Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

14o DE CONTRITIONE.

RΕsPONDEO I. id ad rem non pertinere Hi enim omnes non de sacramento Poenitentiae aut necessaria ad illud praeparatione , sed de vario christianae vitae statu generatim loquuntur quo posito argumentum nimis , ut aiunt probat et ex hoc enim sequeretur timorem gehennae non tantum sussicere ad Veniam in Sacramento consequendam ,/ sed etiam extra Sacramentum , si θuis sorte in eo ordine aestatu mortem oppetat i quod falsum esse ipsi etiam adversarii con

REspo MDEo a. Patres jamjam alleὀatos non omnino consentire ita his enumerandis, & definiendis . Etit enim vulgo'triplicem ordinem distinguunt ; sunt tamen qui duplicem tantum ponant : nec desunt qui quadruplicem constituant. Neque vero quoad numerum duntaxat discrepant, ted etiam quoad rem ipsamo alii enim volunt servos ac mercenarios in statu salutis esse, alii non ita. ' ι . REsPONDEO 3. posse omnes illos dici salvandos , quia singuli hi status ad salutem ducunt vel mediate vel immediate: servi ergo ac mercenarii eo sensu salvandi nuncupabuntur , non quod in primo ac se cundo statu salutem adipisci queant , sed quod timor ac spes gradus sint ad esuritatem quae sola homines coelo idoneos iacit. Certe foli filii jus habent ad haereditatem i non servi, non mercenarii. REspoNDEo 4. justorum etiam triplicem ordinem statui quadante nus posse , quorum alii servi , alii mercenarii , alii filii strictius duecantur e tunc autem servi ac mercenarii vocabuntur , non qui charitatis Dei expertes solo poenarum timore aut sola spe praemiorum m veantur ; sed qui , licet Hliaritatem Dei in se habeant , vulgo tamen aut timoris aut spei incitamentis egeant vel utantur ad virtutis officia ; quod inter vitae melioris initia vulgo contingere nuper Observavimus . Nimirum ad vitam nemo infreditur quin observaverit mandata , ae praesertim primum de diligendo Deo ex toto corde. Nemo saltem salvabituri qui charitate habituali praeditus non fuerit ; ac proinde servi i illi , si coelis idonei sint , esiaritatem illam habeant oportet a quocirca non solo timore ducuntur λ de quo jam quaestio est . Non enim quaerimus possitne ad salutis portum pervenire qui Deo jam gratus gehennae recordatione sese acuit ad vitia fugienda ,: sed an eo solo metu possit quis Deo eise gratus, & ab omni labe

expurgari .ia . . , .

Caeterum expediendi hujus nodi alius erit locus ; interim eonsule illustriRsimum Boisietum scripto , 3. ι . . : , . I .

Ostici sis 3. Sanctus Augustinus de carecbitandis redibus , cap. I7.

bominum , qui Christianam fidem amplectuntur , tria genera distin gutti

152쪽

DE CONTRITIONE. . guit y alios nempe qui hominibus placendi cupidine , alios qui felici

tatis terrenae intuitu ἔ alios denique qui poenarum aeternarum metu eo adducantur : de duobus prioribus pronuntiat , eos non Veros esse

Christianos r de postremis autem sic ait ἔ Qui autem propter beat, is tudinem sempiternam & perpetuam requiem , quae poli hanc vitames Sanctis sutura promittitur , vult sueri Christianus , ut non eat in

is ignem aeternum cum Diabolo , sed intret in regnum aeternum se cum Christo , vere ipse Christianus est , cautus in omni tentatione D ne prosperis rebus corrumpatur & ne frangatur adversis, & in abunis dantia bonorum temporalium modestus ac temperans , in tribulatio- ,, nibus sortis & patiens o qui etiam proficiendo perveniet ad talem is animum , ut plus amet Deum , quam timeat gehennam : ut etiamsi si dicat illi Deus , Utere deliciis carnalibus sempiternis, & quantum

is potes pecca ἱ nec morieris , nec in gehennam mitteris, sed tantumis modo mecum non eris, exhorrescat & omnino non peccet, non jam ut

,, in illud quod timebat non incidat ; sed ne illum quem sic amat, offendaa &c. At qui vere Christianus est, is potest dici veniae peccatorum idoneus,

saltem in sacramento.

REsPONDEO I. ad majorem, Augustinum ibi loqui de Catechumeno,& Baptismate suscipiendo ; longe autem plura requiri ad Poenitentiae sacramentum quam ad Baptisma. Est enim & esse debuit multo facilior in hoc

quam in illo Sacramento reconciliatio cum Deo λ quod & Patres notant :proindeque si timor sufficeret ad Baptisma, non continuo satis ellet ad Poenitentiae sacramentum .

RESPONDEO 2. ad eandem majorem . vere christianus est , id est ad fidem momento vere christiano & laudabili inclinatur ; concedo :id est praeparatus animo est , ut vere christianum decet , nego . Scis licet qui Christo nomen dant , ut aut homines sibi devinciant , aut bona caduca consequantur , ii prosecto nulla religione , sed solo hominum respectu moventur . At qui fidem nostram amplectuntur , ut gehennam vitent , aut coelestem beatitudinem sibi comparent , ii christianae fidei lumen vere sequuntur , & vere laudandi sunt , quamvis nondum sint persecti , imo nec ita animo sint comparati, ut vere christianos decet e namque vere christianos decet & oportet res pio dignitate metiri aestimare & amplecti ; Deum omnibus praeponere , Dcoque posthabere omnia . At non ita affectus est ille de quo verba facit S. Augustinus; de eo enim ait, quod postmodum eo perveniet, ut plusis amet Deum quam timeat gehennam . Ergo prius gehennam pluStimebat quam Deum amabat , quod non redii , sed perversi ordinis est . Quandiu autem homo in perversitate manet , aptus veniae dici non potest. OBIICIES 4. Sanctus Bernardus feri ne 8. de diversis asserit eum ,

qui timore gehennae Poenitentiam agit , incipere esse sub Deo , &in eo statu esse conversionem e M Iam incipit esse sub Domino , inquit,

153쪽

t 2 DE CONTRITIONE.

o quiLl, qui tanquam servus carcerem timet , & metuit ne subigati tur pinnis , in quo sane statu conversio est , exitusque a saeculo .

DisTINGUO antecedens .' esse ad Deum conversionem mentis , &voluntatis ex parte ὸ concedo e intimi affectus, & voluntatis omni ex parte , nego . Non hic disputamus an qui timere incipit gehennam , eoque metu a vitiis revocatur , possit aliquatenus dici ad Deum conversus o hoc enim certum est . A vitiis namque ad Deum scelerum ultorem mente, & aliquatenus etiam voluntate, convertitur, sed ex privato tui ipsius amore, non amore Dei aut justitiae e Porro nos supra monuit Ber-

nardus sine macula non esse &ad Deum animam prortus convertere notari posse timorem quo servus constringitur , aut cupiditatem qua mercena se rius arctatur.

OBIICIES 3. Guillelmus Parisiensis tract. de Poenitentia, & alii multi e veteribus Theologis Attritionem ad Sacramentum hoc satis ese te docuerunt . Atqui Attritio de timore servili maxime intelligitur .

Ergo oDIDTINGUO majorem e satis esse Attritionem quae amorem Dei eo lectatur , concedo e quae eo sit vacua , nego . Scilicet ut art. I.

demonstravimus , Attritio est latissimum genus , quod sub uno eodemque nomine res multas , easque a se invicem non parum dissitas includit . Quapropter merum sophisma est , si quis ab ipso genere ad aliquam speciem aut ab una specie ad alteram concludat: nedum enin consecutio legitima sit , nullum majus in ratiocinando vitium esse potest . Nunc quidem plerique Attritionis vocabulo intelligunt solum g hennae Iimorem: at majores nostri non ita. Ut enim multis ibidem evicimus, amorem Der Attritione involvebant; ita ut Attritio & Contritio intra eandem speciem constituerentur, & solum penes magis & minus differrent. In exemplum sint, .

Primo Guillelmus idem Parisiensis , quem ut ducem suum ac colu men appellant adversarii . Namque ibidem capite d. Si quis quae-- rat , inquit , quae sit diffoentiae inter Attritionem , & Contritio-- nem , dico quod Attritio ad Contritionem sic est sicut vulnera-- tio non lethalis ad occisionem sicut calefactio ad arsiori nem , & ssicut illuminatio ad irradiationem e hoe est , sicut luis mea crepusculi ad radium . - Unde & eodem loco distinguit duplicem ainorem , alterum quem vocat praeparatorium , alterum con um ν- . Amorem autem praeparatorium Attritioni conjunctum eme vult ,

quo ametur , inquit, Deus secundum quod Deus & propter id quod se Deus . Et fol. 8a. de timore servili ita loquitur, Timor servilis, is etsi bonum Dei datum est , non est tamen virtus; & hoc, quia licet malais declinari faciat, non tameniacit hoc bene & laudabiliter .... ita enimis occupat animum & imetationem timentis, ut oculos cordis ad solam p*

is nae evasionem habeat. . . - Securi

154쪽

. DE CONTRITIONE et 3

- quit, meo j udicio quod unus & idem dolor in substantia potest esse C

se tritionis & Attritionis. Tertio Alensis ibid. dis . 7. -mb. I. an. I. g. 3. pariter ait Attriti

nem, si intendatur, fieri Contritionem. illud, inquit, diei potest quod ipsa definitio Contritionis insnuat dolorem debere aliquo modo a intendi ad hoc quod sit dolor Contritionis r .... dolor enim certam habet ,, mensiiram qui Contritionis dici debet. Quaesitantem illa, ille novit quem

vi nihil latet . . . . V - ' . . i l. '

Quarto Sanctus Thomas in supplem. qu. s. an. a. resp. ad 3. postiquam notavit Attritionis & Contritionis nomina a corporibus desumpta esse, inde colligit quod Attritio significet in spiritualibus quamdam di bplicentiam de peccatis commissis , sed . non perflectam . Contritici aute persectam. Attritio , sinquit , dieit accessium ad persectam Coneritio- ω nem, unde in corporibus attrita dicuntur quae aliquo modo diminutari sunt, sed non adhuc sunt comminuta, sed contrita dicuntur quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad minima, & ideo Attritio . ,, gnincat in spiritualibus displicentiam de peccatis , sed non .persectam p.

se Contritio autem persectam. ' . . . .

- : Quinto Scotus is 4. diu. 24. q. a. definit quod unus, & idem motus .aum in genere entin ,l tum in genere moris , possit esse primo Attritio atque deinde Contritio . Si manet , inquit , idem motus in eTe natu- ,, rae & moris, qui prius fuit Attritio , in illa initanti infusionis gra se tiae, fit Contritior quia in illo instanti fit concomitans gratiae. dc ita

,, actus formatus.

Sexto Paludanus in dis. I . q. ta expendens enim an Attritio possit fieri Contritici. μ Si hoe, inquit, intelligatue de uno actu secundum spe- ciem, non est dubium quin Attritio possit fieri Contritio, sieut de mane

Septimo Angelus de Clavasio in summa verbo Contritio nutu. 1. nain abi disserens de Attritionis , & Contritionis discrimine , illud in duobus collocat I μ Ac r. quidem quod Attritio est dolor imperfectus, Conis tritici vero est dolor persectus et .... & ideo Contritio , & Attritio, is inquit, materialiter idem sunt , sicut domus obscura , & illuminata :M Attritio quippe est lux aurorae, quae crescondo fit meridies, id est Con

. Octavo Cajetanus in opusculo de Attritione vi 4. ubi, Commune di- ,, ctum, inquit, quod Contritio & Attritio differunt secundum magis, &

Imo & nonnulli eo processierunt ut Attritionem, quae amoris Dei e jpers esset, ne Attritionis quidem nomine dignarentur . Talis detesta-: fi lio, inquit Nider praecepto 3. non esset actus virtutis , quia non cir- ω, cumstantionata debito sine, & per consequana etiam non emet Attrition Vera, IN

155쪽

r DE CONTRITIONE .

ΙωsTABIs Io. Guillelmus idem Parisiensis cap. q. postquam asseruit ad sacramentum Poenitentiae non opus esse Contritione perfecta seia. gratia sanctificante , ut plerique tunc sentiebant, sic pergit: Pie et- se iam credimus, & sentimus eos qui cum fide hujus Sacramenti & ve-- hementi desiderio redeundi in Dei pacem & gratiam , licet timore,, infirmitatis suae & oppressione malae consuetudinis propositum abst, , , nendi a consuetis & eadem emendandi non habeant ἔ interdum deis divinae bonitatis abundantia virtute clavium & Sacramenti illius pramis stari, & hujusmodi propositum insundi. Conantibus enim ad Deum ,, reverti dexteram auxilii sui porrigere patrem misericordiarum dubitanis dum non est. Quemadmodum ille, qui lunaticum filium attuIit ad Do is minum Iesum Mar. 9. credere quidem nitebatur, sed nondum fidem, is ad quam conabatur, habebat; propter quod & dicebat: Credo Domine, is adjuva incredulitatem meam et merito tamen sui conatus , 8c filio sanit se tem & ipsemet fidei donum obtinuit ; sic de similiter conantibus , se quod praesto sit eis divinae beneficentiae auxilium , pia fides non dubi-

,, tat. Quemadmodum in primitiva Ecclesia semper interrogabantur ba ,, ptizandi utrum crederent , utrum Diabolo & pompis ejus renuncia is rent, utrum baptizari Vcllent; nec interrogabantur utrum essent mu si di a peccatis an non, & utrum in charitate essent, utrum omnium vidio tutum varietate decori ac divites ; sed magis virtute Baptismi hoc eis is praestandum praeparabantur et sic & in sacramento poenitentiali digne &,, devote accedentibus praestari credimus quod intendunt, eo quod veniem, is tes nondum. habent propter quod esse per Sacramentum illud quaerunt. ,, p. autem 6. Contritio, inquit, est motus virtutis confringentis ve-- terem hominem , ac funditus & radicitus mortificantis : & dicimus is quod iste motus potest esse cujuslibet e virtutibus affectivis r . . . . po-- test inuidem iste motus timor esse , sive timoris , juxta quod legituris Eccli. I. Timor Domini expellit peccatum .... Idem dicimus de motuis pudoris, .... sic de motu irae , .... se de motu indignationis, ... sicae motu abominationis, .... sic de motu horroris, sic de motuis odit, .... sic de motu execrationis, .... sic de motu detestationis ....

A Hi ergo decem motus ... directe sunt:ad destruendum & mortificandumis veterem hominem, & propter mortem & extinctionem veteris homiis nis nominantur mortificatio ipsius & Contritio . Ex quibus sic licetis arguere. Non quaerebatur olim a baptizando an esset in charitate: eriniso nullus amor aut charitas Dei ad baptismum, ut nec ad Poenitentiae

sacramentum requiritur. o '.

DIIT IN GUD antecedens: non quaerebatur an esset in charitate habituali , seu an iam justus esset y concedo: an haberet amorem aut Charitatem Dei actualem nego , Quod enim ibi Guillelmus loquatur de charitate habituali patet, ex ipsis ejus Verbis , Nec interrogabantur , ,, inquit, utrum mundi essient a peccatis nec ne, c& utrum in charitateis essent, utrum omnium virtutum Varietate decori ac divites . is inn

156쪽

DE CONTRITIONE . e rinsfinsula gratiam sanctificantem sonant. Nempe illa aetate pervulgata erat opinio, quae ad Poenitentiae sacramentum, ipsamque adeo consessionem , postulabat i gratiam sanctificantem ri,, Quaestio , inquit Morinus de Paenitentia lib. 8. cap. a. n. I 2. a nemine doctorum praetermisis , an co

si sessio in charitate fieri deberet , & definita 1 emper sic fieri debere , ut

se ad fidem & vitae aeternae. meritum prodesse posset ἔ alias tantum adis hoc prodesse, ut non esset iteranda . Ita omnes prope scholae doctois resque definierunt, a Μagistro ad annum usque Ia o ; quod & re Petit cap. 3. q. Hanc etiam oppugnat Guillelmus Parisiensis y contenditque ipsa Sacramenti administratione aliquando ac saepe justificationem homini poenitenti conserri . Nondum sanctificatis , inquit . ac se pristinae gratiae restitutis, ad gratiam tamen poenitentialis sanctifica- ,, tionis, sicut decet , appropinquantibus & paratis: .... eredimus & di-- cimus sacerdotali absolutione & benedictione remissionem peccato- ,, rum omnium & gratiam , qua de caetero grati Deo & acceptabilesis Vivant , praestari . se Verum ut digne quis & ut decet ad sacramentum accedat, exigit ut habeat amorem praeparatorium , qua quis ametti Deum secundum id quod Deus , & propter quod DeuS. , ,

INSTABIs a. Atqui ne quidem amorem Dei impersectum flagitat Guillelmus Paris. Nam ubi verus & minime fucatus amor Dei, in corde regnans , non persectus licet , ibi certe est propositum non peccandi de caetero . Atqui Guillelmus Parisiensis censet iis etiam a Deo gratiam concedi, qui cum ea praeparatione, quae illud propositum non includat,

ad Sacramentum accedunt. Ergo. REsPONDEO I. hoc argumento adversarios etiam premi . Quamvis enim timorem satis esse ad Poenitentiam sanciant hunc tamen conjunctum esse volunt cum proposito non peccandi de caetero, quod omnes omnino necessarium esse confitentur. Hoc ergo momentum ad rem non

pertinet: agit enim Guillelmus de proposito non peccandi de caetero aic vero controversia est de Attritione servili. REsPONDEO a. distinguo minorem: cum ea animi praeparatione, quae interdum de divinae bonitatis abundantia, virtute clavium & Sacramenti, sub manu Sacerdotis, ut Wunt , perficitur ὲ concedo : cum ea prae paratione, si non perficiatur; nego. Itaque si ea animi praeparatio non perficiatur , certum est illam non sufficere ad Sacramentum : necessaria Mnim prorsus est ad illud vera animi Contritio, firmumque non peccau di propositum: neque Nero eam sufficere voluit Guillelmus; sed cum Adversus veteres plerosque affirmasset, consessioni peccatorum faciendae gratiam sanctificantem praeire non oportere, longius progreditur, &ait non inutile etiam esse Sacramentum illi, qui nondum firmum non pec

candi propositum habuerit : quia fit interdum ut Deus , non quiaena certa lege, sed suae bonitatis abundantia, idque intuitu Sacramenti, quod maximi lponderis apud eum est, firmum illud propositum , in ipsa Sacramenti administratione sub manu Sacerdotis impertiatur. Id explicat - itasse de Paenitentia Κ Ioan-

157쪽

t O DE CONTRITIONE.

Ioannes Gerso semona de paenitentia in caena Domini , ubi Guillelmum Parisiensem nominatum laudat, & idem de patre lunatici, in Evangelio, usurpat exemplum , ubi putat fieri possis , ut ipso lapsu temporis vique Sacramenti , dispositio animi minus idonea augeatur & crescat r Quod si autem non crescat, an danda est, inquit , Pgnitentia tali si timendum addit quod sic; non tamen absolvendo , sed ad praeser-- vationem in futuris. Caeterum notanda sunt haec Guillelmi verba , Pie sentimus , interdum , & de divinae bonitatis abundantia ; quae indicant

hoc nec certum nec frequens esse, nec communem praeterea fuisse hanc

sententiam.

IMsr Agis Guillelmus Paris ibidem assignat decem animi motus . quorum primus est ex timore o addit. autem nullum ex iis esse qui non

it Contritior ergo.

D is TINGUO r qui non sit Contritio , sed minime per se sumetens

ad Sacramentum; concedo: Contritio sufficiens & idonea; nego. Iuinta Guillelmum tParic ad justificationem etiam in Sacramento c-kquendam , non satis est si quis peccato utcunque mortuus fuerit; sed necesse est insuper ut Deo vivere quoque incipiate quod i idem astruita unde cap. 7. is Revertamur , inquit , ad id in quo eramus, & dicamus se quod, si omnes isti motus requiruntur in Attritione vel Contritioneis veteris hominis , accidet Contritionem & justificationem peccatorisse non posse fieri in instanti, vel subito .... moveri omnibus motibus istis, & aliis etiam .... Necesse est enim ut moveatur, qui alter turis & conteritur de peccatis, motu fidei, Se iterum motu spei et .... ne is cesse etiam est , ut moveatur motu dilectionis alicujus , sive sit illa se charitas, sive non . , , Et vero nedum ad justificationem satis esse timorem hunc putaverit, illum negat esse virtutem: Timor servilis, i is quit fol. 8 I. etsi bonum Dei datum sit, non est tamen virtus; &hoc,

quia licet mala declinari faciat, .... non tamen fac ist hoc bene Mis laudabiliter: .... ita enim occupat animum & intentionem timentis, is ut oculos cordis ad solam rinae evasionem habeat. OBIICIEs 6. S. Antoninus pari. 4. xit. I 4. cap. 3. ait timorem servis Iem disponere ad charitatem: ergo. NEGo consequentiam: ibidem enim negat eum satis esse ad veniam

Sacramento obtinendam. Ex hoc, inquit, quod quis credit rinas in is ferni, & Deum justum inserentem tales rinas peccatoribus, timet i si las ut caveat sibi : sed quia timor ille servilis , ut dictum est , nou,, est in charitate , ideo non sufficit ad salutem : & ideo 'nitentes .is praecipue in infirmitatibus gravibus, oportet admonere, ne ad poenbis tendum & confitendum propter hujusmodi principaliter moveantur . se Nam inutilis esset sibi talis Pgnitentia. Hoc expresse dicit beatus A se gustinus de Paenitentia disinct. 7. cap. uis. Non in solo timore vivit, homo. Quem ergo sero poenites, Oporiet non solum timere Deum j

se dicem, sed justum diIigere.

158쪽

DE CONTRITIONE. rq

ORII Crus 7. Vulgare est& tritum apud veteres emtum . Attritus viis Saeramenti fit contritus ἱ-Attritio in Contritionem evadit; ergo. NEGo consequentiam . Neutrum enim favet Attritionis servilis defensoribus. Non I. quod enim quispiam ex attrito fiat contritus ope Sacramenti , hoc est, a statu Attritionis transeat ad statum Contritionis & gratiae sanctificantis qua carebat prius , quis inde colligat Attritionis servilis lassicientiam quandoquidem qui ejusmodi suffcientiam negant ,&amoris Dei inchoati necemtatem agnoscunt , ii etiam ipsi sentire posse sunt & reipsa censent passim attritum fieri contritum vi Sacramenti , ejusque beneficio gratiam divinam consequi , Deoque reconciliari . Et

certe Alphonias Salmeron tomo II. traf . a a. & S. Carolus Borromaeus de Paenitentia. parte 4. amrmant attritum ope Sacramenti fieri contritum ὁ & tamen uterque , ut aliquando docebimus , amorem Dei ad Poenitentiam necessarium eme assirmat.

Ιmo Vivaldus assierit, non posse illud dictum aliter intelligi. is Quinis tiescumque , inquit in candelabro aureo , rit. de Attritione , invenituris in doctoribus, Attritus eum Sacramento fit contritus, est intelligen-- dum de Attritione persecta , id est de ea qua propter Deum pureis dolemus de peccatis. f Viguerius pariter de Poenitentia insitutionum cap. 6. se Si Attritio, in- is quit, dicatur dolor de peccatis voluntarie assumptus propter timoremis servilem . . . . Vel propter Deum non summe dilectum , tunc Attritio is nunquam fit Contritio nec ex attrito aliquis fit contritus , nisi ad se hunc sensum quod post Attritionem venit Contritio , sicut dicimusis ex mane fit meridies ; & ex injusto fit justus consecutive et .... si si vero Attritio dieatur dolor voluntarie assium plus propter Deum summe si dilectum , sed non eum sussicienti & requisita intensione sive gradu ;D .... sic Attritio per continuationem, vel applicationem absolutionis is fit Contritio ; & sie intelligitur id quod a doctoribus communiter dicitur , quod virtute clavium ex attrito fit contritus. Μolanus in eandem sententiam , Saniores scholastici, inquit in ., rheologia practica, ubi de Contritione n. qq. cum asserunt viriutem . Sacra se menti ex attrito contritum hominem facere. loquuntur de Attritioneis quae adjunctum habet affectum, quo poenitens incipiat diligere D se um tanquam omnis justitiae sontem. Hoc ergo primum effatum Attritioni servili non suffragatur.

Cum enim quaeritur an Attritio fieri possit Contritio, id potest peraeque assirmari & negari , tam ab iis qui pro amore Dei, quam ab iis qui ero timore gehennae militant. Quod enim pertinet r. ad eos qui stant ab amoris Dei necessitate , ii vulgo sentiunt Attritionem in Contritionem posse evadere ; quamVis nonnulli id certo quodam sensu inficientur.

159쪽

s48 DE CONTRITIONE

mi, inquam, amoris Dei necessitatem agnoscunt ad P nitentiam ii vulgo arbitrantur Attritionem fieri Contritionem, id8ue multiplici ratione ... Ac g. quidem etiam ante Sacramentum; quia scilicet, cum Attritio& Contritio specie non differant , sed tantum gradu ; potest Attritio ita intendἱ , ut Contritio appellari mereatur. Ita Guillelmus Paris Albertus Magnus, Alensis, S. Thomas, Bonaventura, Scotus, Paludanus, Joannes Nider , Angelus de Clavasio & Cajetanus 'pra, pag. 142. σsequentibus allegati. Ita etiam Henricus Gandavensis quodlibeto t. q. 32. Sylvester Prieras in sum,na , verbo Contritio, & Adrianus VI. summus pontifex quod. lib. I. in 3. principali re p. ad 3. Inde Morinus lib. 8. de Poenis. cap. 3. num. I 3. Prima sententia, inquit, in quam ivere omnes , initio discessionis ab antiquiore de Contritionis persectae necessitate is ea est quae Attritionem sui incremento fieri Contritionem docuit. Id porro in Attritionem servilem non convenit: tum quia illa non est

ejuidem cum Contritione persecta speciei, tum quia, si Attritio servilis dici queat in Contritionem evadere, id fieri non potest, nisi vi Sacra

menti.

a. Quia dum perseverat idem, qui ante erat, Attritionis motus, potest accedere gratia sanctificans, qua is motus perficiatur; idque pariter extra Sacramentum : namque, juxta hanc doctrinam, idem omnino animi motus Attritio & Contritio nominatur pro variis tempori bus . Attritio quidem quandiu exsors est gratiae ; Contritio vero dum gratia sanctificante formatur . ' . . .

Ita sanctus Thomas in 4. dis. i . quas . I. an. a. Dicendum quod es Contritio potest dupliciter considerari, scilicet quantum ad sui princiis pium & quantum ad terminum o & dico principium Contritionis c is gitationem qua quis cogitat de peteato & dolet, etsi non doloreis Contritionis , saltem dolore Attritionis; terminus autem Contriti se nis est quando dolor. ille jam gratia informatur. l' Ricardus in A. HR. I . art. i. q. 3. ad 3. - Displicentia peccati, si se sit informis, est Aitritio : si formata, sic est Contritio; sed non fodio matur de lege communi , nisi sit maxima in comparatione aliorum

is dolorum . iEt Scotus in A. HR. I . quaes. a. M Si manet , inquit, idem motus D cottra peecatum in esse naturae & moris , qui prius ; idem motus is qui prius fuit Attritio, in illo instanti infusionis gratiae fit Conis tritio I quia in illo instanti fit concomitans gratiae, & ita actus fio

is matus, quia habens secum charitatem. .is Fundamentum autem quo nitebantur, inquit idem Morinus supra is numι P. λ erat, dolorem S amorem Attritionis speeie non differre ais dolore & amore Contritionis, sed tantum per magis & minus o nis , hil itaque ex parte rei impedimento esse, quominus dolor & amor ,3 Attritionis ita intendatur & effervescat, ut gratia tandem imbuarun,

is fiatque Attritio Contritio. . . . . . . . . r 3. Quia

160쪽

DE CONTRITIONE. I 49 3. Quia in ipso Sacramento Attritio potest sic inflammari vi precum

Sacerdotis, ut ad Contritionis usque gradum ascendat, antequam absolutionis sententia pronuntietur, de quo Innocentius V. in dis. I 8. q. a. an.hI. ad I. Alia est opinio dicentium, quod actu operatur ad se remissionem culpae , quando scilicet homo attritus, licet non sum-- cienter contritus accedit, sed supplicando tantum, unde & forma abis solutionis supplicationem continet. 4. Quia in Sacramento ante eandem Sacerdotis sententiam aliquando contingit, ut Sacramenti intuitu Deus largiatur et , qui solum a

tritus est, gratiam & charitatem habitualem, qua Attritio in Contritionem assurgat. Ita Alensis M. 4. dist. II. Bonaventura similiter , ubi Dicendum, inquit, quod nemo recipit effectum Sacramenti, nisi cha - ritatem habeat e multi autem habent in fine , qui non habent in is principio. s. Denique aiunt Attritionem vi Sacramenti fieri Contritionem, quia absolutionis beneficio gratia poenitenti datur , ex qua Contritio emi rescit . Attritio quippe est ilolor de peccato propter Deum , . nondum adjunctam habens gratiam sanctificantem , quam dum Sacramenti vi Consecutus est, Contritio nuncupatur. Ita jam plerique Theologi censent ac loquuntur. De quo lege ex antiquis Innocentium R. supra, Pa

ludanum in . diu. II. q. 8. an. r. cl. 3. Guidonem de Monte- Roche rit in manipulo curatorum , 2. pote de Poenis.. cap. s. Gersonem tomo 2. in regulis moralibus. Bernardinum tom. q. sem. 23. de confess. Nicolaum

de Nyse tract. 6. A Poenis. Bernardinum de Bustis in Rosario, se . II. Bielem in di . I 4. q. a. Petrum Tartaretum tib. q; HR. est. Ioannem Raulinum in itinerario Paradis, ferm. 3. & alios quos Pintherellus su peditat. Sic itaque dici potest Attritionem Sacramenti ope fieri Contristionem ab eis qui pro Dei amoris necessitate pugnant. - Sunt tamen ex iis nonnulli, qui hanc eandem Attritionem amore Dei formatam fieri posse Contritionem negant. r. Quia Attritio quaelibet, cum sit aliquis animi motus, cito tram

sit & desinit : et ergo succedere, inquiunt, Contritio potest; sed ipsa

utpote jam non extans fieri Contritio non potest. De quo S. Thomas in supp. q. V. uri. 3. in cory. In centius V. & Paludanus supra. Quis da, dicunt, inquit ibi S. Thomas, quod i Attritici fit Contritio , mis cui fides informis fit Ermata a sed hoc, ut videtur, cffe non potest; is quia quamvis habitus fidei informis fiat formatus, nunquam tamenis actus ridet insormis fit aestus fidei formatae quia actus ille insormisse transit & non manet veniente charitate , Attritio autem & Contri- ω tio non dicunt habitum, sed actum tantum ., Idem in supplem. q. r. an. 3. Sed contra :: quorum principia sunt ,, diversa omnino, eorum unum non potest fieri id quod est alterum eis sed Attritionis principium est timor servilis , Contritionis autem ti mor filialis : ergo Attritio non potest fieri Contritio.

Iritasse de Poenisentia. Κ 3 a. Quia

SEARCH

MENU NAVIGATION