Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

a oo DE CONTRITIONE.

timo corde conversionem. Atqui hujus difficultatis ratio ex eo oritur quod, ut ait S. Thomas, Non est facile ut affectus, quem homo to is to tempore vitae suae inclinavit in aliquid , subito ad contrarium reo trahatur. Ergo ad. Veram ac sinceram Poenitentiam, necessiarium. est ut homo a flectum , quem rebus creatis affixerat , transserat ad Deum. Nam si ad Poenitentiam satis esset timor, nusquam illa firmior efflet, quam in extremo vitae discrimine : nul quam enim ita viget judicii & gehennae metus. ' . Octavae Cum Deum omni tempore, tum certe eo maxime diligere debemus, quo nos insignibus beneticiis allicit. Atqui in facramento Ps- nitentiae summis nos beneficiis afficit . ex inimicis enim amicos, exsiliis irae filios regni nos facit. Ergo. Ecquis enimvero existimet posse tum peccata condonari, cum ea im memoris animi vitio cumulantur' an enim, ubi ingrata mens est, gratiae locus erit ρ Atqui tum praesertim commendat erga nos charitatem suam Deus , cum ad sacramentum Poenitentiae accedimus . Ergo nisi tunc ejus benignitatem amplectamur & exosculemur, nova ingrati animmi labe inquinamur, nedum Veteres maculae eluantur . Dicant nempe adversarii, quandonam alias Deum magis diligere debeamus P Quod si nullum aliud opportunius tempus figere pol Iunt, quo ea lex arctius obliget : ergo sensim eo delabentur, ut primum ac ma ximum de Deo amando praeceptum non enervent tantum, sed etiam indigne proculcent. An non vero id doctrinae aut impietatis potius monstrum ex illorum placitis natum vidimus ac doluimus ' Quis ad hoc conse charium non exhorrescati Quis eam, quam Ecclesiae catholicae apud Haereticos conflant, invidiam patienter ferat λ . Nona . Quod ex hac adversariorum opinione consequens sit, ut quis possit aliquando , etiam in adulta ac proVecta aetate , in coelos recipi ad amandum in omni aeternitate Deum, qui eum ne semel quidem per vitam prius amaverit. Sit enim aliquis qui de amando Deo nunquam cogitaverit : in extremo autem vitae discrimine post innumera, quibus coopertus est, flagitia , sacramentum Poenitentiae suscipiat ex solo gehennae metu, ac statim animam efflet : illico certe convolabit ad Deum, si adversariis credimus. An non autem id absurdum videtur ρ cum lioest apud Theologos ratum & fixum, alteram Vitam prioris esse tantum Persectionem. Ergo: . An amor Dei ad Doramentum Paenitentiae necessarius, debeast esse praevalidiis o cordi dominari .

ASSERTIO.

EIUSMODI amor debet esse praevalidus & in corde dominari. PROBATUR I. ex Scripturis jam adductis.

212쪽

Ad veniam enim necessiariam esse statuunt totius cordis ad Deum conversionem. Atqui , nisi Dei amor reliquis in corde saltem praeponderet, non potest esse cor totum ad Deum conversum. Et vero indignus Christo is elia dicitur qui non amat Deum plus omnibus rebus.

Ergo . . . I

PROBATUR a. ex Patribus.

Primo enim Cyprianus lib. de lapsis, supra , pag. et 62. Augustinus --pra mox, Fulgentius & Bernardus supra , pag. III. Gregorius Ma gnus cum aliis, ad remissionem peccatorum postulant veram totius co dis ad Deum conversionem. Hoc autem nisi amore Dei super omnia confici non potest. Unde Gregorius lib. 2. in cap. 3. lib. I. Regum, Vis autem conversionis , inquit , est affectio charitatis cordi infusa is visitatione Sanehi- Spiritus. Secundo Augustinus etiam supra, p. 317. asserit cum diabolo futurum qui cum Christo non erit . cum Christo autem esse non posse, sed eo indignum esse, qui Deum plus omnibus seque ipso non amaverit . 'Tertio viginti & amplius sunt Ecclesiae Dodiores supra, pag. I 6 3. 3 qui id flagitant antequam peccator a Sacerdote solvatur, ut ante Vi Valper dilect1one in & charitatem. At non potest censeri vivere per dilectionem & charitatem, si in eo cupiditas, quae vera animae mors est, adhuc dominetur e dominatur autem quandiu non regnat charitas. PROBATUR s. ex veteribus Theologis usque ad concilium Tridentinum.

Alexander Alensis, S. Thomas, Paludanus , Bacho, Thomas Argentinensis , Ioannes Nider , Bernardinus Senensis , Vorillonius , de Bassi lis, Biel, Echius, Vivaldus, Joannes a Daventria, B. Thomas a Vill inOVa supra, pag. 329. O sequentibus diserte requirunt ad Sacramentum dilectionem Dei super omnia. PROBATUR ex synodo Tridentina. i' . . Primo enim ad justificationem in Baptismo peragendam fess. 6. cap. 16. agnovit necessitatem charitatis & dilectionis Dei tanquam omnis j stitiae sontis. Secundo eandem esse dilectionem super omnia sonant omnia Scripturae testimonia quae fess. o. I . ad Poenitentiae &.Contritionis natu-

Tam aperiendam usurpat . . ' - . ' .

PROBATUR s. ex Theologis qui ad annum usque Looo. floruerunt . In ea enim sententia versati sunt I. Viguerius, a. Andreas Vega , 3. Μedina, 4. Ludovicus Granatensis, 3. Petrus Soto, 6. Pantusa, 7. Casalius, 8. Auctores Catechismi Romani, st. Ederus, Io. Palantherius in A. Iest. 84. II. Richardotus, Ia. Petrus e Μotta II. Nava rus, I 4. Elector Trevirensis, Lue. Ernestus Leodiensis, &e. supra, pag.

PROBATUR 6. ex Theologis quos ad nostram usque aetatem fura , l

213쪽

aca DE CONTRITIONE. Ex professo enim docent istud , I. Estius , 2. Sylvius, 3. Iacobus

Monen archiepiscopus Μechliniensis, 4. Ioannes Μorinus, 3. Launotus,o. Mathoidus, 7. Waclitendonc K, 8. Farvaquius, 9. Lupus, Io. Μacharius Havermans, II. Episcopus Castoriensis , ra. Querassius, II. Opstraetus, I 4. denique eminentissimus cardinalis Noailius. PROBATuR 7. ratione. Quibus enim rationibus firmatur amoris Dei ad Sacramentum necepstas, iisdem nititur ejusdem amoris Dei super omnia necessitas ἱ adeo ut qui primum admiserit, alterum quoque admittere debeat, & admittere reipsa censendus sit, nisi aliud moneat. Quo fit ut ad idem placitum adnaesisse existimandi sint ii omnes quos in amoris Dei gratiam enumeravimus; quamvis ex iis plurimi gradum istum amoris super omnia notare omiserint. Et vero novem rationes ad astruendam amoris Dei necessitatem modo protulimus et si autem accurate excutiantur , omnes etiam ad amo

rem Dei super omnia spectant. Ex iis saltem quatuor sunt, I. nimi rum, a. 3. & I. quae id aperte demonstrant. Qualis esse debeat eiusmodi amor praevalidus.

An amoν aetemae beatitudinis sussciat ad veniam peccatorum

in Sacramento consequendam.

TRIPLICI modo beatitudo, etiam aeterna, spectari potest. Primo quidem crassius : ut enim animadvertit ex Augustino eminentissimus cardinalis Noailius in institutione passorali de amore Dei : non pauci sunt Christiani rudes & sensibus addicti, qui beatitudinem etiam aeternam animo fingunt sensibus suis congruam. His sedes beatorum vi detur locus deliciis affluens, unde exulat omne malum; ubi est omnis ni possessio : nec sapiunt illi quidquam altius. Secundo purius, sed tamen confuse; cum selicitas nempe caelestis sub imagine L. mmi cujusdam boni a Deo quidem proficiscentis, sed ab eo etiam veluti distincti. cogitatur : quod frequenter accidit. Tertio distincte & explicate, ita ut felicitas tu uno Deo videndo &amando posta esse intelligatur. Rursus qui hoc ultimo modo in heatitudinem aeternam sertur, vel id facit propter eam quae ex. Deo ad se redundat utilitatem ; vel propter summam Dei ipsius amabilitatem, qua fit ut in eo inardescat , ei cum piat inhaerere , & ab ipso timeat separari ; cum etiam menti obversatur Deus, . tanquam. supremum omnium i bonum, recti cujuslibet ac boni sons, & ultimus omnium finis; ipsa , . quae in. Deo relucet, amabi litas statim animum: hominis ita rapit aut rapere saltem potest , ut de proprio commiodo nihil omnino cogitans totus in eum illico tendaz

vin videat nihil esse pulchrius , nihil amabilius, quam ipsum sempe

214쪽

DE CONTRITIONE. 2 3

contemplari & amare : hanc aeternam Dei possessionem summo studio quaerit, & id caVet metuitque ne eam amittat, ejusque amissione iacidat in odium Dei tam amabilis.

Quibus positis sit. ASSERTIO L

Amor quo quis in Deum sertur ut beatitudinem suam, eropter summam ipsius qua allicitur amabilitatem , ad Poenitentiae sacramentum

lassicit. ' . l

PROBATUR . Amor enim castus ad Poenitentiae sacramentum sum-cit . Atqui ejusmodi amor est amor castus , amor gratuitus , amor

Charitatis, qua Deus non propter quidquam aliud a se distinctum, sed propter se & quidem super omnia diligitur ; ut amrmat saepe Augustinus v. g. in Ps. 33. Quid est gratuitum Τ ipse propter se, non propteris aliud. Si enim laudas Deum ut det tibi aliquid aliud, jam non gratisse amas Deum. κ

Amor quo quis in aeterna beatitudine prosequenda commodo suo duntaxat, aut saltem praecipue assicitur, is veniae peccatorum nondum est aptus. PROBATUR I. ex iis Scripturae locis quae postulant charitatem; ejusmodi im amor charitas non est . PROBATUR ex Patribus. Primo enim plerique Patres ad id exigunt charitatem, ut infra vide-himus

Secundo S. Augustinus supra, pag. Ia7. observat hujusmodi motum animi ex eo proficisci , quod aliquid in creatura diligatur , requies nempe corporalis aut aliquid tale post mortem . Adde ejusdem Enarrationem in Ps43Tertio S. Prosper in Sementiis pro f. a. ui Deum, inquit, ideo se colit ut aliud magis quam ipsum promereatur , non Deum colit, sed se illud , quod assequi concupiscit . Ante illum S. Augustinus lib. 83. quaes. q. 3 Si propter alia, quae amanda sunt, amor amatur, non recteis amor dicitur: ni nil enim aliud est amare , quam propter seipsam rem ,, aliquam appetere. Et soldoq. lib. I. cap. 13. Quod non propter se

amatur, non amatur.

uario S. Bernardus idem fere pronuntiat supra , pag. 227. Ο Ι6o.& insuper libro de diligendo Deo asserit , ut is ferm. s. υ 8. de draer- sis , solam esse charitatem quae hominem ad Deum convertere queat rid enim non praestari posse , neque timore servi , neque mercenarii Privato amore , aut cupiditate ; Qui timet inquit se . 3. de dia

215쪽

-1s. Dg CONTRITIONE . . , S, uresis , ire ad portas inseri , & qui Deum cupit videre propterri quietem sui , uterque profecto quaerit quae sua sunt , &c. Sola qua is in filio est charitas , inquit lib. de diligendo Deo , cap. I 2. non es quaerit quae sua sunt . Quamobrem puto de illa dic um , Lex Doni

is ni immaculata , convertens animas . Quod sola videlicet sit quae ab ,, amore sui, & mundi convertere possit animum, & in Deum dirigere.,, Nec timor quippe, nec amor pri Vatus conVertunt animam: mutant. iniari terdum vultum vel actum ; affectum nunquam.' Quinto B. Salesius in lib. de amore Dei r Anima, inquit, quae De-- um non amaret nisi propter amorem sui ipsius, figens amoris, quem se Deo impendit , finem in proprio commodo; heu l maximum sacrile-- gium admitteret. PROBATUR 3. ex synodo Trid. quae ad justificationem fes6. cap. 6. non tantum postulat amorem illum quem Vocant concupiscentiae , quo , ut

aiunt, innititur spes; sed veram quae, juxta illam , spem sequitur , cha

PROBATUR A. ex Theologis, qui hunc amorem satis non esse conceptis verbis decernunt.ζ Primo Bacho in A. dsi quaes. Ir ara. a. Deus principaliter est dies ligendus propter se consequenter Dei beneficia sunt diligenda proptet Deum: es per contrarium , propter Deum sunt primo odienda δε omnia quae fiunt contra honorem Dei . . . Sequitur quod Contritiose dubet fieri non ex timore, sed ex charitate: quia aliter non est accepta bilis Deo. δSecundo Ioannes Nider ad tertium praecepti cap. 8. Si homo suam peccata detestetur solum . . . . propter timorem poenae , & amissit nem vitae aeternae , in quantum illa esset sibi ad incommodum , ibi is sistendo , sine ulteriori relatione in Deum I tunc homo solum quaereret suum commodum & sugeret suum incommodum, & nullo modo is quaereret Deum: .... nec talis detestatio esset actus virtutis ; quia a non circumstationata debito fine: &per consequens non sermaretur gra es tia, nec fieret Contritio. Tertio Bernardinus Senensis ferm. in feriam quartam pos Dominicam primam Quadrag. Duodecimum periculum peccatori in extremiS 1m

,, minet quod est charitatis sive dilectionis privatio . Ad hoc enim ut , displicentia si grata Deo , necesse est quod sit debite circumstantiose nata, & maxime circumstantia principii & finis. Et feria 6. ferm. 33.

. Dolor in quantum est displicentia rationis, in vera Contritione mensues ratur secundum quantitatem charitatis. Quarto Biel in o. dist. Iφ' qu. a. Displicentia peccatorum e X amo

,, ne sui , praecise 'uia sunt sibi inlita , non siifficit ad peccati rei nil se sonem M. - ι a Considcrato quod pedicata sunt divinae majestatis otia sensiva i, incipit peceator elicere peccati odium , & nolle peccas le, propter Deum finaliter super omnia dilectum ... Et illa Poenitentia n

216쪽

DE CONTRITIONE. zo se cessaria est ad peccati deletionem, .... quae non potest esse sine dilectione

is Dei super omnia. .. :..' . ' . .

Quinto Vivaldus de veritate Contritionis , cap. uis. Quidam vero custodiunt se ipsos a vitiis , & peccatis , timentes exulareis a gaudiis aeternae vitae . Idcirco omnes , qui propter similes respe-- ctus retrahuntur a peccatis , non sunt dicendi contriti nec ve-n re poenitentes e sea sunt mercenarii quaerentes commodum pros, prium. Sexto Albertus Pighius contra v. q. Contritio quam Deus in nobis respiis cit, est dolor divinae ossensae, non nostri tantum; imo illius praecipueri causa, quEm ostendimus: cujusmodi ut sit, necessario Dei amorem, ex is quo procedat, praerequirit. Septimo B. Thomas a Villanova frem. I. in Dominicam Passionis . Uera Contritio ex amore Dei debet procedere, non ex timore , aut

, ex amore sui.

Octavo Alphonsus a Castro homil. 3. in Psal. 32. Timor praestareri potest Poenitentiae initium ; sed sola charitas praestare potest comis plementum .... Si ad Poenitentiam solus timor gehennae .... impule-D rit peccatorem , nunquam ille justificabitur : etiamsi huic timoriis conjungatur praemii aeterni amor , & desiderium , verum non eseri ficiet poenitentem ἔ nec Poenitentia , quae solum ab his duabus rari dicibus oritur , valebit ad remissionem obtinendam . Nam illud deis siderium ex sui ipsius amore procedit , quo homo sibi bonum o

Nono Petrus Soto de infructione neerdotum , ubi de Sacrament Poenitentiae , lect. I . ait ad Contritionem quae remittendo peccato sit sufficiens , Requiri & lassicere ut ex vera Dei charitate , & dile-- ctione ejus super omnia emanet. Decimo Granatensis lib. 3. Catechismi , ubi de Contritione, cap. Decimoprimo Rosgnotius supra, pag. IψQ. Decimosecundo Μacharius Havermans disquistionis Theologiae fect. 3. ubi postquam notavit novum esse ac recens hoc amoris concupiscentiae nomen ἱ deinde probat Si eo intelligatur amor propriae commoditatis, id is non esse ad Sacramenti effectum sufficiens: si autem amor Dei propteris ipsius amabilitatem, controversiam esse de nomine; tunc enim amoremis illum a charitate non distingui. PROBATUR I. ex ratione. Qui enim Deo, quem amare se existimat, se addicit propter consequentem inde felicitatem tuam, ita ut commodo suo

tantum aut praesertim moveatur , is non videtur ad reconciliationem , ut par est, praeparatus.

Primo quia is animi situs nondum rectus est ac legitimus . Omdo enim postulat ut , quod magis amabile est , illud idem magis

Secundo quia is amor , quomodocunque tandem Vocetur , est pr0'prie

217쪽

eto 6 DE CONTRITIONE. Wie duntaxat amor sui , amor priuatus , amor nimirum propriae quietis . ac proinde homo sic assectus in se temper haeret , aut in se sal rem recidit , nec supra se erigitur . Atqui cor hominis tandiu pediversum est quandiu superiori bono , pro eo ac debet addictum non est . Ergo is amor non est hujusmodi ut hominem ad Deum vere convertere possit , quod etiam notat Bernardus epist. II. supra , pag. 32 a. Nempe qui sic Deum amat , non tam Deum amat quam seipsum . Nam quidquid propter aliud amare videaris , ait idem tract. de dia δε ι endo Deo , cap.7. id plane amas quo amoris finis pertendit, non peris quod rendit. An is amor Dei super omnia , necessaridis esse satuιtur ,

ASSERTIO.

Is amor est charitatis. PROBATUR a. ex Scripturis . Apostolus enim epis. I. ad Cori cap. 3. asserit sine charitate nihil prodesse etiam iptum martyrium. Ergo nec

Sacramenta.

PROBATUR a. ex Patribus multis , Clemente Alexandrino, Hilario, Ambrosio , Augustino , Chrylologo , Gregorio Magno , Beda , Isid ro Hispalensi , Burchardo , Bernado , Petro Blesenti, qui omnes supr.et, pag. 3ο s. o , qu. charitatem postulant ad veniam peccatorum conle- quendam. PROBATUR 3. ex Theologis ante concilium Tridentanum , praeserrim vero Ricardo Victorino , Roberto de Sorbona , BonaVentura , S. Thoma, Scoto, Bacone, Thoma Argentinensi, Bernardino Senensi &c.& synodo Moguntina ann. 334'. in insitutione , qui omnes suro , po . οἴ- ω seq. amorem in Sacramento necessarium nomine charitatis insigniunt. PROBATUR A. ex synodo Tridentina quae, ut ostend imus IT . V seq. ad justificationem in Sacramento adipiscendam charitatis necessit

lem agnoscit. ' MPROBATUR 3. ex Theologis qui post Concilium Tridentinum fo- ruere . Hi enim charitatis necessitatem explicite reperiri oportere san-ῆiunt , nimirum Petrus Soto , Catechismus Romanus , Sonmus , Ge-Qrgius Bustius lib. dὸ Poenitemia artis. II. m. supra , par 28 I. osequis PROBATUR 6. ex Theologis qui superiori saeculo scripserunt, supra, pag. γ' I. eq. allegatis. ' PROBATUR 7. ex Comipiis Cleri Gallieanian. I7oo. dilectionem enim

Dei flagitat, quae non sit inter fidei & spei actus, sed post illos; proin

deque e haritaris . .

218쪽

DE CONTRITIONE. 2GI

OBIICIEs r. Charitas omne peccatum fugat . Atqui ut Sacramentum rite suscipiatur , praevia ei esse non debet peccarorum reniti sio. Ergo. DISTINGUO antecedens : charitas omne peccatum fugat quoad

actum & alledium ; concedo : quoad maculam & reatum ; tu istinguor habitualis; concedo : actualis ; distinguo : charitas actualis perse-esa; concedo: inchoata; subclistinguo: si ad lit simul Sacramentum; com-cedo e secus; iturum 1 ubdistinguo o omne peccatum in casu summae necessitatis; concedo: vulgo nego. Itaque

Dicimus I. in eo qui peccavit quatuor distingui posse; actum, aflectum, maculam, & reatum: ac duo priora quidem non po:lu cum H ritate consistere, ut patet i duo autem postrema poste esse cum charitate. Neque enim quia homo poenitens actum & afledium peccati d potuit, idcirco tenetur Deus statim indulgentiam criminis dare . Hoc docet Augustinus ob. I. de nuptiis o concupiscentia c. 26. ; imo & ex prosesso illud probat adversus Iulianum lib. 6. cap. I9. Voluntate peccandi deposita & substituta in ejus locum meliore, reatum tandiu manere quandiu non sit per indulgentiam remissus . Distincta enim sunt Dei beneficia, vera Poenitentia, & indulgentia conloquens r Innocentiae se enim , ut ait Augustinus idem contra Julianum operis imperfecti ob.

o 6. num. I9. Velut contrarium ejus, non injustitia, sed reatus opponio tur ; qui hominis voluntate non tollitur , etsi ejus voluntate sit fa- ctus: non enim verum videt , qui putat reatum sibi ipsi tollere poe-- nitentem; quanquam & ipsam Poenitentiam Deus det: quod Apost se ius confirmat dicens , Ne forte illis Deus det Paenitentiam: sed reatum

is aperti Sime Deus tollit , homini dando indulgentiam ; non sibi ipse is homo , agendo Poenitentiam . Debemus quippe illum recolere , quiis locum Poenitentiae non invenit , quamvis cum lac mis quae sterit sam 1 acis per hoc & Poenitentiam egit , & reus remansit , quia veniam non se accepit : & illi qui dicent intra Ie , Paenitentiam agontes , rei utiis que in aeternum, non accepta venia, permanebunt. Qtiod ad illius mentem optime explicat Estius in dis. II. . r. Adversariorum ci- is pinionis, inquit, iundamentum hoc fuisse videtur, veram Contritio-- nem seu Poenitentiam non posse separari a remissione peccatorum ;- sed hane illi per se & necessiario conjunctam esse et sed hoe funda- mentum alio solidiore destruitur, hoc nimirum ι nullius peccati fierio posse remissionem nisi virtute passionis Christi , quatenus est sati Dis Moria pro poena illius peccati. Quocirca non sumcit ad remissionem se peccati Poeni dentia , sed praeterea opus est , ut meritum passionuis Christi homini applicetur ad consequendam remissionem pἐccati, cu-is jus. jam accepit Poenitemiam : sunt enim diversa & distincta bene, is cia ροssionis Christi , conversio seu Poenitentia peccatoris, de peccae ti eius condonatio; ita ut homini vere converso Sc poenitenti adhucis opus sit peculiari quodam ex passione Christi bene io .... Neque

is enim

219쪽

ro8 DE CONTRITIONE.

enim exigit lex naturae, ut poenitenti remittatur peccatum; quemadis modum incile probari potest ex judiciis humanis juxta normam &is exemplar divini judicii institutis , in quibus non est necesse iis quies ex animo dolent se peccasse Poenas debitas remittere ; sed pertinetis hoc ad gratiosam Dei ordinationem, qua Christum nobis dedit pro- is pitiationem per fidem in sanguine ejus , ut ait Apostolus Rom. 3.is Unde Patres concilii Tridentini seg. aa. cap. 2. docent sacrisicium se Missae vere propitiatorium esse ἱ quod per ipsum fiat ut, si cum v

se ro corde contriti & poenitentes ad Deum.accedamus, misericordiam is consequamur & gratiam inveniamus in auxilio opportuno . Id ipsum ,, clare docet Augustinus tum alibi , tum lib. r. de sermone Domini in is monto cap. I . Cujus , inquit , tanta misericordia commemorari po- is test , quam ejus , qui omnia donat peccata conversis Non dicitis peccatoribus aut lapiis aut aversis, sed conversis. Nam aversis donao re peccata , non misericordiae est , sed perversi ordinis . Sentit ergo is magnam misericordiam esse .... quod peccatoribus conversis Deus

is peccata condonet.

Quod quidem ut clarius percipiatur, observandum est Secundo, ut ait Apostolus Rom. 3. a 4. Homines ius cari gratis per gratiam ipsi s Dei , per redemptionem quae es in C briso Iesu . Ideo autem nos dici gratis justificatos , Quia, ut notat synodus Trident, is na seg. 6. cap. 3. nihil eorum q uae justificationem praecedunt , siveis fides, sive opera , ipsam justificationis gratiam promerentur e se enim ,, gratia es , iam non ex operibus ; alioquin , ut idem Apostolusis inquit ; ibid. cap. II. v. 6. gratia iam non es gratia. Unde & Bellarminus de Paenitentia lib. I. cap. 3. ad 4. Calvini cal inniam , qui hoc aiungebat Catholicis , quod docerent homines emereri remissionem peccatorum justa & plena Contritione , Catholici,

is inquit, non docent Contritione nos emereri remissionem peccatorum M .... Audiunt enim .... Omnes Tridentinam synodum disertis verbis is concionantem , nihil eorum quae justificationem praecedunt mereri

,, gratiam justificationis, & ideo gratis per Christum homines justifica-

is ri, fess. 6. cap. 8. Itaque Contritionem dispositionem esse volunt CD se tholici , non meritum remissionis peccatorum . Sic etiam cap. 6.

ad 3. Gemnicii, qui idem fere Ecclesiae imposuerat mendacium: Pro- is feratur, inquit, in medium vel unus aliquis scriptor catholicus , ne is dicam Concilii cecumenici aut etiam particularis decretum , in quo se habeatur, justificationem in sacramento Poenitentiae non donari gra-- tis per sidem sine operum merito .... Neque enim, quia requirimusis Contritionem & consessionem .... ideo non gratis & per Christum,

is sed ex operibus propriis justisicamur: illa enim opera non merita sunt se justificationis, sed dispositiones justificandi . Denique lib. 2. c. II. is asserit Si Deus exinde gratiam conserat, id non ex justitia , sedis ex mera Dei benignitate proficisci. In

220쪽

In eandem sententiam legantur Victoria resin. I de potesate Eccleissae lect. 3.. Stapletonus in Prompinario catholico in festo S. Mariae M gdaleme sem r. Driedo tom. a. iract. q. de capti . ct redemptὰ generis It mani c. a. ub, diserte proluintiat de contritis ac vere diligentibus Deum 4 μ Quod , si Deus negaret etiam sic dispositis gratiam suam , si non foret injustus . Fredericus Nausea in catechismo c. 47. de Compritione , ubi affrmat pariter quod vera & persecta etiam conversio gratiose acceptetur a Deo . C Ad haec Cajetanus. in opusculis et Gaspar Casatius de quadrip. iustitia lib.. 3. i cap. 23. Vega in concilium Tridentimum lib. 9. cap. I . . qui omnes ij fatentur , ut Iustificatio consequatur , opus esse gratiosa acceptatione.

Quod cum ita sit , singularis ergo gratiae & beneficii est quando

peccatoris conversionem ita gratam habet Deus , ut veniam concedat .

Cum igitur id ab una Dei voluntate libera pendeat , videndum porro est an & quomodo id ei placuerit.. Hic autem duplicem charitatem Dei distinguimus , unam habitualem ,c actualem alteram. Porro certum

r. Tertio Charitatem habitualem , cum peccato stare non posse . Haec enim charitas ipsa justitiae sorma est , ut definit concilium Tridentinum seg. 6. cap. 7. Et vero quid est charitas nisii Spiritus sanctus in homine justo habitans & cum Patre & Filio apud eum mansionem faciens Quae autem participatio iussitiae cum iniquitate , inquit Aposto-Iust iCor. 6. 24. aut quae societas luris ad tenebras λ quae autem convem iis Chrisi ad Belial P P - . . I

Sed aliud est de charitate actuali judicium et grandis enim quaestio quondam suit , an ea aliquando sine Sacramento justificare posset :nunc autem etiam controversia est , quo in casu justificet . arto igitur nonnulli ex antiquis tantam esse , Deo sic volente , sacramentorum Poenitentiae & Baptismatis necessitatem censuerunt , ut sine iis salus aeterna comparari non posset , ac ne .in extrema quidem necessitate , quaecunque tandem adesset Contriti . . t .. Eo inclinasse Fulgentium in regula. fidei adi Petrum & de Baptismo AEthiopis ad Ferrandum, sunt qui existiment: nec renuerem, nisi hujus acerbioris sententiae severitatem lib. de remissisne peccatorum cap. II. mi

Quidquid sit, id tenuisse crediderim Philibertum abbatem illum , de

quo Mabillonius saeculo a. Benedictino. In ea quoque opinione versaban xur quos imperit Theobaldus Stam pensis tom. 3. Spirilegii. - Uerum haec doctrina jam dudum exolevit : ac pro certo habendum est , non martyrio tantum , sed etiam charitate & Contritione persecta suppleri Sacramenta illa posset in casu necessitatis : sed ambigitur an Sacramentorum illorum vace certo etiam tunc supplere possit charitas inchoata : deinde an charitat persecta , quae in casu necessitatis remis sonem peccatorum impetrati, extra hunc casum cum ea semper etiam Iniasse de Poenitentia. o con-

SEARCH

MENU NAVIGATION