Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

aaci DE CONFESSIONE.

Athanasi sint a nonnullis ambigitur. Quidquid sit , in omnibus vetustis Athanasi operum indicibus Oeeurrit hic sermo , quod nobis est satis

Quarto R Hilarius in Matibaei caput I 8- de clavibus a Christo Ecclesiae concessis sic habe x : Ad terrorem autem metus maximi , quo in ,, praesens omne& continerentur , immobile severitatis apostolicae ludicium praemisit , ut quos in terra ligaverint . id est peccatorum nodisse innexos reliquerint; & quos soIverint, Consessione videIicet veniae re- ,, ceperint in salutem, hi apostoIicae conditione sententiae in coelis qu se que aut soluti sint aut ligavi. Ibi censet sanctnx Doctor, r. Omnex qui peccaverint hac Christi sententia in praesens contineri : T. Apostolicum judicium divino praeire oportere o 3. Confessione & venia peccatores recipi in salutem , alias in pecca corum nodis permansuroso Nec audiendus est Dalisus, qui legendum esse contendit non Con θρήone veniae receperint im salutem , sed concessione veniae receperint M salutem: quod altero multo clarius r. 1. uia Omnes ad unum manuscript reodices obstant a m lectio quo minus clarat est , eo minus est suspecta mutationis, ut acutae observant qui Hilari r opera nuper ediderunt r 3. quia ,. ut Dallaeus aboleret ho in loco Confessionis nomen se res tamen ipsa maneret semper inconcussa τ quid enim reserr, modo agnoscatur in Ecclesia potestas retinendorum. ac solaendorum peccatorum autoritasque cui omne& obnoxii sinc qui peccaverunt ex hoc enim fonte necessario fluit exinde necessitas Confessioniς. Quinto, Basilius plura: nobi& ejuidem Consessionis monumentae reliquit. Tres enim epistolas ad Amphilocbium canonicas scripsit se quae id unum spectant ut certae & propriae singulis peccatis poenae luendae attribuare. tur vi Id autem peragi non poterat sine Consessione seu Exomologesi quae adeo praecipuas habebat eo, ita ne&otio partes , ud Poenicentiae toti nomeni suum impoliterinia Deinde ia regulis brevioribus , interrogatione II in quaerit , - Nunquid

stitam iptam adesse Intereogatione autem: 288: scilcitatur , An qu ἐ- peccata sua confiteri: vult se omnibus. passim & quibusvis ea confiterὸ debeat, an cerris quibusdam P Tum: sic statuit r Propositum beniis gnitatis Dei,. inquit,. in his qui peccanc perspicuum est, ex eo' quod

scriptum est : Nolo mortem peccatoris ,. sed magis uς convertatur v ,, vat .... Quoniam igitu C etiam; conversionis modus aceommodatus esse

,, debet ei qui peccae , & praetereat opus est fructibus dignis Poeniten-

silius non Confessionis, usum duntaxan ostendit sed etiam necessitatem Loquituc enim procul dubio de Consessione Sacet lotibu& facienda: pr nuntiat autem diserte eam necessariam esse necessariam vero esse definit lix omnibus se qui peccatis mortem sibi consciverint , si adjvitam:

242쪽

DE CONFESSIONE. Σ32

Sexto Gregorius Nyssenus ejus frater Oras. I in contra Eunomiam, qui Baptismatis & sacro-sanctae Eucharistiae ritus non satis magno in pretio habere videbatur, peccatorum Consessionem iis Ecclesiae Sacramentis ac ritibus accenset .. Si enim , inquit , venerandorum S. honorabilium es nominum SS. Trinitatis confestio est inutilis, inutiles etiam sunt E se clesiue ritus: in his autem ritibus est Sigillum, deprecatio, Baptisma, ,, peccatorum Consessio Emo jam idem invaluerat, qssi nunc est y ea

in re Ecclesiae usus, . : In epulata autem canonicis ad Letoium non tantum latrones, sed etiam

occultos fures Sacerdotum judicio subjicit , nec aliter curari eos posse significat ; Qui enim clam aliquid usurpat , inquit canone 6. si per Consessionem peccatum Sacerdoti aperuerit, vitii studio in contra-

rium mutato , aegritudinem curabit, Denique in sermone adversus eos , qui alios acerbius iudicant, peccatoribus omnibus audior est ut adeant Sacerdotes, ipsisque omnia pectoris arcana revelent a M Afflictionis inquit , participem & socium sume Sacerdotem ut patrem Quamobrem tibi in eo major fiducia sit, quiis te in Deo genuit , quam in illis a quibus corpore procreatuS es .

M AUDACTER Os TENDE ILLI QUAE SUNT RECONDITA G ΑNIM MI ARCANA TANQUΑΜ OCCULTA VULNERA Μ EDICO DETE

M CE A Ne quis autem putet hoc esse consilium duntaxat, non prae- ,, ceptum ; sic subdit u Incertus est , inquit , terminus vitae et, disse cessum a vita diligentia praevertamus et absurdum enim est , cum illi, qui corporis valetudinis rationem habent , seipsos expurgent ante ,, Caniculae exorium , ne quod humidm in illis est, vehementi ipsus es ardore Corrumpatur , .... eos , qui animi curam Serunt , incerLum D mortis diem non antevertere , Ozmardorem excruciantis illius ignis. , es qui aeternum comburit, & nullum unquam refriserium admittit. Quibus verbis satis declarat quam ineluctabilis necςssitatis ad salutem consequendam si hujusmodi Confessio, ' .

Neque est quod dicat Dallaeus, Gregorium Nysianum in supradicta ad Letoium epistola testari, quod avaritiae crimina a Patribus essent praetermisis,& idcirco satis es se decernere, s publico doctrinae sermone, qualiter curari

debeant, aperiatur.

Ibi enim verba facit Gregorius Nysianus de poena iis criminibus assignanda . hanc autem praetermis iam esse a Patribus notat et quod cum ita esset , neque ipse certam iis poenam praescribit ; sed ait id esse Praesulibus relinquendum , qui id publico doctrinae sermone suis in Ecclesiis definiant . Nempe totus erat illic Nyssenus ut suas quibus que peccatis poenas , ab eo qui deliquisset palam obeundas, ascriberet. Caeterum publicus ille doctrinae sermo, cui relinquit figendam avaritiae Piacularem poenam , non magis excludit judicii sacerdotalis exinde necessitatem, quam scripta lex pro caeteris sceleribus. Atqui scripta lex qua soneratim unumquodque flagitium certae addicebat Pinnae privatim iis,

243쪽

DE CONFESSIONE.

qui ejusmodi flagitiis sese obstrinxissent, a Sacerdote nihilqminus erat ar plicanda, etiam fatente Dallaeo, ut nempe peccator ex Ecclesiae praescripto

Poenitentiam ageret. Ergo.

Septimo Ambrosius in Psal. 38. ad illa verba Remitte mihi ut refr- gerer priusquam eam ; o amplius non ero . Hoc est , ait , hic mihi se remitte ubi peccavi nisi hic remiseris mihi , ibi remissionis reis quiem inveflare non potero : quod enim in terra ligatum manserit, is ligatum manebit in coelo ; quod solutum in terra fuerit , solutum

se erit in coelo . . . - . Propheta enim & praedicator Ecclesiae congre-o gandae , evangelico spiritu indulgentias Domini praevidebat, & praecipienda Apollolis ei Dominus revelabat . . . . Ideo Dominus quod ante erat judicii sui , dedit Apostolis peccata remittendi aequitate solvenda . . . . Audi dicentem e Tibi dabo claves , m. Hoc Novalianus non audiuit , sed Ecclesia Dei audivit . . . . Cui ergo non remittitur , in exilio est nisi remissum peccatum hic fuerit ,

non habebimus requiem et . . . ... ssi requies non fuerit non erit vita aeterna . . Hic Sanctus Ambrosius manifeste docet eum qui peccato a salute excidit , eam non posse consequi nisi peccatum ei ante mortem condonatum fuerit a Deo : a. neminem a Deo jam veniam obtinere , nisi ab Ecclesia solutus fuerit , cui quod ante erat j dieii sui dedit.

Lib. I. de Paenitentia cap. I 6. adversus Novatianos, qui omnium peccatorum remittendorum potestatem Ecclesiae concestam esse inficiabantur, eorum crudelitatem notat, quod etiam occultis peccatoribus salutem adimerent ; peccata enim etiam oeculta Poenitentiae obnoxia extitisse e Poenitentiam autem inutilem esse , sine ecclesiastica reconciliarione. Si quis o CCuLTA CRIMINA habens, inquit, propter Christum is tamen studiose Poenitentiam egerit, quomodo istam recipit , si eiis communio non refunditur Quod certe arguit absolutionis sacerdois talis etiam ad secreta peccata necessitatem. Lib. 2. cap. I. Vult ut non tantum sollicite , sed etiam mature Poenitentiam agamus ; ne videlicet instar illius arboris infructuosae , cui ignam in Evangelio minitatur , excidamur a Deo .' primas autem in illa Poenitentia partes tribuit Consessioni r Ergo, inquit, non erubesseri camus fateri Domino peccata nostra. Pudor est. enim ut unusquisqueis crimina sua prodat ; sed ille pudor agrum suum arat, spinas tollitis perpetuas, fructus adolet &c. quod de Confessione homini iacienda accipiendum esse vel solum nomen pudoris admonet. Non est enim pudor Deo peccata confiteri. Quamquam igitur ibi solius Dei mentio fit, ea loquendi ratione Sacerdotem quoque complectitur, qui Dei locum tenet ut plures alii de quibus brevi. . Verum quid Ambrosii verba conquirimus, cum ejus iacta istum eundem Consessionis usum & necessitatem indicent. Sic enim narrat Paulinus ejus diaconus in illius vita ad Ianctum Augusiniam, num 39. commemdans

244쪽

. DE CONPESSIONE . . ' . 33 dans summam ejus in Poenitentes benignitatem : Erat, inquit , ga se dens cum gaudentibus, flens cum flentibus. Siquidem quotiescunque se illi aliquis ad percipiendam Poenitentiam lapsus suos eonsessus esset , se ita flebat, ut &i illum flexe compelleret; videbatur enim sibi cum jacen

, , Lo EBATu R. Haec profecto Consessionem secretam sonant. Quod autem eam necessariam esse sentiret, sic ostendit deinceps Paulinus de peccatore ejusmodi dicere pergens r Ipse sui accusator est inquit , se nec expectat accusatorem, sed praevenit, ut confitendo suum allevet ,, ipse delictum, ne habeat quod adversarius criminetur, . . . dans hoe,, norem Deo cui nuda sunt omnia, & qui vult vitam magis peccato-m ris quam mortem . Nam & ipsi Poenitenti non sufficit tota Consebis sio, nisi subsequatur emendatio facti. i Octavo Pacianus Barcinonensis in paraenes ad Poenis. hortatur primo, mi Peccata etiam occulta.confiteantur Fideles e M Rogo ergo vos fra- , , tres, inquit, etiam pro periculo meo, per illum Dominum quem

se occulta non fallunt, desinite vulneratam tegere conscientiam. Pruden- ,, eS aegri medicos non Verentur, ne IN OCCuLTIs quidem corporum is partibus secaturos , etiam perusturos . ET . . . peccator ae Ru BESCET M perpetuam vitam praeteriti pudore mercari ' . . . AN S C ILLI ΜΕ-D LIuS EST PERIRE 8 Quo loco, ut liquet, non tantum de Consessione peccatorum occuliorum loquitur; sed etiam suae ea periturum esse peccatorem decernit. IDeinde vero ad eos qui peccata quidem sua confitebantur , sed ea dignis . Me nitentiae fructibus piare non satagebant , convertens oratio Mem et M Nunc, inquit, ad eos sermo sit, qui bene ac sapienter Vulne- ,, ra έua Poenitentiae nomine Confitentes, nec quid sit Poenitentia, nec., quae vulnerum medicina, noverunt; si milesque sunt illis qui plagas qui, ,, dem . aperiunt ac tumores, medicitque etiam assidentibus confitentur .

M sed admoniti quae imponenda sunt negligunt , & quae bibenda fastidi

is diunt. Ex quibus verhis, non minus evidenter quam ex praecedeu tibus , colligimus, Consessionem accuratam peccatorum non tantum iam

per usurpatam, sed Ec pro necessaria habitam a majoribus nostris. ORIZZaT ex 4. saeculo, post Calvinum aci plerosque alios, Dallaeus quoddam Nectarii Constantinopolitani praesulis factum, qui presbyterum Poenitentiae praefectum, de quo supra, sustulisse legitur. ;i Historiam sic refert Socrates hist. lib. I. cap. c9. juxta Valeses verso nem Sub idem tempus , inquit, Presbyteros Ecclesiarum qui P nbes tentiae praeerant placuit aboleri, idque ob ejusmodi causam. Postquam ,, Novatiani se ab Ecclesia sejunxissent , eo quod cum illis qui perseis cucione Deciana lapsi fuerant, communicare noluissent; ex illo tem is pore Episcopi Poenitentiarium, presbyterum albo ecclesiastico adjec se runt, ut qui post Baptismum lapsi essent, coram presbytero ad eam

rem .

245쪽

DE CONFESSIONE., rem constituto delicta sua confiterentur e & apud alias quidem sectas is haec regula etiamnum perseverat. Soli vero Homousiani , & qui cum se illis. in fide consentiunt Novariani, presbyterum Pς nitentiae praepomis tum rejecerunt. Nam Novatiani ne initio quidem supplementum hoc ,, admiserunt : Homo ani vero, qui nunc Ecclesias obtinent, cum hoco institutum diu retinuissent, tandem Nectarii eniscopi temporibus ab-M rogarunt , ob lacinus quoddam quod in Ecclena commissum fuerat . - Μulier quaedam nobilis ad Ps nitentiarium presbyterum accedens, deis licta post Baptismum a se perpetrata sigillatim consessa erat e Presse byter vero praecepit mulieri Iut jejuniis & orationibus continuis va- is caret ; quo scilicet una eum delictorum Confessione opus etiam Psis nitentiae conveniens ostenderet a progressu temporis mulier grecen η a προβαινουσα, quod Christophorsonus vertit et Μulier lo se gius in confitendo progressis aliud facinus consessa est, Ecclesiae ubis delicet Diaconum cum ipsa stupri consuetudinem habuisse . Id cum si dixisset, Diaconus quidem Ecclesia ejectus est populus vero. gravi se ter commoveri coepit. Neque enim solum ob scelus quod patratum se fuerat, indignabatur , verum etiam eo quod labes haud mediocris alais que infamia hoc facto aspersa videbatur Ecclesiae . Cum igitur eam se ob causam Ecclesiastici homines dicteriis appeterentur, Eudaemon qui se dam Ecclesiae presbyter, Alexandria oriundus, episcopo Nectario sua-

is est , ut Ps nitentiarium quidem presbyterum expungeret; unumqueminis que vero pro arbitrio & pro animi sui conscientia ad Sacrament o rum communionem sineret accedere i neque enim aliter fieri posse ut

se Ecclesa ab omni probro libera esset . Haec ego cum ab ipso Eudaemoneis acceperim , historiae huic inserere non dubitavi . . . . & initio quisse dem Eudaemoni ista dixi : Consilium tuum, o Presbyter, utrum Ec-- clesiae prosuerit , an non, Deus viderit, Caeterum ansam ex eo si si gulis datam esset uideo, ut delicta sua invicem amplius non coarguant, is nec observent praeceptum illud Apostoli quod ita se habet : Nolite ,, communicare operibus infructuosis tenebrarum, sed potius redarXuire. Ve-- rum de his satis ,

S Zomenus eadem quoque narrat lib. 7. cap. 36. ρε Per idem tempus,

is inquit, Nectarius Constantinopolitanus episcopus Presbyterum illum, ,, qui praepositus erat rinitentibus , primus ex Ecclesia sustulit : cujus,, eamplum omnes fere Episcopi postea sunt secuti. Quid autem hocis sit, & unde originem sumpserit , dc quam ob causam sublatum sit , ,, alii quidem aliter sortasse narrant ; ego Nero ea dicam quae sentio . , Cum in nullo penitus peccare divinioris cujusdam naturae sit & h

mana praestantioris, nitentibus vexo, etiamsi saepius deliquerint, v is niam care Deus praeceperit, cumque in petenda venia peccatum ne is cessario confiteri oporteat; grave R. molestum ab initio jure & meis rito visum est, Sacerdotibus tanquam in theatro, circumstante totius is Ecclesiae multitudine, crimina sua evulgareia Itaque ex Presbyteris D' is liquem

246쪽

DE CONFESSIGNE. 23sse Iiquera qui vitae integritate spectatissimus esset, & TACITuRNITA-- TE & prudentia polleret , huic ossicio praefecerunt et ad quem accinis den res ii , qui deliquerant , actus suos confitebantur . Ille vero pro,, cujusque delicto, quid aut sacere singulos aut luere oporteret rinae I is co indicens , absolvebat confitentes a seipsis rinas criminum exactin is ros. Verum No vatianis quidem, qui nullam rationem habent rini, ,, tentiae, nihil hac re opus fuit. Apud reIiquas autem sectas hic mosis etiamnum perseverat, & in occidentalibus Ecclesiis, ac praecipue in ,, Ecclesia Romana , studiose observatur. Illic enim in propatulo est ,, pqnitentium locus, in quo stant moesti ac veluti lugentes r in

is Constantinopolitana autem EccIesia certus Presbyter constitutus erat,

is qui ps nitentibus praeesset, donec matrona quaedam nobilis , ob pec-ri cata quae consessa fuerat, justa. ab hoc Presbytero jejunare ac Deum se suppliciter orare, dum hujus rei causa in Ecclesia moraretur, a Dia-- cono se stupratam esse prodidit e quo cognito plebs omnis vehemenis ter succensuit . . . . . Nectarius. Vero eum , quI stuprum admiserat ,

is diaconatu exuit. Cumque nonnulli consilium ei dedissent, ut unicubo que, prout conscius elset ac fiduciam sui haberet, ad sacrorum myste- ,, riorum communionem accedendi liberam faceret potestatem ; Presbyte-- rum, qui agendae Poenitentiae propositus erat,s abolevit. Atque ex eois tempore id firmum .ac stabile permansit , vetustate , eique adjuncta is gravitate ac severitate, jam tum, ut opinor, in Iaxam ac dissblutam vivendi rationem paulatim delapta. Nam antea, ut equidem existimo, is minora erant peccata, tum ob verecundiam eorum qui sua ipsi delictati enuntiabant , tum ob severitatem. judicum , qui ad id erant consti

HAEc illa famosa est Nectarii histocla, in qua mirum in modum n peri . se jactant Haeretici , & quam non confidenter modo , sed etiam

contumeliose in mos torquent x verum id tam caeco impetu , ut quid velint ne ipsi quidem satis intelligantis . . Calvinus lib. I. insilui. cap. II. num. 7ὰ cum non posset negare eam quae apud nos usitatur Consessionem ante haeo tempora invaluisse, id ultro concedit , sed ex hoc Nectarii facto colligit eam non fuisse juris divini, quippe quae ab eo Praetule asserisque aliis assentientibus abrogata sit. Tum procaciter Catholicis insultans Hic hic, inquit, auresis asini isti arrigant . Si enim lex Dei erat auricularis Confessio , quiis ausus est Nehiarius eam refigere & convelIere Antiquatam igitur ab eo Confessionem auricularem existimat ; ' in quo Calvinum Μust lus, Μolineus & alii sequuntur. - -ΑT suus Dallaeo Calvinus hic non placu t. Cum enim ii Ie eerneret non posse agnosci Consessionis hujus antiquitatem, quin simul admittatur ejus necessitas ρ cum utraque iisdem fere Patrum vetustiorum tosimoniis fulciatur ; vetat lib. q. cap. 24. ne ea secreta Consessio pute

247쪽

aacl DE COMESSIONE. sub Innocentio III. natam fingit. v Nihil porro , inquit , refigitur . se nisi quod ante fixum sit nec abdicatur quod non fuerit prius instia

k, tutum. At nec idem Dallaeus patitur dici tum abrogatam esse Co fessionem publicam : Eam enim in more suisse, inquit, & absums, dum est & falsum, nec ulla veterum auctoritate nititur. Imo nec censet supressam esse Poenitentiam publicam di Vix enim crediderim, is inquit , in tanta tamque celebri Ecclesia , tam lethalem plagam e se cles asticae disciplinae inflictam fuisse, ut ad Poenitentiam publicam tollis canonibus sanciram , inque vi niversali usu positam, & apostolica a se ctoritate non obsiture subnixam , nulli omnino peecatores Consta se tinopoli vel admitterentur vel etiam cogerentur. Quapropter hana disciplinam post Nectarium ubique , & Constantinopoli , obtinui me ex professis. probat ejusdem libri cap. 32. Quid ergo extinxit Nectarius δHaerea hic Dallaeus; & post multa hanc in rem disputata, cum non reperiret in quo acquiesceret, eo se circumscribit ut assirmet solum Poeni temtarium ejusque munus a Nectario sublatum, in quo nos assentie res habet, nec a Baronii , Bellar minique placitis discedit; quod etiam ipse Observat L. Dum aurem sic ad Catholicos sese adjungin , sententiae suae causam prodit. Consessio enim nostra deinceps in tuto est, saltem ab ea parte. Iam enim es hib superest quod non magis in Poenitentiam publicam ab eo. admissam quam in Consessionem ab eo negatam mia

Sed hos sane mittamus; quandoquidem secum invicem magis quam n biscum pugnant : & quid de Nectario nostri opinati sinc breviter videm

Primo itaque Latinus Latinius vir doctissimus de hoc argumento disi

putationem Romae edidit, in qua totam hanc narrasionem tanquam salmiam, & a Socrate ac Sozomeno ud Novatianis faverent confictam, ex

ploditia .. . . .

VERU Μ hoc a Bellarmino 3t Vasquefio jure contemnitur . Si enim haec disputandi ratio, locum habeat , jam omnis historiae fides concidit ia id enim λ Si sine ullai essicaci rationst aut veterum ullo testimonio mrejicere licet quod duo isti insignes fanm scriptores publicis monimen-Lis consgnarunt, eum adhuc viverent ii qui rei gestar interfuerant , quod non elam di im angulo , sed in mediae urbe Constantinopolitana fisonsciΘ omni populo ,.. caeteris approbantibus Episcopis contigisse pen-hibent , quod denique ab Epiphanio & Cassiodoro & Nicephoro in

suas historias relatum est sine: ulla illorum auctorum reprehensione ; si , inquam, talem historiam spernere licet ἱ. requis erit audaciae modus Secundo igitue Thomas Valdensis eom. 2. capia I. 4 P. & Canus tia rei Gone de Paenitentia , parte 3. fol. 89. ad 6. arbitrantur Consessionem se cramentalem reipsa Nectario fuisse antiquatami, eumquae graviter in et peccasse; quanquam illum aliquatenus excusat Canus ..AT id iundamento quoque caret . Quis enim credat hoc sibi samptu

numi

248쪽

DE CONFESSIONE. 237rum suisse illum Praesulem, ut illud convelleret, quod a Christo institutum esset y Quis sibi persuadeat hoc, si Delum suillet, a reliquis Episcopis fuisse approbandum y Quocirca. Tertio Petavius in suis 'ad Epiphanium anima . haeres 39. & ante eum Bellarminus lib. 3. de Poenitentia cap. a 4. sciscunt suppressam else a Nechario Poenitentiam publicam. Nempe, inquiunt, id suadet historiae series. Deinde id a Nectario abrogatum est Constantinopoli, quod Romae perseverasse memoratur . Atqui eum de Poenitentia Romae usurpari solita loquuntur, publicam designant, ut videre est. Ergo. Sed neque id conssistere potest . Ut enim sileam quae ex Datheo μ pra attulimus ἱ si Poenitentia publica tunc extinsta est , cum Nectarium aemulati sint multi passiim in his partibus Episcopi , non Constanti no poli solum , sed etiam vulgo in Oriente ; Poenitentiae publicae usus intercidisset . Id autem falsum est : idque revincat vel unus Chrysostomus primo Antiochenus presbyter , dein Nectarii in sede Constantinopolitana successor , qui Poenitentiae publicae meminit hono. 3. ds Saule , o Davide, rom. a. hom. I . in Matth. ρο homiL 3. in epis. ad Ephesios : quod quidem ex prosessis ostendit nuperus auctor Gallicua vitae S. Chrysostomi lib. II. cap. II. Non es dignus sacrificio neque ,, participatione, inquit Chrysostomus hom. 3.1n epis.ad Ephesos ergo necis prece. Audis priaeconem flantem & dicentem Quicunque estis in Poenb

Quarto Baronius ad annum Christ 3 6. num. 33. Bellar minus idem supra , Perronius in responsione ad Regem maioris Eri anniae , pag. 338. idem auctor vitae S. Chrysostomi & alii recentiores , hoc Nectarii factum intelligendum rentur de Consessione publica , quae , cum in Oriente diu viguisset , hoc Nectarii decreto abolita sit .. Quod enim Consessio publica olim in usu fuerit , multis ostendunt . Quod autem ea mulieris Confessio publica fuerit , id colligunt, I. ex Verbis eorum

Scriptorum , quae id sonant et a. ex eVentu et alias enim , inquiunt, quomodo rescisset populus hujus matronae flagitium P quomodo tantum murmur in Ecclesia fuisset ad hanc Consessionem excitatum λ 3. tandem ex iis quae observant iidem Historici; sic nempe obsolevisse morem arguendorum s ratium , & inductam communicandi cum operibus tenebrarum, utpote quae deinceps laterent , consuetudinem Atque hoc non

Sed ut quid ea de re sentiamus sentiendumque sit clarius pateat ,

statuimus id fuisse a Nectario abrogatum , aetate Novatianorum institutum fuit ; hoc est presbyterum Poenitentiarum , totumque ejuS mu nus, nec quidquam amplius: uno verbo Ecclesiae disciplinam in agenda Poenitentia ad eum ordinem esse revocatam, quo ante Decii tempora adminis

strahatur. γ

Porro qui occasione Novatianae haereseos institutus suit presbyter Poenitentiarius, is proprie non pertinebat ad eos qui immunes erant a criminibus

249쪽

238 DE CONFESSIONE.

Poenitentiae publicae subjectis c Poenitentiae enim publicae duntaxat praeposi tus suit. Ex quo autem institutus fuit, unus erat ad quem accedere deberent quicunque Poenitentiae publicae rei erant: cum ante Poenitentiae disciplina pene Episcopos esset, & Plures etiam Presbyteros, e quibus unum aliquem pro arbitrio quondam seligere poterant quod praesertim ex Origene in Ps. 37. Dero, pag. q*7. deducitur.

Denique idem ille Presbyter , cujus tribunali & judicio obnoxii facti sunt quotquot Poenitentiae publicae legibus tenebantur , huic diligenter invigilabat , utpote in eam rem unam intentus: non enim tantum peccata quae ultro sibi deserebantur a Poenitentibus excipiebeti ;sed audiebat delationes , & in mores sineulorum inquirebat sedulo ;admonebat & urgebat reos s adversus obstinatos admovebat testes; impositum Poenitentiae pensum sollicite exigebat o imo post accepta secretci illorum flagitia , ex iis quaedam aliquando , prout e re Ecclesiae videbatur , secernebat , quae palam ac publice in solemni Ecclesia conventu ab ipso Poenitente , pro antiqua consuetudine , evulgari im

peraret .

Hos autem omnes Ecclesiasticae disciplinae nervos Nectarius incidit. Quid ergo factum est post illud Nectarii decretumst Primo qui in leviora nec Poenitentiae publicae obnoxia peccata lapsi tantum fuerant , ii pristina semper libertate gavisi sunt , quem libet vellent e presbyteris adeundi : ut enim ad eos non spectarat presbyteri Poenitentiam institutio , ita nec ad eos spectavit illius ab

rogatio.

Secundo ii ipsi qui crimina capitalia admiserant , aut Episcopis fer vati sunt , qui aliis negotiis distenti huic pro merito vacare non poterant ; aut ipsi assumebant in Poenitentiae moderatorem aliquem ex Presbyteris , quos haud dubium est priscis canonibns laxamenta desidisse .. :

Quis autem ambigat hacce mutationo veterem Ecclesiae disciplinam labefactatam esse ρ Deinceps enim Poenitentiae subjecti non sunt sere , nisi qui sponte eam expeterent , aut insgne aliquid admisissent . Ab lito tribunali nullus amplius superfuit acculationibus fratrum inordinate ambulantium locus publicae Consessionis consuetudo collapsa est; nemo denique fuit, qui Poenitentiam sollicite ut antea procuraret, objurgaret desides, &an ea ad justum modum defuncti illi essent, expenderet: quod quidem quanto Ecclesiae detrimento fuerit, ambo supradicti scriptores notant,

Nihilominus Consessio omnium peccatorum, etiam vulgarium invi lata permansit: quod multa eVincunt. Primo enim cuncti qui praecessierant Patres . eam ad salutem esis necessariam statuerant . id autem convellere nec voluit , nec potuit Nectari .

250쪽

DE CONFESSIONE. 239 Seeundo hac ipsa in historia non levia sunt ejusdem vestigia: i. enim

id potissimum a Presbytero Poenitentiario postulabatur ut PRUDENTIA & TACITURNI ΤΑΤΕ polleret z ergo ei etiam arcana aperiebantur : a. Μulier illa perhibetur SUA EI DELICTA PosT BAPTIsΜUM PERPETRATA SIGILLATIM DETEXISSE : 3. Sozomenus id NEC Es-sARIO iactum esse animadvertit , quia videlicet sine Consessione venia peccatorum obtineri non potest.

Tertio Chrysostomus Nectarii successor idem Ecclesiae dogma non uno in loco firmat: quod brevi demonstrabimus. Quarto Ioannes Jejunator, qui post Nectarium ac Chrysostomum in eadem quoque Sede magna opinione sanctitatis floruit, Consessionis necessitatem

maxime commendat.

Quinto eadem de re canon est in synodo Trullana peculiaris, infra me

morandus. ἰ

INsTAT Dallaeus. Fecit Nectarius liberam cuique potestatem, ut ad arbitrium & pro animi sui conscientia ad Sacramentorum communionem accederet: ergo nulla lex tum erat Confessionis ante communionem Sacramentorum faciendae. DIsTINCuo antecedens: secit unicuique hanc potestatem, comparate ad tempora praecedentiaῆ concedo e absolute ; nego . Dicitur itaque

fecisse singulis liberam potestatem , ut pro animi sui conscientia sacrosanctam Eucharistiam Iumerent I. Quia olim magna & anxia in fidelium mores inquisitio fiebat , quod resert Origenes lib. s. contra Celsum: ,, Apud Christianos, inquit, quidam sunt constituti ad inquirendum in se vitam & mores eorum qui ad sacra ipsorum accedunt, ut eos , quiri turpia perpetrarunt facinora a publicis ipsorum conventibus arceant. Cum haec ergo cura presbytero Poenitentiario demandata esset, totus in eo erat, ut latitantes deprehenderet, restitantes premeret , cunctos observaret . Sic fiebat ut e facinorosis nemo fere effugeret. Aut enim Ps- nitentiam efflagitabant ἔ aut ad eam cogebantur. Id autem sustulit Nectarius : ex quo libertas nata est pro arbitrio sere & animi sui conscientia ad tremenda mysteria accedendi . χ. Poenitentiarius Presbyter olim non certum duntaxat Poenitentiae tempus assignabat , sed etiam an eam legitime , & prout par erat , obirent, explorabat; alioqui illos prohibebat a sacris: post Nectarii autem decretum, quisque pro animi 1ui conscientia ea iungebatur; & Postmodum sine ullo examine ad coinmunionem admittebatur. Atque haec duo sunt inprimis capita de quibus Socrates ac Sozome

nus conqueruntur.

Cave autem sic eorum verba ad vivum reseces , ut omnino libertas concessa esse existimetur 4 Hac enim interpretandi ratione omnem Poenitentiae publicae necessitatem everteres : & quidem. multo . facilius &plausibilius , quam secretae. Consessionis . Nam de Pgnitentia publica agunt illi scriptores : notant ei praefectuinoesse Presbyterum publicum

SEARCH

MENU NAVIGATION