Francisci Vargas ... De episcoporum iurisdictione, et Pontificis Max. auctoritate, responsum.

발행: 1563년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE EPISC. IURISD

potest

gere his differentiis sublatis, negarii moralia praecepta, diuini iuris portionem esse, prima distin. c. a. kdistinc. 6.c. si Inde fit, ut ius naturale quadoque etiam diuinum dicatur,4 ea etiam ratione concedi possit, omnia iuris naturalis principia, esse delege diuina: ex quibus facile intelliges, quae D. Thomas scripsit, secunda secundae,q. T. articu et in fine, demum ex his iuris diuini&canonici discrimen agnoscitur, dum tamen evipendas, doctrinam canonicam tres in se aggrega ta iuris species complecti, nimirum ius diuinum ius naturale,ius positivum.na ipsa corporis eius magnitudo, sicut mare magnum spatiosum, plurima cotinet quorum aliqua propria sunt iuris diuini,ut in articulis fidei, sacramentorum institutione, id genus aliis alia propria sunt iuris naturaliS,qualia siunt praecepta pure moralia, sin ea re philoso phorum traditiones, solo rationis dictamine stabilitae reliqua ad ius positiuum, siue humanum e tinere dignoscuntur primum ius immediate deriuatur a Deo, uti a summo Episcopo animarum nostrarum secundum, cordibus hominum infixa est iuxta illud, Signatu est supernos lumen vultus tui

domine: tertium ius a Deo quoque fluit, inter ueniente tamen humana uoluntate, auctoritate,

eius scilicet, qui iura condit; atque ideo ius humanum est; etsi a Deo omnis potestas sit,immediatione scilicet uirtutis alias sequeretur, quod quid quid magistratus ecclesiasticus aut ciuilis iuberet, seu statueret, iuris diuini oret, ex illo: Qui uos audit,

52쪽

M FRANC. VARGAS

, audit, me audit:&ex illo, Perme reges regnant, legum auditores iusta decernunt quod tamen dicendum non est ut clarius ex proxime sequentibus axiomatibus apparebit qua igitur ius canonicum humana praecepta continet, positiuum dicitur qua uero diuina, ius diuinii appellari solet. c.

Qualiter a. De appella. notant moderni in prooemio decretalium generaliter uero ius canonicum

lagi diuinae subalternatur: nam non modo de coseruatione uniuersitatis humanae in pace tranquillitate agit, quibus ius ciuile maxime innititur, sed ulterius etiam tendit, in statum scilicet aeternae beatitudinis, sic una cum lege diuina, hominem ad felicitatem tranquillitatemq. perpetuo duraturam parat: quo fit, ut laxo quodam loquendi modo, improprie tamen ius canonicum, diuinum, a sanctis patribus4 aliis quandoque uocetur scinna-cletus epistola secunda, sic Victor, ut patet in c.Celebritatem, De consec. distin. 3. Damasus quoque 23. q. I. Violatores, Leo in epistola ad Episcopos

per Africam constitutos: de qua Iuo .partec. Io .

idem Leo epistola 38 ad Anastas Thessalonicen.

cap.II.Innoci .in Cocilio Lugdunen .habetur, Depriuil.libro f. c. Cum de diuersis, Athanasius epustola ad uniuersos orthodoxos, demum Petrus Cluniacen, ut alios sileam, epistola 28 lib.3. qui prolixius hoc ius laxum explicat iuxta quem sensum D. Thomas intelligendus uenit, opusculo I.

capit. s. dum de restitutione usurarum agens, haec, nimirum uerba subdit, Et uoco legem diuinam,

quae

53쪽

DE EPISC. IURISD. 23

quae in canone sacrae scripturae , in decretis sanctorum patrum, conciliis continetur ut ex iis uideas qua ieiune Brunellus in Repet.c. I. De homic. locutus sit, dum in ipsius operis initi id explic re uoluit, simpliciter affirmans ex d.c. qualiter ius canonicum, diuinum quoque dici possit.

Ius diuinum,proprie et Iricte, qualesit, s de triplici genere praceptorum

ueteris legis.

Ametsi lato quodam loquendi modo, ut statim diximus, ius canonicum diuinum quoque appellari soleat, proprie tame stricte, de quo nobis sermo est, illud diuinum ditacemus, quod ab ipso Deo positum est, cuiusmodi ea sunt, quae in sacris litteris, eo scilicet modo quo inserius explicabimus, expresse continentur, uel inde necessiria conclusione deducuntur, aut alioqui ecclesiae, quae a spiritu sancto regitur,perpetua traditione docentur,4 sic omne illud, quod ad legem ueterem uel nouam pertinet, teste D.Thoma Quo libeto art. 13. qui uocat legem ueterem nouam utrumque testamentum ut lante illum, Gratianus c. Humanum genus, distin I. In quo obseruandum est , quod D. Thomas non dixerit, quod lege noua, uel ueteri est expressum, sed quod ad eam pertinet, ut ex illo uerbo, Pertinet, subtili ter&

54쪽

16 FRANC. VARGAS

ter& proprie intellexisse uideatur, ea quoque ad ius diuinum spectare, quae necessaria cosequentia deduci ex utraque lege possunt praeterea etiam traditiones Christi, quas per manus accepit seruat ecclesii, quae etsi scriptae ab auctoribus canonicis no sunt habent tamen vim iobur diuitiae legis,&proinde pertinent ad legem nouam, ut Irenaeus lib. 3. cap.3. Origines homelias super Numeros,&Basilius lib. De spiritu sancto c. 22.&ante hos, Dionysius De ecclesiastica hierarchia, cap. I. testantur; id quod aliis item exemplis inserius patebit.

Lex autem uetus triplicis generis praecepta continebat, moralia quaeda, ut illa, Non occides: Non furaberis: Non moechaberis: Honorare parentes: caerimonialia item, ut quae de circumcisione, sabbati obseruatione, & id genus aliis uidere licet, de quibus, quod ad litteram pertinet, non facile ratio reddi poterat, ut ait glos in c.fi. 6 dist.& in c.In noua, I 6. q.7 alia denique iudicialia quoru trium Praeceptorum materiam scholastici pluribus in locis explicant,nouissime uero Dominic a Soto De iusti.&iure lib. 2.q 3. . .&6. Hoc ius diuinu diuerse promulgatum est pro eo, atque status hominum diuersi fuerunt primum namque in statu innocentiae, ante primi parentis lapsum, data illi lex fuit, ne de fructu scientiae comederet: quod eo factum est, ut se Deo subiectum agnosceret,& illi d bitum honorem redderet: ii praeuaricatio hominis interturbasset, scriptis legibus non egeremus,

unde factum est, ut post primi parentis peccatum illae

55쪽

DE EPISC. IURISD. 27

illae prodierint, ad refrenanda hominum delicta praecepta alia iniuncta sint, queadmodum D. Ambrosius, qui pro ceteris hunc articulum elucidauit, demostrat ad Irenaeum epistola I. hinc illa tenalporis, legis naturae, negis scriptae distinctio postmodum lex noui testamenti subsecuta est, quae nos perfectius multo, quam olim uetus illa instruit, teste D. Thoma I. a. q.9 I. art. . huius enim nouae legis aduentu non moralia quidem, sed iudicialia,&caerimonialia ueteris testamenti praecepta per Christi passionem abolita sunt, ut docet apost ad Rom., P. ad Galat. . ad Hebr.7. Io. Quoniam, ut ille, ait,trastato sacerdotio necessum fuit ut legis transse aiio quoque fieret uerum haec translatio quantum ad superficiem litterae facta est nam moralis& mysticus intellectus non ob id censetur sublatus . distinct. f. Is itaque, ubi glos magistratis. demum persectionis praecepta, euangelica lex nobis tradit, quibus naturae propensionem, lumanos affectus, quos interdu natura, ius sequi permittunt , negligimus, atque postponimus.

56쪽

FRANC. VARGASAXIOMA DECIMUM.

Num omnia, qua ue acris litteris, uel traditionibus apostolorum habentur, iuris diuini mandata dici debeant:

et qualia sint illa , qua ponolici

iuris , hoc es humanis, non autem diuini dicuntur,et qua demum ueneratione illa habenda Ant.

Vamquam haec ita se habeant, penitius tamen considerandum est, num omnia, Quae uel sacris litteris, uel traditionibus apostolorum habentur,iuris diuini mandata dici possint, necne. quidem negativa pars omnino probabilior apparet . nam D. Paulus nonnulla tamquam de domini mandato, illius uoluntatis praeco explicat , quae uel ipse dominus, dum degebat in terris, antea docuerat, uel specialiter postmodum suo nomine euangeliganda Paulo mandauerat ut ad, Galat. . Si circumcidamini, Christus uobis nihil, proderit. rursum compilara praecipit, aut consulit, non quasi de mandato domini, sed ex propria auctoritate quae nimirum apostolica erat, ut quod per unam sabbati Collectae fierent, prima Corinth 16.4 de uelandis mulieribus: de bigami

57쪽

DE EPISC. IURISD. 29

irregularitate, et id genus alia inde D. Thomas d. Quotlibeto .art. I 3.disertis uerbis docet, tantum ea priora iuris diuini dici debere, non autem illa, quae apostolus sua auctoritate constituit. sed& diuus Hieronymus super Matthaeum cap.I9. hoc

se idem docet, inquiens: Numquid potest Deus sibi

se esse contrarius, ut aliud ante iusserit, sententia, sua nouo frangat imperio ξ Et paullo post,Simulq. considera, inquit, quod non dicit, propter duruse tiem cordis uestri permisit uobis Deus, sed Mo- ses, ut iuxta apostolum , consilium sit hominis, nose imperium Dei iam uero Origenes homelia 6. Numer latius id persequitur, dicens,Mosem ita legem scripsisse, ut licet eam a Deo susceperit, in ea tamen tradenda propria auctoritate , a Deo tamen illi concessa, plerumque usus fuerit propter se quod legislator dicitur,&illa lex Mosis: ait e- , ni in Multa per Mosem locutus est Deus, aliqua se tamen mose propria auctoritate mandauit,' quod dominus in euangelio euidentissima ratione secernit, cum dicit, de repudio mulieris interroga, tus , Quia ad duritiam cordis uestri, scripsit uobis V Moses haec, ab initio autem non fuit sic. paullo

post, Vides ergo&hic, dominum non praecepisse

neque uoluisse fieri diuortium, Mosem uero, pr V pter duritiam cordis Iudaeorum, scripsisse, dandum esse repudium. Ostendit haec&Paulus in lit-

V eris suis, cum ait de quibusdam, Dominus dicit,' non ego, de aliis , Haec autem ego dico, non ' dominus. et iterum in aliis , Praeceptum donlini

58쪽

3 FRANC. VARGAS

non habeo, consilium autem do, citerum: Quae loquor, non loquor secundum dominum unde similiter,&in ceteris prophetis, aliqua quidem dominus locutus est, mon prophetae,alia uero prophetae, io dominus . Haec Origenes quibus Augustinus addendus est libro primo, Desermone domini in monte, cap. 7. exponens Pauli sententiam, qua suadet fidelem coniugem cum, infideli habitare, Ceteris autem ego dico non do- , minus hic primo uidendum est, inquit, quibus, ceteris' dicebat enim superius ex domini personaM his, qui sunt in iugio, nunc uero ex sua persona, ceteris dicit,&infra Si ergo non praecipit ex do- , mini persona, sed ex sua persona monet,ita est hoc bonum, ut siquis aliter fecerit, non sit praecepties transgress or, sicut de uirginibus paullo post dis cit, praeceptum domini se non habere, consilium, autem dare &rursum ibidem monetur uir fidesis, si habet uxorem infidelem, consentientem secum' ο nabitare, non eam dimittere. licet ergo dimitte, re, quia non est praeceptum domini, ne dimittat M sed consilium apostoli,sicut monetur uirgo non nues bere sed si nupserit, consilium quidem non tenem bit, sed contra praeceptum no faciet.Hactenus Augustinus qui in sua persona ait apostolum loqui cum consulit uirginitatem, uel coniugem fidelem non recedere ab infideli. licet hoc secundum,no consilium sed praeceptum affferat Chrysostomus eum Ocu exponens, valiter interpretetur ea Pau-u uerba Ego, non dominus: non ob id tamen in-

59쪽

terpretatio Origenis , Hieronymi, Augustini, quam sequitur etiam D. Thomas supra relatus,

Scotus in distin. I7. q. I. art. I.omittenda est praesertim cum iuxta Augustini sententiam eadem scriptura plures sensus habere possit. Neque obstant, uerba eiusdem Pauli dicentis, An experimentum, quaeritis eius, qui in me loquitur Christus ξδε aliis bi, Puto quod ego spiritum Dei habeam nihil enim ex his haberi potest, praeterquam quod etiailla, quae sua auctoritate statuit, sacrosancta sint, ab ecclesia uenerabiliter suscipieda ut qui directore spiritu sancto ea docuerit atque praeceperit quae tamen iuris positivi ecclesiastici, non diuini iuris esse dicuntur , propterea quod mutationem pro temporum, locorum q. causarum qualitate suscipiant quamquam enim quae apostoli sancto spiritu dictante tradiderunt,omnino obligent Ontamen pari uinculo immutabilitatis ecclesia ligant, atque illa, qua per se dominus ipse praecepit si quidem ea, quae uel dominus ipse mandauit , dum hanc uitam uiueret, uel, tamquam eo praecipiente, apostoli eius nomine promulgaverunt, illum roboris frinitatis gradum obtinent, ut nulla in terris potestas sit, quae ea dis luere, aut uere dispensare queat, quemadmodum D.Bernardus,De praecepto dispensatione a firmat quamobrem uidere in ecclesia est, cu gratiarum actione, citra peccatum comedi suffocatum sanguinem Petsi apostolica Synodus, auctore spiritu sancto,aliter in scripturis

mandauerit, Actuum 13.quod quidem praeceptum

60쪽

3 FRANC. VARGAS

non diuini, sed apostolici iuris suit, per consequens humani. atque ideo ecclesia, tum propter haereticos, tum aliis de caussis, post longa annorum curricula id mandatum antiquari permisit, ut omnibus iuris diuini professoribus in confesso est, Franciscus Victorien nouissime tradit in sua r lectione De temperantia quapropter recte a iuris canonici professoribus dicitur,Papa in multis, quae continentur in epistolis Pauli, dispensare posse, qualia sunt, quae iam protulimus,4 id genus alia: quam rem, ut alios interim sileam, docte admodum idem Victoriensis omnino uidendus tradi relect De potesta.Papae de Concilii posse enim summum Pontificem, ea ratione qua diximus, cum bigamo dispensare, quod non diuini scilicet,sed apostolici, sic humani iuris illa prohibitio tantu sit,

perspicuum est ex D Thomae sententia, Quotl. . art. I3.&in.q. dist. 27. q.3. Scoti eo.lib. did. 17. q. I. artic. I. quibus scholastici omnes assentiunt Adq. Antoninus tradit in summa theologiae 3. pari.tit. 28 c.3.Dota post glossibi in c. Super eo. De biga quae quidem opinio cois est, teste Io.Montagna tracta.

De bigam. q.7. tametsi iuris canonici profestaribus non parum negotii fuit, huius rei caussam inquirere, quod ad ea, quae modo a nobis expofita sunt, o ita diligenter animaduertissent,solummodo dicentes irregularitatem hanc humano iure esse inductam, a iure autem diuino originem traxisse. quibus uerbis rem ipsam nullatenus explicabant. ut ex his adsimiles casus, quos numerare necesse

SEARCH

MENU NAVIGATION