Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

reto DE CONTRITII .

o mo Catholicus vult timorem esse Poenitentiam. Inde est quod Synodus primum hoc consediat can. 3. decernens hunc timorem eme verum & utilem et secundum ne attingat quidem . Canon enim quintuSejus , quae cap. q. exposita erat, doetrinae compendium est . iPROBATUR I. allato statim a Patribus in confirmationem doctrinae litae Ninivitarum exemplo . Ut enim probent timorem utilem es &ad gratiam disponere, allegant Ninivitas qui hoc timore utiliter Concussi Poenitentiam egerunt & misericordiam a Deo impetrarunt . An vero Ninivitis suffecit timor , cum nullum esset Sacramentum nequaquam profecto . Id itaque tunc non agebatur, ut timor sufficere ad veniam obtinendam putaretur. Exemplum enim adducitur ad rem, de qua

agitur , re simili illustrandam . Illud acute observat idem Palavicinus ibid. Id vero , inquit, quod nempe timoris suffcientiam astruere se nollent Patres clare liquet ipsa probatione Concilii, quae hujus aris liculi do diri nam firmat cap. 4. nimirum Ninivitarum Poenitentiam se ex timore prosectam ipsis profuisse, cum certum esset eo tempore , is quo Poenitentiae sacramentum non extabat eam formidolosam Poeniis tentiam minime suflecisse per se ad peccatum delendum, sed vim tanis tum habuisse ad impetrandam novam gratiam, cujus ope adjicereturis charitatis assectus , quem omnes necessarium fuisse fatentur ante no-- vam legem ad justitiam recipiendam. PROBATUR o. ea quam sibi Synodus praescripserat, in capitibus doctrinae & canonibus fidei condendis , agendi ratione . Vide Palavicinum lib. I a. cap. Io. Nihil enim in haec capita aut canones referebatur , quod non ante diligenter excussum , & omnium aut plerorumque laltem unanimi consensu probatum fuisset . At de sufficientia timoris ad veniam disputatum non fuit: imo vero cum Patres & Theologi pertransennam nonnihil dicerent de iis quae necessiaria sunt ad Poenitentiam , omnes quasi communicatis consiliis conspirarunt in amoris necessitatem: Vixque unus repertus est, qui timorem latis esse vel leviter

innueret. In Patrum conventu , inquit idem scriptor ibid. pauci id is attigerunt: aliquod duntaxat vestigium comperio opinionis negantis necessitatem amoris in iis quae Granatensis disputavit. PROBATUR 7. Quia qui Synodo assuerant & timoris sufficientiam cedito negabant Praesules & Theologi , eodem tamen quo Synodus modo , de illo timore loquebantur. Rithouius v. c. Non est , inquit , timoris vere Poenitentia, sed utilis & ad Contritionem vicinum gradum steris nit . . . . Licet nondum sit vera Poenitentiae Virtus , parat tamen ad

se illam . Uide Querassium a. parte, qui alios insuper commemorat. . PROBATUR 8. Quia plurimi media in Synodo necessitatem amoris nullo obstante docuerunt, imo dc nonnulli steterunt a Contritionis perfectae partibus absque ulla reprehebsione . Vix autem contra inventi sunt , ut narrat Palavicinus , qui Attritionis servilis meminerint. Itaque nihil definierat Synodus: alioquin id pasta non esset.

132쪽

DE CONTRITIONE' . I 2I

PROBATUR 9. Quia , ut ait idem Palavicinus supra, Patrum conis silium suit in re eensitis definitionibus se prorsus abstinere a supe is vacaneis articulis , ab illis nimirum qui catholicas inter scholas in se dubitatione versantur. Nec enim , inquit ibid. Synodus collecta sueri rat ad decidendas opiniones , sed ad errores recidendos . Quod &alibi frequenter inculcat. Atqui Attritio servilis ad summum tunc temporis erat in opinione apud Theologos . Μulti enim contendunt nequidem natam eam tunc fuisse P Ergo.

PROBATUR Io. Quia plures Theologi , poli suum e Synodo in pistriam reditum , necessitatem amoris ad Poenitentiae sacramentum non minus quam ante constanter asseruerunt , velut apud omnes receptissi

mam .

PROBATUR r I. Quia qui post Concilium Attritionem servilem ex professo introduxerunt in Ecclesiam, id non secerunt nisi timide, quod

nova nec omnino tuta, ac singularis opinio esset. An vero ita egillent,

si Concilii decreto fuisset roborata 'PROBATUR I a. Quia primi hujus opinionis antistites aliique deinceps ejus patroni confessi sunt nullam esse in Ecclesia legem non solum de timoris, sed etiam de Attritionis sum cientia. Dominicus Soto in q. dis. I9. q. a. an. 9. Non est , inquit, expressa Evangelica asse se tio , aut Ecclesiastica definitio, neque apud Augustinum aliumve hu-- jus classis auetorem reperitur, sed est solum scholasticorum collectio. Idem a junt Μelchior Canus in relectione de Paenitentia . Comit olus lib.

I. q. 32. Gamachaeus de Paenitentia cap. 8. Hoc ipsum notat Μorinus lib. 8. de Paenitentia cap. q. n. 9.

PROBATu R I . Alexandri VII. decreto die s. Μati anno I 697. quo se prohibet omnibus Summus ille' Pontifex , Ne audeant alicujus is Theologicae censurae alteriusve injuriae aut contumeliae nota taxareri alterutram sententiam , sive negantem necessitatem aliqualis dilectio- ,, nis Dei in .... Attritione , sive asserentem dictae dileetionis necessi-

tatem , donec a sancta Sede fuerit aliquid hac in re definitum . Ergo nihil est hactenus hac de re sancitum. PROBATUR,I4. Quia non solum synodus Tridentina nihil ea de re definiit, sed nec quidquam definire potuit . Nihil enim Concilia decidunt , quod in Scripturis laut Patrum traditione non extet . At quod Attritio servilis sussiciat nec in Scripturis nec in Patribus legitur , ut ingenue fatentur ii ipsi qui illam propugnant. Ergo. OBIICIES. Absque errore negari non potest Attritionis servilis suseficientia, si synodus Tridentina seg. x . cap. 4. i. de Attritione serviliasit , a. si Vult eam proxime disponere ad gratiam in Sacramento Obtinendam: idem enim est proxime disponere , quod susscere . Atqui haec

duo certissima sunt.

Ac s. quidem quod Synodus agat ibi de Attritione servili. I. enim Synodus agit de eo Attritionis genere quod in quaestione a

133쪽

11Σ DE CONTRITIONE.

Lut ro iserat positum. At Lm herus Enna ferm. a. de Pueuit utia, viam in assertione artui te es proselsus est se inqui de ea Attritione N quae solum eY timore gehennae concipitur . a. Id ipsa Concilii verba indicant . Attritio enim illa dicitur communitor concipi ex metu poenae et r. denique Synodus agi e de ea Attritione quae extra Sacramen sum aljustificationem non potest peceatorem perducere . At omnis ex amore Dei oriunda Attritio id praestare potest etiam extra Sacramentum. Ergo non de hac loquitur Synodus, sed de altera mere servili. Seeundum Vero non minus constat , ibi scilicet verba steri de pro- ma ac suflicienti dispositione adlacramentum Poenitentiae. I. Enim Lutherus de iis, qui Attritionem duntaxat servilem ad illud as serebant, dixerat: Tales indigne ab lolvuntur Sc communicantur. Ergo debuit contra Synodus asserere ejusmodi Attritionem esse idoneam dispo-1itionem ad hoc Sacramentum. a. Patres Tridentini componunt & secum invicem contendunt Contritionis persectae vim extra Sacramentum cum Attritionis efficacia in S. ramento . Atqui Contritio persecta certissima via est ad reconciliationem cum Deo extra Sacramentum . Ergo dc Attritio cum Sa

cramento .

3. Concilium vim aliquam tribuit Attritioni in Sacramento, qua Omnino careat eXtra Sacramentum. Atqui extra Sacramentum remota abique dubio praeparatio est. Ergo in Sacramento est praeparatio proxima, dc sume iens.

RESPONDEO T. frustra ratiunculas afferri ubi de facto agitur quod evidens est. Ex eo enim sequeretur Synodum aliud locutam fuisse, aliud loqui voluisse: quod i pia indignum est. RESPONDEO 2. Patres Tridentinos sic inter varias Theologorum opiniones librasse Verba singula, ut nulla asserta, nulla damnata videri posset , &unaquaeque tamen haberet quo te ipsa tueretur. Hujus rei periculum hic sacere licet. Nam qui Attritionem servilem defendunt, ii momenta usurpant quae jam

memoraVimus.

Jam vero iis qui ejusmodi susscientiam negant , non deest pariter quod opinioni suae praetexere possint ; cum enim tota dii acultas Posita sit in Attritionis , Sc dispositionis nominibus , dicere possunt illic quidem agi de dispositione proxima , sed non de Attritione servili a aut agi quidem de Attritione servili , sed non de dispositione

proxima.

Primam viam sequuntur Lupus, Farvaquius in prioribusDis Ῥιψαdcc. Alteram Farvaquius idem in posterioribus libellis, Querassius, &c. Utrius ue momenta proponit Iueninus. Qui primam ineunt viam, sentiunt quidem illic agi de dispositione proxima , propter rationes ab adversariis allatas: sed nolunt ibi sermonem esse de Attritione servili, pluribus de causis.

134쪽

DE CONTRITIONE. a 3

Primo enim , inquiunt , taphinis peccatum isse asserebat quidquid ab homine fieret ante justificationem : ac proinde .non solum .Attrietionem servilem , sed δc aliam quamlibet.

Secundo, quia Concilium jussit eas ex decreto voces expungi, quae Αttritionem servilem indicarent. iTertio , quia ad Lutheri pronuntiatum de Attritione addidit Synodus hanc conditionem , Si voluntarem peccandi excludat , cum spe, , veniae . At , inquiunt , voluntas peccandi solo amore Dei excluditur , dc spes veniar est quiddam aliud a timore . Ergo de solo timore non loquebatur Synodus ἔ sed de Attritione, quae amorem & spem Complecteretur , nec tamen extra Sacramentum ad justificationem pol ies Vulgo peccatorem perducere , quod facit Contritio persecta . Ubi enim lola Attritio est , etiam ex amore Dei inchoato prosecta , ibi vulgo expectandum est Sacramentum, quod veniam peccatorum ac gra i iam largiatur. arto, illa imperfecta Contritio verum ac genuinum esse debet Contritionis genus, ac proinde dolor , & detestatio de peccato : ut quisquis Limet tantum gehennam ; non peccatum ipsum, sed poenam duntaxat de

testatur.

Quinto, quia illa peccati detestatiosi gis. cap.6. dicitur a Synodo oriri ex delaetatione justitiae. Deum tanquam omnis justitiae fontem diligere inci- piunt , ac propterea moventur adu sus peccata per odium aliquod , di ,, detestationem. ος Haec sane probabilia sent& facile potant propugnari, At qui secundam insistunt viam , arbitranturque illic agi de Attri-xione quidem servili, sed non de dispositione proxima ad Sacramentum ;his innituntur momentis. Et quidem quod de Attrii ione servili verba fiant arbitrantur. propter illa quae suprρ adducta sunt. Quod autem de dispositione tantum remota Synodus accipienda sisimulta

suauere videntur.

Primum. Quod is emet controversiae cardo Ecclesiam inter, & Ηκ- reticos, an Axtritio servilis foret vitissa, non autem an in Sacramenta

1 umceret.

Secundum. Quod cum Lutherus duo protulimet; alterum timorem gehennae eue malum ἡ alterum cundem timorem ad Sacramen in m satis non esse: primum duntaxat Synodus damnandum susceperit. Tertium. Quod 3. qui capitis 4. summa est. sola hujus timoris utilitas , di bonitas afferatur, ne verbum autem quidem fiat de ejus fulmeientia, Quartum. Quod Ninivitarum exemplum alioqui non quadret. Quintum. uod Palavicinus, qui omnia Concilii acta expenditiniblud ita interpretetur , hancque fuisse Patrum mentem multis argumensis probex. ' : e .

135쪽

ar DE CONTRITIONE. Sextum. Quod Rithouius aliique Theologi, qui Synodo interfuerant, &quos resert Queramus cap. 2 o. illam quoque sic intellexerint. Scribunt enim ideo Attritionem parare iter ad gratiam, quia viam sternit ad Contritionem

Sacramento necessariam.

Septimum. Quod Lutherani eundem in sensum deeretum illud acceperint , cum edictum est . Uide , inquit Κemnitius parte secum is da examinis , artificium Tridentinum ; scholasticam illam Opinio-- nem de Attritione , palam pelagianizantem defendere non audent r;, . . . . . tamen dicunt VIam & gradum esse ad conversionem.

Octavum . Quod jussu Concilii deletum sit susscientiae vocabulum & relicta sit sola vox dispositionis . At vero si voluissent Praesules Attritionem sufficere ; quidni postquam asseruere Attritionem non possieis ad justificationem extra Sacramentum peccatorem perducere, quidni, inquam , orationis suae filo dudii non statim addiderunt , in Sa- ,, cramento autem ad justificationem perducit; μ quod consequens erat, is & ex praecedenti commate per se fluebat P Seci contra r Eum,, tamen ad Dei gratiam in Sacramento impetrandam disponit. Cur nativam & menti 1uae consonam loquendi rationem non sequuntur , si id in animo habebant Cur aliam usurpanti nisi quod aliud reipsa significare

voluerunt.

Quibus positis respondeo ad sngula. Ad primum , quod cum Lutherus duo affirmasset, unum duntaxat ex eis Ecclesia proscripserit, quod scilicet illa Attritio vitiosa sit nec praeparet ad gratiam. Ad secundum , quod Patres Tridentini in eo tantum comparent Contritionem persectam cum Attritione , quod Contritio persecha r conciliet hominem extra Sacramentum , Attritio vero id praestare non possit, sed dis p at tantum ad gratiam in Sacramento postmodum obtinendam.

Ad tertium , quod nullatenus dicatur aut significetur a Synodo Attritionem id efficere in Sacramento , quod non potest efficere eratra Sacramentum . Spectatur enim Attritio ut in se est , non vero quatenus est in Sacramento , aut extra Sacramentum . De ea vero ,

ut in se est spectata , affirmatur , quod licet per se ad justificationem nequeau peccatorem perducere , eum tamen ad gratiam in Saeramento aliquando impetrandam disponat . Certe non ait Synodus in se Sacramento autom ad gratiam Dei impetrandam disponit : quod aliquem argumento colorem illiniret : sed μ tamen eum ad Dei gra se tiam in Sacramento obtinendam disponit . quae duo longe clis crepant . Id ergo sibi tantum Synodus Voluit quod nempe , licet Attritio per se non possit reconciliare hominem extra Sacramen tum , ut Contritio cui hac in parte , hisque verbis opponitur , non ut tamen inutilis aut mala , ut Lutherus pronuntiabat

A sed

136쪽

DE CONTRITIONE. Ia I . sed peccatorem disponat ad gratiam Dei in Sacramento postea obib

ΙNςTA Ais. Cur ergo mentio fit Sacramenti P poterat enim sic dici, Eum, , tamen ad Dei gratiam disponit. RpspoNDEo potuisse quidem omitti. mentionem Sacramenti ; Ω- nam tamen quia gratia Sacramento Vulgo datur . Ac proinde unum, & idem sonant ; . ad gratiam Dei disponere , σ disponere ad gratiam Dei in Sacramento impetrandam : quia extra casum' rarissimum persectae Contritionis , aud necessitatis gratia nodi nisi ire Sacramento obib

Quae autem hactenus de timore servili aut alias de Attritione Oeneratim diximus et nihil videlicet esse super iis in Ecclesa sancitum,. Iuculenter , Sc aperte confirmata reperies in causae Epistopi Pontis po-

Cum enim ille 1n Ecclesiasticis Collationibus asseruisses amoris Dei necessitatem ad Poenitentiae sacramentum, nonnulli jamdudum ipsi insensi, adversus hanc doctrinam insurrexerunt, assirmaruntque ita in Conc. Trid. fuisse expresse definitum quot sufficiat Attritio illa , quae non vivificat animam & omni amore Dei vacua eme potest,, ut anathemate perculsi sindqui aliter ientians P . Hanc eorum propositionem primo confutavit idem Praesul iisdem fere quibus nos momentis cum m quesionibus cap. I 8. O I9. tum iin expositione doctrinae suae cap. I 2. Ο r. Deinde vero eandem obtulit plurimis ex hac sacra Facultate Theologis expendendam.Illam autem quinquaginta fere Doctores tanquam falsam, temerariam , scandalosam , synodo Tridentinae injuriosam , & in praxi periculosam condemnarunt . Quo faelum ut idem Episcopus hanc ipsam censurae debita con

Cum vero' nihilominus eandem hanc sententiam insectari non desisserent iidem iterum illa plurium quam ante Theologorum suffragiis roborata est, ejusque adversariis nota inusta ad propos. I 2.13. oe I . Adeo ut extra omne dubium sit assertio nostra, quae ait ad fidem id non pertinere.. Aliquid super hac re de Palavicino singulare narrat idem Praesul locis

AN baec sententia quis ad Poenitentiae Doramen νς thnorem fervilem fatis esse decernit , vera ac tenenda D.

Nec vera est nec tenenda . .

Haec assertio potest duorum generum momentis firmari ; quorum alia timoris hujus sufficientiain evertant ; alia astruant amoris Dei necessiitatem et utraque vulgo simul miscentur ad vim majorem , nos a

137쪽

1e 6 DE CONTRITIONE.

tem perspicuitatis eausa priora tantum hie persequemur, alia vero deincepς exponemus, quae tamen Ob argumenti affinitatem a studioso lectore his erunt

attexenda. ' . -

. PROBATUR itaque T. Veniam non promisit Deus nisi ad se eonia versis. Atqui servilis timor animum hominis ad Deum conVertere non potest . Ergo.

ΜAIOR constat ex pluribus Scripturae lacis jampridem adductis Ps.

79. q. Erecb. I . 3o. 32. Joelis a. II. Zara. v. y. Eccli. s. 8.quibus haec adde ejusdem Eccli. II. 2 o. Poenitentibus dedit viam iusi- the . . . . Convertere ad Dominum ρο relinque peccata tua. Precare ante faciem Dominio minue offendicula. Revertere ad Dominum, oe avertere ab iniustata tua . - . - Quam magna misericordia Domini o propitiatio iliatis convertentibus ad se.

Ps. 7. II. Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabis.

Et vero cum peccatum in aversione a Deo consistat, non potest ibIud tolli, quandiu eadem averso viget, nec ulla conversio animi facta est ι Hinc Augustinus in Ps. 3 a. μ Conversis ad se donau peccata , m non conversis non donat. . ΜINOR autem , quod nimirum solo timore gehennae non fiat conversio cordis ad Deum, multis ostenditur. . Nempe hic timor poenae ad legem Veterem ac servos propria Pertinet. Rom. 8. 13. Non accrpissis Spiritum semitu is iterum in timore e unde& S. Augustinus lib. contra Mimantum cap. II. num. a. Brevissima &ri apertissima disterentia duorum restamentorum, rimor 3c amor r illudes, ad hominem veterem, hoc ad novum pertinet. Iam vero lex se tus, ut disputat S. Paulus cum in Epis. ad Rom. Gal. tum m Epis, ad Heb. peccatum sanare non potuit , nec quidquam ad persectum ad- dueereia Sic ad Rom. 6-I . Peccatum V inquis , vobis non dominabitur ;non enim estis sub lege , sed sub gratia - Scilicet quandiu quis timet tantum poenam, servus est. Porro solus filius jus habet ad divinam haereditatem di Si filii O baeredes , inquie Apostolus ad Rorn. 8. II. Quod ut significaret Deus, imperaverat olim ejiceretur ancilla & filius ejus, cuia, inquit idem ad Gal. 4. non erit haeres filius ancillie cum filio liberae ; quae sunt per allegoriam ricta .. Haec enim sunt duo linamenta. Quocirca S. Τhomas I. a. q. Io 7. art. I. ad a. Omnes differentiae, is inquit , quae assignantur inter novam legem di Veterent , accipiunturis seeundum persectum & imperscin 1. . . ad operanda autem uirtutiam is opera aliter inclinantur impersecti , . . . aliter persecti e illi . . . . incli is nantur. ad age adum Virtutis opera e X aliqua causa extrinseca , puta en

138쪽

llli

DE CONTRITIONE. et

,, comminatione pinnarum , & ideo lex vetus dicebatur lex timor svi illi autem qui habent virtutem , inclinamur ad opera virtutis agenda , propter amorem justitiae, . . . & ideo lex nova dicitur lex amoris .... , & propter hoc etiam lex vetus dicitur c hibere manum, non animum. , , quia qui timore poenae ab aliquo peccato abstinet, non simpliciter ejusis Voluntas a peccato recedit, sicut recedit voluntas ejus qui amore justi-- tiae abstinet a peccato. Propter hoc lex nova, quae est lex amoris, di- citur animum cohibere Idem ante dixerat Augustinus de natura o gratia cap. 37.

Sub lege est , inquit , qui timore supplicii quod Jex minatur, nonis amore iustitiae, se sentiu abstinere ab opere peccati . nondum liber ,

se nec alienus a Voluntate peccandi a s . . .

Itaque Fulgentius merito tib. M is remigione peccat. cap. 13. expli .cans discrimen consessionis a Saule & Davide factae , ait consessionem Saulis fuisse reprobatam. quia ex si more prosecta animum ejus non potuit convertere. Illa confessio, inquit, ex timore fuit supplicii., non se ex horrore peccati : non odit quod fecerat , sed timuit quod nole: is bat; nec culpam suam conversione culpavit, sed ad praesens divini fu-- roris percussus terrore contremuit. Bernardus in eundem sensum Diu. I I. de diligendo Deo cap. 8. nun7. q. Est, inquit, qui confitetur Domino, quoniam potens est y & estis qui' confitetur Domino, Guoniam sibi bonus est; & item qui confite- ., tur, ,quoniam simpliciter bonus est. Primus servus est, & timet sibi :M secundus mercenarius est, & cupit sibi .. tertius filius est, & desert pa se tri . . . . Sit sermo. sua lex, timor ipse quo constringitur : sit mercena- rio sua cupiditas, qua & ipse arctacur e . . . sed harum nulla aut sine , macula est, aut animas conVertere potesti charitas Vero convertit mi

es mas . . t

Et sane timor gehennae totus in amore sui ac propriae incolumitatis fundatur. Ut enim ait Augustinus serm. 348. num. q. Timor propte-M rea pungit animam, ne amittatur aliquid quod in creatura diligitur. se vel ipsa salus & requies corporalis , aut tale aliquid post mortem a se Propterea etiam timentur & apud inferos poenae & dolores ac tor-

,, menta gehennarum.

In Ps. 79. In eo quod amas, vis ut bene tibi sit, & in eo quod titse mes non vis ut mala tibi sit. Quod idem testatur S. Bernardus feriar. 3. de diversis num. 9. Et qui timet, inquit, ire ad portas inseri, Sces qui Deum cupit videre propter quietem sui, uterque profecto quaeritis quae sua sunt. S. autem Thomas αι a. q. I9. art. 6. in corp. Ti-M mor servilis, inquit, ex amore sui causatur, quia xst. timor poenae, ,, quae est detrimentum proprii boni. Consentit Gabriel in A. p. as 3.& Latomus p. 26. nec abnuit Dentius de Contritione num. I 24. quod ipsum ratio manifesta docet . Poena enim non sormidatur ι nisi amore Urariae commoditatis atque adeo qui solum timet poenam, in se ad-

139쪽

et et I DE CONTRITIONE

huc. 1istit, & in creatura haeret; sursum non erigitur, nec in Deum tendit. Ergo animum ad Deum convertere non potest.

. . Argumentum secundum ex ouis O detestatione peccati . , PROBATUR a. Ad veniam peccatorum etiam in Sacramento Obtinendam requiritur odium peccati ejusque detestatio , ac voluntas non peccandi, Eceli. I7. supra, synod. Trid. sesC 6. cap. 6. IHI I cap. . Atqui haec non reperiuntur ubi salus est gehennae timor Augustinus lib. a. contra advers. ISis o Proph. cap. 7. m. ΣΙ. De-- siderium peccandi .... inquit non extinguitur nisi contrario desse derio recte ficiendi, ubi fides per dilectionem operatur, non . . . peris jubentem litteram timore poenae, sed per juvantem spiritum dilectio- ne justitiae. Lib. I. Confess. cap. I a. Nemo invitus bene iacit, etiamsi bonum se est quod facit . Din. ad Anastasium I 43. num. q. Inaniter putatis victorem se es te peccati, qui poenae timore non peccat; quia si non se impletur foris negotium malae cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditasse intus .est hostis . Et quis coram Deo innocens invenitur , qDi vultis fieri quod vetatur , si subtrahas quod timetur P Ac per hoc in ipsa is voluntate reus est, qui vult facere, quod non licet fieri ; sed ideo se non facit, quia impune non potest feri. Nam quantum in ipso est. se mallet non eme justitiam peccata prohibentem atque punientem . Et se utique si mallet non es e justitiam, quis dubitaverit, quod eam si pol-- set auferret ἰ Ac per hoc quomodo justus est , justitiae talis inimi. se cus P . . . . Inimicus ergo justitiae est, qui poenae timore non peccat i,, amicus autem erit, si ejus amore non peccet z tunc enim vere time.

bit peccare. Nam qui gehennas metuit, non peccare metuit, sed aris dere : ille autem peccare metuit , qui peccatum ipsum sicut gehen- si nas odit. Ipse est timor Domini castus permanens in saeculum fecu-- li r nam ille timor poenae tormentum habet & non est in charitateri Tantum porro quis ue peccatum Odit , quantum justitiam di.

In Ps. 77. num. II. - Poterat putari lex operum quasi sum cere ad se justificationem, cum ea quae praecipiuntur, forinsecus fiunt ab eis ho. se minibus qui mallent non praecipi quae non ex corde laciunt & tamense laciunt; ac per hoc quasi Videntur ambulare in lege Dei, sed noluntis ambulare; non enim ex corde faciunt et ex corde autem nullo modo

is fieri potest, quod sormidine fit poenae, non dilectione justitiae. Nam

is quantum attinet ad facta quae forinsecus aguntur; & qui timent poeis nam, & qui amant justitiam non furantur,' & ideo pares sunt manusi dispares .corde; pares opere, dispares Voluntate. In Psal. II 8. se . II. num. I. Qui timore poenae, non amore jisi, stitiae opus legis sacit, profecto inVivus facit . . Quod autem invitusis iacit,

140쪽

DE CONTRITIONE . t 29,, facit, si posset fieri, mallet utique non juberi : ac per hoc legis, quamis vellet non esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundaturis opere qui immundus est cogitatione & voluntate. μει eundem Dalm. se . a I. num. 7. de divini judicii timore disserens, Timor, inquit, . , . quo non amatur justitia sed timetur poena, ser-u vilis est quia carnalis est, & ideo non crucifigit carnem e vivit enimis peccandi Voluntas , quae tunc apparet in Opere , quando speratur imis punitas. Cum enim poena creditur secutura, latenter vivit, Vivit ta- men e mallet enim licere, & dolet non licere quod lex vetat, quia is non spiritaliter delectatur in bono, sed carnaliter malum metuit quod is minatur. MSem. I 39. de verbis Apo tili cap. 6. num. 8. μ Lege Dei proposita , is inquit, quisquis . . . . secerit quod lex jubet, non amando justitiam , vis sed timendo poenam suit quidem, secundum justitiam quae ex lege est , se homo sine querela : non furaxur, non adulterat, . , . non concupiscitis rem proximi sui. Undeὶ timore poenae. Quamquam qui timore poenaeis non concupiscis, puto quia concupiscit. Terrore ingenti armorum at- is que telorum, & circundantis forsitan multitudinis, vel obviam euntis, is etiam leo revocatur a praeda e & tamen leo venit, leo redit; praedam is non rapuit, malitiam non posuit, Si talis es, adhuc justitia est, quais justitia tibi consulis, ne torquearis. Quid magnum est rinam timere lis quis eam non timeti quis latro G. . . Sed hoc interest inter timorem se tuum timoremque latronis, quod latro times leges hominum, tu a M tem leges ejus times, ejus poenam ximes quem fallere non potes. Nam se si fallere eosses, quid non fecissest Ergo & concupiscenxiam tuam nonis amor tollit, sed timor premit. η γ. Sem. I 6I. cap. 8. num. 3. Tia e gehennas; nihil melius times, nυ-- hil est quod magis timere debeas. Sed interrogo te , si non te vi- deret Deus quando facis, . . . . faceres u te vide . . . , si saceres ergo poenam times, . . . Charitatem nondum habes, serviliter times, se sermido est mali, nondum dilectio boni. Sed xime tamen ut ista se ,, mido custodiat te a perducat ad dilectionem. Timor enim iste quo se se hennam times, & ideo mala non facis, continev te . . . Timor . . , is id agebat ne licere. : charitas id agit ne v*lis sacere, etiamsi impuri ne possis δdmittere, Serm. II 8. cap. 9. num. Io. Quid est, magnum, inquit, timere ma' ia lumi ... Deus cor interrogat, non manum . Lupus venit ad ovile M DViumὲ quaerit invadere . . . . Uigilant pastores, latrant canes : nihilis potest, nihil aufert : sed tamen lupus venit, lupus redit ; lupus ve-s is niz fremens, lupus redit tremens ι lupus est tamen & fremens & truis mens. Inturroga ergo te, quisquis vis judicare, & vide : si tune nonis facis malum quando potes sacere & ab homine non puniri tunc ibis mes Deum i Nemo est ibi nisi tu & ille cui facis malum , & Deus,, qui ambos Videt ; vide , ibi time . Parum est quod dico, Vide, ibi. Mitasse de Paenitentia. I se time

SEARCH

MENU NAVIGATION