Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1769년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

teram mmabantur, prose refracturos. TEMPLUM pro quoEbri lacosolenn L. VIII. c. 4. Risraque id templum appellatum. Ex his omnibus intellectum iri arbitramur, quanto beneficio remp. litterariam sibi obstrinxerit cl. Ernest, quod confi-eiendum hoe Glossarium suscepit,et quod tanta cum laude eo labore perfunctus est. Itaque commendamus hanc Livii editionem omnibus verae latinitatis et eloquentiae studiosis, multumque eos hac in re adiutum iri confidimus, si aliquoties uno tenore Glossarium Livianum percurrant, ut sermam quandam veram dietionis Livianae animo suo imprimant, quae alioqui nonnisi multum legendo relegendoque ipso auctore imprimitur, citius rei nec tempus, nec cupiditas omnibus suppetit. At que ea ipsa decuita vellemus, placuisset librario, Glossa iumhoe etiam seorsim ab Livio vendere, ut hi quoque eo uti possent, qui iam aliis exemplis editionum Livii instructi sunt. Sed quis librariis leges posuerit Z Quidquid sit, A. Emes maxima laude dignus est, nosque eum totius litterat orbis nomine, ut pergat in adiuvandis bonis litteris, ac propediem nobis alium seriptorem veterem, sive Graecum, sive Latinum, sutrumque enim potest, eodem modo, quo Livium, exhibeat, vehementer

etiam atque etiam rogamus.

IO AUGUSTI ERNEST ARCHAEOLOGIA

literaria.

Lipsiae, impensis Casp. Fritschii, clII ccLxvi II P. I 2 7.4 8. Cum a natura homines ita sint comparati, ut non minus antiis quiluis quam novitatis studio teneantur, et animus multarum rerum capax angustos cognitionis terininos indignetur, inenterque eos proserre soleat non profecto mirum videri debet, si eorum libri, qui se duces ad antiquitatis studium et a pliorem doet nam profitentur, uno quasi ore, et constanti Iam de comprobentur. Sed, ut communis antiquitatis amor et studium ad diversos tamen fines tendit, cum alii doctrinam alii suavitatem, alii ostentationis vanitatem habeant propositam:

ita prosesiis harum rerum disciplinam aucune convertit, hoc studium

442쪽

studium dirigere etgubernare, ne sine consilio aut vagetur Iatius, aut in rebus inutilibus et vanis temere et sine gloria delitescat Plane enim hebetem et obtusum esse in operibus artium antiquis, aut cum artificibus de principatu et praemio contem dere, aut cum hominibus mollioribus et vanis in eiusmodi rerum admiratione nimis sibi placere, aeque est indignum et alimnum a liberalis hominis et docti ingenio et consilio Huic errori diligenter cavit auctor huius libelli. Iuvenum enim sensum

et amorein elegantiae et pulcritudinis voluit accendere et acumre, sontes elegantioris doctrinae aperuit, omnium monumentorum veterum, praesertim literatorum, doctrinam breviter

complexus est, librorum meliorum, qui de his rebus exponunt, notitiam tradidit, et omnem orationem et operam ad utilitatem studiosorum liberalis doctrinae accommodavit. Non artificum, pictorum caelatoriam,architectorum, aliorumque fines nisi ubi

maxime opus fuit, est ingressui sed intra suos se continuiti SLmul iuvenes retinet ne parte antiquitatis literata, difficiliori et quasi asperiori relicta, desertisque doctorum scholis ad facib rem partem, amoeniora loca, et artificum officinas, allecti

oculorum voluptate declinent, et a doctis reprehendantur, ab artificὶbus irrideantur ortus autem hic libelIus maxime ex imnone historiae naturae Plinii quam ante annos quatuor et viginti V. cel. eo consilio legerat, ut ea praesertim notaret, quae

ad cognoscendaopera antiqua pertinerent. Postea legendis libris aliis eiusdem generis auxit, literarum studiosis aliquoties in seliolis explicavit, per rustieationis otium recognovit, tandemque typis exprimendum permisit. Ita ergo non suum mgotia magnorum virorum solent esse clara et illustria sed nee eorum otium obscurum aut inutile esse potest. Appellavit A chaeologiam literariam. Non enim artificibus, sed literarum studiosis scripsi et praece ingeniosae pulcritudinis artes etiam aliarum rerum scripturarum antiquarum librorum, titulorum riuinorum, mentionem recit, et operum antiquorum reliquias peltat et ad eruditionis copiam, et ad ingenii elegantiam. Iam, cum in omnibus operibus spectetur materia et forma, totus hic libellus est descriptus in partes duas, quarum altera

443쪽

de antiquorum operum materia, de literis antiquis, de madimoribus, gemmis, metallis, et similibus exponit; altera de op eibus ipsis, ut codicibus, titulis, statuis etc. Sed praestat urebusque partis capita omnia breviter recensere. In parte igitur prima exponit Auctor de scriptura antiqua symbolica, et hieroglyphiea, inventione literarum, earumque generibus, scribendi modis diversis, in quibus rebus veteres scripserint, quibusque instrumentis usi sint Cap. I. de marmoribus Q ΙΙ. de gemmis et aliis lapidibus nobilioribus C. III. demetallis C. IU. et de varia materia operum antiquorum. C. V. In parte secunda de libris scriptis C. . , de titulis, tabulis legum, decretorum, et similibus, vulgo inscriptionibus

II. de diplomatibus C. I. de re numaria C. V)do toreutices CF. de plastice C VI. de pictura QVII. et

de architettura C. VIII exponit. Ut autem tractandi ratio melius appareat, et quilibet facilius sermam aliquam totius libelli concipere possit, partis primae caput secundum, de marmoribus, et secunda partis caput tertium de diplomatibus, diligentius indicabimus Marmorum igitur virtutes memorat duritiem c pulcritudinem Fart. I. C. II. . . Puleritudo est vel a coloris puritate et splendore, ut candidim Hymettio entelico, Pario, aliisque, nigri in Laconico, ubridis in Carystio etc. vel a maculis in quibus color, figura, situs spe natur. Antiquior tamen et latior simplicis coloris, quam maculos usus et honos =. a. . Ante Homeri tempora nullus marmoris uius tuit. Antiquissimus videtur misso ineolumnis, statuis, crustis, opere vermiculato se musivo, et vasis ι . . . Puleritudinem adiuvat ars marmorariorum bene sedando et poliendo. Seculo Claudiani accessit etiam pictura, qua addidit maculas, et testerulas marmoris variis

eoioribus tinxit, ut aptiores fierent operi musivo, et ad exprimendos rerum colores. Sub Norone, per crustas inser. tas marmori in uias addiderunt . . . Memoratur etiam marmorum ferruminatio et circumlitio s. s. . Genera marmorum discernuntur vel natalibus vel coloribus Romae

gratissima fuere graeca, sed inclaruere etiam alia, Asiatie et Asel.

444쪽

MENII SEPTEMBRIS A. MDCCLXIX. 43r

Ameana 3 6 In marmorum generibus enarrandis dii, gentissimus veterum est Plinius quaedam tamen tantum nominavit, discernendi notas non tradidit misit etiam nonnulla, ab aliis memorata, quae Caryophilus adnumerat, qui inprimis consulendus Nam Agricola rem modo

leviter attigit, et tamen Mercatus aliique eum compilaverunt Multa genera marmorum plane obscura, a veteribus raro aut semel tantum commemorata F. 7.). Clariora maxime secundum colores enarrat auctor haec nigri

vel ferre coloris sunt ethiopicum, qui et Basaites appellatur, Luculleum Aegypti, idem Obsdianum Aethiopiae, Thebaicum Aegypti, Laconicum alterum s. Taenarium, Lydium alterum Candida sunt Alabandicum, Coraliticum Phrygiae, et Synnadicum s Phrygium, quod tamen purpureis orbiculis distinguitur, Parium s Lychnicum etc. De diplomatibus Part. II. Cap. III. ita disseritur, ut pimum quo sensu h. l. accipiatur vocabulum diplomatis, e plicetur I. Tum traditur notitia librorum, qui de hac re exposuerunt f. a.) Quomodo olim sint tractata diplomata, quam utilis fuerit in hac re opera Leonis All, iii et Herm. Conringit j. 3. Ut artis strinam haectraeficio induerit per Dan. Papebrochium . . , cui successit Io Mabillonius 3. . , quem Scipio Maiseus non aequavit Post hos duorum Monachorum Benedictino- opus memoratur, et diiudicatur 3 7.) Rem Diplomaticam Germaniae tractavit Chronici Gotwicensis auctor ad

usum studiosorum accommodavit Io. Heumannus tiron,

bus commendatur Christ. Henr. khardi introductio in rem Diplom praecipue Germaniae s. 7.). Historiam rei Diplomaticae persecutus est ibaria ius in Clave Dipi et Cl. Gattererus , 8. Usus Diplomatum demonstratur a Leibnitio, et austaribus novi operis Diplomatici, . 9. . Ad

hane sibi utilitatem comparandam opus est, ut primum re-εte legantur, deinde, secundo ut recte intelligantur, tertio

genuina a spuriis discemantur F. Io. Praesidia recte

445쪽

legendi GJ micte intelligendi , a. genuina a spinriis diiudicandi β. 3. indicantur, et, quid in hac re praecepta praestare possint, docetur j. 4 I Q. Plura non

est opus persequi tandem enim auctor rationem sequbtur in reliquis capitibus , et versatur iam libellus in plerorumque manibus. Ceterum, ex toto hoc libello auctoria varia et copiosa doctrina rerum multarum usus et inte, ligentia, iudicandi acumen, tractandique solertia agnoscitur. Consilio item Ven auctoris libellus est accommodatissimus , Cum enim nihil nisi maxime necessaria breviter sit persecutus, sibi interpretando plura addendi oceasonem smcit, et iuvenibus plura cognoiuendi amorem et desiderium iniecit.

446쪽

ΝOVA ACTA

ERUDITORUM.

publicata ibis

Calendis Octobris Anno MDCCLXIX.

ANTONII GOVEANI OPERA RIDICA, PHLlologica Philosophicae me Bibliotheca Viri Nobilis, GR EDI MEERMAM edidit, vitamque Auctoris praeis misit, IACOBUS VA VA ASSEM

Iurisconsultuae, Roterodami, apud Henricum eman, MDCCLXUL Inter maxima merita de mascula et elegantiore iuris scientia, quibus Germannus, Vir illiastris, Belgi reique publicae litterariae decus, immortalem sibi comparavit gloriam, non ultimum haberi debet illud, quod in edendis et curandis libris praestantissimis, qui aut latuerantante, aut raritate sua comparatu evaserant dissicillimi positum est, quod neminem tugit, qui literas humaniores amat. Quantum debeant Meermanno iuris civilis studiosi, ob excellentium divitiarum Theseurum, orbi literario liberaliter obi, tum quis est qui ignoret Ut eruditissimis Maian ni imgoni foetibus frui nobis liceret, quis, quaese, alius effecit,

quam Meermannus 'Iam vero novum, quo vir summus orbem literarium donavit munus, hie nuruiamus, nimirum amplissimam Goveam, acutissimi Icii et egregi Polyhistoris, op Ιii rum

447쪽

4, NOVA. ACTA ERUDITORUM

rum eollectionem. Eis enim ipsa recensionis et praefationis eura clarissmo viro, Iacobo van Vas , fuit commissa, plurima tamen huius editionis laus absque dubitatione debetur Meermanno V.Cel. qui et collegit doctiss atque rarissima Gmani seripta, et edenda tradidit viro laudato Prodierant iam . e aliquoties eiusmodi collectiones, quae in vulgus notae

sunt, sed quantum haec nova numero, elegantia, et accurata lectione reliquis praestet, primo statim intuitu adparet quamuis ne hic quidem omnia omnino a Goven=m relicta reperias, ut postea, ipso doctissimo editore fatente, im iurabimus. Ipsa foveant doctrina, et cum iuris civilis, tum bonarum artium peritia, non nostro indiget praeconio De philosophiae vero laude, quae in illum cadebat, nihil addiamus. Est enim ea ex illius, quo vivebat, seculi moribus aestimanda. Duo tantum sunt, quae lectores a nobis expectent brevis de vita eius narratio, ex elegantissima et multis bonis reserta editoris praefatione decerpta, dein operum,quae

hic denuo publici iuris facta sunt, index.

Antonius Goveanus, natione Lusitanus, anno III millustri loe natus est, cuius familia nunc Comitum digni. at splendens, adhuc in Italia floret Marti liret ab avo dicatus, ut militarem gentis suae gloriam propagaret, maluit tamen Minervae sequi castra. Ac initio quidem solis i. teris graecis atque latinis, iuncto Aristotelicae sapientiae pro illoruin temporum ratione studi, se tradidit, in quibus postea valde excelluit, ut crudissimae eius in veteribus asiloribus edendis ae corrigendis curae satis demonstrant me

prius, quam amo aetatis tricesimo quarto, de iurisprudem tia cogitavit Circa hoc autem tempus, monente Ferectio, et aecedente Raneonetti, celebri viri, consuetudine, Lug.dunum petiit, ubi ex Ferretio per tres annos Themidis aris

eana percepit quem dein praeceptorem suum vel ideo longe post se reliquit, quod elegantioribus litteris, quas 'orime callebat, in exornanda iurisprudentia multiun iuvaro

448쪽

t . Inde Lutetiam anno in i cii reversus ipse scholas, non iuridicas quidem sed bonarum literarum aperire Coo

pit, hisque Aristotelicas iunxit lectiones, a barbara tamen do. cendi ratione diversas, qua Aristotelis asseelae tum utebam

tur, quorum tamen mox egit acerrimum contra Petrum R,

mum defensorem Cum enim Ramus in hune philosophorum patrem, eidemque addictos, inprimis in collegas uos, multa acerba et diceret et scriberet, Prosetares Parisienses id aegre ferentes, non solum effecere ut Rami de philosophia

librorum usus atque commercium prohiberetur, sed praeterea nonnullos ex suis, in his Goveanum, ut calamum adversus Ramium stringerent, incitarunt. Quod bellum Gove, no tam seliciter celi, ut tandem, ne turbae diutius Ac, demiam vexarent, regio decreto cum Ramo publica disput, tione coram arbitris congredi iussus, post acerrimam bisque repetitam pugnam victor iudiearetur Hae laude non comtentus, abiit anno XLIU Tolosam, ubi egregiis suae iuris stientiae speciminibus editis, mox Antecessoris munus promeruit. Inde quatuor annis post Cadurcum evocatus est, ut ius civile profiteretur Sed nec hic diu commoratus,

post varia sata primum Valentiae, deinde Gratianopoli, i, signi cum applausu ius doetati mare tamen postrema urbs ei inprimis fatalis suit Insurgebant enim malevoli quidam ac invidiosi homines contra famam viri integerrimi, Athe notam illi infligere cupientes. Quae eriminatio, quamvis tantum abesset ni fortunae eius noceret, ut potius a rego Henrico II dignitate Consi honorarii Senatu Gratianopolitano ornaretur tamen circa annum LXIs cum intestinae

turbae Galliam lacerare inciperent ipso vero adversariorum insidiis cireumdatum se sentiret, relista hac literarum universitate in Sabaudiam secedere satius duxit Liberalitertium excepit Dux Sabaudiae, manuel Philibertus, ad euius aures sama Viri pervenerat Non solum enim anno LXIII in Academia Monteregalensi recens instituta primus Antecetar Iuris, addita simul sesibi is in Senatu se. I ii a cretio-

449쪽

eretiori dignitate, nominatus, verum etiam sequente anno

splendidum magistri libellorum munus in aula Ducis in se suscipere iussus est, quo ille sutram fide, at per breve tempus iungi potuit , Obiit enim anno LXV. cum sexaginta annos .ixisset. E quinque nisis, e duplici matrimonio ipsi natis, unum post se reliquit superstitem, Mansredum, quem mei Carolo Emanuel a consiliis inti iris fuisse constat. Egregia illius scripta, quae in pulcerrima hac editione

reperiuntur, haec sunt: Ι Ad Leg. II D de iurisdict. omn. lavit. p. I. II De iurisdictitone libri II adversus Equinarium Baronem, p. 7. Nimirum, Eguinarius Baro impugnaverat modo laudatum commentarium ad L. 3. D. de iurisd Onan. iudic cuius argumenta his duobus de iurisdictione libris comsutare studuit Goveanus. Iterum quidem mosionus discipulus Baronis calamum contra Vir. l. strinxit, sed ita, ut magis iniuriis eum proscinderet, quam rationibus vinceret. III Liber de iure accrescendi, pag. g. IV Idem liber repetuae praeleminis pag. s. Haec commentasti inter scripta, quae de hoc argumento umquam edita sunt, haud infinum occupat locum V Ad L gem Gallus ora de Eberi et postumis hered insit. v. exhered. p. g. Etiam hic

primariis interpretivus accensendus est Govemus. Deinceps, a nimadUersionum opere , cuius mox mentio fies, hane materiam nova diligentia tractavit. VI Commentaritis ad

Tito de vulgari et pupillarisubsitutione, pag. 83 . VII Idem Comment repetitae raelectionis, pag. i. VIII MD prymus Mariam Lectionum ruris civilis, pag. 67. IX Luber secundus Var iuri et Lect. pag. et os. Ingeniosis inprimis,ae utplurimum felicibus legum sibi contrariarum conciliationibus, uterque Iiber resertus est. Non tamen ubivis Gove . anu criticae temeritatis notam inuit, ingenio interdum nimis indulgens. X Commentarius ad titulum mndectnrum

ad Legem Didiam pag. 23. Inter eos, qui singula hu-eus tituli capita explicarunt, faciis princeps est D Liber

450쪽

Animaduer num p qas. Non et hie breves, at elegantes variarum e Pandectis legum expositiones. III Commentarius m M. T. Ciceronis Orationem in Vatinium, pag. 4r III In M. T. Gereonis duos priores Bro D, solarum ad Atticum Commentarius pag. 377 IV DM. T. Ciceronis Topica Commentarius, pag. 4ss. XV In

M. T. ciceronis Dialogo de Legibus Annotationes, pag. 493 VI Terentii Comoediae, ex eos alione et cum praefatione Goveant pag. I9. Ob doetas curas istis Ciceroni atque Terentio impensas, Goveant nomen inter philologos adhuc celebratur VII Epigrammatum libri duo. pag. 679. VIII Epigrammata repetitae editio .is, et quasvo Epistolae ad Cathorinam pag. 69a his epistolis laribendi genus Ovidii imitari voluisse poeta videtur. XIX

Carmina inedita ex Bibliotheca Vaticana, quae nunc primum

eis adversus P. Ram; calumnias Responsio pag. 8 Pinstrema tria haec, quamvis nostrae aetati parum sint accomm data . inserviunt tamen historiae literariae, cum de fatis phi. Iosophiae Aristotelicae exponitur. Rami libellos adiecit et tissimus editor, ut Goveant responsio inde lucem capereti Haec sunt egregis Goveant scripta, quae uanas mematque Pan massen curis obcinus Neque ames

sunt nonnulla, ad philologiam atque philosophiam spesvantia

ut Porphyrusumque vocum sogoge ab ipso edita, Enarratio in Ciceronis Orationes pro Ligario et pro lege Manilia, Iibellus de conet ionibus, et alia Tanta etenim horum libellorum est raritas, ut illuatris Meremannus, omni licet adhibita opera iri bibliotheca Caesarea Vindobonens regia Parisiens, variisque Angliae bibliothecis publicis, frustra adhue quaesiverit. At si quando potiundi detur copia, appendicis

SEARCH

MENU NAVIGATION