Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

26o DE CONFESSIONE.

Hom. 4o. Quid est peccatorum Confessio , nisi quaedam vulnerum se ruptio λ quia peccati virus salubriter aperitur in Consessione, quod is pestifere latebat in mente . . . . Confitendo peccata, quid aliud agi- ,, mus, nisi malum quod in nobis latebat, aperimus λ .... Doctoresis sandri dum in Confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus

o mentis per linguam tangunt : & quia nos, loquendo, a peccatis erimis piunt, quasi tangendo Vulnera ad salutem reducunt. Ista decretoria sunt o agit enim Gregorius r. de omnibus peccatis , de unoquoque veraciter poenitente , de omni peccatore , de quolibet mortuo in culpa : a. de peccatis occultis, quae Confessione aperiantur, quae intra conicientiam abscondantur , introrsum lateant , & in poenitentibus occultentur : 3. de Confessione iacienda Dei ministris : Consessionem enim Saulis coram Samuele factam exponit, cui similem nostram esse jubet : voce eam fieri oportere decernit : denique Sacerdotes, Episcopos & Doctores Ecclesiae conceptis verbis appellat : 4. ejusdem Consessionis necessitatem agnoicit : eam enim tam necessariam putat , quam cordis conversionem ; sine ea ligatos semper esse peccatores censet et denique lethiseram pestem quandam esse peccatum ait, nisi soras prodeat, & Sacerdotibus aperiatur. Ergo. Secundo Sonnatius archieniscopus Remensis ad annum 63o. tom. I. Conriliorum , in salutis Ecclesae suae , can. 8. Nemo, inquit, tempore se Quadragesimae poenitentium Confessiones audiat praeter Pastorem; hu- se jus enim interest ovem recognoscere , pro qua suam animam foene- ,, rat Domino. Ibi, ut manifestum est , tanto ante praescribitur , quod postmodum sancivit synodus Lateranensis. Tertio Synodus Cabillonensis anno i 3 o. ex variis provinciis coacta jussu Clodovari II. can. 8. postquam Poenitentiae utilitatem commendavit, sic habet : Et ut Poenitentibus a Sacerdotibus data Consessioneis indicatur Poenitentia , universitas Sacerdotum noscitur consentire. Ergo ex omnium Sacerdotum consensione Consessio necessaria putabatur, ad agendam rite Poenitentiam.

Quarto Eligius, qui huic Concilio subscripsit, hom. 4. Cum tanta is est , inquit , plaga peccati , atque impetus morbi , ut medicamenta se corporis & sanguinis Domini disserenda sint ; auctoritate Antistitisse debet se quisque ab altari removere ad asendam Poenitentiam, & ea- is dem auctoritate reconciliari e lectum quippe modo est : Qui manduis cat o bibit indigne, iudicium sibi manducat oe bibit . . . . Hoc est enimis indigne illud accipere , qui accipiat eo tempore quo debet Poenitenis tiam agere . . . . Loquitur Apostolus . . . Si qua in Christo nova cre is tura, vetera transerunt o ecce facta sunt omnia nova . . . . Vetera suntis peccata, ad Veterem hominem pertinentia, quae sunt, infidelitas, inis iustitia, inobedientia, concupiscentia mala, avaritia, rapina, adulte se rium : quae idem Apostolus ad Galatas enumerat dicens o Manifestari sum opera carnis, id est, opera peccati, quae sunt fornicatio, immundiis ita,

272쪽

. DE CONFESSIONE. QMMraa , Iuxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemi A lati res, . . invidiae, . . . bis similia , quin praedica vobis . . . sicutis praedixi , quoniam qui talia agunt , regnum Dei non oonsequentur. Qui I, , Ergo eae vobis talibus & his similibus involuti sceleribus suerint, &o per Consessionem ac Poenitentiam nequaquam condignam satisfactio

is nem egerint, non se a nobis reconciliari posse existiment .... In re se conciliatione autem vestra nolite nos Episcopos attendere ut aucto-

,, res, sed ut ministros . . . Ideoque , quia Christi vices agimus, quos ,, ille invisibiliter absb vendo dignos sua reconciliatione. judicat, i nos , is visibiliter reconciliando, per ossicium nostri ministerii absolvimus D . . . . Nam quamvis Deus, sicut dicit S. Leo, sic suae bonitatis prae: ,, sdia ordinaverit , ut indulgentia ipsius nisi supplicationibus Sacerdotum nequeat obtineris ... huic tamen operi incessabiliter ipse Sabis Vator intervenit, nec . unquam ab his abest , quae ministris suis exe-

M quenda commisi . . . : l . . t. .

mil. D. Servo Dei, inquit, tanta debet esse peccati recordatio, is ut , ea quae gessit semper cum lacrymis confitearur e ... . hinc scrip-ptum in o Dic tu iniquitates tuas , ut =ustificeris. Ex eo enim unus-

is quisque justus esse incipit, ex quo sui accusator extiterit. Confessioti enim Poenitentiam monstrat ; Poenitentia satisfactionem ostentat ; si- is tisfactio veniam sibi divina pietate conciliat . Nec enim poterit in o di gentia tribui , nisi ira Dei possit Confessione placari e .... necis peccator jam poterit excusari , qui Confessionem , i per quam veniλis nascitur , non properavit amplecti ; ne posset reus gemino crimines detineri, dum primo legem contempsit, ut delinqueret, & Consessi

is nis remedia amplecti noluit, ut periret . . . . Consessio asserat sal , , tem cui contemptus accelerat mortem . Confiteantur singuli , quaeso VOS fratres , delictum suum, dum adhuc. qui deliquit in saeculo est ,

se dum admitti Consessio ejus potest . . . Ad vos . . . . nunc . ia..n

se ster sermo transsentur , riuos sub poenitudinis habim constitutos, fas cie squalida. & crine demisso, peccata vestra planxit Te consideramus.

3, Ante omnia vobis scire.necesse est, quia licet impositione in manuum is nostrarum accipere cupiatis , tamen absolutionem peccatorum vestro

,, rum e sequi non potestis, antequam per compunctionis gratiam di-3, Vina pietas: Vos absolvere dignabitur e Tunc enim ut beatus dicit Gregorius, vera est absolutio , Praesidentis , cum aeterni sequitur arbi se trium judicis Pi Locum enim illum e Gregorio exscribit de Conses,sionis necessitate, & absolutionis s.cerdotalis conditione , quem supra usurpavimus. Utrobique, ut patet, loquitur Eligius de Consessione faetenda Sacerdotibus; & de reconciliationis Ecclesiasticae necessitate e de inde de Consessione omnium peccatorum, , quae excludant a regno Dei, licet illa arcana sint, quales sunt invidiae &. similes animi aegritudines unc de eo tantum noxarum genere.Verba facit, quae Poenitentiae publi .c e obnoxiab essimi , .mmii. enim II. Ghristianos, quos primo alloqui . u. itasse de Poenitentia. R 3 tur,

273쪽

as1 DE CONFESSIONE.

tue , secernit ab iis qui publicae Poenitentiae addicti forent e ea autem omnia delicta expiari non posse sancit , nisi I. compunctionis grati ,

a. Consessionis ope, 3. supplicationibus Sacerdotum. Ergo. Haec autem quae de Consessione ex Eligio adduximus , ex ejusdem Praesulis vita robur accipiunt . Nam in iermone quodam quem reservin ejus vita Audoenus tomo S. Spirilegii pag. 224. Considerate, quae is se , inquit , quam perniciosum est opera Diaboli exercere , ejulque is participem fieri .... in poena gehennae. Idcirco quotiescunque pec- se catis, nolite expectare, mortifera securitate, ut vulnera ipsa putrebis cant, nec alia insuper augeatis; sed continuo per Poenitentiae Con- ,, sessionem remedium vobis adhibere festinate. Et dictis facta praeiverant e Ipse enim Eligius egregio caeteris is exemplo, ut refert idem Audoenus ibid. pag. I 39. cum jam virilem is ageret aetatem , Cupiens se Vas Deci exhibere sanctificatum , ac me- ,, tuens ne aliqua suum delicta pectus frustrarent, omnia ab adolescenis tia sua coram Sacerdote consellus est acta. AT , inquit Dassaeus, eadem lom. q. quae modo allegata est , Eligius sic ait, Multiplex misericordia ejus Dei ad expiationem criminum: - fit absolutio peccatorum per charitatis affectum, per eleemosy- is narum fructum, per profusionem lacrymarum , per Consessionem cri- is minum, per cordis & corporis afflictionem , paecipueque per morumis emendationem, interdum etiam per Sanctorum intercessionem , pero indulgentiam quoque qua peccantibus in nos dimittimus; quibus om- is nibus modis aboleri posse peccata, divina testis cst Scriptura: .is quis miser desperatione aliqua frangatur Ergo, inquit Dablaeus, praeter Consessionem alia eaque multiplex via est qua venia criminum obtineri queat. REsPONDEO Eligium id unum velle, veniam scilicet mutris modis obtineri, & peccata multiplici etiam ratione expiari posse: & illud ubtro admittimus: Venia enim peccatorum aliquando selo charitatis assectu impetratur, aliquando in eleemosynarum erogatione conceditur albquando in Consessione ; aliquando in lacrymarum profusione o pariter poena peccatis debita expungi potest & charitatis ardore , & ubertate lacrymarum, & in pauperes liberalitate. Hoc autem pronuntiat Eligi in gratiam eorum qui , piae corporis imbecillitate aut temporis angu-ssia , non poterant digna & justa Poenitentia. defungi ; ne videlicet de

salute desperarent e quid porro hoc ad Confessionis necessitatem suta endam Quinto Philibertus ad annum 684. abbas Gemeticensis eandem Gn- fessionis necessitatem agnoscebat : de eo enim sic ait auctor ejus vitae apud Μabillonium saeculo a. Benedictiso: Cum unus monachus venis is set ad extremum mortis, mutus. enectus est labiis: ingressus Dei Sa-- cerdoε ad illum blandiens suadere coepit , ut si haberet occultum se facinus, unde Poenitentiam non egisset, manum ejus stringeret. cum-

274쪽

DE CONFESSIONE. 363- que ille ita secisset, ingressus vir Dei ecclesam sanctae Mariae , coeo pit Dominum exorare ut aegro dignaretur linguam reddere, NE AD-

, VERSAR IUS ANIMAM PRO RAsCONSO CRIΜINE VALERET su Bis ΜERGERE IN BARATHRuΜ INFERNI: cumque Sanctus de orati

is ne consurgeret, ei frater alius nuntiavit quod aeger loqui valeret, &M CONFESSIONEM EI DARE sAT AGERET , quod ita factum est :,. nam Confessione data , & recepta Poenitentia , reddidit animam is Deo, ut nec Sanctus de Domino dissideret, nec aeger in desperatio-

is nem transiret.

Sexto synodus Trullana anno 6ρχ. ex plerisque Orientalibus ecclesiis congregata , post praescriptam corporis Christi reverenter accipiendi rationem , ita de Poenitentia ei praemittenda loquitur can. Ioz. ,, Oportet autem eos, qui solvendi & ligandi potestatem a Deo acceis pere, peccati qualitatem considerare, & ejus qui peccavit ad converis sionem promptum studium ; & sic morbo convenientem afferre meis diei nam, ne si in utroque immoderatione utatur, ab ejus, qui labo is rat, salute excidat. Non enim simplex est morbus peccati, sed va- ,, rius & multiformis. Ex his autem nullo negotio elieitur Consessionis usus . Quo enim pacto Sacerdos convenientem variis peccatorum morbis medicinam asse ret, nisi ea cognoscat qui autem cognoscet, nisi Consessioneὶ Ergo ad id neeessariam elIe credit Synodus omnium, ac sigillatim quidem, pec catorum Confessionem

Ex octavo saeculo.

. . .

Primo Nicephorus Chartophilax , qui Coneilii hujus meminit , in

quodam de potesate ligandi oe solvendi excerpto , tom. 3. Bibliothecae Pa yrum sic ait . Ligandi solvendique provincia Pontificibus ipsis a es D mentissimo Deo nostro demandata est: siquidem ad Petrum ait: Quae ,, cunque ligaveris oc. Unde olim oportebat ad ipsos Pontifices accede D re, SUAQUE ILLIS OCCULTA PRO DARE , & sc vel reconciliatio- is nem vel repudium serre. Ignoro autem qui factum sit ut haec minus,, Observentur ; quamvis existimem Pontifices negotii taedio defati

is gatos, id operae ad Μonachos transmisisse , ad eos scilicet, qui ve- ,, re probati sunt, aliisque valeant esse utiles . Μiratur ille suidem qui iactum sit, ut Consessionum excipiendarum onus Pontifices in Μωnachos contulissent I sed interim de omnibus loquitur peccatoribus sine ullo discrimine , de peccatoribus , inquam, qui occulta peccata admise runt amrmat autem oportuisse eos ad Sacerdotes, si venia potiri vellent , accedere.

Secundo Egbertus Eboracensis in Anglia acchiepiscopus m poenitentia si sibeiis, apud Μorinum in an dire par ra. GL 2. modum instituen ine Confessionis tradens, r. enumerat octo peccata capitalia, quae sin

275쪽

r64 DE CONFESSIONE I

gula Consessi i subjicit . a. exhortans poenitentem as aperienda ista

crimina : Quando volueris, inquit , Consessionem sacere peccatorum. tuorum, viriliter age, & moli erubesceret ..... QUIA SINE CON-. FESsIONE NON AST INDULGENTIA 2 3. eundem poenitentem sic., loquentem inducit: Confiteor coram Deo omni potiarie & co- .is ram te Sacerdote , quia nimis peccavi in cogitationibus nefandissi-

is mis .....' Confiteor odia cordis mei CORPUS ET SANGUιNEM. A DoΜINI POLLUTO CORDE ET CORPORE , SINE CONFES IONE ET POENITENTIA, SCIENTER INDIGNE ACCEPI. Quae meridiana luce clarius ostendunt per id aevi & frequentatam & pridi neceseria habitam eme Consessionem Sacerdoti faciendam omnium peccat rem lethalium , etiam in intimo cordis, ac mentis recessis latitan'

Tertio Venerabilis Beda multifariam . idem, astruit in caput. I. eris,. Jacobi , ad illud de Extrema-unctione 'Apostoli dictum , Et si in pec .catis sis , remitrentur ei a Multi , inquit , propter peccata N RN Iet. ,, MA FACTA , infirmitater laut etiam morte plectuntur eorporis: a. o. , se si ergo infirmi in peccatis sint , & haec PRESBYTERIS ECCLESIAL. D CONFESSI FUERINT , ae persecto corde ea relinquere atque emen-ri dare sategerint , dimittentur eis. NEQUE ENIM SINE CONFES-m SIONE EMENDATIONIS PECCATA QUEu Ny Ἀ-ITTI . Unde recte. ,, subjungit up: Confitemini ergo, alterutrum peccata vestra . In hacis autem sententia , illa debet eme discretio , ut quotidiana leviaque.

D peccata alterutrum coaequalibus confiteamur PORRO GRAVI -M RIS LEPRIE IΜΜUNDITIAM , IUXTA LEGE Μ , SACERDO

M PANDAΜus ῆ atque ad ejus arbitrium , qualiter & quanto tempore se jusserit, purificari curemus. Quid splendidius λ eo enim loci commemorat Bedi ipsa etiam peceata in anima iacta : Deinde omnia peccata distinguit in levia quae, cum quotidiana sint , justis etiam ob repunt, ac gravioris immunditiae lepram . Porro levia quidem non esse Sacerdotibus necessiario confitenda statuit , sed alia ,- Juxta legem , et Rcime aperienda decernit , atque adeo omnia lethalia: sic rorro haec si gula confitenda pronuntiat ut sine Consessione venia sperari no

AT , in 'uit Dallaeus , leprae illius nomine Beda nihil aliud intellexit quam publica flagitia, quae Poenitentiae solemni subdita erant. Sic enim habet lib. I. in Lusam c. 1 . ad illa verba , Occurrerunt ei decem lepro si : Leprosi, inquit, non absurde intelligi possunt, qui scientiam ' rae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Dehinc ad illud Iesu pMeeptor: Et bene, inquit, ut salventur, Iesum prx et D pistrem nominant ; quia enim se errasse significant, hunc salvandi hinn militer praeceptorem vocant. Tandem ad id Christi t. Ite, Vendite vos Sacerdotibus , se pergite Nullum Domi s eorum: quibus haec.,, corporalia beneficia praestitit , invenitur, misisse, a Sacerdotes , nistis leprQ-

276쪽

is leprosos ; quia videlicet sacerdotium Iudaeorum figura: erat futuri sau,; cerdotii regalis , quod est, in , Ecelesia, quo consecrantur omnes pedi, tinentes ad corpus: Christi . . . i. Et quisquis vel haeretica pravitate .

si vel superstitione gentili , vel judaica perfidia , vel etiam schismateis fraterno , quasi vario colore per Domini gratiam caruerit , necesse, , est ad Ecclesiam veniat , coloremque fidei verum, quem acceperit, is ostendat . Caetera vero vitia tanquam valetudinis & quasi membrorum animae atque.sensuum, per a seipsum interius in conscientia &,, intellectu Dominus sanat & corrigit. l M. . . .es .

I Ergo liquet , inquit Dallaeus, eam Confessionem , qua Beda gravioris leprae immunditiam Sacerdoti pandendam eme scribit, eam esse, qua publicam Penitentiam peterent : caetera omnia delicta nihil tum ex ulla Ecclesar lege . necesse fuisse apud Sacerdotes confiteri. RESPONDEO hanc up interpretationem perpetam confundi a Dal-- laeo cum altera, quasi eodem recidant ut hae enim ii ambae expositiones. non solum distinctae , sed etiam omnino diversae. sunt Nempe in FAsoLim Iacobi, Beda leprae vocabulo omnia intelligit peccata, quae noni essent levia, venialia ac Gquotidiana P in Lucam vero quatuor tantum, nempe gentilitatem , judaicam perfidiam , haereticam pravitatem i&

REsPONDEO 2. esse hic immanem Dallaei halluccinationem: , ipse enim Bedam accipit de omnibus peccatis , quae a fidelibus in Ecclesiae snta admissa , Poenitentiae publicae laboribus expiabantur Beda autem loquiritu e conceptis verbis de quatuor tantum delictis quae extra Ecclesiam adm

RESPONDEO 3. si verba Bedae exponerentur de omnibus peccatis quae tunc Poenitentiae publicae obnoxia erant , evcrsam iri Dallaei semientiam de Poenitentia publica. Nam Dallaeus existimat crimina omni publica fuisse huic Poenitentiae addicta; agit autem B da solum de quam tuor , ut saepius diximus : ex quo sequeretur aevo Bedae venerabilis , quatuor haec tantum capitalia facinora his poenis plexa esse;.ab his a tem poenis ac laboribus immunia fuisse caetera omnia quae intra. Ecclersiam perpetrari possent quod & a vero & a Dallaei mente. procul

REsPONDEO 4. Bedam esse intelligendum de Consessione, publica Sacerdotum collegio facienda , ad recipiendum verum fidei aut Ecclesiae unitatis colorem: qui enim gentilis est, aut judaeus, aut haereticus, aut schismaticus, ad Ecclesiam accedit, hancque lepram suam publice confitetur , ut in ejus gremium accipiatur : hoc autem locum non habet in reliquis peccatis . Sic Bedam olim ex professo interpretatus est Goffridus Vindocinensis r quo semel posito plana sunt omnia ιλ Quod enim'Beda praeter haec quatuor extra Ecclesiae societatem admissa erimina, quae palam ostendendae erant Sacerdotibus, ut olim lepra in Μolaica lege, alia agnokeret. secreta Consessione j sub poena. aeternae

277쪽

xεε DE CONFESSI NE .

damnationis eluenda, constat ex insigni exemplo cujusdam militis christiani βc catholici, quem refert ld. s. hisi. Eccles cap. I 4. Is enim cum egi charas esset, nec ad christianae disciplinae normam viveret, a pio principe sispe monitus est, ut suorum peccatorum Consessionem pro more faceret e cum autem his monitis etiam in gravi morbo non O, temperasset, narrat Beda eum post horribilem quandam visonem ad inferni sempiternos cruciatus raptum esse , ibi dilatε ac neglects Consessionis justissimas poenas daturum : ac proinde per id temporis Conseia

sionis aliorum etiam peccatorum necenitas admittebaIur. - - .

Quarto S. Bonifacius Germanis apostolus in 1innodo Germanica an. 742. c. a. prohibendum curavit ne servi Dei arma tractarent , aut exercitus sequerentur et Attamen permittendum , ut unusquisque Prε-

is sectus habeat unum Presbyterum , qui hominibus peccara confi- is tentibus judicare & indieare Poenitentiam possit et M quod probavid anno sequenti concilium Leptinense can. I. l . Di λ. ry. ad Eth aldum Regem. Merciorum in A,glia , de Ceolredo rege ejusdem gentis narrat quod post multa flagitia , Sine Poenitenis tia & Confessione .... de hac Iuce sine dubio ad tormenta inferni miri graVir. Disi. ad Zachariam summum pontifrem , quς lecta est in concilio Romano Secundo , anno 743. & Aldeberti cujusdam natione Galli , &Clementis Scoti hqreticorum dogmata persequitur , id inter cltera Velati pestilentissimum commemorat, quod Consessionem non necessariam esse prςdicaret Aldebertus ἱ Tum demum , inquit, 'uod maximum si scelus & blasphemia contra Deum esse videbatur , fecit . Venientio enim poΘulo , & prostrato ante pedes ejus , & cupienti confiteri η peccata sua dixit : Scio omnia peccata vestra , quia cognita fiant mi-ὰ hi omnia occulta : non est opus confiteri ; sed ut missa sunt peccata is vestra pnterita et securi & absoluti redite ad domos vestras cum

Tribus his in locis apparet , cum virtus , tum necessitas Confestio

nis, etiam Occultorum peccaeorum. r

Quin o Alcvinus prsclari nominis tum abbas & Caroli Μagni magister , cum quidam in provincia Gothorum Confessionis necessitatem elevare conarentur , eorum doctrinam cum catholica fide pugnare amrmat et se autem disserit Epicl. . alias 26. Dicitur , inquit , ne miso nem ex laicis suam velle CONFEssio NΕΜ DARE SACERDOTIBUS

is quos a Deo Christo eum sanctis Apostolis ligandi solvendique pote- is statem accepissis credimus. Quid solvit sacerdotalis potestas , si vin is cula non considerat ligati λ .... Cur ipse Christus leprosum , quem , mundavie, Sacerdotibus se jussit ostendere t Cur Lazarum quatriis duanum resuseitatum alios solvere jussit i Spernis apostolicum praece-h pῆum dicentis ..... CONFITEMINI ALTERUTRUΜ PECCATA TE

M STRA et holnio homini , aegrotus medico, reus judici. Nunquid Deo

278쪽

DE CONFESSIONE. 26

is abscondi pollunt stetera Mostra' Ab homine potat α'instondere quae o agimus V at Zison 1 eo Nonne in Baptis inare Meerdotibus Chrissi , nostrae .fidei Cohsessionem: dare debemus Cur etiam & in istando si Poenitentiae baptisnate per Consessionem humilitatis nostraeia omniis bus post primum baptiima peractis , eadem divina miserante gratia, si sacerdotali similiter auxilio non debemus absolvi peccatis ρ Haec co- is gitate, sequimini vestigia Patrum: nolite in catholicae fidei reli-- gionem novas inducere sectas. Cavete vobis venenosum erraticae invectionis fermentum. Haec Alminus. y i tQuis autem hic non conspicit plenam ac persectam nostrae fidei de Consessione professionem ρ r. enim Alcuin dispatae de omnibus peccatis post Baptisma admissis , etiam iis quae hominibus abscondita , Deo soli eognita sunt o x. horum Consessionem necessariam statuit : I. ha nc necessitatem ad Christi jussiim & Apostolorum praecepta resera : . id ad catholicae fidei religionem pertinere , solosque sectarios huicce dogmati posse obniti asserit . Adde r. Duiolam ad pueros sancti Martini , ubi eadem ex professo

de Consessione pronuntiat e a. varias confitendorum peccatorum formulas a. parte de psalterii usu, ubi idem omnino quod modo Egbertus praescribit r illic enim Poenitens sese accusat arcanorum etiam cordis.& quod corpus & sanguinem Domini polluto corde & corpore line Consessione & Poenitentia scienter indignus acceperit. Ergo.

Tot nobis praesto sunt ex illo aevo veteris ae hodiernae de Consessi ne doctrinae argumenta , ut in iis avrendis modus necelsario adhibea-dus sit. Quocirca ea duntaxat ex tanta multitudine depromemus, qus reliquis expressiora visa sunt. Ti Primo igitur Carolus Μagnus in capitulari, anno gor. praecipit num et t. Ur cuncti Saeerdotes omnibus illis confitentibus eorum crimina ,, dignam poenitentiam cum summa vigilantia ipsis indicent . Quod indicat Consessionem exactam peccatorum tum maxime fuisse frequen

Secundo Concilium Remense Secundum, anno 8a Dcam 1 a. in ean' dem Poenitentiam de iisdem de causis incubuit . omnibus his actis . inquit, ventilata est ratio Poenitentiae , ut sacerdotes certius intellisis gerent quomodo Confessiones recipere , & Poenitentiam secundumis canonicam institutionem Poenitentiae deberent indicare Can au tem I 3. de omnibus peccatis lethalibus faciendam esse Confessionem .gnificans, Ventilata est , inquit, ratio Octo principalium vitiorum , o ut unusquisque diversitatem allorum stiret. Quorsum tam sollicita de his cura , nisi tum & usitata & pro necessaria habita esset Confes

279쪽

Tertio symodus t Turonensist Ita cum idem ommiis sentiret se edixit can. 22. eodem anno et p=s Episcopis ac . Presbyterisndiligenti cauci, tela pertractandum i est , qualiter hominibus sita sibi desielaheonfitentibus tempus abstinendi ascribant, ut juxta modum pereati paeviten-- tibus abstinentia indicatur .: quoniam varie ab aliquibus Sacerdotibus,, & indiscrete haec judicia proferuntur. Ideo necessarium videbatur no- ,, bis , icum omnes Episcopi ad , sacrum palatium congregati. fuerint , - , . ab eis edoceri , cujus antiquorum liber Poenitentialis potissimum satis sequendus . Plures igitur tunc circumferebantur libri Poenitentiales praeteritis, ut vidimus, saeculis scripti et ae illi. quidem omnes in eo consentiebant quod Consessio peccatorum omnium , etiam quam maxime in animo latentium , iacienda esset ; quod etiam ostendimus . . HOC probant Patres concilii Turonensis e sed cum ex iis libris nonnulli laxioris essent disciplinae , deliberandum esse decernunt , cuinam ex illis vetustioribus libellis sit prassertim adhaerendum . Quarto Synodus Cabillonensis Secunda multis in canonibus de hoc

capite agit : duos tantum reseremuS. iCanone 32. plenam peccatorum Omnium etiam arcanorum Consessi

nem necessario esse faciendam docet . Sed & hoc , inquit , emenda-M tione indigere perspeximus quod quidam dum confitentur peccatari sua Sacerdotibus , NON PLENE ID FACIUNT . . Quia ergo constavis hominem ex duabus esse substantiis , anima videlicet & corpore ; &is interdum animi motu , interdum carnis fragilitate peccatur ; solertiis indagatione debent inquine ipsa peccata , ut ex utrisque plena sic

Confessio : scilicet ut ea confiteantur quae per corpus gesta lisnt , &is ea in quibus soLA 'COGITATIONE DELINQUITUR. Instruendus est

,, itaque peccatorum suarum consedor; ut de octo. principalibus vitiis, , sine quibus in hac. vita dissicile ivivatur. , saciati Consessionem quia is aut COGITATIONE, aut , quod gravius est , lopere eorum, instincta peccaVis .i sedium fetenim , inuidia . , superbia se vel caeterae hujusmodiis pestes tanto periculosius: laedunt, . quanto subtilius, serpunt. Quos. ne haud . scio an quidquam explicatius aut favorabilius nobis esse queat. Hoc autem jacto sundamento , quod nimirum expleta omnium sigillatim delictorum Consessio unicuique principalium octo vixiorum

reo praecepta ἰ sit , de quo inIeel omnes. conveniebapte Iam 4 , . Conone 33. 'aliud vestigat etiamnum ini controversiai positum ἐ an ubdelicet ejusmodi Consessio necessaria sit ad veniam conlequendam ; an Vero remissio peccatorum ante obtineri: queat ope solius Consessionis Deo factae : qua det xe duae opiniones memoramun, iquarum ιina id affirmat , altera negat . Quidquid autem sit dei hac questione pronun-Vat Synodus utramque Confestionem esse frequentantiam L En verba r si illam , inquiunti Patres , Deo solummodo eousuri debere dicunxis peccata adi indulgentiam impet trandam, quidam vero bacerdotibus es consitenda esse percensent, quod utrumque non sine magno fructu in-

280쪽

tra sanctam fit Ecclesams ita duntaxat, ut & Deo qui remissior estis peccatorum consteamur peccata nostra, & cum Da vid dicamus, D ,, lictum meum cognitum tibi feci, o inlusitiam meam non abscondi: & sese cundum institutionem Apostoli, Confiteamur alterutrum peccata nos ... ,, Consessio itaque quae Deo fit , purgat peccata ; ea Vero quae Saceris doti fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque salutis is & sanitatis auctor & largitor plerumque hanc praebet suae potentiae se invisibili administratione, plerumquae medicorum operatione. Primas quidem hujus canonis voces in nos torquet Dallaeus , quasi duas ibi recenseantur Catholicorum sententiae, quarum una necessitatem Confessionis Sacerdoti faciendae, altera lassicientiam Consessionis Deo factae simpliciter defenderent. At, ut obscura sint priora haec Verba, quis

aequus rerum aestimator non videat ea ex antecedentibus ac consequentibus & totius sententiae contextu esse exponenda λ Ac I. Alcvinum audivimus testantem catholicam non esse eam sententiam quae Confessi nis necessitatem tolleret. 2. Haec eadem synodus Cabillonensis can. 3 a.

jam definierat omnium omnino sine ullo discrimine peccatorum Confessionem apud Sacerdotes e Te instituendam. 3. Hoc ipso in loco agnoscit apostolicam legem de Consessione Sacerdotibus facienda . 4. Disedite significat se agere tantum de fructu , de s lute ac sanitate animorum , de qua controversia erat, an eam praestaret Deus ante Sacramentum invisibili operatione , an vero tantum in Sacramento medicorum operatione . Quis autem non sateatur hunc sensum esse alteri anteponendum, quem & totius Ecclesiae eo tempore fides, & praecedentis ea- nonis auctoritas , & Synodi scopus, & verba ipsa commonstrent. Is porro Canon ex vetusto Theodori Cantuariensis archiepiscopi . qui septimo saeculo in magna nominis commendatione fuit , Poenitentiali exscriptus esse dicitur e tui proinde eadem responsio adhibenda est. Quae autem a Burchardo, Ιvone & Gratiano eidem Theodori canoniaslata sunt, postmodum excutiemus. Quinto Theodulphus Aurelianensis Episcopus , qui anno 82 . mo tuus esse dicitur , nanc eandem doctrinam capitulari suo consignavit . Is enim , postquam cap. 3o. disseruit de Confessione peccatorum Deo quotidie facienda , statim cap. 3r. de Consessione Sacerdoti facienda Iic loquitur r Confessiones , inquit , dandae simi de omnibus pecca- tis , quae sive in opere , SIVE IN COGITATIONE perpetrantur .

, , Octo sunt principalia vitia sine quibus vix ullus inveniri potest ....is Quando ergo quis ad Consemionem venit , ditisenter debet inquiri, is quomodo aut qua occasone peccatum perpetravit quod peregisse seis confitetur ; & juxta modum facti debet ei poenitentia indicari. D se bet ei persuaderi ut & DA PERvERs Is COGITATIONIBUs FΛCIAT D CONFEssio NEΜ . Debet ei etiam injungi, ut de octo principalibus se vitiis faciat suam Consessionem ; & nominatim debet ei Sacerdos unumquodque vitium dicere , & suam de eo Consessionem accipe-

SEARCH

MENU NAVIGATION