Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

23o . DE CONTRITIONE. t a. Quia non potest idem esse impersectum & persectum , informe &formatum : Attritio autem est informis & impersecta, Contritio comtra persecta & formata : de quo Paludanus ibid. & Salmero supra. t Verum hae causae leves sunt e quamobrem prior loquendi ratio lam se majori semper in usu fuit. Jam vero quod spectat ad Attritionem servilem, an ea Contritio fidiri possit per se aut vi saltem Sacramenti. Veteres negant et Alensis in summa lib. 4. q. 17. pag. 334. S. Thomas

in suppl. supra, Ricardus in di . r7. Dionysius Cisterciensis in . HAa 3. q. I. an. a. cl. 3. Gabriel dise. 14. q. I. p. 23 I. O dis . I 6. q. I. p. 49o. Iavellus parte 3. de sacr. Poenin infra, p. 3 4. V uerius de Padi niti cap. I 6. supra pag. zy I. Cassadorus in rituali de sacram. Paenirentiae

Imo & recentiores plurimi , qui tamen ejusdem Attritionis servilis

lassicientiam astruere conantur. Inter hos VasqueZ in 3. partem S. Thomae, q. 86. an. a. ad finem ζ Dicendum, inquit, cum Ricardo , Ga-- briele , Scito , Viguerio in quo & Cajetanus convenit nunctuam dandum, actum doloris de peccatis ob pinnam inferni vel turpitudueri nem culpae . . . . fieri posse Contritionem , 'uae est dolor de pecca- ω tis propter Deum et &, credo, nullus negabit hoc , quia sunt actus si omnino diversi , cum diversa habeant motiva r unde unus alius esse non potest . Quae ratio fuidi antiquorum . Vas umium sequuntur

M alii plures. ' s.

Extitere tamen multi hoc aevo, qui dixerint Attritionem fieri posse Contritionem extrinsece, eo scilicet sensu , . quod Attritioni virtute Sacramenti succedat gratia sanctificans & charitas infusa , qua Contristio efformatur. Sed eos, quod accurate loqui nolint, omittimus. t Quae cum ita sint, immerito plane nobis opponitur illud de Attritione quae Contritio fiat , commune effatum p cum re expensa demum lateat , hoc a veteribus de Attritione perfecta esse dictum, & de ea sola dici posse; nullatenus autem in servilem proprie competere. OBIICIEs 8. Si quid impedimento esset quominus Attritio servilissumceret ad Poenitentiae sacramentum, maxime quia non tollit pecca di voluntatem et atqui eam extinguit. Timor enim vehemens ignis aeterni expellit id omne quod mereretur ignem aeternum e atqui voluntas etiam interior peccandi poenam aeternam meretur. Ergo. NEGO minorem e ad probationem, distinguo majorem : expellit id omne quod ignem aeternum mereretur, quantum potest concedo : s cusὲ nego. At potest duntaxat comprimere actum exteriorem peccati, non potest autem interiorem uoluntatem expellere I voluntas enim non nisi amore mutatur. Quo circa timor servilis Primo continet a peccato exicriori, quod omnium consensione cer

tam est. Secun

162쪽

DE CONTRITIONE . . II Seeundo comprimere etiam potest absolutam & emcacem hic & nune peccandi voluntatem, remanente tamen intus hypothetica, ut loquunditur. Quemadmodum enim institor gravi tempestate jactatus, servandarum mercium voluntatem absolutam in tanto discrimine deponit, sed eas nihilominus amat; adeo ut earum jactum non faceret nisi majoris mali metu ad id compelleretur et sic qui ob timorem gehennae propo, tum peccatum fugit, is sibi quidem sorte temperat etiam animo ne in illud absoluta voluntate feratur ἱ sed adjuncta tamen eZ conditione, ut peccaret, nisi poena & majoris insortunii naetus cohiberet Tertio si homo in hane voluntatem hypotheticam & intimam animi praeparationem oculos reflectat , continget etiam forsan ut eam reprimat, nec erumpat in actum expressum oc explicatum : sed ea nihi-

Iominus in ipsius animi medullis vigebit semper & latenter .vivet, si non in hoc quod propositum fuit , testem generatim in malum, pro

Quarto denique . si demus timore posse etiam omnem peccandi voriuntatem expelli, id non praestabit, Iuli alterius affectus substitutione. ; regnat enim semper in corde aliquis amor. Non potest erso quis sese a peccati affectu avocare, quin alium induat. Is autem erit aut amor sua, aut amor Dei. Si amor sui; is adhuc vitiosus est, creaturae enim git : si autem amor Dei , habemus quod omnibus Votis exopta

Et vero hoc argumento eonficerent adversarii timorem gehennae sum-cere posse etiam extra Sacramentum ad salutem. Si quis enim omni hq-minum auxilio destitutus in summo & imminenti vitae discrimine v re timeat sempiterna supplicia, id omne praestabit quod ad ea declinanda requiritur : equidem , sed timori adjungendo aut lassiciendo amorem Dei t ita pariter in Sacramento. OBJICIE s ultimo. Circa medium saeculum postremum communior erat opinio quae Attritionis servilis sumetentiam astruebat, ut ipsemet asseritiummus pontifex Alexander VII. in decreto a nobis supra allegato. .: DISTINGUO antecedens e communior in scriptis Theologorum illius temporis ; concedo o in Ecclesia aut in scriptis omesum Theologorum simul sumptorum P nego. Porro, ut inquit Navarrus in Manuali cap. 27. m. 289. Non videtur opinio appellanda communis ad effectum prae- ,, judicandi alteri, eo solo quod plures eam sequantur tanquam OVesis aliae alias quae praecedunt sine judicio sequentes et opinio enim B communis non ex numero opinantium , sed ex pondere auctoritatis is fit : quo fit ut non sit magnopere laudanda diligentia quorumdam

is recentiorum requirentium utrum teneanu plures. Sancheae de Matrimonia sib 3. disp. 44. num. a Non ex multitudineis auctorum , inquit post Iurisconsultos, quod melius & aequius est j

is dicari debet. - . . . ii . ' .s

Idem docet Laimanus tras. 1. cap. s. num. 3. 3c rationem illico sub

163쪽

r uer DE CONTRITIONE.

jungit. Quia nimirum, inquit, fieri solet ut unius ductum plures eoisse dem tramite, nulla nova ratione moti, Velut aves avem, oves ΟVem, se sequantur. Alteram causam asseri ΜOrinus lib. 8. ωρ. 4. num. 3.

is Quod nimirum homines , ut plurimum , in causa relaxationis disci. ,, plinae & severitatis morum minuendae ita comparati sint, ut qua d is ta porta statim ruant. Quocirca, si unquam alias, hac certe in o es casione cavendum tibi est, ne quod vetat Deus ipse Exodi a 3. a. si in judicio plurimorum acquiescas sententiae ut a vero devies.

An sententia, quae Attritionis servilis susscientiam asserit, antiqua M. CuΜ in dubium esse possit an ea opinio ire Scripturis extet, aut in Patribus aut antiquioribus saltem Theologis, idque duplici via constare possit, longiori nempe inquisitione singulorum, aut brevibus historicorum aut etham adversariorum nostrorum testimoniis; ista tantummodo posteriore via uti hic placet ad compendium. QUAEREs itaque I. an ea opinio in Scripturis extet. REsPONDEO I. nullum in Scripturis esse illius fundamentum , ut jam vidimus : multa autem aontra inibi esse, quae ipsi adversentur. REsPONDEO 2. hoc ipium in consesso esse apud primos hujus ADtritionis lautores. - Dominicus Solo, in dis. 19. q. a. art. 6. Non est, inquit, ex- prelIa evangelica asterrio. . Andreas Vega, quem , ut patronum, sibi asciscunt, lib. 6. in eone

num Trid. c. 28. Et quidem, inquit, dilectionem Dei esse dispositi h nem ad justitiam, doctrina est Christi , Apostolorum, & sanctorum

se Ecclesiae Dodiorum. υπRas a. an isti de Attritione doctrinae Patres suffragentur. RESPONDEO I. neutiquam, ut hactenus patuit; imo vero illos ipsi adversari, ut deinceps etiam manifestius fiet: . REsPONDEO 2. id adeo evidens esse, ut ne ab adversariis quidem dissimuletur. Dominicus Soto in A. dis. I 8. q. 3. an. a. Doctrina haec de Attritione, inquit, quae in Sacramento fit Contritio, quamvis sits, vera, non est tamen ita multum vetus . Patres enim antiqui solam ι, Contritionem agnoscebant necessariam esse ad confessionem . Dise is autem 19. supra, Non est, inquit, evangelica assertio, aut ecclesia-d stica definitio ; neque apud Augustinum aliumve istius clamis aucto-i, rem reperitur. Vega itidem supra, Dilectionem, inquit, esse dispositionem, . . . ,- dootrina est Christi, Apostolorum & sanctorum Ecclesiae DOEtorum. - Adde auctorem Pelialogi diaphoriri, qui longius provehitur, asserens hanc suisse Patrum disciplinam, hunc morem, ut non nisi perfecte con tritis absolutionem imperti dam esse penserent r quod ex historia La

164쪽

DE CONTRITIONE. 333Eari , ab iis Poenirentium reconciliationi frequenter aptata colligit . QUAEREs 3. an ista sententia apud veteres saltem Theologos obtinuerit, ad concilium usque Tridentinum. RESPONDEO I. non obtinuisse, quod jam ex dictis liquet, & liquebit adhuc clarius ex dicendis . . REsPONDEO a. id ingenue fateri eundem Vegamῆ Et quidem, in- quit lib. 6. cap. 3o. dileaionem Dei necessariam esse ad nostram justiis ncationem , apud omnes Theologicos tractatores , quos legerim, re- ceptissimum est. Unde Morinus qui in scholae antiquioris de hoc negotio placita colligenda diligenter incubuit ἱ Antiqui scholasticim omnes, inquit Γb. 8. c. q. n. 7. ad annum usque IIoo. ut Patres prae- ω teream, longe copiosius , liberalius, & magnificentius de obligationeis dileElionis divinae statuerunt; ut vel ex iplis recentioribus colligitur, is dum eos refutant. Hinc etiam est quod Farvaquius in epissioneis quodlibetica, Ante Concilium Trid. inquit nullus e schola Theolog se rum scholasticorum prodiit qui doceret Attritionem servilem, saltem se poenitenti cognitam sussicere, obtinendae in Sacramento reconciliatio se ni . Quod si sorte neges , addit concedo , si vel unius auctoris , profers testimonium, & magnam pro praestito beneficio reseres gra- ,, tiam ἱ hactenus enim Iolertissime quaesivi. & non inveni. NEQUE vero dicas Lutherum id Catholicis crimini vertisse , quod dicerent Attritionem ex solo poenarum timore conceptam ad Poeni temtiae sacramentum sussicere, & fieri Contritionem ae proinde illud fuisse in scholis pervulgatum .r

Hoc enim quasi manifestam calumniam propulsarunt Theologi catholici. - Javellus enim Pbilos chrisi. rom. a. parte 3. c. s. de sacram. Poenis. se Quinto, inquit, iisdem Ecclesiasticisi imponit; quod dixerunt Attrbis tionem fieri Contritionem .... Lutherus & hoc ex eodem imperitiae ,, fontei traxit.: nam sacri Theologi.m: . distinctione i . determisi nant id penitus esse impossibile; scilicet Attritionem fieri Contri

tionem . . . l. i. . . . .

Idem tradit Uiguerius in suis de sacramentσ Paenitentiae iniitutionibus; quod opus a saera Facultate Paris. probatum niti, Sciendum est, n- is quit, quod si Attritio dicatur dolor de peccatis voluntarist assumptus D propter timorum servilem, sic quod principium ejus sit itimoi: larviis lis , ut scilicet sit detestatio peccatorum , propter metum psenae , is Vel propter Deum non summe dilectum , ,tunc Attrivio nunquam fit

AEREs 4. an esset illa doctrina in concilio Trid. vulgaris. RESPONDEO I. vix illius levet quoddam vestigium deprehensum fuisse in unius e Praesulibus L Granarensis scilicet , oratione , ut perhibet

Palavicinus.

RESPONDEO a. plerosque omnes alios aliter omnino sensisse , quod aliquando ostendemus. AE-

165쪽

3 4 DE CONTRITIONE.

U AER Es 3. an ea igitur: Dprnio post synodum Τrid. demum nata sit . Rispo NDEo r. ita existimare Morinum lib. 8. de Pamitentia r. 4. n. a. Mathoidum in suis ad Putrum observationibus parte I. c. 3I. Lupum in epis . ad Henricum Noris c. q. ubi eam appellat & probat esse hestemnam commentum ; FalVaquium , sura ; Castoriensem.tib. I. cap. 7. num. 4. Opstraetum qi I. cap. 6. p. 6y. Queramum parte I. c. II. & alios exi

de plures. ' .' . . .

Rasporaneto a. illud firmari etiam posse multis eorum qui per id aetatis floruerunt, aut in ea etiam sententia versati sunt, Theologorum

testimoniis. - - - . . . .

Primo enim Μelehior Canus , quem ut primarium ducem adversarii sequuntur, supra, Quod Attritio sussiciat, inquit , non est,.... cer tum & indubitatum ; & ideo communis sententia , tenens cediis tum, relinquens incerium, ponit Concritionem partem esse hujus Sa-

is cramenti. Φ ...

Secundo Tapperus, quem iidem in suas partes summo studio trahunt, loco nuper a nobis allato pag. 268. idem habet. Tertio Dominicus Soto , qui easdem multum juvat , Doctrina , , haec , inquit , ....... quamvis si Vera , non est tamen multum

Quarto Μaldonares, qui aliter quidem sentit, sed quo nullus esse potest hujus iam testis luculentior, rom. a. de Paenit. p. 4. c. a. σ 3. asse rh communem opinionem esse quod praeceptum de amando Deo oblis Set, quando praeceptum confessionis obligat. Quinto Μartinus Navarrus in manuali cas. g. expendens mentem Dominici Soto de Poenitentia , ad quam exigit Contritionem ex amora Dei prosectam , saltem quae ita putetur ; cum decernat ad Baptismum fatis esse Attritionem servilem e Haec doctrina inquit, licet satis bo, ,, na videatur, quantum pertinet ad sacramentum Poenitentiae ; quanεω tum tamen pertinet ad Iacramentum Baptismi, admodum nova mihi

se visa est.

Sexto Ludovicus Lopes idem aperte sisnificat in insemctoria Paenitemtiae parte L c. q.' Sed jam nunc , inquit, praecedente lumine concilia Tridentini& quia industria doctorum aliquae veritates magis ill se stratae sunt 3 audeo & hanc statuere conelusionem : Probabile est , &non parum veritati de concilici Tridentino consona opinio affirmativa ,. scilicet quod ad justitiam. & remissionem peccatorum in sacra- is mento, Poenitentiae satis est Attritio, cognita . Sic ille anno I 383. ex quo nemo est qui non videat insolentem tunc & novam fuisse ,, hanc opinionem . Unde Morinus ibidem Hanc sententiam assere. y re probabilem , inquit, tum illic visum est aliquid: insolitum a

Septimo denique Suares supra pag. 268. de eadem ait , nec esse cedi

166쪽

DE CONTRITIONE. Is

tam nee valde antiquam , nec multum communem, idque ineunte sinperiori saeculo. i . /sQuAEREs 6. quinam illius parentes esse memorentur. REsPONDEO vulgo assignari Melchiorem ipsum. Canum & Henricum quemdam Salmanticensem. .

Primo enim id affirmat , supra , Lopes minime suspectus , & hujus

aevi vicinus testis . . e .

Secundo Μorinus lib. d. e. 4. Istius sententiae , inquit, austores la se runt Μelchior Canus Francisci Uictoriae discipulus, . & Ηepricus quisis dam Salmanticensis doctor. Ante hos. neminem legi, qui sic docereto aut docere perhiberetur . . .

Tertio Μatnoldus ad c. 3 r. partis s. sententiarum Puli; . - Μerito is scripsit Lopes , inquit, illius opinionis parentes suisse Melchioremis Canum & Henricum quemdam Salmanticensis Academiae docto

Porro Μelchior Canus magni quidem ., sed audacioris & ad novitatem propensioris ingenii suit, quod de se ipse confitetur inuis lib. ra. de locis Theolog. Fratrem Franciscum a Victoria, inquit , eum quem si summum Theologiae praeceptorem Hispania singulari Dei munere. acri cepit, solitum dicere audivi, postquam ab illius schola discessi , sese ingenio meo quidem egregie delectari ; sed id vereri , ne hujus e se cellentia quadam eluus , temere ac licenter praeceptoris vestigia condi

is culcarem. - . . .' i ., O ,

QUAEREs I. an ad Canum usque nulla hujus sententiae semina extitissent. j REsPONDEo extitisse non pauca. . Primo enim inter veteres Durandus in disy. 27. q. r. n. 8. in eo tritionem a Contritione distinguit, quod Attritio ex timore poenae, Contritio autem ex timore divinae offensae procedat: idem repetat q. a. Iam vero dis . I 8. q. a. n. 6. θ 7. de Attritione affirmat, quod, superveniente Sacramento, virtute clavium fiat sufficiens, & in Contritionem evadat . Haec enim ambo si conjungantur, quis inde non existimet sequi Attritionem servilem ad Sacramentum esse 1atis. . Secundo Guido de Monte-Rocherii Ieras. a. de Contritione sc Attrbtionem definit ut amoris Dei die mcntionem quidem Liciate deinde vero adjicit Attritionem ad veni m peccatorum lassicere. Tertio Roffensis ad art. 4. Lutheri p. 4or. ait Contἀtionem duobus modis posse comparari, vel per timoris vel per amoris Viam .' p.. O priorem, quae charitatis est expers, Attritionem .v at ῆ alteram nominat Contritionem : art. autem 23. ad Sacra ςntum solam exigit At

Quarto quamvis ea si Haereticis consuetudo , ut Ecclesiae imponat; non videtur tamen. Luthexus id c cerebro extudisse , quod nostris tam saepe & tam acriter de Attritionis servilis sufficientia objecit, Quin-

167쪽

Quinto nonnulli in concilio Trid. Theologi ita deeretum de Attritione adornarant , ut ea ad Sacramenti constitutionem sussicere decla

'Sexto denique V tit eonstat ex Palavicino , ' Episcopus Granatensis in eandem sententigm coram Patribus Concilii Tridentini perora

vero cum ea. sit ejusmodi opinionum conditio' , ut non instar fungi una nocte maturescant ,' sed P a parvis initiis sensim adolescentes , prodeant' tandem in publicam lucem I credibile est Attritionis lassicientiam a nonnullis fuisse' prius is dicatam , quam ex professo , & ex concepta formula a Cano ejusque asseclis propugna-

' QUAEREs 8. an ea quae modo allegata sunt in favorem Attritionis servilis, nulla arte possint ad communem sententiam revocari. URESPONDEo posse ; quia nimirum aliud est , satis esse ad Sacramentum Attritionem quae ex timore concipiatur aliud Attritionem quae solo timore constet e prius asseriant sit pradicti scriptores , non alterum . Porro duplex posset Contritionis genus ita secerni, ut una extimore initium haberet , & durare censeretur usquequo accederet cha ritatis , & gratiae sanctificantis infusio I altera vero ab eadem demum charitatis intufione incipereτ ρ δc in omne deinceps tempus extendere tur . 'Sic prima Contritio , quae Attritio diceretur latos haberet ibmites intra quos excurreret Quidni enim ab eo temporis puncto quo ex rimore ortum duxisset, amor Dei actualis & impersectus postmodum accessisset , antequam charitas infunderetur ρ multos enim ab eo tempore gradus sacere potuit etiam in amore Dei : quandoquidem charitas vulgo non illabitur' absque variis dilectionis ini Deum motibus , qui eam antecedant , ' eique viam parent ἰ- Posset ergo quis existimare quod sufficiat Attritio ex timore orta , licet non arbitrare tur sussicere Attritionem quae in solo timoris pradu haesisset : uno ver ho posset quis ita loqui duntaxat , ut Contritionis persectae , quae acharitate habituali originem ducit, necessitatem excluderet: Prosecto Sanctus Thomas insunt. D. r. an. r. definit Contritionem quae Sacramento idonea est . ejusmodi autem Contritionis ait causam principalem esse timorem. An ideo putat timorem illum absque ei amore satis esse ad Poenitentiam nequaquam: , ut deinceps videbimus. Ergo pa

Secundo Durandus idem qui supra . postquam Attritionem ex tim re proficisci declaravit , 'addit eam non tantum natura , sed etiam tempore priorem esse justificatione . Quid ita ; nisi quod lapsu temporis interveniat amor Dei, antequam justificatio peragatur, & ad eam ne

Tertio Guido de M te - Rocherii. ι'' qui amorem Dei 'Attritione non videtur includere , ejusmodi tamen Attritionem amrmat satis esse ad

168쪽

ad peccatorum Veniam , extra Sacramentum eant adversarii an suseficiat extra Sacramentum ab ust charitatς. 'r . , Quarto Roffensis. ad ara, η. varios enumerat gradus , quos percurret re debeat Attritio, antequam veniae peccatorum conciliandae par oc idonea.

esse queat.

Quinto Synodi Tridentini. Theologi , qui laudatum supra , pagina

II 8. de Attritione servili decretum eonesnnarant , cur ea lassiceret causam attulerant ἱ quod nempe vix absque amore Dei esse

Sexto eadem Synodus fus 6. capite 6. a timore justificationem repetit ἱ sed ita tamen ut post timorem pinnae , spes veniae , & dilectio Dei ad eam perficiendam succedant . Capite autem 4. sessione I . similiter ait Ninivitas timore concutas egisse Poenitentiam , & mis ricordiam impetrasse : an ideo satis eis fuit ad veniam consequendam

Septimo B. Salesius lib. a. de amore Dei, cap. I 8. σ I9. disserit de Poenitentia quam parit gehennae metus, & tamen statim subjicit eam non sussicere, nisi amore Dei suffulciatur: μ Poenitentia, inquit, quae divinum amoremis non excludit, quamvis adhuc sine eo sit, bona est & optanda Poenitentia, is sed impersecta, & quae salutem nobis dare non potest donec ad amoremes proveAa sit. IRREs 9. quibus gradibus haec de Attritionis servilis lassicientia opinio ad eam celebritatem , quam nuper habuit in scholis , perver

REsPONDEO hos suisse gradus, quantum exsupradictis & historia The logiae nostrae id colligi potest. ' .. - εPrimo inter ipsa scholarum initia , plerique Contritionem persectam ad veniam peccatorum Sacramento Poenitentiae praeviam esse oportere cen

suerunt. . . . t

Secundo alii , cum ipsis videretur e dignitate eme hujus Sacra nil ut culpam in ipsa sui administratione deleret , amrmarunt primam gratiam Sacramento conserri ἔ non quidem sententia , & absoluti ne Sacerdotis , sed ejus precibus , quae eam antecedunt . . Tales sunt Alexander Alensis , Sandius Bonaventura , Sanctus Thomas , &c. hi enim nolunt a Sacerdote eum absolvi , qui prius a Deo absolutus non fuerit . Verum cum istud necdum omnibus satisfaceret ἡ id

circo . . . . . . . .

Tertio plurimi , ad amplificandam magis ac magis Sacramenti, essi caesam , decreverunt ipsa Sacerdotis sententia , absolutionς gr/tiam iis concedi posse , qui nondum eam Contritione haberent , sed attriti tantum essent. Atque in hoc dogmate astruendo ac promoVendo praecipuam operam navaVit Scotus, 'uem exinde multi secuti sunt. Sed ii in hac ipsa Attritione amorem Dei includebant vulgo ad saeculum usque postremum,

quo tempore. Qua

169쪽

338 . DE CONTRITIONE,

Quarto nonnulli , cum fieri posset ut quis se vero Dei amore fi grare existimaret nec flagraret tamen', sic placitum illud temperarunt, ut Attritionem quidem amore ornatam postularent ; sed creaerent tamen satis lare , multis in easbus , si talis putaretur , etsi forsan talis non esset : de quo lege Roffensem supra , Franciscum Vie oria relen . I. de potes. EMesae , Iect. 3. Dominicum Soto supra ρο natura gratia cap. I 3. Vega lib. I 3. in Cone. M. 2 3. Quinto plures , ac praesertim post Concilium Tridentinum hoc audaciores secti , asserere veriti postmodum non sunt Attritionem se vilem , etiam cognitam , vulgo lassicere . sed , cum eam periculosam esse nec admodum tutam scirent , noluerunt ut quis eI in extremo vitae discrimine confideret . Ita Suares , Sanchez , Becan , Comitolus , & Gamachaeus , qui post seculi posterioris initium scri

pserunt.

Sexto alii , cum animadverterent nihil licere per vitam quod in ipso mortis articulo non liceat ; nulla temporum distinctione facta , Attritionem servilem semper & ubique absque distri mine ad veniam peceatorum suffcere pronuntiarunt. In eo autem, cum & Sacramento honoris ficentius & peceatoribus commodius appareret, maxima recentium turba deinceps aequievit. Septimo denique , inde quidam eo processerunt , ut amorem Dei non tantum ad Sacramentum non flagitaverint ut necessarium , sed eum quoque ut importunum , & emcaciae ejus ossicientem exploserint.

Ex his manifestum est novam esse hane de Attritionis servilis lassicientia opinionem: quod si ita est, salsa est. Est enim ratum apud Theologos illud Tertulliani dictnm depraeseripi. cap. 3 id esse Dominicum & verum, quod is sit prius traditum , id autem extraneum & falsum quod sit posterius imis missum

SECTIO III.

De amoris Dei ad veram legitimam Attritionem necesstate.

Tria hic supersunt quam fieri poterit brevissime expendenda ; Pri mum , an requiratur ad Poenitentiam actualis amor Deir Secundum, an is amor debeat esse praevalidus, & cordi dominans et Tertium , qualis ejus modi amor dici debeat.

170쪽

DE CONTRITIONE.

Requiritur ad Poenitentiae sacramentum actualis amor Dei. . Haec assertio tanti momenti est, nihil ut eorum a nobis praetermitti oporteat, quibus illa firmari possit; atque adeo eam stabilimus r. pondere scripturarum, a. Patrum testimoniis. 3. Theologorum auctoritate, 6. multis

Argumentum primum ex 'Scripturis.

Multiplex argumentum desumi potest ex Scripturis . . , Primum ex iis Scripturae locis, quae ad remissionem pecca oram magunt hominis ad Deum conversionem, Idque ex . toto cordeo : . Deut. cap. q. Vers. 29. Μoses Iudaeis viam aperiens , qua ad Deum redire possent , Cum quaeseris . . . . , Domnum Deum mum , inquit , invenies eum i s amen toto corde quaeseris , re tota tra datisne

animae tuae . . . . . ' . ..

. 1.Reg. 7 3. Samuel salutaris Poenitentiae conditiones describens, .m in toto corde vestro revertimini ad Deum, inquit .... servire σι Ρώ ; or erues vos domanu Philissi . . i . . 3.Reg. 8.48. & Io. Salomon iis qui ex toto corde redierint ad Deum indulgentiam apprecatur di promittit: Si revers fuerint ad te in unisersa corde suos tota am sua , .... propitiaberi popula tuo qui peccavis risi, re omistis inisquitatibus eorum . .

a. Paral. 3o. I 8. & I9- idem spondet Ezechias. Dominus bonus, inquit . propitiabitur cunctis , qui in toto corde requirum Domitium Deum Pauum

Mech. 28.3o.& 3I. Convertimini re agite Poenitentiam: facite vo is επι --mum re spiritum novum. Ioel 2. II. Convertimini ad me in toto corde vorro .... scindite tarda vestina re

Haec enim & similia non ad veterem legem tantum , sed etiam ad novam Pertinere , omnique tempore ad veniam peccatorum necessaria fuisse , non tantum indicat synodus Tridentina dum iisdem utitur fel 6. cap. 6. oe seg. 14. cap. 4. sed etiam diserte asserat . Ex iis autem patet , ad reparandam post peccata admissis gratiam Dei, requiri conversionem hominis ad Deum , idque ex toto corde , ita ut fi/t cor novum & spiritus novus : quod Augustinus brevi sententia complectι- tur, dum in in Ps.3 2. Deum conversis ad se donare pecca a. non con ς se sis non donare. Quam in rem lege insuper Fulgentium , si . .e missi.' μολ

SEARCH

MENU NAVIGATION