Francisci Vargas ... De episcoporum iurisdictione, et Pontificis Max. auctoritate, responsum.

발행: 1563년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE EPISC. IURISD. Q

dum in eo Molinaei sensuὸ Sed haec missa faciamus. sunt enim in ea Cypriani epistola multa, quae longior egeant declaratione.Cum igitur Christus adscensurus ad patrem, ne gregem suum pretiosissimo sanguine suo redemptum desereret, uicarium in terris dimiserit, Petrum scilicet, eiusq succes

res, quibus pascendi,regendi, gubernad ecclesia Dei, potestatis plenitudo ab eodem domino nostro Iesu Christo tradita est; cur nos, importunissimi homines, Petru curare umoderari nolumu Ο-mniarquae est ista tanta inuidia Θ immediate quidea Christo apostoli omnem iurisdictionem guberna di orbem acceperunt: sed tamen nullus,praeter P trum,successorem, ut iam diximus, necessario reliquit. quo fit, ut ecclesiastica potestas quaen 6 in tota ecclesiae communitate, sed in personis residet, ut late ostendere possemus, non nisi a Petro, eiusq. apostolica sede recipiatur Episcopi, iresbyteria iure diuino sunt, ut paullo ante demostratum est. quare Papa facere nequit, ut nulli sint in ecclesia Episcopi, aut sacerdotes, sed tamen dicitur iurisdictio ab eo derivari quia in ipso tamquam in fonte est,n quia per ipsum singuli Episcopi suis dioecesibus mancipantur , sicut iresbyteri parochiis. quidquid igitur ordinationis, aut sacramentalis potestatis est, immediate a Christo, quamquam per eius ministros, suscipiunt iurisdictionem autem non item, quippe quae in Romano Pontifice, ut saepe diximus, tota resideat,& ad alios derivetur, caca quae in apostolis fui una cum illis interierit Consi

92쪽

O FRANC. VARGAS CONFIRMATIO QUARTA.

em sensii 'scopos apostolorumsuccesso

res dicamus; s quid ea in re patres in- Ie exerint ac de summi Pontificis maiestate, huisse uocis, Papa, origine,s applicatione.

Vamquam Episcopos in hanc iurisdictionis potestatem minime apostolis successisse diximus, quod paullo post clarius dilucidiusq.fiet tamen,quoniam apostolorum successores communiter uocantur , operaepretium est, antea quam ad alia transeamus, id accuratius con-sderare, animaduertere in primis, quid ea in re patres omnino senserint. Sciendum igitur,apostolos cum primum a Christo uocati sunt, io nomine appellati, Marc. 3. Iucae 6. minorem habuisse potestatem siue ordinis, siue iurisdictionis, qua uel sacerdotes, uel Episcopi nuc habent siquidem tantum illis potestas praedicandi in Iudaea,4 baptizandi, signaq. faciendi, & sumptus demum ab his sumendi, quibus ipsi praedicabant, data fuit non

enim eo tempore sacerdotes erant:siquidem in coena postea facti sunt nec potestatem acceperanti mittendi peccata,quae post resurrectionem illis suit tradita quin Petrus eo tempore nondum absolu te acceperat pontificatum. tuapropter ad illam apostolicam auctoritatem, e modo expensam,

Episcopi

93쪽

DE EPISC. IURISD. 6s

Episcopi ipsos excedunt apostolos, quia apostolatus ille minime ad episcopatu usque pertingebat.

Vnde licet de Iuda Iscariote dicatur, Et episcopatum eius accipiet alter non inde fit, quod Iudas Episcopus fuerit accepit enim Matthias episcopatum, quem ille erat adepturus, si perstitisset. sin- autem loquimur de potestate, quam apostoli post resurrectionem acceperunt manifestum est , eos maiorem potestatem accepisse, quam Episcopos, ut supra a nobis declaratum est nam cum apostolis fundandi, aedificandi uniuersam ecclesiam, potestas a domino tradita fuerit, ubique enim po

terant uerbum Dei exponere,sacramenta ministrare,& de caussis omnibus spiritualibus cognoscere, easq. dirimere, eo quod plenariam indistinctam q. iurisdictionem , gubernationemq. in uniuerso ombe, sub Petro, eorum principe sint adepti, eam ipsam tam nemo particularis Episcopus habet, nec habuit umquam. Quod igitur Episcopi apostolorum successores dicantur, duplici de caussa fit pri ma, quia sicut apostoli post pentecoste primi erant in ecclesia magistratus, sub Petro tamen eorum principe, id quod consulto semper repeto, ita decedentibus illis,sub Petro eius'. successoribus,primos magistratus Episcopi in ecclesia obtinuerunt.

secunda est, quia etsi potestas illa apostolorum plenaria&uniuersalis, tamquam quid extraordinarium , Christiq. peculiari delegatione concessem, ad Episcopos non transierit, ina cum apostolis, ipsis decedentibus,interierit, ut probatum exstitit,

94쪽

66 FRANC. VARGAS

uerissimum esse costat, erat tamen in eis alia episcopalis potestas, quae ad successores erat derivanda, nimirum particularium ecclesiarum cura. nam singulis apostolis suae quoque ecclesiae etiam ob uenerunt, dum, ad episcopale munus melius obeundum, uniuersum orbem inter se partiti sunt in singularibus igitur ecclesiis cum in partem sollicitudinis Episcopi tantummodo uocati sint, successores merito appellabuntur, sed non eo modo, eaq. dignitate, qua apostoli, quemadmodum fusius explicabimus illi namque immediate a Christo eam potestatem acceperunt: at episcopi non ita, sed per Petrum eiusque successores qui omnes , Petri quoque uocari possunt , cum una&eademst omnium potet as&iurisdictio ad uniuersalis ecclesiae moderationem ad eunde scilicet modum, quo omnes Romanorum Imperatores, Caesares,4 Aegyptiorum Reges, Pharaones dicti sunt at in Petro peculiare aliud fuit quia licet ante summum pontificatu apostolica potestas parceteris data illi sit, tamen postea Rector, Pastor, atque uniuersalis ecclesiae Episcopus, cunctorum ordinarius iudex ab eodem ipso domino immediate factus est, Mine ipsius item succes res, uti superius secunda cofirmatione exposuimus . inde Bernardus hanc summi Pontificis potestatem reliquis omnibus excellentiorem, in se omnia continentem, quae ad alios erant derivanda, contemplatus, sic ad Eugenium a. De consider.loquitur Age indagemus ad-

M huc diligentius, qui sis, quam geras uidelicet pro

tempore

95쪽

DE EPISC. IURISD

scoporum, tu heres apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarcha tu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Araon, auctoritate Mo ses, iudicat Samuel potestate Petrus, unctione Christus tuis cui claues traditae, cui oue creditae sunt sunt quidem Malii caeli ianitores,d regum pastores, sed tu tanto gloriosius, quanto differentius utruque praeceteris nonae hereditasti. habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi uniuersi crediti sunt, uni unus nec modo Ouiu, sed pastorum tu unus omnium pastor . Haec ille: quibus summi Pontificis potestatem plenaria absolutam q. eloquentissime eXplicat, nominaq atque epitheta egregia assignat quibus ut plura addamus, nihil est opus. unum tantum dico, quod Papae nomen, quamuis nonnumquam Episcopis olim tributum sit, ut ex Ambrosio Augustino, Hieronymo, aliis cognoscere licet, summus tamen Ponti sex solus illud rectissime uindicet, uti etiam ab orthodoXis, magno omnium consensu, iam inde a multis saeculis illi uni tributu est, quod pater patrum uox illa significet, quodq. diuinum quippiam ei inesse uideatur, teste Rhodogino Antiq.lection .lib. II. cap. 2I. ubi tradit Hadrianum dicere, in Bithyniacis consueuisse Bithynios mon tium cacumina conscendere, et Iouem Papam consultares similiter a Scythis Iouem Papaeum dici. quod ego addendum existimaui ad ea, quae docto- res,

96쪽

68 FRANC. VARGAS

res de hoc nomine tradunt, praecipue uero Ioan. Andr in prooemio Clementinar. in c.fi De transla. praelata

CONFIRMATIO QUINTA.

Totestatem iuri ictionis in sua origine, hoc II, in summo Pontifice Ac inge-

nere consideratam uri esse diuini eaq. Christum uicario suo tradidisse, non uisibi tantum retineret sed ut abys etiam in partem sellicitudinis accitis comunicaret,

atque ita,ab ipse ad alios

perueniret. otestas iurisdictionis, circa quam tota con trouersia est, si in sua origine cosideretur, procul dubio etiam a Deo est immediate, idq scriptura, patres, latio ipsa docet, dum tamen per originem, Petro, eius successoribus datam intelligamus. fuisse autem immediate a Christo institutam, ex euangelio constat, in quo dominus promisit Petri, se illi daturum claues regni caelorum,' praedixit illum esse accepturum potestatem confirmandi fratres, cui etiam tradidit oves suas,&agnos pascendos quae omnia iurisdictionem indicant, qua usum fuisse Petrum,eamq.per petuo

97쪽

DE EPISC. IURISD. 69

petuo in ecclesia exstitisse perspicuum est,&nos inferius ostedemus .Est igitur de necessitate salutis tenendum, quod ecclesiastica Petri,& aliorum summorum Pontificum iurisdietio, non ab hominibus sit, sed a Christo domino immediate instituta ob quod etiam Episcoporum,d aliorum in serio runa

iurisdictio in sua origine, de iure diuino est, sic in

genere,& communiter loquendo Christus en ina dominus uidens ecclesiam suam, per iurisdictione in uno tantum Potifice existentem, gubernari commode non posse, uoluit quod in ea plures praepositi, is inistri instituerentur, quos Petrus eiu Sq. succes res in partem sollicitudinis assumerent,&, prout sibi in domino uisum foret, distribuerent,ra demum iurisdictionem eis conserrent dixit enim

Pasce Oves meas: quas omnes cum per se pascere non potuisset Petrus, debuit ex praecepto, ut domino obediret, alios item uocare cooperatores,&,

ut sic dixerim, compastores , qui in partem sollicitudinis acciti bissent illi adiumento atque ita O-rum iurisdictio, in genere loquendo β, prout in sua origine, hoc est, in summo Pontifice reperitur, iuris diuini est, non autem particularis illa iurisdictio, huius , uel illius sedis, uel personae . hanc enim ecclesiastici iuris esse costat,& a Papa profluere atque dependere id quod Domini c. Solo, breuiter tamen, adnotas e uidetur in . dist. 18. q. .ar. q.uers Atque haec nam dempta ea potestate sacramentali, qua supernaturalis est,in diuina, ordinis scilicet , quae non nisi a Christo immediate conserri

98쪽

7 FRANC. VARGAs

ferri potest, certe hoc, qtaod extern te iurisdictionis est, quidquid illud sit, praeterqua in Petro, eiuslsuccessoribus, apostolis, aut in aliquo alio quouis Episcopo , specialiter ωex priuilegio, in hoc a Deo immediate uocato a summo Pontifice immediate manat, atque derivatur, loquendo, ut oportet , de immediatione suppositi nam de immediatione uirtutis nullum dubium est, cu omnis potestas sit a Deo, qui omnia in omnibus operatur, ut liquet eX iis, quae Axiomate Io.&11.conuenientissime ad quaestionis huius decisionem scripsimus. Hoc immediationis argumento Praepos.

quoque&Turrecrem. idem omnino definientes, utuntur, ille in c. Omnes, et a distin .hic uero De ecclesia, lib. 2. cap. 6 I. uocat aute oldral. huiusmodi immediationem, subalternatam emanationem

cons 18o.Quaestio est penul. col.de imperio agens, ubi intelligi uult quod eo modo illud a Deo sit, nimirum immediatione uirtutis inde non ualet argumentatio, apostoli potestatem iurisdictionis a Christo immediate habuerunt ergo Episcopi, tamquam illorum succes res quoniam diuersa ratio omnino est . in prima enim ecclesia institutione, fundatione, Christus immediate apostolos constituit, id quod, illis defunctis, non ita in Episcopis censuit faciendum nam cum ab ecclesia militante corporalem suam uisibilemq. praesentiam esset subtracturus, Petro, eiusq. successoribus curant , totius ecclesiae regimen plenissime commedauit, quatenus Christi uicario omnis diilnitas

99쪽

DE EPISC. IURISD . i

omnis q. iurisdictionis potestas ad alios derivaretur, immediateq. ab eo deflueret quemadmodum et Artaphaxes peregre prosecturus fecit, ut legi tura Esdrae 7 dum uicario suo potestatem constuis tuendi iudices dedit, inquiens Tu aute Esdra&c. costitue praesides,qui iudicent omni populo quod maxime ita factum a Christo credendum est,ut unitatem ecclesiae, Minferiorum obedientiam,& subiectionem magis ac magis commendaret atque ea ratio adeo potens perspicua est, ut mea sententia, dilui non possit nec interest, quod in sua origine, sic in genere loquendo, haec iurisdictio iuris diuini sit, a Pontifice summo ad alios, in partem

sollicitudinis uocatos, derivanda . nam non inde infertur,quod in Episcopos a iure diuino proueniat, sed potius quod immediate a Romano Pontifice profluat, qui Christi est uicarius humana' nim ista sunt dicuntur, quia proxime fiunt ea auctoritate,qua homo possidet, quemadmodum Io.&IΙ .aXiomate plene demonstrauimus ubi illud apostolorum, aet. Is de sanguine, suffocato, di, centium , Visum est spiritu sancto, nobis, ad hunc modum , ex theologorum omnium sententia expositium fuit, ut non diuini, sed apostolici iuris,& sic humani, spiritu sancto tamen sic suggerente, fuerit statutum, ac proinde ex caussa abrogabile, ut etia desuetudine abolitum X stitit, tametsi obseruatio illa diu in ecclesia perseuerauit, no modo apostolorum tempore, sed etiam multo post. erat enim temporibus Tertulliani, ut in ipsius pologeti-

100쪽

7 FRANC. VARGAS

logetico patet cap. 9 Synodi Gangrensis, labetur distinet. o. inter errores illic damnatos ubi

glossa parum haec perspiciens, nescio quam expositionem assignat, quemadmodum Millud Ain. XX., Attendite uobis de uniuerso gregi, in quo uos po- , fuit spiritus sanctus Episcopos c. expendi quoque debet, quod infra, quando ad nonnulla in contrarium obiecta dissoluenda uentum erit, fusius explicabimus, cum ii,qui contrariam sententiam tue tu , non parum eisdem apostoli uerbis nitantur.

non igitur haec ratiocinatio ualet.Episcopi, Deo sic reuelante aut suggerente,ad munus sibi iniunctum explendum iurisdictionem habent, ergo a Christo immediate illam suscipiunt. nam praeterqua quod multis a nobis id dis lutum sit, nil aliud certe ex ea positione sequeretur qua supposita excludere, ordinem uniuersi tollere, ac Christi uicarium cuomnimoda sua potestatis plenitudine nihil, nisi otiose agere, quod prosecto falsum foret atque erroneum Alapa igitur haec Episcoporum iurisdictio, siue ordinaria ea sit, ut est, siue commissa aut delegata, ut nonnulli dicunt, immediate habetur,eaq. non ut consecrationis, sed ut iniunctionis hominis committentis iurisdictionem : quod maxime in hac materia ab oculos semper habendum est, quoniam huius rei ueritatem manifeste aperit: in quo scholastici omnes cossentiunt,4 in his D. Thomas 2.2.q.39.art.3 ubi potestatem ordinis immobilam iuxta suam essentiam facit, ex eo quod per c6secrationem datur: potestatem uero iurisdictionis

dicit

SEARCH

MENU NAVIGATION