Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

reipublicae jugum hactenus insuetum ., & intolerabili , ut Haeretici Hamant, illud animarum rormemum proponeret g aut a se propositum, ab aliis accipiendum esse speraret ρ Sed, ut quis eo insaniae Venerit; an ad ejus vocem innatus libertatis amor ita in omnibus extinctus fuit , ut illico laqueos induerent P At in familiis dissidia saltem esse debuerunt, in imperiis motus, in Ecclesia rixae, contentiones ac certamina 4 Quis autem ea de re disputationum unquam vidit vestigia Quis libros hine Zc .nde editos legit ἰ Quis de synodis ultro citroque habitis quidquam audiit Z Ergo non, ut solet, ulla in Consessione inducenda novitas im aluit progressu temporis, a pravis initiis contagio crescente & ubique

tandem obtinente. At non etiam sinuit ac semel. Erῖo nulla novitas, nulla mutatio hac ex parte in Ecclesiam invehi potuit. OBIICIES I. Quaecunque ex antiquitate in gratiam Consessionis eruuntur testimonia, ea omnia pertinent ad Poenitentiam publicam. Atqui Poenitentiae publicae obnoxia non fuerunt omnia peccata mortalia Ergo ex his testimoniis elici non potest omnium peccatorum mortaelium Consessionis necessitas RESPONDEO I. nonnullos quondam esse opinatos cuncta lethisera peccata fuisse olim Poenitentiae publicae subjecta : quod si ita esset rueret adversariorum ratio. Sed hoc deinceps ac brevi expendemus. RESPONDEO 2. Poenitentiam publicam certo certius actam esse sabiem de pluribus peccatis occultis .; non esse autem unquam actam sine praevia Confessione , quae ubique necessaria praedicabatur ad salutem ratque adeo fuisse quondam certa peccata occulta, quorum Consessio ne cessario edenda esset. Si autem Confessio quorumdam arcanorum neces saria visa est, eodem jure necessaria est omnium . Illa enim Confessio

multorum occultorum, cujus necessitas adeo commendabatur, vel nitebatur in senerali illa Christi sententia qua omnia delicta Apostolorum judicio submisit, vel in peculiari ejusdem mandato de Teparanda ossensione , vel in lege Eccleuae. Atqui ea Consessio occultorum non fundabatur I. in lege Ecclesae; nec enim Ecclesia judicat de occultis, neque in arcana cordis jus ullum habet, nisi Dei lex circa idem praecesse serit e a. non landabatur etiam in praecepto Christi de reparanda os fensione ; ignota enim vulso crimina nullum cuiquam scandalum objecerant .. Ergo superest ut fundaretur in hac generali Christi sententia .cuaecunque Diseratis Atqui ibi nihil excipit Christus. Ergo si hine

educitur cereorum quorumdam peccatorum Sacerdoti aperiendorum necessitas , eadem ratione di educetur omnium et ac proinde si vera esset adversariorum observatio , nulla nempe apud Patres testimonia Consessionis occurrere, nisi quae spectent ad Poenitentiam publicam, ea nobis satis esset. Hoc vidit Dallarus . Hinc est quod omnes ingenii nervos contendat, ut probet non nisi in publicis ac manifestis criminibus usurpatam olim esse Poenitentiam publicam e sed frustra , ut aliquando

302쪽

REsPONDEO M salsissimum esse Patres de Consessione mentionem nunquam fecisse, nisi ubi de Poenitentia publica disserunt. Ut enim mmittamus scriptores, qui post septimum saeculum floruerunt ,. & occultorum stelarum Consessionis necessitatem frequenter inculcant,. licet tunc remporis de occultis Poenitentia publice non ageretur; nullam omninoxationem habent Poenitentiae hujus Origenes bom. a. in Ps. 37 & hom3. in Levit.. supra , Lactantius lib. 7. insit. cap. II. Athanasius , Hilarius ,. Basilius in . regulis breυ. Ambrosius in Ps. 38. Chrysostomus in I bris de sacerdotio , & caeteri quos laudavimus passim o sine ullo enim

Poenitentiae publicae respectu se generatim pronuntiant Consessionem criminum omnium esse necessariam ; hancque necessitatem saepissime derivant ex illis Christi vocibus : Et tibi dabo claves regni calorum, . . . requiscunquσ solveris c.. ut eorum dictae recolenti manifestum erit Ergo

ORIrCr Es z. Plurimi sunt Ecclasiar doctores qui Consessionis Deo li factae sussicientiam praedicant. Ergo. REsPONDEO i. id ab iis dici ut ostendatur veniae facilitas ν non ut Consessionis ejusdem Sacerdoti postmodum iaciendae necessitas excludaretur . Quod ad Chry stomum ,. synodum Cabillonensem dc Gratianum:

REsPoMDEo a. Consessionem Sacerdoti factam haece locutione non raro posse ac debere intelligr, v. g. Tertullianus lib. de Poeni entia cap. s. procus dubio Ioquitur de Consessiondi coram Sacerdote instituenda ;quod etiam concedit Dallaeus .. Atqui de ea sc ait : Exomologesis is est qua delictum Domino nostrum confitemur, non quidem ur igna' ,, rO , &c. Anastasius Sinaita Confitere Christo per Sacerdotem peccatae tua . Fulgentius in Confusonis Demula : Confiteor tibi , Domine Pater coeli & terra In simili Ioannis Iejunatoris libello , Confiteor se inquit, peccator tibi, Pater aeterne, Rex caeli & terrae.

Ire alio Egberti, . Sacerdos precesi fundit Pro iis qui Deo peccata sua consessi lunt. Denique Goffridus Vindocinensis explicans; ex professo quandam Bedar similam locutionem , qua dicebatur Deus ea per semeptipsum sanare quae fibr secreta Consessione, revelantur; Sibi di ,, eo,, inquit, quia illi qui' in ejus loco esse dignoscitur . OBJi Ci Es 3. Si prioribus Ecclesiae iaculis Consessio pro necessaria fuisset habita, ea profecto in mortisi periculo,. & ante sacro sanctae E aharistiae suscepcionem frequentata' essetia Atqui id non. legitur .. ETO.

NEGo minoremi quoad utramque' parte . Ac l. quidem de Consessione ante mortem non usurpata ,i supra

quam dici potest ,. falsae est . An non enim hujusce Confessionis & reconciliationis necessitatem ante obitum commendant plerique Veteres

Quid enim aliud sibi volunt in g. Clemens Romanus in epi lata a. dum

ait μ' Dumi vivimus ,, ex totin corde nostro convertamur ad Domi num C ....... postluam enim ex hoc mundo egressi fuerimus , nec

303쪽

a a DE CONFESSIONE.

se confiteri peccata, nec Pinnitentiam agere poterimus. Cyprianus sieis scribens Confiteantur singuli delictum suum , dum adhuc qui deis liquit in saeculo est, dum admitti Consessio ejus potest. - Augustinus epis. i 28. Quantum exitium sequitur eos qui de isto saeculo vehis non regenerati exeunt, Vel ligati l Auctor homiliae 4 r. inter Ati-gustinianas hortans unumquemque peccatorem ut Poenitentiam, dum si mis est, auspicetur Nescit enim, inquit, si possit Poenitentiam a se cipere & confiteri Deo & Sacerdoti. S. Leo συλ 82. Μultumo enim utile ac neces artuna est ut ante mortem peccatorum reatus sa-- cerdotali supplicatione solvatur . Victor Uticensis de perfectitione Vandalica, dum Christianos inducit sie verba facientes ad Episcopos ita exilium missos : Qui nobis Poenitentiae munus collaturi sunt, & re- conciliationis indulgentia obstrictos peccatorum vinculis soluturi Quid si addam recentiores , Bedam in epis. Jacobi, Ionam Aureli nensem M. de insistitione laicali cap. r . concilium Parisiense anni 829. can. 29. Reginonem de Ecclesiasicis disciplinis , & alios, qui conceptis verbis asserunt ab infirmis in ejusmodi discrimine magno studio, usurpandam esse Conselaionem , quod necessaria omnino sit , & a Sacerdotibus postulandaim esse reconciliationem λ An dubium erit quin omni aevo nisce Patrum monitis Christiani obsecuti fuerint, atque adeoe in hoc casta Consessionem frequentaverint Sed nec exempla desunt Isidori Hispalensis , ut in otis . vita narratur; Roberti episcopi Caen manetasis, tomo 3. Concssi Hildeboldi episcopi Suessionensis, apis Hinc-marum.Dacconis , apud Gregorium Turon. lib. 3. hi oriae cap. 23. &Aimoinum , lib. 3. cap. 29. S. An bonis, 2. pari. 3. saeculi Benedicit. pagis 3o4. cujusdam monachi P. parte q. saeculi Aeneri patris S Samsonis D lensis saeculo. i Beneae Mathildis , apud Bollandum r4. miniisse pluriuta, apud Petrum Uenerabilem in opere de miraculis , lacterii de Firmitate , in vita S. Ber nardi Ricardi Anglorum regis , ivi chronico Nicolai Tris et ti. rom. 8. Dirilegi, Id autem adeo necessarium esse videbatur ut qui peccata sua non confiterentux, in aeternae damnationis periculum Venire; qui vero ea eonfiteri noluis sent , aeternum reipsa damnati esse putarentur Hinc anxia cura Philiberti abbatis Gemeticensis de quodam

monacho jam animam efflante di hinc illud Bedae de nobili viro qui Ma Rege Anglorum monitus ut saltem im extremis positus Consessionem

peccatorum ederet, venuit, sempiternis flammis tradito di hinc illud aliua Bonifacii de Ceolredoe Μerciorum rege Sine poenitendia & Confel-- sione de hac luce ad tormenta inserui migrante : hinc denique illud synodi Calchutensis in Anglia can. 2α Si quis autem, , quod a se sit, sine Poenitentia aut Consessione de hac luce decessit, pro eo mi-Μ nime orandum est..

Consessionem autem , Poenitentiam ag reconciliationem , Eutharistiae perceptioni praeire debuisse constat , i. ex veteri Ecclesiue disciplina , quae graviorum criminum reos ad. communio m nisi justa Poenitentia

304쪽

purgatos , non admittebat: a. ex S. Cypriano lib. de lapsis, ubi eorum scelus exaggerat, qui ante actam legitimam Poenitentiam Christi corpus tangere auderent et g. ex S. Leone , qui tradit Peccatores salubriis satisfactione purgatos , per januam reconciliationis ad communionem se Sacramentorum admitti oportere 4. ex sormulis Consessionum Fulgentii , Alcuini, Esberti & aliorum o 3. ex Fortunato in vita S. Marcelii: Quidam , inquit , dum vellet ad communionem accedere , is non poterat ad altare pertingere o quem conspiciens.Pontifex interes rogavit , quid secerit : .... cujus Consessionem agnoscens , dixit ei: is Veni , accede , & ultra, non pecces . Qua jussione absolutus , ad ,, communionem accessit : M 6. ex Anastasio Sinaita serm. in sacramonaxim , In Consessione .... abstergere peccatorum maculas , sicque ,, ad intemerata mysteria accedere oportet λ 7. ex Uita S. Bathildis apud Mabulonium in I. parte 3. saec. Beneae pag. 6o. 8. ex Egberto in Dialogo , tomo 6. Conciliorum ἱ 9. ex Alcvino epis. II. 1 o. ex concilio Calchutensi , supra I I. ex Paulino Aquileiensii in libro de salutaribus documentis . tomo 6. novae editionis S. Augusini. Unusquisque antequamis corpus & sanguinem Domini nostri Jesu Christi accipiat, .... quan is do illud accipere debemus, antea ad Confessionem recurrere debemus, is & omnes actus nostros curiosius discutere & peccata obnoxia, si in ri nobis senserimus, cito festinemus per Consessionem & veram Poenio tentiam abluere , ne cum Iuda proditore .... pereamus. OBIICI Ea 4. Cum tanta putatur esse Consessionis necessitas ut aeterna salus sine ea haberi non possit, fieri non potest quin illius usus celeberrimus sit . Et vero antiqua , ex iis quae iam oculis cernuntur, aestimemus . Nihil sane est quod nunc in Sacerdotum muneribus majori sudio commendetur & excolptur , nihil in aliorum ossiciis de quo diligentius admoneantur . Si Presbyteri cujuspiam vita 1 cribitur ; quid praedicatur magis quam illius in excipiendis Confessionibus labor & industria P Si cuJus contra e plebe , nunquam omittitur in Consessione obeunda sedulitas. Atqui.nihil simile apud veteres legitur - Ergo non eadem tunc fides suit , quae jam viget apud Latinos. REsPONDEO I. mutari posse Eccletiae disciplinam . non mutata

fide .REsPONDEo a. infrequentiorem reipsa olim Consessionis consuetudinem extitisse quam nunc sit . idque pluribus de causis: . r. est , quod plurimi ad vitae usque finem Baptisma differrent : a. quod qui citius Baptismo initiabantur , haustam e sacro fonte sanctitatem acriori cura servarent : 3. quod qui adeptam semel justitiam amitterent , non nisi

magnis laboribus ad sacra iterum admitterentur e g. quod Consessio primis his temporibus ut necessitatis potius ossicium quam ut pietatis simplex exercitatio haberetur e quo fit ut mirum non sit si nunc tantopere in .vitis Sanctorum celebretur Confessionis frequentia ,' quia ma sna pars pietatis esse ducitur et olim autem non ita.

IVitasse de Poenitentia. T 3 REs-

305쪽

REsPONDEO 3. non ita rarum fuisse quondam Consessionis usum ,

ut videri vult Dallarus. . . l:

Nam quod pertinet ad Episcopos & Presbyteros ; quam sollicite in

eam sui muneris partem tunc incubuerint satis intelligitur ex veteri historia ingentique illa tot de Consessione sententiarum copia , quam sive ex Patrum operibus , sive ex Conciliis deprompsimus . An non autem V. g. Ambrosii in audiendis Consessionibus singularis humanitas miris laudibus a Paulino commendatur Quid vero aliud arguunt i numerabiles illae Conseissionum sermulae in utraque Ecclesia, in gratiam Poenitentium edi passim solitae, quae a sexto saeculo ad nonum in tantam multitudinem excreverant , ut etiam Ecclesiae oneri essent Quid illud a singulis Presbyteris tam sedulo exactum , ut scilicet Poenitentiale suum bene scirent ; de quo consule capitularia nec non Haitonem Basileeasem . Quid tandem illud Liturgiae veteris , in qua unusquisque Sacerdos orabat pro iis qui sibi peccata sua consessi fuerant ρ An non singula ista Confessionis usum , eumque creberrimum indicant De Laicis vero nihil necesse est ut quidquam post haec addamus. Et certe de Consessione annua , de Confessione ante sacram Eucharistiae communionem usurpari consueta , de Consessione ante mortem , jam disseruimus : nunc de praecipuis per annum diebus festis adjice Epiartum in Dialogo ad finem , ubi hunc in Anglia morem antiquitus suisse testatur , & Chrodegandum supra.

ARTICULUS IV.

ne multiplici Confessonum genere. SAcramentalis Consessio est declaratio peceatorum Sacerdoti facta ad gratiam Dei consequendam. Hujus Confessionis multiplex modus ac diversa ratio distingui potest . Alia enim potest esse secreta ; alia publica ; quod Sacramenti non interest : alia peccatorum venialium ἔ alia mortalium : alia denique seneralis , ut vocant , omnium scilicet a Baptismo admissorum ἱ alia particularis ab certo duntaxat tempore e alia voce; alia per litteras aQUIERES I. an Confessio publica aliquando fuerit in usu. RESPONDEO I. nusquam in Ecclesia passim legem invaluisse de ejusmodi Confessione, nedum ullum sit Christi de ea mandatum ; nec consulte iacturos eos qui illam generatim praeciperent. Haec constant x. ex S. Leone eps. 136. supra , qua pravam hanc consuetudinem , nonnullorum temeritate alicubi invalescentem , revelli voluit : a. ex Sozomeno itidem supra r 3. ex concilio Tidentino Iris I 4. cap. 3. Etsi Christus non vetuerit quin aliquis . . . . delicta

is sua publice confiteri possit , non est tamen hoc divino praecepto

306쪽

DE CONFESSIONE. 293,, mandatum; nec satis consulte humana aliqua lege praeciperetur , ut se delicta praesertim secreta , publica essent Consessione aperienda .REsPONDEO a. non esse vetitum quin μ Aliquis in vindictam suorum se scelarum ti sui humiliationem, cum ob aliorum exemplum , tum ob Ec-- clesiue offensae aedificationem, delicta sua publice confiteri possit, ut eadem Synodus ibidem loquitur. REI PONDEO 3. Consessionem publicam reipsa quondam multis in easi .hus usitatam fuisse: quod ostendunt Primo Irenaeus , supra pag. 223. Secundo Origenes hom. a. in Psalm. 47. supra pag. 22 . ubi peceaetores monet ne id onus , si sibi a prudenti medico imponatur , d.

trectent.

Tertio Socrates ac Sozomenus in historia abrogationis Presbyteri Poenitentiarii , supra pag. 233. O seqv. nisi enim matrona illa quam memorant , scelus suum palam exposuisset , nunquam id ad populum

manasset.

Quarto Ioannes Climacus, eo in loco quem retulimus pag. 2 36. Taceo Apostatas , Haereticos , Schismaticos , aliosque id genus et non enim illi in Ecclesiae gremium prius admittebantur , quam perfidiam suam coram omnibus essent elocuti : de quo Eusebius his. lib. s. cap. 28. lib. 6. cap. a. lib. 7. cap. 6. Beda supra , & Goffridus Vindo-

cinensis. ' m

Sileo pariter hoc peculiare institutum monachorum , qui culpas coram omnibus enuntiare jubebantur e de quo Basilius. RESPONDεο 4. praeter hane publicam coram 'omnibus Consessionem, aliam insuper obtinuisse , quae coram pluribus simul Sacerdotibus insti

tueretur .

- Talis Consessio fuit Primo Theodori Cantuariensis Episcopi , cujus meminit vita V stidii.

Secundo Isdori Hispalenss, ut narratur inertis vita. Tertio Roberti Coenomanensis tomo 3. Conciliorum Galliae. Quarto Hildeboldi episcopi Suessionis apud Hiacmarum. Quinto Arnoldi, regis, totiusque ejus exercitus Romam obsidentis, in

annal. Fuldensibus ad ann. 893.

Sexto Ebbonis archiepiscopi Remensis tomo a. spirilegii. Stetimo Iudithae imperatricis, a. parte IV. saeculti Tenedictim. Octavo Goffridi episcopi Altimodore s , in libro de gestis Episcoporum Ahispodorensum. Nono Taginonis Episcopi Μagdeburgenss apud Dismarum lib. 6. Dee imo Theodardi Archiepiscopi Narbonensis rem. secando biblioth. Labb. Undecimo Episcopi Exerstriensisam Marhaeum Paris. Decimosecundo Angliae Regum i Guillelmi hoc nomine I. m einl

307쪽

2 ρ6 DE CONFESSIONE.

.itu ; Henrici I. a ud Orderi cum ob. I 3. hisoriae ἔ Henrici II. apud MulMesburiens ; Ricardi apud Trivorum , tomo 8. 'irilegii Ferdi. nandi in Hii pania apud Marianam lib. q. cap. 3. Michaelis Palaeologi apud Gregoram lib. . Adi Mabillonium praesitione in tertiam partem saeculi III. Benediaci ini. δ. IAE REs 2. an Conse Isio venialium vetusta st. REsPONDEO ita et se. Primo enim Tertullianus lib. de pudicitia , postquam distinxit peccata in re in i mihi lia & irremissibilia , & in remissibilium Ordine recensuit pleraque venialia, horum veniam ab Episcopo concedi poste statuit : non potuit autem venia concedi sine praevia Conlcssione. Secundo Columbanus in Poenitentiali suo non tantum gravia ; sed etiam alia quae per negligentiam admissi sint delicta , aperiri suadet , apud Coinrium in annalibus Ecclesiasticis Francorum romo 2. arric. 29. Qui s it fratrem sbum peccare peccatum ad mortem, & non argu se eum , legis Evangelii tra nsgressor notetur . . . . & fateatur Sace doti ut quandiu conscientia mala reticuit , randiu in astrictioneis pce niteat . Qui parVum peccatum reticuit , simili correptione , nonis eadem anai tione poeniteat , sed plagis triginta ; aut quindecim pla,

mos canat.

Tertio omnia id genus in Confessionibus suis exponere consuevisse Theodorum Studitam affirmat ejus vitae auctor. U IER ES 3. an antiqua sill Confessionum generalium consue

. . REsPONDEO esse et utpote cujus a primis sere feculis exempla su petant.

Primum est mulieris de qua Socrates ac Sozomenus p ea enim pedihibetur omnia quae a Baptismo perpetrarat , consessa esse. Secundum est Eligit episcopi Novio mens s , qui in ipso sanctioris vitae, quam auspicabatur, limine , omnia ab adolescentia sua coram Sacerdote consessus est acta-, ut ait Da eius vita Audoenus. Tertium S. Titionis qui Eligit discipulus fuit, Sc iisdem sere verbis dicitur Omnia suae adolescentiae coram Sacerdote consessus actae M opud Bollandum die 7. Januarii. Quartum Clotari regis apud Gregorium Turonensem lib. . his . cap. 2 T. Rex Clotarius, inquit, adveniens Turonis ad sepulchrum beati Ma tini, cunctas actiones qua fortasse negligenter egerat replicans, & oransis cum grandi gemitu ut pro suis cultis beatus conle r Domini miserico D diam exoraret &c.. Quintum Pipini , de quo sic Hincmarus m Analectis ad rapitularia Caroli Calvi : Exhortandus Pipinus ut puram Consessionem deis omnibus peccatis suiε , quae ab ineunte aetate perpetraVit , secreta

308쪽

DE CONFESSIONE. 29 Sextum Hildeboldi Suessionensis , qui saepe jam a nobis memoratus est.

Septimum illius, de quo sic Anselmus lib. t. epist. 66. Facite Consessionein omnium peccatorum Vestrorum ab infantia vestra, quantum reco dari potestis . . De hoc apud eos more , qui monasticum institutum amplecti medita, bantur, consule isculum V. Bened. Uidaric. Cluniac. 3. c. 23. & statuta Ord.

Carthus. p. z. . I Io

KREs 4. an Consessio unquam facta sit per litteras ad absentes missiis. REsPONDEO ita esse. Sic enim Primo quaedam mulier , audiore & probante Ioanne Eleemosynario, cum nempe ipsi ausa non esset scelus suum coram confiteri . Id in vita

Joannis notatur.

Secundo quidam Anglus , cujus meminere Patres Concilii CloveLhoviae habiti , cap. 27. Nuper quidam dives secundum hoe saeculumis petens reconciliationem pro magno quodam facinore suo citius sibi

se dari , assirmans in suis litteris idem nefas .... in tantum esse ex se piatum , ut si deinceps vivere possit trecentorum annorum, .... per solutum esset.

Tertio Robertus ille Coenomanus in epi' ad θnodum Dueti ensem. Quarto Hildeboldus epis . ad Hin arum , in notis Si undi ad tom. 3. Concit. Galliae. Quinto Potam ius Bracarensis episcopus in foripto Praesulibus Concilii Toletani XII. dato : Delatum est , inquiunt Patres , conventui nes,, stro epistolium confusae Consessionis , . . . quod Polamius Bracaren is sis ecclesiae episcopus de factis propriis suisque verbis adnotat, & arvis liculis . Quo relerato , quid obliteranda pagina , & abolenda litteriis rarum elementa , fletibus potius quam sermonibus lacrymosa contiose recensuit . Tunc solitarie tantum secretimque adunatis Pontificibus se Dei , praedictum episcopum adesse coram nobis fecimus . . . . Qua is mox flebili voce , .... cum unius Dei nominis juramento clamavitis se & vere eadem mala de se confiteri, & ad haec confitenda nulla se ino. lentia praegravari. ε. Sexto Episcopus Lincolniensis , quod memorat Gregorius VII. lib. E

Septimo Bernarius, apud Di imarum lib. 6. Odi avo Thomas Cantuariensis in litteris ad Alexandrum III. de quo B/,ronius & Matthaeus Paris ad an. II sq. UIEREs 3. an ejusmodi Consessionibus repensa absolutio sit. R Espo NDEo scripto dedisse absolutionem, Primo Apostolum Corinthio incesto , quem ante Poenitentiae addi- Nerat , ut nonnullis Videtur et de quo interpretes , ac praesertim ChrP

309쪽

1ς8 DE CONFESSIONE.

Secundo Presbyterum quemdam morbi vi lecto assi xum Serapioni ;cujus historia a Dionysio resertur apud Euseb. lib. 6. cap. 36. Cum enim idolis sacrificasset tormentis victus, nec recipi potuisset in Ecclesia, ut supplex postulaverati in morbum incidit, cujus vi triduum obmutuit. A Quarto autem die paululum relevatus nepotem ad se accersit, praeciis piens, ut aliquem ex Presbyteris advocaret: quae cum dixisset iterum is fuit mutus . At Presbyter , cum ipse lecto decumberet, puero exi-- guam Eucharistiae partem dedit , praecipiens ut eam madefactam in ,, os senis infunderet Particulam igitur puer , quam apportarat , ,, madefactam in os senis infudit a atque ille simul atque eam pedet en- ,, tim per fauces demiserat , illico extremum spiritum edidit . Anti non igitur satis constat, inquit Dionysius, eum suisse reservatum, &,, usque eo in vita mansisse quoad esset penitus culpae vinculis sci- , , lutus , & ita labe , qua erat idolis immolando aspersus , omninori deleta Tertio Patres synodi Duci aetensis Roberto Coeno manensi: Quaprinis pler, inquiunt epis. ad ipsum, tibi peccata tua confitenti , per, , ecclesiasticam apostolicae auctoritatis potestatem , quam Dominus no- is ster Iesus Chri sus tradidit . . . . Apostolis suis, dicens, Accipite dis

,, tum sanctum : quorum remiseritis peccata remittaentur eis, fiat tibi si is eundum fidem tuam: gratia & potentia sua, virtute Spiritus-sancti ....is dimittat tibi omnia peccata tua , liberet te ab omni malo , &,, perducat te ad vitam alternam.

Quarto Hinc marum Hildeboldo e is enim est titulus epistolae Hinc- mari . Exhortatoria Hinc mari metropolitani ad Hildeboldum dioece-ἡ sanum episcopum corporea infirmitate detentum , in qua juxta petiri tionem litterarum Consessionis illius, sua auctoritate eum per absenis tiam corporalem reconciliando absolvit Quinto Gregorium VII. Lincolniensi & Leodiensi episcopis r A , , solutionem, inquit lib. I. epist. 34. ad Lincolniensem episcopum , pe , , Catorum tuorum , sicut rogasi , auctoritate principum Apostolorum is Petri &Tauli sulti , quorum vice quamvis indigni fungimur, tibi ,, mittere dignum duximus. lib. 1. epis. 6 I. ad Leodiensem episco- is puma Quia in extremo videris positus , staterna compassione d B cti auctoritate B. Petri Apostolorum principis , absolvimus te ais peccatis tuis. Sexto Dit marum Bernario, ut ipsemet narrat.

Septimo Alexandrum III. Thomae Cantuariensi . Cum enim sanctus ille Henrico II. regi, qui aliqua Ecclisae jura invadebat, assentatus esse set in concilio Clarendunensi, compunctione tactus suum peccatum per litteras Alexandro III. aperuit , asserens se ad altare non accessurum Ris Donec per ipsum dominum Papam mereretur absolvi . V Pontifex vero in hunc modum rescripsit. Si aliquid , inquit apud Matth. Paris ad annum Ia6q. . te recolis commisisse de quo propria te debea

310쪽

DE CONFESSIONE .. 299. conscientia remordere, quidquid sit , Sacerdoti . tibi consulimusis per Poenitentiam confiteri , quo facto & misericors Dominus .... ti. si bi consuetae pietatis suae miseratione dimittet ; & nos de BB. Petriis & Pauli apostolorum ejus meritis confidentes , te ab eo quod estis commissum absolvimus & idipsum fraternitati tuae auctoritate apori stolica relaxamus, consulentes utique ac mandantes, ut postea a Mis. is sarum celebrationibus propter hoc non debeatis abstinere. Octavo episcopum quemdam , cujus nomen latet, apud Harmeno pulum sect. 3. tit. 3. Epitomes canonum, in scholiis ad canonem 34. Basitii: is Sub Luca patriarcha, inquit , militi cuidam qui caedem voluntariam is commiserat episcopus quidam intra perexiguum tempus absolutionem se per scripturam concesserat. QUAEREs 6. an id omnibus probatum fuerit. REsPONDEO id improbatum suisse Primo A S. Thoma quodlibeto . art. I. Ex institutione Ecclesiae t se metur homo, inquit, qui potest, ut verbo confiteatur ἱ ut ore conis

D tens magis erubescat.

Secundo a synodo Nemausensi anno ret 8 Non debet confiteri peris nuncium nec per scripturam , sed viva voce , ore proprio & praeis sentialiter I ut qui per se peccavit , per seipsum confiteatur & er is bescat . Praeiverat auctor libri de vera re falsa Poenitentia apud Augustinum ,

quem exhibet Gratianus de Paenitentia di I. I. can. Quem poenitet.' Praeis cepit Dominus, inquit, mundandis leprosis ut ostenderent ora sua SDis cerdotibus, docens corporali praesentia confitenda peccata Nonis alium statuatis Qui per vos peccastis, per vos erubescatis i eruo bescentia enim ipsa partem habet remissionis. In hoc enim quod per ,, se ipsum dicit Sacerdoti, & erubescentiam vincit timore offensi , fit

B Venia criminis.

QURREs 7. an non vetitum id sit. REsPONDEO hanc consuetudinem abrogatam esse a Clemente VIII. tom. 3. Bullarii pag. 132. Hunc antevertisse videtur synodus Trid. fess. I . cap. a. sic ajens .

se Eos , qui se crimine aliquo post Baptismum contaminaverint , ante se hoc tribunal tanquam reos sisti voluit Christus, ut per Sacerdotum senis tentiam, quoties ab admissis peccatis ad ipsum poenitentes confugerent, ,, possent liberari. QUIEREs 8. an nulla jam futura esset ejusmodi Consessio. REsPONDEO Theologos hac in parte non consentire ; de quo adi Suarez disp. I9. de forma Paenisentiae s dc Isambertum nostrum disp. 23.

de Poenis entia, art. 6.

Quae RES 9. an ejusmodi Consessio & absolutio per se nulla sint.

REsPONDEO non esse: Sacramenta enim non sunt ejus generis, ut ex Partibus naturalibus ac vero quodam nexu copulatis conitare debeant. Satis

SEARCH

MENU NAVIGATION