haec placuit, quadraginta signarie auri libris: paullatimq. principes imminuere pondus. minutissimus uero ad quadraginta octo. Haec ille. Quibus quidem Plini uerbis &Plauti, multo ante Plinistempora, dictum in Casinae

prooemio adstipulatur. Nam nunc nouae , quae prodeunt Comoediae Multo sunt ne quiores , quam nummi noui: Semper enim in deterius monetae pondus tonitas, quod Inostris temporibus actum esse cognoscimus ' prolapsa sunt. Secundum uero , quod dixi, usque ad Plinij tempora argentei denarij

98쪽

8 Liber Amnctis

nai ij pondus esse imminutum drachmae pondus redactum probatur ex eodem Plinio lib. a I. c. ult cuius haec sunt, Drachma Attica sere enim Attica obseruatione medici utuntur denarij argent i habet pondus. Cum enim Plinius argente denarij, qui tunc in moneta esset, per uerba praesentis temporis meminerit, non quidem de denario, ut est pondus,& septima unciae pars, neque ut suerat ab initio iusti ponderis intellexit, sed ut erat tunc sua aetate argentei denarij pondus, iam ad octauam unciae pamtem redactum, propter imminutionem a republicavi principibus factam; ideoque hodie qui inueniuntur denarij, post M. Antonium praesertim percussi, drachmae: qui ante eum,denarisponderi respondent, quod & re ipsa comperi pro inde cum drachma pro denario, uel ex contrari,in nummis uertitur, aut uersum legitur, ad tempora animaduertendum censeo,quia,ut iam demonstratum est, paullatim ponderis imminutio facta est. Redeo igitur ad denarium ponderalem, quem septimam unciae partem ex Plinissententia esse asserui dico eiusdem ponderis fuisse, pro bari quoque ex Celso lib. 3. c. 7. cuius haec sunt. Sed&aut ea sciri uolo, in uncia pondus denariorum septem esse,unius deinde denarispondus a me diuidi in sex partes , idest se sextantes: ut idem in uncia denarishabeam , quod Graeci in eo,quod obolum appellant , id ad nostra pondera relatum, paullo plus dimidiis cripuli facit. Haec ille. Sicque in suis compositionibus post den rij notam signum quoque adiecit suae diuisionis exempli gratia lib. s. c. I9 primo de emplastris exedentibus : Resinae terebinthinae fuliginis , thuris , singularum, do a. idest pondod nariisextans vicis trientem&quadrantem post denarium posuit G dicens , pondo triens 4 pondo, quadrans , pro tertia quarta denaris parte Quo scribendi genere tonderum usu,ut&iuniores attestantur, solus ipse inter medicos usus est. Sed nec denarispondere, praeter ipsum & Scribonium Largum, quo teste iuniores utuntur,in re medica usus est alius.nam quod Plinius lib. I9. c. 3. his uerbis scripsit Laserpitium,quod Graeci Silphion

uocant, in Cyrenaica prouincia repertum, cuius succum uocant,

lateri, magnificum in usu medicamentis q. 4 ad pondus argentei denari pensum potius demonstrant, laseris pondus argenti pari pondere fuisse permutatum , quam quod ad pondus denarii ponderatis uenderetur.

99쪽

victoriatus octam denarii semis est,

dictus etiam quinarius, ut ex Plinio lib. s. c. 3. colligi licet qui utriusq.&nomen&etymologiam exprimit de quo etiam Volusius fic dixit Victoriatus nunc tantundem ualet, quantum quinarius olim . Et paullo post: Denarius primo asses decem ualebat, underi nomen traxit, quinarius dimidium eius, id est quinque asses , unde Mipse uocatur. Hactenus ille . Sed haec potius rem nummariam, quam pondera, respiciunt. Quinario autem propondere , praeter Scribonium Largum, alium usum fuisse non legi, iuniores testantur , nec ego memini legisse. Drachma , in qua nona est unciae diuisi, quae octaua unciae pars est , quamuis Romanum pondus ab initio non fuerit,tamen saepe

in translationibus Graecorum Latinorumq.auctorum eo nominestribentes usi sunt, maximaq. exinde circa eiusdem drachmae&denarij pondus quaestio exorta est ideoq. de ea , quae legerim,

hic tradere opportunum duxi.Quod autem non fuerit Romanum pondus, nemo est qui neget, nec de ea Latini scriptores Latinas rectractantes meminerunt, nam Cato c. I 3 . ad dispepsiam stranguriam , qui drachmae pondere usus est, his uerbis: Incenatum iube esse , postridie thuris drachmam unam conterito, mel coctum drachmam unam,&uini sextarium origaniti,dato ieiuno& puero pro aetate triob'lum, lini heminam eam medicinam

ab aliquo Graeco sumpsisse uidetur, ideoque Graeca podera mutare noluit sed cum drachma obolum , paullo supra minam bis miscuit, quae citra controuersiam Romana pondera non sunt. sicci Plinius lib. a I .cieto de nardo Gallico Ergo aduersus serpentes duabus drachmis in uino succurrit quod&ibi saepius repetit:& eo.lib. c. 29. de tribus4 quattuor drachmis: lib. q. c. I 2.ubi de unica drachma meminit, absque dubio de Graecis locutus, ut&ipse dicto lib. I. cap. ultimo dilucide testatus est. Haec igitur drachma, ut dixi, unciae tam Romanae quam Graecae pars est octaua nam unam&eandem Graecis Romanis unciam fuisse, postquam uncia in Graecorum usum transiuit, satis constat cum

ex Galeni relatis locis, tum ex Fannio paullo post rescribendo, tum etiam ex alijs supra deductis 4 infra deducendis. Quod autem unciae sit pars octaua probat Fannius, sic dicens.

Vncia fit drachmis bis quattuor. paullo post: Accipe praeterea, paruo quam nomine Graij

100쪽

86 Liber uinctiu

binam uocitant, nostriq. minam dixere priores Centum hae sunt drachmae . quod si decerpseris illis Quattuor, essicies hanc nostram denique libram. Si enim nonaginta se in duodecim diuiseris,inuenies octo drachmas , id est bis quattuor,singulis unciis respondere si drachma est

eadem Romanis Graecis, ergo incia eadem , constans ex octo ex eis quod&e eo etiam probatur, quia scripulum, iuXta Columellae supputationem ibo. cap. I. in libra seu asse ducenties octuagies octies inuenitur: tamen constat ex eodem Fannio, drachmam ex tribus scripulis fieri, dum dicit, in scripulis tribus drachma. Si igitur se & nonaginta drachmae , ex quibus libram Romanam constare dixi, ter numerentur, erunt scripula 288 ex quibus Romanum assem olumella constituit. Et ex his probatum plane uidetur, unciam Romanam ex octo drachmis Graecis constare, non minus drachmam Graecam, Romanae unciae octauam partem esse , unciamque eandem Romanis l&Graecis fuisse etsi uncia ab initio Romanum nomen&pondus fuerit, quae cum Romano nomine Mimperio , ut diYi, ad Graecos transiuit. Hoc ipsum testatur Dioscorides in libello de ponderibus his uerbis: Uncia uero drachmas habet octo, scripula XXIV. Idem&Galenus lib. 6. de compositione medicament. secundum genera,sic dicens Iccirco quod ponderatis uncia octo drachmas pendet. Et lib. s. eiusdem tituli relato supra tertio lib. Etenim nouem unciae Italicae in cornibus intersectis discretae pendent uncias ponderales septemvi dimidiam, quae sexaginta drachmae fiunt si uncia una octo drachmas ceperit Cleopatra libello de mundi iijs Libra habet uncias duodecim, drachmas 96 scripti. 288. Vncia habet drach. octo, scrip u. XXIV. Nec quemquam turbet Pliniana lectio iniqua, transferendis Dioscoridis locis, dum de plantis medicinis ex eis tractat, saepe libram pro mina uertit: cum tamen , secundum praedictam supputationem, drachmae quattuor intersint: qui , ut supra tertio libro animaduerten luduXi, scriptores antiquio uertente Graeca pondera in Latina, ex contrario , raro illius modici excessus uel desectus rationem habuerunt, nempe drachmas quattuor incentum etsi non negem in potionibus , pharmacis, praesertim uehementioribus, id multum interesse potuisse sic kPlinius tertiam partem minae, quae est drachinae 33. scripuli, ad denarij

pondus

SEARCH

MENU NAVIGATION