Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1769년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

super hoc loco sententias commemorat. Potuisset etiam citare locum Terentii Andr. III. c. I. Non se commode divise temporibus sunt tibi, Dave, haee, ubi a partibus histri, num in sabulis agendis, quae cuique assignantur, ea vox

desumitur. - FABA, ubi locum illum Terentianum: met faba in me ludetur e Donato explicata Fuisse nempe fabam veterum longe aliud legumen, quam nostrum hu, ius nominis, solitamque fusibus a siliquis suis separari. Ita que aliorum, ut Scholiam Persit, super huius verbi sensu sententias recto reiicit. IMPOTENTIA, apud Terentium , Adelph. IV. 3, 6 paullo rariori signi

ficatione docet occurrere, pro paupertate . et in Ula: Momnes, quibusim sunt minus secundae, propter suam est olentiam se semper credunt negligi STAT RIAM apud eundein meaut prol. v. 36 recte cum D cieria exposuit per fabulam eam, in qua sunt oinnia quieta, pacata, et tranquilla, cuius generis fabulae opponuntur apud veteres motoriis h. e. iis, in quibus omnia essent tu bulenta, seruida et actuosa, ut magnum laborem in histrione ad agendum requirerent. Recte quoque ibi resedit opinionem Calphurnii, qui illum locum sic intellexit, quasi sitariam agere esset per totam fabulam sare, et capere nequid turbae sas.

Eseeundo genere Glossarum, quo loca integra explicas ri, quodque frequentius esse supra diximus, optimae visae sunt nobis maxime hae: ETERNUS. hi plaeuit nobis coniectura et auctoris, qui apud Phaedrum L. ILEpit pro Servumque colloearunt aeterna in has coniicit: aepe in bas quamquam in eam Guietus iam inciderat. Gudius quidem eam ridiculam appellat at nos nihil in ea ridiculi videre possimus. - ANIMA Hie ab caeteris interpretibus Pliaedri, recte nostro quidem iudicio dissem tit, qui ad unum omnes locum illum L. III tabo.

, Osuari anima esu. fili senectute poetiae, comparata cum

ipsius

392쪽

ipsius iuventute, intellexerant, adeoque immerito affinitae inauis eum incularant. Sed vir cl. intelligit potius locum de fabulis eius Aesopiis comparatis cum ipso Graeco textu

Aesopi quod prorem longe elegantius est, addimus, etiam Phaedro longo dignius. - CADAVERO SVS. Hio

locum Terentii Hec ΙJ. 4, 8 ita distinguit cum veter bus quibusdam libris, ut verba Cadmerosea facies, non ad Pamphili, sed ad proximo sequentem Parmenonis orationem pertineant, unde sane sensus haud paullo melior existit, neque tum opus est contortis quorundam coniecturis, et inte pretationibus. - CONTRACTUS. Auctor apud Horatium Epist. II a,rio pro semis me e tracta sequi issicia vatum' legit contat , h. e. vulgaria, trita, ut-bu uir quisque Poetaster incedit. Non male, siquid vi-dhmus, nam et contextus favet, et sex codices. - HOMO. Hoc loe bene observat, hominem interdum a Comicis pro Pronominibus is, ille hie usurpari, ut apud Terentium, Eun. HI 2, 7. Ex homine hunc nasum dicas, quem locum

smul ita explieat, ut sensus sit is Ambo sibi invicem ab hae, parte similes sunt, ut inepto et rustico dicendi principio Mutantur. Recte etiam ibidem reprehendit contenuram Benileii, pro Ex homine, legentis Abdomini. M V MANUS. Hi nobili illi Chremetis fiat apud Terentium: Homosum, nihil humani a me abenum puto, verus suus senosus vindicatur ., Video, sicubi aliis in casibus suis et angm sistis rebus prodesse possim, aut eos aliqua in re adiuvare, non, ut vulgo explicant, tanquam insit excusatio peccatorumae stultitiae humanae. - LINEA. Sub hac inter alia, ad locum Terentii, Eun. IV. 2, 2. Certe extrema linea amare haud nihi es ab interpretibus varie tentatum, amopleetitur sententiam estertiovii, qui a Circo veteri peti. tam locutionem putat, ubi lineae fuerint sedilium ordines, in quarum extrema, h. o. suprema, quiloderint, e longinquo spectarint. Sed ea sententia longe est antiquior Westertio.

393쪽

ago NOVA ACTA ERUDITORUM

istrema sinen quemadmodum dicitur, kmgi lineis quid fieri, , id est elanginquo 3 PARTES. Hic Iocum alias

obscurum Terentii Heaut Prol. II primum dicam deinde. quod venit L ir cum Benticio ita interpretatur: Pri-

fimum prologum hunc habebo, Oinde paries meas in ipsa b bula peragam, propter quas peragendas huc veni. Haec interpretatio non alia magis de caussa nobis probatur, quam quod est simplicissima caeterae enim omnes aliquid habent contorti. - RUERE apud Terentium, Adelph. LI. 2, II. Caeteros merem, agerem, raperem, dicit esse, non, ut sius putavit, evertere, nam id statim post indie, tu perin sernere, sed idem quod secum ferre. Quae quidem interpretatio etsi non plane nobis satisfacit, tamen melior Busiana videtur. STILUM apud eundem Andr. Prol. I 1. I a. recte pro elocutione ac verbis poni bcit, et incisis argummi et oratione sabulae distingui, quo-riura haec ad finem scenarum, characteres, et sententias, il- Iud ad materiem pertineat, in qua poeta elaboraviti Ex eodem genere in aItera parte sunt: AETERNU S Ibi per carcerem aeternum Dent ,rum apud vidium, Met IV. 66a quem tot interpretes negarunt se posse imtelligere, recte, ut nobis videtur, intellexit carcerem eum, in quo omnes perpetuo venti, etsi non omnes Imul, tamensuere e omnes, cohibeantur, et in quem omnibus, postquam ad breve tempus emissi sunt, revertendum sit. - ΟMPONERE apud Ovidium et VII 444 positum ait pro sepelire in his: Titius ad Alcathoen, Lelegeia moenia, lirimes Composio Scirone, patet idque rursus pro interficere, isquod eleganter e loco Horati illustrat. Serm.Ι. 9, 28. CRATER. Sub hae voce Ovidio et VIII, 67. in puΙ-cherrimo Ioeo de Phileinone ac Baucide verbum elegantissimum argento vindicat, in his: Omnia milibus sic vasis afferuntur: pomae caelatus eodem Sisitur argento crater,

ubi Heuisius volebat argilla; sed longe venustior est vulgata

394쪽

Iestio, ut probe et auctor ibi ostendit est enitri quasi ro-niea. - Pariter in indice Virgiliano multa loca bene explanavit, cui rei exemplo esse possunt glossae : ADDERE, ubi in vexato Maronis loco Georg. I. extr. Addunt in spatia ete subintelligit vires; CORONARE crateres ac vina, quod explicat per serto florum pocula ingere; φMAEUS, ubi de interpretatione Eclogae quartae quaedam attulit et aliae, quae hoc loco commemorare propter br vitatem non est necesse. Drtiam classem Obs secimus aram, quae indicanda loci cuiusdam integri vel venustate, vel vitiis, senium pulchriae venusti in tironibus acuunt, et ad talia αὐτοματ- videmia perducunt. Harum per utrumque Volumen magna multitudo est. Neque id mirum cum ducantur e scriptoribus iis, qui sunt in hoc genere classici, et ab omnibus pro norma venustatis reste habentur. Pertinent huc praeter multas alias, quae nos forte emugerunt, e priori parte:

ABDERE SE, COMPARCERE, FORMIDOLOSUS, INVITARE, LACRIM VLA ONANITER, PROPINARE, RELIGIOSUS etc. ex posteriori et quidet ex indide vidiano ACER, ARTIUS, AUREUS, CIRCINVS, ΡΕΝ-DERE, PERCUTERE, RADIVS, RsVBIGERE, VIRGINEVS e Virgiliano autem, SEMITA, SENTIRE, SERPERE, quas hie non singulatim recensebimus, sed lectoribus ipsis legem

das relinquemus.

Denique etiam In criticis aliquid auctor videtur praestitisse. Sic. v. c. sub ARCHAICUS , ad Horatii Ep. l, , I pro Archastis lectis legendum censet Archiacis Iecti . bona, ut arbitramur, coniectura. Nam Archias fuit faber celabris , qui breves lectos fecit. Ac praeterea syllaba secunda in Archaicus, etiam producitur. Sub voce:

395쪽

as NOVA ACTA ERUDITORUM

IMPLUUIUM apud Terentium Eun. III. , O. T. pro per impluviuin legit per pluviam, consentiente et metro , et historia. - Pariter bona nobis videtur eoni, Dura esse, cum sub voce: PERSONA, apud Horatium

Serm. I. 2, 6o. pro ,, An tibi abunde Personam tis monon illud, quidquid ubique est, Fit evitare δμ reponit: An tibi abuti Personam satis est etc. - Apud Ovidium,seMet VII 618 pro vulgata lectione: Si te non fas is quuntur, Aeginae amplexus quondam sub Asopidos Use coni, eit legendum sisse sub amplexus Aegiso Asopidos ignem, quod et historia docet, et libri nonnulli habent. Apud

eundem, Mei XI, 394. Erat ardua turris Arte locus Iunima, eos loca grata earinis cum Basileensi codice recte, ut nobis videtur, legit Arce paten summa, quoniam illa repetitio, heus, lota, cum otiosa, tum auribus ingrata, et Ovidio plane indigna est. - Mel. VI. ΣΟΙ. sqq. totum locum, in quo codices et editiones miro dissentiunt, ita msinstit: 'ingite demi Huic aliquid populo natorum posso, neorum Non tamen ad numerum redigar spoliata dum serum, Latonae toruae, qua quantum distat ab orba 3 in Asacris, propere ite aeris etc. - Denique apud Virgilium sub v. GRACILIS , oriam accedit sententiae, qui primos quatuor versus Aeneidis Ille ego qui dorrentia Martis, suppositos Virgilio putant in quo quidem nos Belle consentientes habet. Sub v IMAGO, ad locum Ovidii: Ponti II. El. 2.

v. n. Num tamen excuses erroris imagine factum , - - hil expediat tale movere, inde, proponit coniecturam de vero Ovidii crimine, adversus Augustum commista Putat enim eum non modo aliquando vidisse quoddam Iuliae sestus, verum etiam ipsum cum ea, nescientem , certe se nescire simulantem cui sit, tale quid in loco inhonesto commisisse. Quae coniectura , etsi multum abest ut certa sit, tamen nobis spernenda minime videtur.

396쪽

Interdunt latiores disputatiunculas auctor es inseruit, ut in parte priori sub v. URBANITAS , ubi de urbanitate, inprimis Horatiana, diiIerit, et, quibus ea rebus conistineatur, exponiti In parte posteriori sub v. UIR , ii dicis Uirgiliani, universam de Aeneide sententiam suam, quoad characterem Aeneae ibi expressum eleganter explicat. Quas duas glossas tironibus legendas vehementer commen

damus.

Hactenus nobis cum auctore cl. bene convenit; nune pauca quaedam, in quibus aliter sentiamus, certe aliter fecissemus, si eius loco fuissemus, brevissime indicabimus. Primιm videtur nobis Nic. Heinsium, virum summum, edis non semper iniuste, tamen nimis acriter, ac nimis saepe carpsisse, v. c. sub v. FIERI, in clave Ovidii. Et constit tamen, eum virum unice sospitatorem huius poetae,

ut multorum aliorum fuisse, atque hoc magis venia dignum esse, sicubi sorte peccaverit, quia haud dubie in notis suis multa mutasset si diutius vixisset. Deinde interdum sine caussa longior fuit Vir cl. quam pro tironibus necesse erat. Quorsum v c. in clave Ovidiana sub v FORMA longa LIa disputatio, qua initium Metamorphoseon defendit, et Scaliger ineptas correctiones copiose exagitat 3 Quorsum sub v. FRET UM illa citatio locorum duorum bene longorum Hygini et Varronis, praesertim in re non magni momenti Nam etsi haec in se reprehendi non possitnt; tamen, quoniam in usum tironum scripsit, facile supersederi sis poterat. Denique etiam desideravimus quaedam vocabula, seu potius significationes quasdam vocabulorum, quae abesse non debebant ab tali libello, quoniam occurrunt in locis notissimis. Sic sub v. D CERE et C ARMEN frustra quam

sivimus usum eorum, quo intes magicas exprimunt, quibus

Solem, Lunam, et sidera, de coelo deduci, hominesque, vel invitos, ex aliis locis in alios trahi posse, veteres crediderunt, ut apud Virgilium:

Ducit ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Paritia:

397쪽

3q NOVA ACTA ERUDITORUM

Pariter sub v. VERSVS non annotavit eum sensum, quem hae vox habet apud Virgilium Aen. V. II9 ubi tripliei verse dicitur de triplici remorum ac remigum ordine. Sed in eiusmodi libris non potest prima statim editione summa perseitio inesse. Itaque speramus, auctorem ci si solete liber repetendus aliquando fuerit, haec et similia pro diligentia sua consueta additurum. Diligentem enim in hoe opere adornando fuisse, tum ipse adspectus, tum etiam multo magis curata lectio, quemvis docebunt. Unde eum hic merito iterum laudamus, hortamurque, ut inposterum quoque pergat iuventuti prodesse idque non modo scribendo verum etiam, et multo magis docendo, praesertim cum nuper in

Aeademia Iulia docendi munus publuee ad eum delatum se, quod euischemetiter gratulamur.

398쪽

ERUDITORUM.

publicata ipsi

, Cinnes Septembris Anno MDCCLXIxco MMENTATIONES SOCIETATI REGIAE

Scientiarum Goettingens per Annos Vcl. IV . I 8 et u oblatae a M. AT MICHAELIS, eius Societatis Directore.

Bremae, 769. I Alph. aist in . Nominem facile reperiri arbitremur, aut in historia nostrae aetatis litteraria tam hospitem, ut ignoret, aut excellentium hominum laudis tam invidum, ut neget, in Michael vim ingenii summam, doctrinaeque haud vulgaris amplitudinem elueere cum in omni fere litterarum bonarum genere Nil g, i prilnis in sacrarum, et quaecum his ali. quam habeant coniunctionem, orientalium litterarum cognitione. Igitur has Commentationes, ob auctoris laudem, et argumenti novitatem praestantiainque, non minus lectorum cupiditatem allecturas esse sperianus, quam quae ad Annum huius aevi sexagesimum tertium in lucem prodierunt. ς autem superiorum novem illarum olim a nobis est enarratum argumentum, ita et harum sex novarum summam a nobis nunc exponi deinceps lectoribus non plane ingratuin fore eramus. Caeterum si occurrant, quae vel ambigua et incerta, vel plane falsa nobis videantur, hanc veniam, ut Cee libere,

399쪽

libere quod die his videatur, dicamus, sicile nobis ab ipso

Auctore ditum sei speraitius. Ille enim, id quod inter omnes satis constat, hanc laudem cum caeteris ingenio doctrinaque excellentibus viris habet communem ut nemini suam obtru-ua opinionum, sed aequo nium aliorum serat dissensum. Agedum ad primam accedamus Commentatiunem, in qua Iuris Leviratus Israelitarum continetur quaedam explicatio ad Deut. XXU, - Io. Illius iuris paradoxi, quod opinionibus Israelitarum de immortalitate nominis ex posteris speranda plane serviat, Mosem primum inventorem auctoremque extitista negat cet. Auctor, sed illud a maioribus acceptum, aliqua cum mutatione, in novam recepisse Israelitarum rem publicam. Qui quamquam, quae inde et ad fraternorum coniugiorum lant utatem securitatemque intringendam, et ad verecundiam pudoremque viduarum vel plane tollendum, vel certe debilitandum orirentur incommoda ac pericula, ignorasse haud pudantus sit cum tamen probe intellexerit,

illam de glaria ex liberis procreandis speranda opinionem, ad gentis foecunditatem alendam sobolisque legitimae cupiditatem incendendam, mirifice valere nec facile sne pericin Io aliquo in populo consuetudinis priscae tenacissimo mutari posse, legem quidem ipsam a Mose sapientissimo legislatore

fuisse retentam, acerbitate tantum illius temperata, fracta, et imminuta. Illud leviratus ius autem diu ante Mos aetatem non modo in gente Iacobi usurpatui inret apudΡhomnices funn, Auctori clarum fieri videtur ex historia Thamarae, Gen. XXXVIII. ubi Thamaram viduam fratris, egem te Phoenicum ortam, nanus coactus in matrimonium dicere dicitur. Mortuo autem Onano, illius iuris tralatitii vim fuisse tantam, ut Iuda, quamquam intellexerit matrimo- nium eum ista muliere libidinosa et intemperante esse lon e perniciosissimum, eidem Thamarae tamen tertium filium enegare aperte non sit ausus, sed tantum moras nectendi, coniugiumque disserendi quaesiverit causam. Hanc tarditatem vero cum Thamara aegre tulcrit, petieritque lius laceri Disitia i Corale

400쪽

heeri incestas nuptias, Iudae ipsi hoc facinus esse probatum, et Thamaram suo usam hire esse iudicatam. Igitur huius

iuris consuetudinem non ortam esse ex illa opinione de glo- ria ex sobole procreata speranda, sed ex polygamia, et Mgna, quae inde venerit, feminarum raritate. Nam hiemos cum etiam apud Phoenices olim, et etiamnum auctore

Haldio, apud Mongolos sit in usu, quibus laus gimealogica non aeque ac Israelitis sit cordi aliam illius causam extitisse, diversam ab illo gloriae immortalitatisque studio. Nihil autem plus ad illam consuetudinem contulisse videri polygamia. Ex qua enim eum inopia et caritas sit nata

puellarum, a finitimis ditioribusque hominibus coemtarum, pauperes ac tenues homines de ratione coepisse cogitare, qua vidua fratris una cum caeteris mortui bonis ad sese, diret Hinc paulatim eandem consuetudinem a pauperibus

ad ditiores ipsos, ut fit, permanasse, et pro lege usurparie pisse. Ex eadem polygami quoque ortam esse illam

apud Ebraeos Regum consuetudinem, uxores pellicesquo eius, in cuius locum successerant, sibi vindicandi ducendique, ut etiam in suspicionem regni venerint assectati, qui prioris regis pellices amarent, coniugioque expeterent, idque exemplo Abneri et Adoniae constare, a Sam. III, 7. 8. Reg. II ar Quare etiam Absalomum, ut sese pro rege gereret, parentis concubinas in thalamo sibi locasse. Ut igitur illius regii iuris originem, ex priscorum regum paupertate esse arcessendam, non Israelitarum quidem, quippe quibus ante Sauli tempora nulli fuerint, sed finitimarum gentium, maxime Arabicarum aliarumque, quas imitandas sibi in iure regio proposuerint Israelitae ita successionem quoque in statrum defunctorum coniugia, ex eadem causa natam esse videri Leviratus autem acerbitatem iniquitatem que a Mose, sapientissimo legislatore, cum rem planet tollers non sit ausus, sublatam, certe mitigatam esse, clarum fieri eo quod huius iuris necessitate liberaverit fratrem, cui iam

uxor fuerit. Deinde, quod nemo ad nuptias cum vidua se

ccc a tris

SEARCH

MENU NAVIGATION