Francisci Vargas ... De episcoporum iurisdictione, et Pontificis Max. auctoritate, responsum.

발행: 1563년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE EPISC. IURISD. 33

non fuerit, progredi liceat non igitur, ut uides, ualet consequentia haec in omnibus Mandata huiusmodi spiritu sancto suggerente, edita promulgata fuerunt,ergo iuris diuini sunt nam lacratione etiam ecclesiae, summorum Pontificum decreta, iuris diuini mandata appellari deberent, dicente Damasio Papa, in epistola ad Carthaginen. Episcopum: Violatores canonum uoluntarii grauiter a sanctis patribus iudicantur,4 a spiritu sancto, cuius instinctu ac dono dictati sunt, damnantur: quoniam blasphemare in spiritum sanctum no in

congrue uidentur, qui contra eiusdem sacros canones, non necessitate compulsi, sed libenter, ut praemissum est, aliquid, aut proterue agunt, aut loqui praesumunt, aut facere uolentibus sponte consent, , tiunt posuit Gratianus 23. q. I. Volatores. tamequemadmodum antea dietum est, constitutiones humanae sunt, quas Innoc.3 in Lateranensi magna Synodo ita uocat, inquiens: Non debet reprehensibile iudicari, si secundum uarietatem temporum, iura quoque uariantur humana. quod sanctus Thomas docuit, eiusmodi institutiones humanas esse docens, dicto Quotlibet. . q. I 3. non quia e ronea aut sint,aut esse possint, ut haeretici sentiunt, cum etsi humanae dicantur & sint, diuina tamen αsancta praecepta appellari merentur, tum ratione finis, tum ratione potestatis, tum demum ratione

dirigentis Massantis Dei sed humana sunt, de dicuntur, quia fiunt proxime ea auctoritate, quam .ho

mo possidet, etsi a Deo illi tradita cui homini,

DI M

62쪽

quamuis teneantur omnes iure diuino obedire, sicitamen receptum est,atque loquendi usus inualuit, ut quae ille praecipit, non dicantur esse iuris diuini: quia diuinum mandatum non cadit expresse supendeterminato hoc uel illo mandato ecclesiae, sed super omnia in uniuersum magis super necessitate parendi, quam super rebus illis praeceptis, cum dicat dominus: Qui uos audit, me audit: qui uos, spernit, me spernit: , Quaecumque digerim uo- , bis: , Si ecclesiam non audierit: , Quaecumque, ligaueritis demum, Omnis anima potestati c. proinde, ut semel finiam, uidetur ius diuinu prestitus ac proprie sumptum,& iuxta sanctoru patrum, quos supra retulimus, sententiam, id tantum dici, quod Deus ipse, uel alius, tamquam praeco, scripto, uel traditiove . promulgauit, quodq. ex iis necessaria coclusione deducitur, tametsi lato quo

dam dicendi modo diuinum quoque appellari possit, quidquid ab ecclesia Deo, seu spiritu san

cto suggerente, traditum, aut mandatum est.

Axioma

63쪽

Immediate aliquid eri quo ad Zo expendendum sit item de duplici immediatione uirtutis scilicet supposito

rum,ut inde diuinum ius aut humanum dignosiatur.

IXimus ad hoc, ut aliquid proprie sit ius di uinum, non sufficere quod a Deo sit quomodocunque , sed opus esse, ut ab illo immediate procedat qua in re quia non ulli dissident, tum etia ut quae supra diximus, facilius intelligantur de hoc uerbo, immediate eiusq aequivocatione hoc axiomate agendum est. et quidem excommuni scholasticorum doctrina, praecipue uero D. Thomae, tum alibi, tum primo sententiarum distin.Ia cuius&Praepositus meminita et distin.inc.Omnes,& Turrecrem .in Summa de ecclesia lib.2. cap. 61.haec uoX, immediate bifaria intelligi debet; uel quantu ad immediatione uirtutis iuel quatum ad immediationem suppositi illud autem immediate aliquid efficit, quod ad uirtutem attine cuius

uirtus per se ipsa pertingit ad ipsum effectu quo modo no dubiu est, quin Deus omnia immediate operetur quia scilicet sua infinita uirtute pertingit a fine usque in fine,no solum in effectibus,qui superat naturam, sed in naturalibus etiam, denique in rebus

64쪽

36 FRANC. VARGAS

rebus omnibus caussa enim prima, ut philosophi dicunt, plus 4ntimius influit in effectum caussae secunda, quam ipsa caussa secunda in quam rem plurima Iason in i Clam possidere,in prin. ff. De ac- qui post . quapropter D. Thomas contra Gentiles lib. .c.7o. Sicut agens, inquit, infimum inue nitur immediatum activum: ita uirtus primi agentis inuenitur immediata ad producendum effectu. nam uirtus infimi agentis non habet quod producat hunc effectum ex se, sed ex uirtute superioris:& sic uirtus supremi agentis inuenitur e te productiva effectus, quasi caussa immediata, ut patet in principiis demonstrationum, quorum primum est immediatum Sicut ergo non est in conueniens, quod una actio producatur ex aliquo agente, in eius uirtute ita non est inconueniens, quod producatur idem effectus ab inferiori age te, a Deo; licet alio modo. Haec ille docens Deum immediate omnia operari, etiam si caussae secundae immediate operentur, quod eius diuina uirtus omnia penetret,&ad omnia immediatissime pertingat. Aliter uero,&secundo modo, qui huic materiae magis conuenit, uox illa sumitur, ex immediatione scilicet suppositorum agentium, cum Deus per se aliquid ericit sine caussarum secundarum cooperatione tunc enim operari dicitur immediate immediatione suppositi cu uero secundae caussae per se aliquid immediate operantur, tunc Deus dicitur mediate operari mediatione ite suppositi, quod

non per se ipsum solus id agat,sed inter sevi effecta

caussas

65쪽

caussas secundas admittat iccirco idem D. Thomas a sentent disti Iun. I.q. I. artic. quarto,reprehendit etiam illos , qui Deum omnia immediate operari dicebant, adeo ut supposita excluderent: , ait enim Est opinio quorundam, quod Deus immediate operetur omnia, ita quod nihil aliud est caussa alicuius rei ab eo sed haec opinio stulta est , quia ordinem tollit uniuersi, propriam operationem a rebus, destruit iudicium sensus unde de sanctus Thomas in quaestionibus disputatis,q. 3.art.7.rem omnem exponens ait.Si enim consideremus supposita agentium, quodlibet agens particulare est immediatum ad suum effectum si autem consideremns uirtutem, qua fit actio tuirtus sup rioris caussae erit immediatior effectui, quam ut tus inferioris ad rem igitur nostram non satis est , ut praecedenti axiomate diximus,ad hoc ut aliquid sit ius diuinum, quod a Deo immediate immediatione uirtutis procedat illud enim nimis generale est, quoniam ea uia omni quorumcumque pO- testas in ecclesia, immediate esset a Christo, cum omnis potestas, ut apostolus ait,ad Rom. 3 a Deo sit cui simile est illud Ioannis, In passione, ab Ol dral in proposito relatum, Cons 9. Cosueuit dubitari, nu.Ioin consi8o.Quaestio est,inu. 13. filiaberes potestatem aduersus me ullam, nisi tibi datum esset desuper Oportet ergo, ut aliquid sit proprie ius diuinum , quod fiat per diuinam potestatem immediate sine alicuius cooperaticli e no autem immediate per humanam potestatem, etiam a Deo

66쪽

FRANC. VARGAS

Deo homini concessam; quia tunc ius laumanum foret, sicq appellati deberet, quamuis Deo inspirante uel suggerente factum. et hoc est, quod eae Origene, Hieronymo, Augustino, D. Thoma, Scoto&aliis superius adnotauimus, non alia uia Paulum interpretantibus,qui nonnulla in eo sensu praecepit, qua iuris apostolici seu humani tantum esse dicuntur; nimirum de bigam non ordinando in Episcopum quod mulier velato capite oret, uir autem capite detecto immo detonso ut pluribus conuenientibus, ino loquente, si alicui aliquid reuelatum fuerit, prior taceat, cita per singulos loquantur, ad aedificationem: quod mulier in e Uesa taceat quod cibos deferat in ecclesiam, ubi alantur pauperes: quod maculans thoria patris sui cum nouerca, CX communicetur. Quae . similia omnia, licet domini mandata sint, quia dominus suggerebat apostolis, ut illa, auctoritate ecclesiastica sibi concessa, praeciperent, non tamen ius diuinum proprie essiciunt, eaq ratione dispensabilia sunt. possunt desuetudine abrogari id quod luculentiori alio exemplo percipi non potest, quam quod Actuum is de sanguine & suffocato habetur. nam etsi sacrosancta illa Synodus dixerit, Visum est spiritui sancto nobis: non ideo diuini iuris id fuit, sed apostolici, sic humani tantum, qua- ius iritu sancto inspirante&suggerente ideoq. caussa cessante, desuetudine eiusmodi praeceptu sublatum est, ut superius a nobis est ostensum unde Beda uerba illa exponens, sic ait Placuit spiritui

67쪽

IIIII

DE EPISC. IURISD. 39

ritui sancto, qui arbiter stiae potestatis existens, ubi, uult spirat,& ea quae uult loquitur Et nobis, id est, non solum uoluntate nostra, sed instinctu spiritus sancti .haec ille ut ex his omnibus perspicue uideas, quod supra diximus aliud esse apostolum aliquid, uti praeconem,de mandato explicare, quod ex praecedentibus uel sequentibus percipi debet, quemadmodii sancti prisci patres, cilii grauissimi uiri, quos supra retulimus, obseruant,& in his Scotusa. sent. dist. 17. q.I.art. I. ut est illud ad Gala. . Si circu-cidamini Christus nihil uobis proderit, id genus alia: aliud uero, quando praecipit, aut consulit, non quasi de mandato domini, sed ex propria auitoritate, quae nimirum apostolica erat; ut quod per unam sabbati Collecta fierent:&de uelandis mulieribus, deligami irregularitate, & de sanguine suilacato, similibus, ubi non aliud, quam ius apostolicum, sic humanum, Deo tamen sic suggerente, traditum videmus.

68쪽

o FRANC. VARGA S

AXI OMA XII.

Duo simul iura in unum mim reperiri, diuinumscilicet s humanum diuem sis iamen re pectibus coniuncta, ita ut

se tantia iuris diuinisit, determinatio autem ecclesiastici id quod multis

comprobatur exemplis Et quid de, fidentia 'Eatore Ventiendum.

S ad haec praeterea adnotandum,duo si-

E mul iura in unum mista reperiri, diuinum scilicetvi humanum, diuersis tamen respoctibus coniuncta, ita ut substantia iuris diuini sit, determinatio autem ecclesiastici quod multis p tet exemplis Baptismus iuris est diuini modus autem baptizandi, uel per aspersionem, aut per immersionem, semel, aut ter iis, uel illis caerimo niis; in templo, uel extra iuris est ecclesiastici cofesso sacrametatis iuris diuini proculdubio est, sed tame modus,ut fiat nimirum semel in anno,& te pore paschae potius, quam alio, ecclesiae dispositioni relictus fuit quemadmodum tempus, is o-dus sumendi eucharistiam praeterea lex de delectu ciborum, ieiuniorum, festorum, iuris diuini est, modus autem iuris positivi unde Augustinus ad Casulanum,epistola 86. de ieiuniis loques, Ego,

, inquit, in euangelicis & apostolicis litteris, totoq.

69쪽

DE EPISC. IURISD. I

, instrumento, quod nouu appellatur testamentu, animo id reuoluens, uideo praeceptum esse ieiunium; , quibus autem diebus nos oporteat ieiunare, qui, busto oporteat, praecepto domini uel apostoloru, non inuenio definitum iussiim, obligatio diuina ossicia recitandi, a iure diuino ecclesiasticis uiris in determinate iniuncta est, postmodum uero ab ecclesia determinata , ut Hosti en & Abb. dicunt, incia. De celebratione missarum i item matrimoniuut Bald ait in I. 1.3 ius naturale, De iustitiad iure, sacramentum est, diuino iure institutum: deter minatio tamen, quoad multa, utpote in gradibus eodem iure non prohibitis,ecclesiastici iuris est ad haec, sacerdotiorum seu beneficiorum ecclesiasticorum substantia, hoc est, clericale stipendium ex iure diuino est, iusta illud Pauli prima Corinthioru , , 9. Quis militat suis stipendiis umquam di is plan- tat uineam, de eius fructu non edita Quis pascit, grege,& de eius lacte non manducatavi paulo post:

, Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, quae, de sacrario sunt, edunt ξο qui altario deseruiunt, cu, altario participant ξ quod dominus ordinauit iis, , qui euageliu annunciant,ut de euagelio uiuat, quoniam periniquum soret, ut adsistentibus pro nobis,

necessaria non tribueremus, I.q. 3. Relatum, I 2.q. a.

Caritate determinatio tame talis aut tali stipendii, ex iure positivo prouenit atque ea ratione benefi

cia, ecclesiastica fortasse dicta sunt, quod scilicet ab ecclesia sintd erecta δε ordinata,eius'. dispositioni

subiecta quo in sensu capiendum puto id ,quod Ab H bas

70쪽

42 FRANC. VARGAS

bas tradit in c. Constitutus,De religiosis domibus: Moderni, De beneficio, parte . q. . dum dicunt titulos beneficiorum iuris esse postiui sed unum de decimis exemplum sussicere debuisset. nempe decimas iure diuino deberi omnibus in cofesso est, Dedecimis, c. Tua nobis,& c. Cum non sit uti etiaHieronymo, Augustino , Gregorio , Ambrosio

placuit, I 6. q. I. Revertimini, &χ.Decimae,&η.7.c. Decimas, c. Quicumque, tradunt Innoc. alii

6. in glossa. tamen negari non potest, quin multi in diuersas abeant sententias, quas late commemorat Petrus Belluga,in Spec principum,Rubr. 13M. Tractemus sed illa uerissima est, opinionum omniti facile cociliatrix, quod decimae, quatum ad substantiam, iuris diuini sint, hoc est, quantum

ad indeterminatum ministroru stipendium quo tae autem determinatio, ex ecclesiae tantum institutione procedat, nec nouo testamento, alio modo debita reperiatur, teste D. Thoma, Quotlibet a. art. 8. quotlib. 6. art. o.& a. a. q. 87 art. I. ubi id

plenissime ostendit, inserens ob id statuto ecclesiae, quotiens ratio exigeret, huiusmodi quotam uel augeri posse, uel minui late Honcala, eleganti suo Dedecimis libello demum episcopatus cum suo munere iuris aperte diuini est, ut supra Axiomate 3. dictum exstitit, multis probare liceret, ea scilicet iuris diuini acceptione, quae non laXa, sed propria est, aut saltem necessaria conclusione deducta modus autem residendi, ecclesiastici iuris

SEARCH

MENU NAVIGATION