장음표시 사용
231쪽
aro DE CONFESSIONE. apud homines instituitur : priorem illam, id est , generalem peccatorum
Consessionem, tum apud Deum, tum apud homines necessariam esse statuunt: Conseisionis vero specialis , qua noc aut illud proprie delictum a nobis admissum fuisse confitemur, aliam esse rationem decernunt ὴ eam enim apud Deum csIe necelsariam , non vero apud homines , nisi cuin illa homines laedunt, non solam Dei majestatem: si enim quis in fratrem
peccaverit , edicunt necessarium esse ut peccatum suum agnoscat antequam veniam mereature si autem peccaverit cum offensione plurimorum, volunt praeterea ut coram Ecclesia se reum fateatur , quo divinam gratiam resarciat. Quod autem pertinet ad eam quam uuarpamus occultorum etiam Consessionem , ea in & utilem & laudandam et se admittunt; sed necessariam esse negant Calvinus lib. 3. iustis. c.ε. & Dallaeus ιn praefat. ad Iuum
librum de Confest ARTI CULUS II. .
De insilutione Confessionis , eiusque ex Scripturis necessitate.
ASSERTIO. Consessio a Christo instituta est ut omnibus in crimina post Baptismum
lapsis necessarium remedium. PROBATUR ex Soripturis, quae tria praesertim ad hoc argumentum test bmonia suppeditant. Primum est Μatth. I 6. I9. ubi Christus alloqueus Petrum , & sub ejus vomine universam Ecclesiam, consentientibus etiam Haereticis, Tibi, inquit , dabo claves regni caelorum , O quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum ρο in caelis ; ρο quodcunque solveris super terram , erit solu-rum o in coelis. Secundum ejusdem Matth. cap. I 8. V. t 8. in quo Christus omnibus Apostolis , Amen dico vobis , inquit , quaecunque alligaυeritis super terram , erunt ligata oe in caelo ; ρο quaecunque solveritis super terram, erunt soluta, ct in coelo. Tertium Ioan. 2o. a I. Ibi enim Christus, qui cap. 3. 22. testabatur se omne judicium a Patre habere , sic aflatur Petrum & Apostolos, eos vice sua judices constituens e Sicut mist me Pater, re ego mitto vos Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, o quorum retinueritis re-3enta sunt.
His positis , sic argumentamur : Ut Consessio a Christo instituta esse censeatur velut omnibus post Baptismum in crimina lapfis necessarium remedium , tria sufficiunt & requiruntur ; primum ut Apostolis& eorum successoribus concessae fuerint a Christo claves regni coelorum , & potestas solvendorum , & retinendorum peccatorum fidelibus baptitatis : secundum ut iisdem fidelibus imposita sit necessitas recudirendi
232쪽
rendi ad easdem elaves pro peccatis lethalibus . ut eorum Veniam' consea suantur V dc ea declarandi i tertium ut ista declaratio fieri non possit nii per Consessionem . Atqui tria haec ex iis Scripturae locis aperte dedux
Ac primum quidem , quod nimirum Apostolis, & eorum successbribus traditae sint claves regni coelorum , & facta potestas remittendorum ac retinendorum peccatorum Edelibus ibaptizatis , jam proba
Illic enim Ecclesiae judiciaria quaedam potestas tribuisur: rust enim judb Cium aliquod intercedat, non possunt homines solvendi secerni a ligandis, nec peccata dimittenda secerni a retinendis. Ista porro judicandi auctoritas Ecclesiae proprie non competit nisi in suos, hoc est jam baptizatos: Quid enim mihi, inquit Apostolus , de iis qui
Secundum vero , quod imposita sit necessitas iisdem fidelibus peecmta confitendi , & ad claves Ecclesiae tecurrendi , ex iisdem locis aperte elicitur . Nemo enim veniam a Deo obtinet , quin prius ab Ecclesia solutus fuerit r haec quippe vis est sententiae Christi , ut nihil in coelis solutum esse jugicetur quod prius in terris solutum non
-.Certe peccatores ita a Christo distribuuntur , ut alii sint ligandi , alii solvendi , & ii omnes: ligati censeantur , qui ab Ecelesa soluti non fuerint . Eo . nimirum quo quis peccat , peccati vinculis irretitur: ligare igitur nihil aliud est quam non solvere , nec dare Veniam ; quo circa quicunque ab Ecclesia non donantur criminum venia, ii ligati 1emper manent: qui autem ligati sunt in terris, non solvuntur in coelis. Edigo qui veniam hic.ab Ecclesia non accipient, iis nunquam.a Deo peccatum
Et Vero eum regni caelorum claves habeant Apostoli soli eorumque suo cessores, nemo in coelum ingredi poterit, cui clavium istarum usu coelum.
: Adde quod Christus declaret se eodem modo mittere Apostolos , quo ipse a Patre missus fuerat ad liberandos homines et ac proinde , quem admodum nemo liberatur nisi per Christum ; sic nullus solvituri nisi per
Ergo omnibus baptizatis incumbit necessitas recurrendi ad claves Ec-.clesiae, Sc se subjiciendi judicio Sacerdotum ad veniam peccatorum conr
Haec autem intelliguntur de solis peccatis lethalibus o cum enim ea, auctoritas sub imagine clavium detur , iis sane solis necessaria est , quos a coelo arcet improbitas : Uuis enim elave indiget praeter eum cui occlusa est janua Emo clavibus Ecclesiae iis tantum opus est, qui coelumsbi peccatis suis clauserunt. ' 'Ergo oportet ut Sacerdoti innotescant solvendi & ligandi homines ,
233쪽
remittenda & retinenda peccata ,s uc aequum judicium serat i At ista innotescere non possunt , utpote frequenter occulta , nisi declarentur . Ergo οTertium denique, quod ista declaratio Consessione fieri debeat, ex duobus prioribus momentis ciansequens est. Ergo. ; μ
De Confessionis rusti s , necessuare ex Ecclesia straditione di Patrum
CONFEssIONIS usus , & necessitas antiqua Ecclesiae traditione ni
PstoaATUR singula saecula percurrendo. .. . . I
Ante centesimum a Christo annum scriptae videntur Disolis Bamabae , & Clementis , cujus etiam nomine prodierunt ἐν Disola ad Iacobum o Consitutiones Apostolorum: quae duo postrema opuscula, licet spuria, quia tamen ita antiqua sunt ut a Rufi no in latinam linguam. quarto sarculo versa fuerint , ea genuinis Clementis setibus annectemus in argumentum
Sanctus Barnabas igitur in epi u t, num. ι 19. varia inter monita salutis commendat Consessorii* usum ... ConfiIemini: ,. inquit , peccata vestra . .
Clemens epistola a. Dum livimust , inquit , ex toto corde no- is stro convertamur ad Dominum , quidquid mali in carne admisimus se abdicantes , ut salutem adipiscamur , dum ad Poenitentiam tempus A nobis suppetit e postquam enim ex hoe mundo egressi fuerimus; nec confiteri peceata, neci Poenitentiam agere poterimus. γ' a Constitutionum apostolinarum ilib. 7. cap. I Confiteberis Dominois Deo tuo peccata tua , & non amplius adjicies ad ea , ut bene sitis tibi a Domino Deo tuo, qui non vult mortem peccatoris, sed Pε-
Epistola ad Iacobum juxta Rufini versionem num. II. Quod si forteis in alicujus cor vel livor, vel infidelitas, vel aliquod malum la- is tenter irrepserit, non erubestat qui animae suae curam gerit , confisi teri haec huic qui praeest a quo possit fide integra de operibusis bonis. poenas aeterni ignis effugere, & ad perpetuae vitae praemia per 'x, Venire . . . a se . . O . :
in eadem episeola , qualem eam graece jam habemus, num. I 3. loqui s
234쪽
DE CONFESSIONE. 223 , tur de iis , i vomunt , hoc est c0nfitentur delicta ,: tanquam is morbidam bilem se & a morbo allevap , recipientes salutarem ex se
ri dulitate sani re q. - ε λ a . . . . . - Haec sibi. invicem lucem ac robur praebent:.certis enm dubia firmam tur , & claris ambigua.explicantur . Fatentur, scilicet Haeretici nullum tunc temporis quoad hoc caput in Ecclesia dissidium extitisse . atque adeo nihil est abi un' prolatum , . quod ab aliis probari non po
Quae cum ita sint, e silperioribus testimoniis colligimus.. I. frequem ter commendatam fuisse tunc Consessionem a. Consessionem illam non fuisse Deo tantum factam; sed ei qui praeest: . non in animo duntaxa , sed ore, ad evomendam, quae intus latebat , vim morbi ficam 3. eam ad effugiendas ignis aeterni poenas habitam suisse quasi necessariam 4 4. institui solitam, etiam de iis peccatis, quae Ecclesiae nullum scandalum objicergnt.
Primo Irenaeus , uir. Apostolicorum temporum , non unum in libris suis hujus Consessionis usus documentum dedito lib. I. cap. 9. de Marco haeretico & praestigiatore , ac pluribus mulierculis ab eo corruptis id is- seren Har, inquit , saepissime conΝςrsae ad Ecclesam Dei, confessaeis si nil & secundum csthpusi ςxtqrminatas se ab eo δ& vetus cupidine in-- flammatas valde illum se dilex Me Τum addixi de uxore cujusdam Diaconi quae simile infortunium, passa Omne deinceps tempus in Exo- mologeu consummavit, plangens ac lamentans ob hanc quam passa estis ab hoc mago corruptelam - Denique libro 3. cap. q. dei Cerdone mindo latenter docente , i modo . vero Domolo8esim faciente mentionem bet sic. : Consummavit ψ imuit , modo quidem latenter docens, mo- - do Exomologesiliri facient quo liquet Consessionem priminum in Ecclesia fuisse usiirpatam c snec eam de publieis tantum criminibus , sed etiam de occultis animi libidinibus . .. - . - REsPONDET Dallieus Irenaeum non indicare an Consessio illa instit ta sit apud Sacerdotes videri enim factam coram omni Ecclesia a nobis autem nullos agnosci illius administrox praeter Sacerdotes.' ac prininde quam Consessionem memorat Irenaeus, eam non suisse ejusdem cum nostra, quae in aurem solius Sacerdotis far, conditioni. , , , i AT primo quod ejusmodi Consessio apud Sacerdotes peracta sit, IrenaeuS non negat. 2. Sacramenti prorsus non refert an Consessio solis Sacerdotibus, an coram omnὴ Ecclesia fiat. 3. Nos hoc loco de Confessionis usui ac necessitate duntaxat laboramus , ' non de illius ministro. ,. quem sulum esse S cerdotem luculenter & facile postea proba
Secundo per liu tempus Montanistae e orti sunt ., i in eo potissimum ab Ec-
235쪽
itib Eee a Vc inhtientEs quod cum Ecclesia nullum peccatum irrestis.
sibsse esse crederet, illi mntis duos p/ccarmum ordines cohstituerent , quorum ali irremissibilia , alia venialia essent: uctisque's Poenitentiam indicebant rq sed post examlatos' Poeniteriti et labores Veniam graviorum a solo Deo expectari vothbant , aliorum autem ab Episcopo i con
iEx hac autem controversia manifestum est omnia peccata Consessi ni tunc obnoxia fuisse : I. quia omnibus etiam levioribus Poenitentia indicebathr et non poterat autem d.nisi illa Consessione imotescerent: a. quia graviora ab aliis erant secernenda : 3. quili vel ipsis peccatis v mialibus Episcopus veniam impertiebatur , utique sibi compertis .
Quae vero peccata irremissibilia juxta Μontanistas censerentur , quae venialia , disces ex Tertulliano lib. de pudicitia ; cum ad eos jam ad
Tertio idem ille Tertullianus , antequam ad hos Haereticos desecisset, insignem de Paenitentia librum 'conlcripsit , in quo postquam ostendit omnibus omnino peccatis eluendis Poenitentiam esse necessariam , postea ad Consessionem transit , amrmatque eam/ejusdem em necessitatis, etiam quoad secreta animae Vulnera, ita ut pereant qui ea detegere erubuerint. Ergo . . t ι
p. Omnibus ergo delictis seu carne seu, spiritu , seu facto seu se Voluntate commissis , qui poenain per judicium destiniivit', idem &is veniam per P nitentiam spopondit. - εCap. 9. de Consessione. Tantum relaxat Consessio delictorum , se quantum dissimulatio exaggerat . Consessio enim satisfactionis consi-- lium est, dissimulatio contumaciae Hujus igitur 'nitentiae secundae se & unius quanto in arcto neHotium est, tanto operosior probatio est ἔ- ut non sola conscientia praeferaturo sed' aliquo etiam administre se tur . Is actus qui magis. graeco vocabulo exprimitur & freque - ω etur , Exomologesis est , qua delictum Domino nostrum confitemur , is non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio Consessione disponitoe . Confessione Poenitentia nascitur , Poenitentia Deus matb
Haec ergo Consessio non in sola conscientia praeserenda est , 'sed albquo actu exteriore' administranda , qui Exoiriologesis est'; quanquam Domino fieri dieitur' quia Sacerdoti fit qui Dei vices gerit. Caeterum ejus necessitatem firmare sic pergit Τertullianiis i γε Cap. Io. Plerosque tamen hoc opus ut publicationem sui aut sumu-- gere aut de die in diem differre praesumo , pudoris magis memoresis quam salutis ; velut illi qui in partibus verecundioribus corporis con is tracta vexatione conscientiam medentium vitam , &Φ ita cum erube. o scentia sua pereunt. Intolerandum scilicet pudori , Romino offenso se satisfacere; ' saluti prodactae res mari Ne tu . verecundia b us , adia delin-
236쪽
delinquendum expandens frontem , ad deprecandum vero subducens . si Ego rubori locum non facio, cum plus ide detrimento ejus acquiro.
Haec Tertullianus, aperte signisi ans & summae necessitatis esse hanc Consessionem , & eam hominibus fieri oportere , quantumviS repugne pudor . In eundem sensum cap. I a. in eos quos eadem Vereeundia a Con sessione deterrebat: - Si de Exomologesi retractas, gehennam in.corde se considera, quam tibi Exomologesis extinguet; & pqnae prius magnivis tudinem imaginare, ut de remedii adeptione non dubites Igitur se cum scias adversus gehennam ,' post prima illa intinctionis Dominb. D cae munimenta, eTe adhuc in Exomologesi secunda subsidia, cur sa-- lutem tuam deseris Haec autem omnia ita aperta sulit ut Beatus Rhenanus , Consessioni alioqui non omnino aequus , ejus antiquitatem inde colligat , licet eo non confiteatur illius ex jure divino necessitatem . . .
Ex sertio D lo. IPrimo Origenes eandem confitendorum Saeerdotibus peccatorum con suetudinem & necessitatem diserte astruit. Homis. a. in Ps. 37. ad illud , Iniquitatem meam ego cognosco , Vi h de , inquit, quod edocet nos Scriptura, quia oportet peccatum nonis celare intrinsecus. Fortasse enim sicut ii qui habent intus inclusam is escam indigestam , aut humoris aut phlegmatis stomacho graviter &o moleste imminentia , si vomuerint , relevantur; ha ii qui peccaVe
,, runt, SI QUIDEΜ OCCULTANT ET RETINENT INTRA SE PEC B CATUM , INTRINSECus URGENTUR ET PROPEMODUM SuFFO
B TANTUR A PHLEGMATE ET HUMORE PECCATx ; si autem sui ,, accusator fiat , dum accusat semetipsum & confitetur , simul evomit ,, & delictum , atque omnem morbi digerit) causam TANTUΜΜOD
GUORIS EXPONERE , qui sciat infirmari cum infirmante, flere cum
,, flente , qui condolendi & compatiendi noverit disciplinam I ita ut se demum si quid ille dixerit, .... si quid consilii dederit, facias &,, sequaris . Si intellexerit talem eme languorem tuum,' qui in conven- .,, tu totius Ecclesiae exponi debeat & curari , ex quo fortassis &caeteri aedificari poterunt, di tu ipse facile sanari a multa hoc asse de Paenitentia. P
237쪽
is deliberatione & satis perito medici illius consilio procurandum est .
Hactenus Origenes , ex cujus verbis discimus ad sanitatem anima consequendam opus esse Consessione etiam occultorum peccatorum, quae perito medico retegantur , si judicaverit , etiam ad aedificationem Ecclesiae in publico conventu interdum exponantur. Haec erat illius aevi disciplina . Loquitur ibi Origenes de omnibus peccatis etiam occultis:
ait autem ea confiteri prorsus oportere ad sanitatem animae consequendam. Ergo.
Homilia 3. in Levitisum ad illud 'Si peccaverit unum ex inis , pr nuntiet peccatum quod peccavit: Est, inquit , aliquod in hoc mirabile, , secretum : etenim omni genere pronuntianda sunt & in publicum
proserenda cuncta quae egerimus : SI QUID IN OCCuLTO EGERI- is Mus , SI Qv ID IN SERΜONE SOLO , VEL ETIAΜ INTRA Coriis GITATIONEΜ SECRETO COΜΜISIΜus , cuncta necesse est publi
,, cari , cuncta proferri; proferri autem ab illo qui δc accusator pec- cati est & incentor. Ipse enim nos , ut: peccemus , instigat et ipse.
se etiam cum peccaVerimus accusat . SI ERGO IN VITA PRAEVΕ-D NIAMus EuΜ , ET IPSI NOSTRI ACCusATORES SIΜus; nequi-- tiam Diaboli inimici nostri & accusatoris effugimus sic enim &,, alibi Propheta dicit et Dic tu iniquitates ruas prior , ut iussificetis . Hoc loco docet , sicut in judicii die omnia peccata nostra etiam o cultissima , & solo sermone vel etiam cogitatione sola admissa , in publicum a Satana proserentur .; ita , si velimus id opprobrii vitare , ea
omnia esse Sacerdoti aperienda . Tantum ergo Consessio extenditur , quantum Diaboli exprobratio e at Diaboli exprobratio ad omnia sine dubio peccata mortalia extendetur. Ergo. Homil. , in Levit. de variis peccatorum remediis disputans r Est
si adhuc & septima, licet dura & laboriosa , per Poenitentiam remissiori peccatorum s cum laVat peccator in lacrymis stratum suum, & fiuntis ei lacrymae suae panes die ac nocte; ET CuΜ NON ERua EsCIT SA-
ri medicinam , secundum eum qui ait : Dixi pronuntiabo adversem ma, , injιιsitiam meam Domino ἱ ρο tu remissi impietatem eordis mei r in se quo impletur & illud quod Apostolus dicit : Si quis infirmatur, vo-- cet Presbteros σα Hic, ut liquet, sermo fit I. de Consessione facienda Sacerdoti ἐν a. de Consessione peccatorum occultorum, in quibus videlicet detegendis possit esse pudor: 3. de peccatis figillatim Sacerdoti ut lapienti medico detegendis: quod enim ignorat medicina non curat: 4. de Confessione quae in Scripturis fundetur: utpote qui ad eam probandam Iacobi epistolam laudet. At, inquit Dallaeus , Origenes recenset Confessionem inter varia remedia peccatorum , & eam quidem ordine septimam collocat . Ergo multiplex Origenis judicio alia Via erat, 'ua possent peccata expiari . Ergo Confessionem non putabat esse necessariam.
238쪽
REspouillo I. hinc saltem constare usum Consessionis e neque vero, necesse est omnia omnibus in locis exprimi . Satis ergo est si hoc I co exprimatur Consessionis usus praesertim cum supra ejuς necessitatem astruat : a. cum varia peccati remedia enumerat Origenes , cum
non loqui de remediis quorum unumquodque per se citra alterius con sortium ac subsidium suifficiat . Sic v. g varia inter illa remedia seorsim collocat eleemosynam & amorem Dei . An vero eleemosyna pec cata deleat sine amore Dei Θ Semper ergo superest inquirendum an non putaverit Origenes Consessionem esse necessiariam et quod autem. ita de Consessione censuerit , non semel ostendimus . Homil. r7. in Luc. indicat eadem Sacerdoti esse confitenda peccata , quae Deo , ut deleantur . Ad illud nempe in revelentur ex multis codidibus cogitationes r Unde , inquit , & nos si peccaverimus , debemis mus dicere ; Peccatum meum notum tibi feci , re iniquutatem meam non abscandi : dixi annuntiabo injustitiam meam contra me Domino e Sio enim hoc fecerimus & revelaverimus peccata nostra non solumis Deo , sed & his qui possunt mederi vulneribus nostris atque peccais iis , delebuntur nostra peccata ab eo qui ait : Ecce delea ut nubem is iniquitates ιuas , o scut caliginem peccata tua ἀHuc usque Origenes , & ita quidem explicate , ut nihil magis REsPONDET Dallarus ad varia haec illius testimonia i dubium esse
inter eruditos an illa vere sint Origenis .REsPONDEO I. Pro origenianis vulgo habentur ἀμ & quae contra opponuntur diluit Sammarthanus in suo de Confessione libro. . a. Antia
qui sine dubio scriptoris illa sunt . Quisquis autem ille fuerit , nobia perinda est , non enim praecise de Origenis , sed de veteris Ecclesiae sensu laboramus, quem nihil refert huJus an illius testimonio innotescere et quandoquidem constat nullam inter veteres quoad hoc caput di
Secundo De Philippoe imperatore qui ineunte hoc seculo Tertio re gnavit , narrat Eusebius lib. 6. cap. 34. quod cum Christianus esset, &pro more Ecclesiae precibus pridie Paschatis interesse voluisset , Eum ab Ecclesiae aditu prohibuerit Episcopus , quod multis. criminibus in is quinatus esset nec eum admiserit 'antequam Consessionem fecisset , se oc iis qui humanitus lapsi fuerant & in ordinem Poenitentium stin
is bant , iese adjunXisset. . ' . ' . . .
Tertia Circa medium hoc saecidum eruperunr Novatiani qui cum Montanistarum ad instar , quos in hoc sere aemulati sunt , peceata du plicis generia distinguerent , quorum alia venia donari possent , aliRVero non ita , & ea tamen omnia Poenitentiae subjiςerent , idem quod supra Consessionis ad haec singula necessariae argumentum suppeditant ἀAdde quod scribit Sotomenus lib. 7. cap r6. occasione Novatianorum adversus Ecclesiam insurgentium factum esse tunc ut cum hactenua Consessiones excepissent Episcopi , institutus fuerit presbyter Poeniten
239쪽
tiarius , ad quem omnes in crimina etiam' secreta prolapsi adirent ab eo , pro delictorum modo & gravitate , dignam & congruentem satil- factionem obeundam accepturi . Ex quo sequitur eandem ferme tunc fuisse , quae nunc viget , ea in re Ecclesiae disciplinam . Uerum de hoe alias ubi de Nectario . Quarto S. Cyprianus his etiam vim addit r perspicue enim eandem Consessionis occultorum etiam criminum necessitatem confirmat. Libro quippe de lanis adversus eos dimicans , qui nefandis sacrificiis contaminati , solemn cm tamen Poenitentiam obire recusabant : Quanto , si inquit , & fide majores , & timore meliores sunt, qui quamvis nul-- lo sacrificii aut libelli sacinore constricti , QUONIAM TAMEN DEM HOC VEL COGITAVERUNT , HOC IPSUM APUD SACERDOTEsse DEI DOLENTER ET SIMPLICITER CONFITENT Es, Exomologesnis conscientiae faciunt; animi sui pondus exponunt, salutarem medelamis parvis licet & modicis vulneribus exquirunt : scientes scriptum esser, , Deus non deridetur . Derideri & circumveniri Deus non potest , necis astutia aliqua saliente deludi. Plus imo delinquit qui , secundum ii
,, minem Deum cogitans, evadere se poenam criminas credit , si NON D PALAM CRIMEN ADMISIT . . . . . Nec cesset in agenda Poenitentia,
se atque in Domini misericordia deprecanda ; ne quod minus esse in se qualitate delicti videtur , in neglecta satisfactione cumuletur . CON- , , FITEANTUR SINGULI, quaeso vos fratres dilectissimi , DELic Tu M
, , ADΜITTI CONFESSIO EIUS POTEsT ; dum fatisfactio & remissio,, facta per Sacerdotes , apud Dominum 3rata est . Convertamur ad se Dominum mente tota &c. Illic, ut videre est , sanctus ille martyr tres poenitentiae partes simul complectitur , contritionem., Consesse sonem , & satisfactionem : quod autem attinet ad Consessionem , testatur eam quoad occultas etiam cogitationes suisse usurpatam, & quidem apud Sacerdotes: denique ita necessario ut Deus alias derideretur,& quod minus in qualitate delicti videbatur , in neglecta satisfactione cumularetur . Quae si teneantur, dissolvuntur omnes Dallari tricae, quibus rem istam omnem , dum expedire imon potest , inVOlVere conatur .
Ex quarto saeculo. Primo Lactantius prodit qui , postquam Crispi Caesaris praeceptor
extitisset , non procul a saeculi hujus exordio in summa paupertate mortuus est. Is igitur lib. 4. insitutionum c. I . de circumcisione Judaeis data disserens , ait ob hanc causam illis datam suisse in carne circumcisonem , Ut hoc argumento nos admoneret, NE INVOLuTUM PE is CTus HABEREΜUS , ID EST NE QUOD PUDENDUM FACINu PINTRA CONSCIENTIAE SECRETA VELEΜus . Haec est cord Is cir
240쪽
M cumcisio , de qua Prophetae loquuntur , quam Deus a carne mortaliis ad animam transtulit ἐ quae sola mansura est . Volens enim vitae aeri saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, Paenitentiam nobis iari illa circumcisione proposuit, UT II eo R Nu DAVERIMUS , ID EST
- SI PECCATA CONFEss I fatis Deo fecerimus, veniam consequamunis quae contumacibus ET ADMISSA suA CELANTIBUS DENEGATUR
o ab eo , qui non faciem , sicut homo , sed intima & arcana pectoriari intuetur . Quae sane commentario non egenti. Loquitur enim ibi
Lactantius de Consessione arcanorum & intimorum quae admissa sint a de Consessione , quae extrinsecus prodeat , & quae sit ineluctabilis necessitatis.
Clarius tamen est adhuc quod habet cap. 3 o. ejusdem libri , in quo
totus est Lactantius ut veram Ecclesiam certis notis ab haeresibus distinguat . Post multa autem in eam rem adducta , eommemoratisque inter alios Μontanistis & Novatianis: tum statim ait veram demum eam Ecclesiam esse quae Confessionem , Poenitentiam & veniam peccatorum
profiteatur a Sola isitur , inquit , catholica Ecclesia est , quae verum is cultum retinet . Hic est fons veritatis , hoc domicilium fidei , hoc se templum Dei , quod s quis non intraverit , veli a quo si quis exio verit, a spe vitae ac salutis aeternae alienus est . Neminem sibi oporem tet pertinaci concertatione blandiri . Agitur enim de vita & salute , is cui nisi caute ac diligenter consulatur , amissa & extincta erit o Se4M tamen quia singuli quique coetus Haereticorum , se potissimum esse se Christianos , & suam esse catholicam Ecclesiam putant, sciendum est ,, illam esse veram , in qua est Confessio & Poenitentia , quae peccataeis & vulnera , quibus subjecta est imbecillitas carnis , salubriter curat . Quae de consessione divinitatis Christi inepte Betuleius interpretaturo Secundo Synodus Laodicena in eandem sententiam sic haber canone a. de Paenitenstia. Eos qui diversis delictis peceant, & in oratione Conis sessioneque & Poenitentia sortiter posse verant , 3c se a malis perse- ,, cte convertunt , tempore Poenitertiae eis pro delicti proportione da- to, propter Dei miserationem & bonitatem offerri communioni san-- cit . - Ηic conspicimus Consessionem peccatorum & quidem sigilla-- tim & hominibus faciendam et quo enim pacto alias pro peccati qua se litate tempus Poenitentiae assignari potuisset λ , . ' . re Tertio S. Athanasius sermone in illa verba , Profecti in pagum , ρον ex adverso est , invenietis pullum alligatum d solventes adducite mihi , ita
loquitur num. Quaeramus verum regem Dominum nostrum Jesu imis Christum , nosque ipsos examinemus , num soluta' sint vincula n
es stra . Quod si soluta sunt , in melius proficiamus : si nondum sol ri ta sunt vincula tua , trade te ipsum discipulis Iesu ; adiunt enim quari nos solVant accepta ea a Salvatore potestahe : Quodcunque ligaveritisti super perram ,, erit ligarum di m caelis , quodcunque solveritis supeνα rerram , ρος. Haec certe ad argumentum nostrum aperta sunt , sed an
