Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

eum vero a Nectario abrogatum esse narrant, & unicuique sactam potestatem ut arbitrio suo ad sacra mysteria adiret. Quis inde non inseris rei abolitam esse Poenitentiam publicam ' Atqui ea tamen abolita non fuit , idque fatetur Dallaeus . Ergo multo minus antiquata fuerit Confessio. Si enim post sublatum presbyterum Psnitentiarium illibata perseveravit ut antea Poenitentiae publicae necessitas , longe potiori Jure Consessio : Socratis enim ac Sozomeni oratio magis impetit Psnitentiam , quam Confessionem . t . At , inquies , ajunt historici nullam postmodum viguisse adversus scelera objurgationem. i DisTINGuo: Objurgationem publicam; concedo: privatam; nego Id patet ex historiae contextu: loquuntur enim de more delationum ac Confessionis publicae quondam usurpato, quem putant summae suisse ad coercenda flagitia utilitatis .

' Ex quislo Oculo.

Primo Chrysostomus nihil omisit quod ad Ecclesiae doctrinam muniendam conduceret: sive eam qua pollent Sacerdotes in peccatis remittendis auctoritatem : sive eam qua singuli astringuntur in iis Sacerdotum judicio subjicendis necessitatem ; sive horum in delictis enumerandis , aut illorum in explorandis diligentiam; sive etiam tempus ad Confessionem maxime opportunum spectes. Lib. 3. de sacerdotio cap. I. rom. q. pag. 32. 33. de hoc argumento , deque verbis Christi potestatem remittendorum peccatorum Apostolis eorumque successoribus conserentis , disputans ex professo : Etenimis inquit , qui terram incolunt , iis commissum est ut ea quae in se coelis simi , dispensent ; his datum est ut potestatem habeant, quam is Deus optimus neque Angelis, neque Archangelis datam esse voluit :h Neque enim ad illos dictum est , cuaecunque alligaveritis oec. . se Habent quidem & terrestres principes vinculi potestatem, Verum cor se porum solum . Id autem quod dico Sacerdotum vinculum ipsam etiam is animam contingit . Etenim quidnam hoc aliud esse dicas , nisi

omnem rerum coelestium potestatem illis a Deo concessam Pater ominis ne iudicium Filio dedit. Caeterum video ipsum judicium a Deo Filio

se illis traditum. Addit hac potestate praeditos esse' Sacerdotes non tantum cum baptizant, sed etiam postea, cum peccata nobis condose nant. Comparat eos cum Levitis , qui corporis lepram purgabant tantum , aut potius purgatam tantum probant cum Sacerdotes novae legis ipsas animae r sordes auctoritate sual abstergant 2-Ne quis autem putet hanc quidem inesse Sacerdotibus facultatem , sed nullam esse de iis adeundis legem Dei; invehitur adversus eos, qui sacerdotium vile habent . Insania enim: manifesta est , inquit, despicere tantum princi, patum , sine quo nec salutis , nec promissorum bonorum compotes D esse

252쪽

DE CONFESSIONE. 24 Iesse possumus . μ Quo loco , non tantum eloquenter ostendit quam eximia sit Sacerdotum potestas , sed etiam quanta sit hujus potestatis ad veniam obtinendam necessitas, aperte declarat. Asserit enim r. quod omnem coelestium rerum potestatem habeant : a. quod Christus datum sibi omnes judicandi jus in Sacerdotes transtulerit e unde sequitur neminem accedere ad Christum nisi per Sacerdotes , qua ratione nemo ac cedit ad Patrem nisi per filium . 3. quod sine Sacerdotum heneficio nec salutis nec promissorum bonorum compotes unquam eme possi

mus .

Eandem necessitatem jam ante firmaverat Id. a. cap. 3. - Μulta, inis fluit, arte opus est, ut qui laborant Christiani , ulteo sibi ipsi pero suadeant curationibus Sacerdotum sese lubmittere oportere. Ex illa autem necessitate colligit magnam e Te debere & insgnem Sacerdotis prudentiam, ut apta & congrua quibusque vulneribus remedia afferat . Itaque, inquit 3 nihil eorum relinquendum est quod pro-

,, be non excutiat atque examinet Episcopus et quin omnia accurare ac se studiose perscrutatum, tum demum oportet illum sua ipsius remedia, is congrue , apte, accommodate afferre. Nihil vero aliud aliis in libris docet. Hom. de muliere Samaris. rem. o. non tantum eadem Consessione nobis opus eme pronuntiat; sed etiam multum hortatur , ut pudorem noxium ab ea nos retrahentem deponamus : postquam enim debitis laudibus affecit sactam ab illa muliere coram Cnristo peccati hominibus ignoti Consessionem r Imitemur &λ nos, inquit , hanc mulierem Samaritanam , & ob propria peccata

is non erubescamus , sed Deum timeamus - Jam Vero contrarium fie- ri video : nam eum, qui nos judicaturus est, non reformidamus ;M eos vero qui nullatenus nos laedunt, perhorrescimus, & ignom, se niam ab ipsis inurendam reformidamus. Quapropter eo ipso quod ibes memus, rinam sustinemus: QUI. ENIΜ HoΜ NE DETEGERE PEC-M CATA ERuBESCIT, DEO UERO CERNENTE FACERE NON ERUM BESC1T, NEQuE CONFITERI VuLT, NE NE POENITENT 2AΜM AGERE. IN DLE ILLA NON CORAΜ uNO UEL DUO Bus, SED D uNIVERSO TERRARU Μ ORBE SPECTANTE TRΛDuCETu R. Quo nihil luculentius eri potest . . st

Nempe nullum est & inane, judice Chrysostomo , Pςnitentiae remedium sine Consessionis accuratae consbrtio . Sic enim habet hom. 9. in epire ad Hebr. Cujυsmodi ergo est medicamentum Psnitentiae , &quomodo conficitur Primum, ex peccatorum suorum condemnatio, , ne & Declaratione, Tum ne quis sorte hoc declarationis nomen, Clarum licet nec ambiguum, nihil enim declaratur Deo, cui nihil ignotum est ἔ ne quis tamen hoc vocabulum in alienos sensus deto queat ἔ addit , Quod oporteat & se in Sacerdotes , ut convenit , gerere . Tandem ne sorte generalem quandam Consessionem tantum

postulare videatur , distincte & sigillatim peccata esse enuntianda prin Basse de Paenitentia. Q. scribit.

253쪽

; a DE CONFESSIONE.

scribit . Sin autem dicit : Sum peccator ; ea autem per species noo se cogitat & supputat , & non dicit : Hoc & illud peccatum admisi;

se nunquam cessabit, semper quidem confitens , curam autem nullamis gerens correctionis. Dentove. ut nihil omnino desideretur, tempus etiam Consessioni maxime opportunum dc necessariiam figit. Hom. enim 3. in Genesim tom. a.

quam habuit in majore hebdomada; Quia, inquit, in magnam hane se hebdomadam pervenimus Dei gratia, nunc maxime & jejunii cursus intendendus, & magis continuandae sunt preces, faciendaque diligens& pura peccatorum Consessio . Haec quidem accipit Dallius de se Conselsione Deo facienda; sed non attendit ad shriem orationis, ubi Consessionem vocis ope factam , & Sacerdotes sub familiari Medicorum nomine exprimit disertissime. Scit enim inimicus noster, inquit, quod se per tempus illud possumus de iis quae ad salutem nostram attinentis loqui , & peccata declarare seu aperire., & detegere vulnera medico,

is & sanitatem consequi.

Μagua certe vis eorum Chrysostomi verborum, magnaque perspicuitas ἱ & eo quidem major , quod hujus eximii doctoris verba subnixa snt Ecclesiae fide, in cujus sinu vixit ἱ & veterum omnium contensu , a quorum societate divelli nec potest nec debet. , Utramque tamen evertere conatur Dallaeus , & ad eam rem prod cit , & ex omnibus Chrysostomi operibus corradit longam testimonio. rum feriem , quae ab ipso , nec sine consilio sorsan , confusius propo sta , nos claritatis causa in suam quaeque classem digeremus . Ad Ecclesiae enim causam multum interest, ut hic pateat Chrysostomum noui avere adversariis, qui eo potissimum gloriantur. OBIICIT itaque I. Dallaeus homiliam a I. ad populum Antiochenum in qua Chrysostomus sic habet : μ Neque hoc tantum est admirabileri quod nobis peccata dimittit ; verum Oc quod ipsa non revelat : ...., si nec mὀit in medium pro dentes , quas peccavimus enuntiare ; sedis sbi soli rationem reddere jubet , & sibi confiteri e nec cogiz- praesentibus quibusdam ipsa enuntiari; sed unum solum exigit, ut ipse se remissione fruens, doni magnitudinem discas &c. Nihil disertius adversus necessariam istorum Consessionem dici potuit , inquit Dal

i REsPONDEO has esse , ut Prophetae vocibus utar , telas araneae , quae nullo negotio perseingi possunt; ad frem enim non pertinet is locus o ibi nimirum' alloquitur Chrysostomus Catechumenos , eosque Poenitentiam Baptismo praeviam docet r hic enim titulus est homiliae , Catechesis ad illuminandos. Deinde vero in i pis homiliae textu sic eosdem affatur : Propterea , inquit & prius dixi , & nuncis dico , & dicere non desistam i Si quis morum vitia non correXit, vi nec sbi facilem paravit virtutem I ne baptizetur . - Lex autem Gonsessionis ad Catechumenos non spectat , ut pueris etiam notum est i

254쪽

DE CONFESSIONE . . *6 3

quapropter malo prorsus omine oppositiones salsi nominis scientiae odiditur Dallaeus. OBIICiΤ a. homiliam 3. quae est ordine s. de incompresensibili Dei natura , ubi, Quamobrem , inquit, vos hortor & rogo & oro, fra- se tres charissimi, crebrius Deo immortali confiteamini, & enumeratisse vestris delictis veniam petatis , & numen propitium I Non enim te

se in theatrum conservorum tuorum duco ; non hominibus peccata, , tua detegere cogo : expande coram Deo conscientiam tuam ; ipsi ostende vulnera , & pete ab eo medicamentum et . . . . Ostende et ,

qui non exprobret ; sed humanissime curet . Licet enim taceas , cuneta optime ille novit: dic ut fructum capias; dic ut depositis hic maculis tuis , abeas illuc mundus & sine ullo dedeeore , intolerabilique promulgatione illa delictorum tuorum. libereris . His adjungit homiliam 4. de Laetaro tom. 3. in qua Nihil , inquir , tam exitialeis peccato, quam peccati accusatio , condemnatioque cum poenitudineo & lacrymis coniuncta . Condemnasti tuum peccatumὶ Deposuisti satris cinam . Quis haec dicit Ipse judex Deus . Dio im peccata tua prior. M us iustificaris . Cur igitur , quaeso , pudescis & erubescis dicere pecca'. . ta tua Num enim homini dicis , ut te probro afficiat ρ Num en irari conservo confiteris, ut in publicum proferat P Imo vero ei qui Domi-- nus est, & qui tui curam gerit, & qui humanus est ; ei qui medicus,, est ostendis vulnera: neque enim ignorat, etiamsi non dixerisse Non, inquit, cogo te in medium prodire theatrum, ac multos adhi- ,, bere testes : mihi soli dic peccata privatim , ut sanem ulcus tequeo dolore liberem. Sermone 38. h-. 3. At verecundaris & erubescis enuntiare peccari ta Sane quidem si coram hominibus ea dicenda essent & evulsanda: ri non tamen ita pudere te oportuit; pudor enim est & ignominia. Oh care , non quae peccaVeris confiteri. Iam vero neque necessarium est se testibus praesentibus confiteri. Apud conscientiae rationem fiat inqui-- sitio delictorum . Sine testibus sit judicium ; Deus te confitentem soris lus audiat, Deus qui peccatis non exprobrat, sed Consessione delet. . Scio equidem conicientiam suorum delictorum memoriam minime ferre: sed tu coerce illam, .... persuade fore ut, nisi nunc comifiteatur, illic confiteatur ubi major poena, ubi diffamatio major. Hic se judicium fit sine testibus, ac tu ipse in te judicium exerces qui pecca sti. At illic in medium orbis terrarum cunila producentur , nisi prius hic fuerint a nobis deleta. Tum, ut aperiat quantum utile fit peccata confiteri atque agnoscere, affert I. exemplum Pauli dicentis I. COR I 3. 9. Non sum dignus vocant Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam. Dei.& I. Τim. I. I . Cbrifus Jesus venit in hunc mundum peccatores Disos farcere, quorum primus ego sum : . a. exemplum Iobi qui praedicat se , cum sponte peccasset , non expavisse frequentiam multitudinis , ur non enuntiaret peccata sua. Quocirca unumquemque fidelium admonet ut 3 quot,

255쪽

α 4 I E CONFESSIONE.

quotidie in lecto judicium quoddam de se constituat. Hoc enim , im-

,, quit, tempus ad hujusmodi rationes ineundas maxime opportunum est se Audi quo pacto testetur Propheta, cum dicar p Quae dicitis in eordibus is vestiis, in cubilibus vestris compungimini. Μulta interdiu non, ut volu- mus, a nobis fiunt: .... at hic omnibus expediti cum soli fuerimus vesta se peri, .... judicium in lecto excitemus, ut Deum nobis propitium, ejuseis modi habita quastione, reddamuS . Hom. 17. quae es 9. de Paenitentia, tomo 2. in qua multiplicem esis docen Poenitentiae viam, potissimam autem esse sinceram agnitionem peccati: Peccasti , inquit ; Ecclesiam ingredere , atque tuum dele peccatum. se Quoties cecideris in sero ,. toties exurgis , sic quoties peeeaveris , is peccati paeniteat , neque desperes . Tametsi secundo peccaveris , se- cundo poeniteat . . . Quamvis novissimo in vitae die peccaveris , se ingredere, Poenitentiam age, Medicinae locus est hic , non judicii.is . . . , . Deo soli dic peccatum tuum 2 Tibi sali precata o malum eo. is rana is feri r & dimittitur tibi peccatum tuum , &c. Tum subdidaliam esse peccati dolendi viam Habes , inquit , & aliam Poe se nitentiae viam haud difficilem, sest omnino accommodatissimam. Qua-- lem hanc' Decte peccaelum tuum: idque ex lacris docetur Evangeliis: M Petrus ille, &cia Homil. in. in Genes tom. z. pag. zaz. Attamen qui 'haec fecit , se inquit , si voluerit, ut decet, uti conscientiae adjumento, & ad Con-- ses1ionem facinorum sestinare, Zc medico, oste ere ulcus , qui curet deth non exprobret; atque ab illo, remedia aeciperff, & li ei loqui nul- lo alio conscio , & omnia dicero cum diligentia, facile peceata suae se emendabit di Confessio enim peccatorum , a litio etiam est delicto. rum. Quod si Lamechi ille suis mulieribus caedes ae se commissas deis tegere & confiter, non refugit , quali erimus venia dign, , si ei quiis omnia nostra ace ullate novit delicta ,. gonfiteri peccata nolumus' Numi,, enim, quia ignorat,. discere vult λ Num opes aliquae hic sent expen- is dendae ,. Num dolorem & eruciatus affert haec medicina, P se Num grave aliquid & molestum. a nobrs requirit Contritionem Vulces cordis, compunctionem mentis. se Consessionem ruinae'; ... ...& non

,, solum largitur vulnerum curam , sed & eum, qui antea innumeris, M peccatorum sarcinis gravabatur.justum efficit .. O misericordiae magnidi is tudinem tr mil. 2 in P o: rom. 3: Peccata tua ipse commemora, ut eae se deleas. At pudet te peccata confiteri λ Dic ea quotidie in. Oratione ia , Nota enim dic ud ea conservo exponas , qui te probris impetat s diciis Deo qui iis medetur : neque enim si- non. dixeris , ignorat eae Deus vis neque enim ex te ea scire Vult : nam cum ea perpetrares , aderat , is cum eae admittares , astabat. .,. sciebat ia Perpetrabas, eae, nec pudor:

is commovebaris . Ob ea quae tibi probrum ac dedecus afferebant nomis erubescebas se &. nunc ob verba ea L quibus justitia tibi compara

tur,

256쪽

,, tur, erubescisὶ Hic narra , ut non illic narres . Dic , & lacrymas is funde . Peccata tua in libro scripta sunt e spongiae autem instaris, sunt lacrymae tuae. Lacrymas mitte, & obli terantur . Lacrymas mitis te , & purus illic liber invenitur . Μagna peccatorum spongia suntis lacrymae . . . Cum autem in lectum , hoc est ad tranquillum podiis tum te conjecisti , nec ullus est qui tibi molestiam exhibeat ; die

is cordi tuo atque animae tuae : Exegimus hodiernam diem, o anima. quid boni fecimus , aut quid mali admisimus λ ac gehennae recordare , ut metu assectus bonum augeas , malum autem de medio tollas. Si in is lecto sis , atque ibi peccata tua in memoriam VenerinI; collacryma, o atque hac ratione in lecto delere potes . Deum tuum roga atque is obsecra; scque corpus tuum somno trade , posteaquam prius peccata is confestiis fueris &e. Homit.. q. de Lararo, supra pag. 243. μη;il. 38. tomo 3. ubi ostendit non esse contionandum ad gratiam au

ditorum captandam. . . . .

Hom.48. . de Paenitentia ρο trifitia regis Achab tom. 3. pag. Ioo 3. idem pertradians de Consessionis interioris utilitate argumentum: Peccatoris es , inquit , ne despondeas animum, sed ingredere, ac Poenitentiam ,, Obtende . Peccasti dic Deo , Peccavi . Quis hic labor est ρ quisse cruciatus P quae fatigatio λ quae angustia verbum hoc proferre , Pe se cavi λ Num enim tu , nisi te ipsum dixeris peccatorem , a Diabolori non accusaberis λ Praeoccupa & eripe illi suam dignitatem accusato- ,, ris . Cur igitur illum non praevenis , & peccatum dicis, & crimen ,, purgas ; cum probe scias talem accusatorem tibi , qui tacere neri queat , imminere Peccasti P In Ecclesiam ingredere ; dic Deo Pe ri cavi. Nihil aliud abs te nisi 1 olum istud exigo: ait enim Scriptura saeras, .... Dic tu primus iniquitates tuas ut ius ceris; dic peccatum , ut sol- ,, Vas peccatum. M Quae sere ex homil. 37. primi tomi derivata, aut huis jus saltem germana sunt. Homil. 3 I. in cap. I 2. πψῖ. ad Hebr. docet agnoscendum esse peccatum , & ejusmodi Consessione deleri ; atque adeo recordationem peccati esIe non mediocris emolumenti . Persuadeamus , inquit , nobis is ipsis quod peccavimus ; non lingua solum dicamus, sed etiam mente, & cogitatione : ne nos solum dicamus peccatores , sed etiam peccatam recenseamus, speciatim unumquodque enumerantes. Non tibi dico ut eam tanquam pompam in publicum proferas, neque ut te accines; sed ut pa- se reas Propbetae dicenti: Revela Domino viam tuam: apud Deum ea conis fuere, apud judicem confitere peccata tua, orans, si non lingua, saltem is memoria, & ita roga ut tui misereatur.

Ex his omnibus conficit Dallaeus quod Consessio soli Deo facta sussiciat, juxta Chrysostomum D I sT INGUO : lassicit ad peccata delenda ; concedo e ad praecepta Christi implenda ; nego . Multa sunt Christiani hominis , quatenus Misage de Paenitentia. Q. 3 ' pec

257쪽

246 DE CONFESSIONE.

peccator est , ossicia . Alia pertinent ad Poenitentiam interiorem , quae Poenitentiae virtus dicitur , qualia sunt , delicta agnoscere , ea coram Deo detestari , eorum denique veniam ab ipso suppliciter ex

rare et alia vero spectant ad Poenitentiam exteriorem quae Sacramentum est , qualia sunt , se Sacerdotum judicio submittere , ex eorumque praescripto poenis congruentibus defungi . Prima cuilibet , secunda

nonnisi peccatorum lethalium reis sunt necessaria . Porro priora tantum illis in locis exequitur Chrysostomus ; posteriora vero ne attin- sit quidem . Nempe cum nihil frequentius sit quam peccata oblivisci, aitque non assiciis ea vero recordari , de iisque dolere summae sit necessitatis ; totus inibi est Chrysostomus , ut Christianos ad cor redire iaciat ; & primo illo in gradu sistit , nec ultra progreditur o neque enim necessie est ut Christianus orator quidlibet ubivis dicat o dum autem

unum ait, non ideo excludit alterum.

Ut autem manifestum sit quantum hoc in loca a Dallaeo mox adducta conveniat, ea sigillatim revisenda sunt. Itaquemmil. 3o. tomi I. explicat primo historiam Pharisaei & Publicani :deinde illinc captans occasionem humilitatis commendandae , monet summopere esse cavendum , ne bona opera nostra , si quae sint , publicemus : denique hortatur ut exemplo Publicani potius peccata nostra confiteamur . Hoc autem omnibus iaciendum eme observat , cum

vel ipsi tres pueri sornacis Babylonicae , licet vitae essent purioris, nihilominus palam confiterentur , Danielis 3. 33. Non possumus aperire os : confusio re opprobrium Ddli sumus se is tuis , o bis qui colunt te. Quid autem haec ad Consessionem evertendam ' An quia omnes Chrisstiani tam justi quam alii agnoscere delicta sua coram Deo tenentur , idcirco necessarium non erit iis , qui peccatis suis lares coelorum sibi claulerint , ad eos recurrere , quibus ad coelos aperiendos claves Christus commiserit Consesso enim Sacerdoti facienda insontes non oblis gat . Hic autem Sancti Chrysostomi sermo ad omnes etiam justos dirigitur.

Homii. 37. Tradit duplicem eme potissimum viam ad abstergendas animi labes , agnitionem scilicet peccati & lacrymas . Quid inde An quia agnitio peccati illud tollit , nihil erit exinde aliud homini liraestandum Z Nos certe idem , quod Chrysostomus , praedicamus: de eri nempe posse peccata , si quis ea , ut par est , agnoscat ac detestetur . Sic eo i plo quod David dixit , Peccavi, peccatum ejus trans latum esse novimus o sed post deletum humili illa confessione peccatum,

dicimus adhuc opus esse ut peccator Sacerdotes adeat, eisque se ostendat quo sere modo Christus eos, quos lepra purgaverat ac liberaverat ad Sa cerdotes tamen nihilo secius remisit. Homil. 2 o. in Genesim res adhuc clarior est : id enim unum agit Chrysostomus ut appareat peccata cordis contritione expungi posse An autem aliud quid exinde incumbat exequendum, nec ait nec neg r..

258쪽

DE CONFESSIONE . . I

HonMI. a. in Ps. 3α idem est illius scopus , & omnes pariter tam probos quam alios complectitur et cunctis ex aequo praecipit ut peccata inmemoriam revocent , spondens ipsis veniam , si id digne praestiterint r& quoniam multis tempora ad id commoda per diem non sappetunt , monet ut id in lecto quotidie non omittant . An vero quia consulitur examen quotidie faciendum , Consessia Sacerdoti facienda pessumdatur t an quia ita benignus est Deus , ut veniam concedat iis omnibus qui rite peccata sua agnoverint, continuo eosdem ab omnibus carieris praeceptis absolvet λHomitia 4. de Laetaro non aliud spirat , nec aliud homilia 38. Quod enim hoc non pertineat ad eos solos qui criminibus adhuc ohstrictisnt , sed ad omnes sine ullo discrimine , ex eo colligitur, quod Pauli& Iobi exemplum adducat, &de privato examine peccatorum in lecto a singulis instituendo sermonem habeat. Homis. 68. simile propositum est . Eo enim loci probat Chrysostomus summam esse Dei benignitatem di ad ignoscendum nobis propensionem, quia simul ei quis dixit, Peccavi , nullas ad veniam dandam moras

interponit. nnc denique 3 r. in epi L ad Hebr. in eodem versatur argumento.

Eximiam enim Dei facilitatem inde commendat , quod Peccatores ingratiam , & amicitiam suam recipiat i statim atque delicta sua agno

verint.

Haec autem omnia quantum distent a Consessione peccatorum mortalium subruenda quivis intelligit. INSTABIs. Deus ubique apud Chrysostomum nihil aliud exigere videtur , nisi ut sibi soli dicatur peccatum. Ergo . DisTINGUO antecedens: nihil aliud exigit, ad remissionem peceat rum impetrandam i concedo et quasi nihil aliud postea sit necessario obeundum , nego.

INsTABIs. Negat Chrysostomus necessarium esse hominibus confiteri.

DISTINGUO antecedens o negat necessarium esse hominibus confiteri publice ; concedo : privatim ; nego . . Scilicet Chrysostomus omnes eloquentiae suae nervos contendit ibi ut patefaciat quanta sit . hine quidem Dei in peccatorex bonitas 3c clementia , qui tam facile para bilem eis veniam ostentet ac polliceatur ; illinc vero peccatorum V cordiam & contumaciam , qui oblatam sibi tam benigne gratiam repudient . Veniae autem facilitatem inde luculenter demonstrat , quod Deus peccata condonet sine ullo famae detrimento . Nempe comparat Deum cum judicibus . Porro , inquit , Hom. 21. ad populum Anxia si chenum , si quis ex secularibus judicibus alicui captorum latronum , se vel eorum qui sepulchra effodiunt , diceret ut peccata confiteretur , is & dimitteretur , omni certe promptitudine hoc susciperet , salutia is cupiditate pudorem contemnens . Hic vero hoc non est a verum M.

259쪽

is peccata dimittit , nec cogit praesentibus quibusdam ea palam eonfi-- teri . Cum ergo apud homines rei & publice notentur, & post pu-ὰ blicam peccatorum agnitionem Vitam amittant : contra apud Deum se tanta ejus benignitas est , & nullus infamiae timor est , & simis plici ac nuda , eaque secreta , peccatorum Confessione talus illico se comparatur . Quod enim solam Consessionem publicam rejiciat , & ipsa argumenti ratio ostendit , & ipse conceptis verbis ubique testatur . Hom. 2I. Deus , inquit , peccata non re Velat, nec manife- is sta sacit , nec conspicua , nec cogit in medium procedentes , quae se peccavimus , enuntiare . Homii. 3o. Neque enim , inquit , te se in theatrum duco conserVorum tuorum . Homilia 2 o. in Gene

Iim , Ostendamus , inquit , ulcus medico , qui curet Sc non expro-hret. In Ps 3 o. Num , inquit , dico ut ea conservo dicas, qui ex- , se probret Homu. . de Iararo , Num, inquit, homini dicis. ut . te, , probro assiciat λ . , ΙNsTA sis. At Chrysostomus Confessioni coram Deo quam exigit , solam Consessionem publicam ut minime necetiariam constanter, & perpetuo opponit ἱ Consessionem autem in aures Sacerdotis faciendam silet . Ergo REsPONDEO tacitam illic reipsa fuisse Consessionem Sacerdoti priva tim faciendam , quod ea ad propositum non faciebat . Hinc enim Chrysostomus ostendebat pronam eme veniam omnibus , qui se ad Deum convertere voluissent ῆ ad id autem procul dubio longe aptior erat Consessio coram Deo , utpote minoris operae ac laboris quam sacramentalis Confessio : illinc vero praedicabat sanctus idem Doctor sinsularem Dei humanitatem , qui pudori hominum parcit , etiam dum iis ignoscit ; ad id autem non conducebat exemplum Consessionis secretae coram Sacerdotibus faciendae d tum quia eam Deus a nobis flagitat , tum quia non ita pudibunda est. Longe ergo convenientius attulit Consessionem publicam , cujus major eis et verecundia & gravius jugum, a quo tamen homines Deus, pro sua in eos charitate , liberos esse

INsTAars. At Chrysestomus eos qui peccatis expurgati fuerint videtur ab omni deinceps onere rhlevare. Ergo post acceptam a Deo interiori peccatorum Confessione veniam , non restat Consessionis apud Sacerdotes instituendae labor. Nego antecedens. An enim Chrysostomus suppressa e Te voluit exinde Poenitentiae opera , quibus justitiae Dei fieret fatis an eleemos Nas, quibus peccata redimerentur , sustulit λ an si quis aliena turripuis set, ea restitui prohibuit Imo , ut pressus ogamus , an si quis Poenitentiae publicae juxta Ecclesiae disciplinam retis erat, ab ea illum imis munem secit Nequaquam , etiam judice Dallaeo. His ergo non obsta tibus potuit aliquis Poenitentia publica adhuc teneri . Quanto itaque

magis Consessione secreta t facilius enim Chrysostomi dim cum arcanae

260쪽

peccatorum Consenone conciliari poTunt, quam cum Poenitentiae publicae necessitate atqui idem quod antea Poenitensae publieae institutum perstiti Te ipse Dallaeus non dissimulat: ergo potiori jure Conse Iio arcana illaesa

permanserit.

Irus T A ais. At indicat saltem Chrysostomus omni pudoris necessitate eximi peccatores. DISTINGUO antecedens r eximi ab omni pudore publicae Consessionis; eoncedo : ab omni pudore Confessionis arcanae; nego. Duplex distingui potest pudor , alter publicae Confessionis comes , isque gravissi mus; alter vero levior , haud separabilis etiam a Confessione arcana et priorem hic tollit Chrysostomus , ex quo elucet suinma Dei benignitas ἰ alterum vero praetermittit e alibi autem diserte pronuntiat, ut in mil. de muliere Samaritana, totum id pudoris genus, quod divelli nequit a Consessione secreto hominibus iacienda , a peccatoribus esse de

Vorandum

OBIICiT 3. homiliam 36. quae es 8. de Paenitentia , tom. I. in qua Chrysostomus disserens de hoc Pauli praecepto : Probet autem seipsum homo, o so de pane Bis edat : ita loquitur , Non revelavit ulcus ,

di, non in commune theatrum accusationem produxit , non delictorum ,, testes habuit o intus in conscientia, astante nemine praeter eum quies cuncta videtiDeum, institue judicium & peccatorum examen atque se inquisitionem . In eundem sensum Hom. 28. in I./ Cori pag. 3or. ad illud idem Pa

B, Propterea, inquit, dieit Apostolus Probet seipsum unus quisque, M m tunc accedat neque jussit alteri alterum probare ; sed sibi seir,, sum, faciens judicium ad quod populo non pateat aditus, 3c proba

D tionem quae careat testibus.

: Ex quo sic dii putat Dallaeus. Qui Consessionis saeramentalis necessitatem agnoscunt , ii de ejusmodi Confessione Apostoli verba interpretantur .' Sic enim synodus Tridentina sess. I 3. cap. 7. inde colligit eam Probationem necessariam esse , Ut nullus sibi conscius peccati mo ,, talis quantumvis contritus sibi videatur, absque praemissa sacramen- ,, tali Consessione , ad sacram Eucharistiam accedere de heat . Atqui ,, Pauli locum non ita accipit Chrysostomus, sed de examine priva- ,, tO . Ergo non idem quod Romana jam Ecclesia de Confessioneis sensit. iRESPONDEO geminam esse probationem quae ante SS. Eucharistiae perceptionem institui possit . Aliam omnibus communem ς aliam delictorum mortalium reis propriam : I. probatio apud conscientiae tribunal tota transigitur. Nemo enim est qui, ad augusta mysteria accessu-TuS , i prius apud se expendere serio non debeat quo in statu sit, &utrum nihil in se reperiat vel flagitii vel etiam vitii ac pravi amedius, ruod eum Christi corpori minus idoneum ac paratum faciat. 2. hanc equitur. Si enim quis gravi inquisitione deprehenderit, se in aliquo

SEARCH

MENU NAVIGATION