Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

hoo DE CONFESSIONE. Satis est si moralis conjunctio sit, quae inter absentes consistere potest: id enim a sola Dei voluntate pendet.

ARTICULUS V.

De variis Confessionis Proprietatibus. UATUOR illae sunt: Necessitas ,' Veritas , Integritas , & Secretum .

- De Necessime Confusionis, Qv IEREs I. an Confesso sit necessiaria necessitate medii. REsPONDEO ita esse. Illud enim necessarium est necessitate medii , quod a Deo institutum est ut medium ac via ad reparandam gratiam amissesam. Atqui, ut Baptismus, sic & Poenitentiae sacramentum ex divina institutione requiritur ad recuperandam gratiam. Quae REs a. quandonam lex illa obliget. REsPONDEO hac lege teneri per se proculdubio quemlibet peccati lethalis reum in periculo mortis ; ex accidenti autem cum Sacramentum suscipere aut ministrare debet, cui gratiam praeviam esse oporteat.' quin etiam teneri quemlibet peccati mortalis reum , cum adest Consessarii copia, sentiunt Guillelmus Parisiensis & Bonaventura; idque propter salutis discrimen cui sese objicit. Qu/EREs 3. an de Consessione sit aliqua Ecclesiae sanctio. REsPONDEo esse, & quidem concilii Lateranensis, quod nuper memoravimus, de Confessione quotannis saltem semel facienda. Quae REs 4. qua anni parte ista Consessio peragi debeat. REsPONDEO I. nullam a concilio Lateranensi assignari r ac proinde juxta illud, lassicere si quis semel quovis anno peccata sua confi

teatura .

RESPONDEo a. pluribus posthac Synodorum decretis fixum esse , ad hanc Confessionem annuam, tempus paschale, propter Eucharistiam e tempore suscipiendam. Quae RES I. an huic praecepto Consessione sacrilega sat satis.. REsPONDEO non fieri satis ; tum quia Ecclesia tantum fixit tempus Consessionis illius legitimae, quae in universum a Christo imperata fuerat; tum quia Alexander VII. hanc proscripsi propositionem : se Qui facit Consessionem voluntarie nullam , datisfacit praecepto Ec-m clesiae. QuRREs 6. an hujusmodi praecepto obligentur qui peccatis duntaxat venialibus obnoxii sunt. REsPONDEO non obligari, juxta plurimorum sententiam; tum quia Ecclesia nihil potest in materia Sacramentorum , atque adeo non P

312쪽

test materiam ex libera necessariam facere ; tum quia Iegem Christi , de Confessione generatim positam ad certum tempus malligare solum voluit: lex autem Christi non pertinet: nisi ad peccatorum lethalium

Quae REs 7. an qui non paret huic Ecclesiae decreto , is ipso statim

iacto in excommunicationem incurrat. . RESPONDEO non incurrere: non , enim est illa. excommunicatio

latae , ut ajunt , sententiae , sed serendae , servata legitimi judicii

De Veritare Confessionis. QuAER , an si quis inter confitendum sciens ac prudens neget aliquod peccatum lethale, is violati Sacramenti scelere, hoc est sacrilegio

sese devinciat. . RESPONDEO ita esse ex communi omnium sententia. - De Integritate Confesyponis. .' .

' Quae REI r. quotuplex sit Consessionis integritas. REsPONDEO duplicem esse, unam materialem, ut loquuntur, alteram

formalem. ί . .. . . O .

Hi Μaterialis est, quae omnia sine ulla exceptione admissis peccata com- . plectitur: formalis quae ea duntaxat quae in memoriam redeunt, aut Gn fessionis legibus subiiciuntur. i. Qu.RREs a. quaenam necessaria sit . . f REsPONDEO materialem non requiri r quia penes hominem non est omnium recordari peccatorum : quot enim incautis & non satis attendentibus obrepunt 8 quot. fugiunt ex animo λ a. quia certi sunt casus in quibus existimant Theologi hominem peccatorum mortalium reum posse non omnia, quorum etiam meminit , confitcxi ἱ ut si ingens ex illa Consessione timeat periculum , nec ad alium Sacerdotem acceder possit. Qua de re lege S. Thomam in suppl. q. art. q. ad 3. Quae RES '. an ad integritatem formalem necesse sit omnia confiteri peccata , quae in memoriam redeunt; an non liceat ita partiri Confessionem, ut uni Sacerdoti quaedam, alia alteri detegantur. RESPONDEo omnia aperienda esse & quidem simul. Ita enim de finiunῖPrimo Origenes bom. I. ia Lem supra r omni genere pronuntiandaeis sunt cuncta quae egerimus p si quid in occulto , si quid in sermone solo, ves etiam intra cogitationem.' Secundo Hilarius is N. 137. Confitendum est, inquit, ut Prophetis ta docuit, ex toto corde; non ex parte, neque aliqua adhuc nobis es scum cognitorum peccatorum opellatione residente.

313쪽

DE CONTEXTIONE.

Yertio Chrysostomus de sacerdotia tibia a. cap. q. Nihil horum spe is catorum , inquit , relinquendum est quod probe non excutiat S-- cerdos a quia OmniR Meurate & stuciose perscrutatum , tum ,, demum oportet illum suR ipsiu& remediλ congruσ,. apte, accommodusi te afferre . Hom.. 3o. in Genesim et Facienda , inquit , diligens &s pura peccatorum Consessio . Hom.. y. in epi ad Heb Sin autem

dicit, inquit, Sum peccator eaque s peccata I pez specim non cogiis tat ac supputat , non cessabid S.c.. . .

IV. Auctor libri de vera o falsa Poenitentia , av. q. id fuse disputaria

Ex eo autem capisib. I 4. ρο II. id. resert Gratianus. de Poenitentia dis r. cap.. Consideret: Consideret qualitatem criminis in. loco ,. ita tempore , in perseverantia , in Varietate personae Σ --... OmniS ista VPω rietas. confitendae est . . . .... cautus sit ne verecundia, ductuς dividatis apud se Consessionem , ut diversa. diversis. Velit: Sacerdotibus manis stare , quidam. enim uni celant ,. quae alii manifestandae reservanc. Quinto Chrodegandus in, regula cap. r Si ullus de Ciero ,. quod se. absit , quando; suam Consessionem suo Episcopo, facit , sic repletus sit spiritu. diabolico ,. quod aulus; sit de suis peccatis aliqua suum Epis- is copum. celare , & vadit quasi per alios Sacerdotes suas Consessionesse donando; .... si Episcopus hoc pen aliquod ingenium investigare potuerit , corporalem disciplinam &c.. Sexto. Concilium Cabillonense secundum can. 32'. Sed. & hoc se inquit , emendatione indigere: perspeximus , quod . quidam dum confitentur peccata. sua Sacrantibus,, non. plene id. faciunt &c.. Septimo Theodulphus Aurelianensis in Capitulari num. 3I. ConseNis. siones,. inquid, . dandae sunt de omnibus. peccatis quae sive in. opere M sive in cogitatione perpetrantu .. Octavo Petrus Damiani se . a. in L. Andream ,. de Consessa ne , .is Haec , inquiro pure faciendae est , quia non est para peccatorum di

is cendae altera retinenda. &c...

Nono: Gaio in salutis. cap. I 34. In. Consessione. Sacerdos pro posse suo, pluribus. modis. persuadeaz ut confiteatur integre . . unde. Vere' se aliter dicat ei non. Valere.. Decimo, Petrus Cellanta di disciplina cia iralii capia ΣΠ. Nihil Omi D, tit. Vera. Consessio, quin, aecuset. omnes, excessus Evolvendae sunLcogitationes. & rimandae intentiones ini Consessione, ut nec minimai peccati ungula evadat; .... fit enim in Confessione criminale veniale. : sed . paucorum est dis emere .... - . . inter. Veniale & mortale

Decimoprimo Petrusi Blesensis sem. . 39. idem statu C. Decimosecundo S. Bernardus. se . . I 6. in Cantica Omne quod re- ,,. morden conscientiam1 confitere humiliter pure , fideliter .. Decimo tertio Auctori meditationum apud eundem . Decimoquarto Auctor sermonis φ. de. diversis, apud eundem . .

314쪽

DE CONFESSIONE .. 3d

Decimoquinto Synodus Remeass an. I 334. -3. 23. Suadeant SP cerdotes peccatoribus ut integre sua peccata confiteantur , quia particularis Consessio nihil valet Decimosexto Concilium Lingonense anno 14o . can. 82. Presbyteri inducant ad pure & integraliter confitendum peccata sua per modum quo ea fecerunt is Decimoseptimo Synodus altera Remen Ls anno I u. can. Σ. Ο Μoneant Parochi neminem posse peccatorum veniam consequi, prius- is quam de peccatis confiteatur I .... nec Credat se absolutum , si paris tem aliquam peccatorum uni , & reliquam alteri confiteatur , aut , ,, dum uni tantum confitetur , peccatum aliquod reticeat.

Nerito itaque *nodus Tridentina sus. a . cap. I. Ex his colligi- ,, tur , inquit, Oportere poenitentibus omnia peccata mortalia, quorum is post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in Consessioneis recenseri, etiamsi occultissima illa sint , ac tantum adversus duo ubis tima decalogi ptaecepta commissa . QUIERΕs 4. an explicandae sint in Consessione peccatorum eae , ut ajunt , circumstantiae quae speciem eorum mutant. REsPONDEO ita esse , idque ex modo dictis sequi , & definitum esse a concilio Tridentino ibidem sic a jente contra Luthera nos Colligituris praeterea eas etiam circumstantias in Confessione explicandas esse , ,, quae speciem peccati mutant ὀ quod sine illis peccata ipsa neque ais poenitentibus integre exponantur , nec judicibus innotescant . Quo se loco ratio additur cur illud usurpari debeat, sane emcacissima. Atque haec prosecto fuit veteris Ecclesiae mens & disciplina ; eum enim nihil aliud praedicent Patres, nihil aliud sanciant Concilia, quam examinari causas lingulorum , delictorum pondus aestimari, ut pro crisminum varietate sua cuique Poenitentia indicatur, variisque morbis proprium remedium afferatur ; quis non intelligit ad id necesse fuisse ea omnia confiteri quae speciem peccati mutant

QUAEREs' I. an aperiendae quoque sint eae vircumstantiae quae peccatum duntaxat a ravant. RESPONDEO ita esse , quamvis nonnulli e Catholicis aliter opinen

tur is

Nempe is semper fuit Ecclesiae sensus , ea consuetudo ; neque aliud ratio ipsa patiturin Primo Scriptor libri de mera re fassa Paenitentia Papit. 24. supra pag. 6O3. Secundo Auctor de vi tatione infirmorum apud Augustinum lib. f. cap. IPoenitentem alloquens , ' Aperi et I Sacerdoti, inquit, penetralium M tuorum abditissima latibula , conscientiarum verecundarum penitiora is reVela repagulae designanda sunt in quibus peccasti loca & tem-m pora ; cum quibus peccasti personis , non nomina ipsorum ; aetas in

D qua peccasti ; quo gradu jam Ecclesiae inserviebas ; utrum semel , au

315쪽

3o4 DE CONFESSIONE

ex consuetudine ; utrum necessitate, an voluntate cecidisti: his enimis omnibus sua instant judicia. Tertio Ioannes Jejunator in Paenitentiali , Oportet eum , inquit , si qui Confessionem suscipit , videre & adolescentiam , & vires , sene-- ctutis & imbecillitatem , & loci differentiam , & modi per quem

se malum fastum est , an ex vino vel ex societate, &c. Quarto in Capitularibus Id. 7. cap. 379. Quaerendum est Sacerdo- , , t i , cum accipit cujuslibet fidelis Consessionem peccatorum , qualiteris I. peccatum perpetratum est , aut si postea iteratum , aut frequenter se actum sit ; si sponte , si coactus , si per ebrietatem : .... & cum visis derit unde radix illius processit , tunc congruam adhibeat medicis

D nam .

Quinto Theodulphus capitulari 3I. Consessiones dandae sunt deis omisibus peccatis : .... diligenter debet inquiri quomodo aut qua ocis casione peccatum perpetrarit. Sexto Concilium Hormatiense can. 3. Debet Sacerdos in Poeni- ,, tentia danda singulorum causas sigillatim considerare , originem quo- is que , modumque culparum λ .... temporum etiam & personarum , se locorum quoque & aetatum qualitates inspicere. Septimo Poenitentiale Romanum edicit ut Poenitentes de circumstantiis interrogentur, ne quid Veneni, aut pudore, aut ignaVia , is aut denique oblivione , intra pectus remaneat .

Octavo aliud Poenitentiale apud Morinum in appendice id declarari vult in confitendis pravis cogitationibus , quod videlicet in loco sancto acciderint. Aliud e bibliotheca Navarrica , sacerdos , inquit , instruat se quod singula peccata & eorum circumstantias confiteatur , & caveat se ne verecundia ductus dividat Consessionem ; sed integre confite

. Nono Gaio in statutis r In Consessione caveant sibi Sacerdotes neri inquirant nomina personarum cum quibus peccaVerunt pinnitentes. , si sed circumstantias tantum . Decimo Concilium Londinense an. Iacio: canon. 4. Ut Sacerdotes se in Poenitentiis imponendis diligenter attendant circumstantias, qualiis talem personae , quantitatem delicti , tempus , locum , causam , mo- ram in peccato factam , demtionem Poenitentis. Decimo primo Innocentius ΙΙΙ. sem. a. de Mart ribus: Debet pec-- eator omnem omnino peccati circumstantiam confiteri secundum quod is magis peccavit , in loco , in tempore, in numero , in persona ; sese eundum aetatem , secundum scientiam , .... secundum ordinem ; si

se facile , si frequenter , si manifeste , si perseveranter . Haec omnia cri-M men exaggerant, & ideo debet singula confiteri , ne delictum alle- Vet , Vel peccatum excuset . Vide & in Ps paenitentialem ad illa

verba : Ecce enim υeritatem dilexi ii

Decimo secundo Iacobus de Vitriaco semoAe in capite ieiunii Sit

316쪽

DE CONFESSIONE. 3o3

ἰntegrae Consessio , ut omnia peccata quae recolit , cum omnibus cir-- cum stantiis aggravantibus peccatum , uni singillatim dc decenter coa- is fiteatur et ..... non enim unum peccatum sine altero dimittitur. Decimotertio Concilium Tridentinum, etsi ab hac quaestione inter Theologos agitata pro suo more abstinere voluit, ubi tamen de circumstantiis speciem mutantibus verba facit, rationem adducit quae in aggravantes ebiam valeat : ait enim priores ideo esse manifestandas, quod sine eo fi ri nequeat ut de gravitate criminum recte censere possint: Sacerdotes , c& poenam quam oportet pro illis poenitentibus imponere. Atqui eadem aula locum habet in circumstantiis gravius peccatum iacientibus . Ankon enim alia gravitas est incestus cum matre , alia ejusdem cum sorore criminis Ergo. Decimoquarto Celechismus Romanus conceptis verbis idem quod nos

docet a

Decimoquinto Innocentius XI. huic propositioni censuram inussit le Non tenemur Confessario interroganti fateri peccati alicujus conside- is tudinem . Atqui consuetudo aggravat solummodo peccatum. Ergo. Ηis multiplex ratio suffragatur. Prima est quam ex synodo Tridentina mox attulimus e Sacerdotes

enim sunt judices & ministri.

Secunda est quod si circumstantias aggravantes confiteri necesse non sit, jam non possent Episcopi quaedam sibi crimina reservare , ea Ian tum ratione ab allis dilarepantia . Atqui id Episcopi usurpant : incebium enim in primo gradu sibi reservant , non in secundo . Ergo. QUAEREs 6. an confitenda sint peccata dubia. RESPONDEO ita esse , sive quis ambigat an ea admiserit , sive an non ea ante consessius suerit , sive tandem an sint mortalia. Scilicet pars ea , quae totior est , in dubio semper est amplectendae, maxime autem in administratione Sacramentorum , ac eorum praeserti iri. quae necessaria sunt ad salutem . Quanto enim gravius est periculum cui sese quis objicit , tanto gravius est peccatum. Equidem juxta humanas linges scelera dubia non plectuntur; sed quia ad poenam duntaxat sunt institutae . In sacramento autem Poenitentiae contra , judicium instituitur in salutem & utilitatem rei , quam Consessioni integrae alligavit Christus. Violandae porro ejusmodi integrita ti sese exponeret quisquis peccata dubia reticeret. Qui vero amat Perim culum , in illo peribit . Ergo. QUAERES 7. an inter confitendum declarandi lint peccatorum socii RESPONDEO I. non esse declarandos, nisi id vel magna utilitas , vel necessitas flagitaverit o inde enim est quod Lansrancus in libro de celanda Confessione eos arguat, qui non arbitrabantur indulgentiam con sequi , nisi sociorum suorum nomina detexerint . . Quamvis enim hoc unum ibi Lanseancus vetet ne scilicet sociorum prodantur nominas id tamen personas etiam spectat , ne sine gravi caula detegantur. . . I is.sse de Poenitentia. V REs-

317쪽

REsPONDEO 2. multis in casibus declarandos esse , etiamsi sorte eo ipso innotescant Sacerdoti Consessiones excipienti. Primo cum non potest aliter peccati species explicari. Sic qui sorori vitium obtulit , non tantum generatim stupri accusare se sed etiam incesti gradum detegere debet. Ita enim fiebat olim ; quod liquet ex omnibus Poenitentialibus lis bellis & canonibus . In exemplum sit Basilius in epistola ad Amphil. um sorore coitus inquit can. 67. homicidae tempore punietur . Can. 73. Qui cum propria ex patre vel ex matre sorore pollutus est , .... triennio defleat. Can. 79. Qui in suas novercas inlaniunt, is sunt eidem canoni obnoxii, cui & ii qui in suas sorores insaniunt. Ex quo colligitur sorores , & novercas declarari in Consessione tum oportuisse. Secundo Cum id facit ad peccati gravitatem cognoscendam . Ita

Burchardus lib. I ρ. Occidisti tu liber servum senioris tui qui nihil in is te peccavit, sed jussu senioris tui, quadraginta dies, id eu, carrinam is in pane & aqua cum septem sequentibus annis poeniteas , & senior se tuus similiter &c. Si autem servus conservum tuum jussu domini tui se occidisti ; dominus tuus quadraginta dies , id est , carrinam, in pa-

is ne , & aqua cum septem sequentibus annis poenitere debet , &M tu tres quadragesimas . Itaque libertas , 3c servitus inter confitendum non modo explicabantur , sed etiam senior ac dominus declarabatur

Nec dicas ea crimina suisse publica, aut ignotos Sacerdotibus fuisse criminum socios. Utrumque enim falsum est Nam r. quod spectat ad ipsa crimina Nullum discrimen eano nessatuunt . Deinde , quae inter conjuges praeter legitimum matrimonii. Ulam admittuntur , ea certe arcana sunt : atqui haec ipsa aperiebantur Sacerdotibus .. Denique aliquando Concilia conceptis verbis loquuntur de occultis . Triburiense ean. 43. Si quis cum qualibet sornicatuso 'fuerit , & eo nesciente.filius ejus vel frater ejuidem , & rei in- is scius cum eadem se polluerit , dc postquam se pollutum esse co-M gnovit , consessus fuerit , dc hoc se nescire cum iuramento confir- se maverit ; quia hoc poenituit & consessus fuit post peractam conis gruam Poenitentiam legitimo utatur matrimonio . - wormaciensecan. 6 2. Si quis cum matre .& filia in adulterio mansit , nescienteis matre quod cum filia manserit, similiter & filia nescia, & postea il- , te vir , si acceperit mulierem , dimittat eam & usque in diemis mortis suae non habeat uxorem - & illa mulier quam reliquerit, ac- is cipiat virum s & illa mulier Ec filia cum quibus in adulterio manis sit , ambabus nescientibus quod cum matre , & filia mansisset , ha, heant viros r nam in notitiam earum si venerit hoe scelus , dimit

318쪽

ffil

DE CONFESSIONE. 3o r. autem quod spectat ad criminum socios, quo tandem pacto ignoti illi tum esse poterant i Enim vero quinam Consessiones tum excipiebant λ nempe Episcopi , Parochi eorumque vicarii . Nondum enim

erant ut nunc monachi ad quos peccatores passim diverterent. Episcopi autem ac Parochi iisdem tum locis assi xi erant per omnem vis tam p. nec enim ita facile ad alias EccIesias migrabant e ac proinde nullus erat quem probe non nossent. Igitur non poterat verbi gr. uxor facinus confiteri suadente viro a se admissum , non poterat servus dominum indicare , quin illi statim in mentem ac notitiam Sacerdotum

venirent.

Nec addas consulendum esse famae proximi. Nam r. in infamiam socius eriminis inde non incurrit . a. Si quid illic poenae esse videatur , hanc crimine suo commeruit . 3. Olim Episcopi auctores erant uxoribus ut viros suos , quos nossent parum caste vivere , desertant ad Ecclesiae tribunal, quo corrigerentur; ut ex Augu

stino liquet. Nunc etiam licet reos deferre ad judicem, cum id postulat boni publici ratio: multo autem magis declarare, si juridite interrogatus su ris: ergo potiori longe jure cum Christi praeceptum urget, & propria salus ,

eaque aeterna, procuranda est.

De hoc argumento consule Morinum de administratisne Pamitentiae , lib. 2. cap. IX. σ seq. fusissime ex veteris Ecclesin mente ac decretis disputantem. De Sigilio Confessionis. QII AER Es r. an Sacerdos secreto Consessionis teneatur , & quo

REsPONDEO teneri, &jure quidem tam naturali, quam divino &Ecclesiastico. Primo Iure naturali . Ipsa enim ratio dictat , quae sponte secreto acceperis , ea esse fideliter custodienda nec prodenda r quoddam enim veluti pactum secreta committentem inter , & audientem intercedit os andum autem pactis , quid notius λ 2. Unusquisque jus habet a natura in propriam famam et eam ergo violari nefas fuerit ; praesertim autem ab eo cui VoIenti tota credita est . 3. tandem , id alteri faciendum non est , quod tibi fieri nolueris r at prosecto nemo est qui velit arcana sua , & maxime quae in dedecus vergere possint, vul gari. Ergo

Secundo Iure divino. In hoc enim judicio Sacerdos Christi vices gerit ac 'pers nam sustinet. Christus porro occulta crimina esse sinit, nec illumina-hit abscondita tenebrarum, nee manifestabit consilia cordium , nisi in die revelationis justi judicii Dei. Ergo. Tertio Iure Ecclesiastico. Id enim non tantum religiose semper observavit Ecclesia; sed multis etiam canonibus sanxit.

V et De

319쪽

3o8 DE CONFESSIONE.

De Ambrosio sic narrat Paulinus Causas criminum, quas rei con- , , fitebantur, nulli nisi Domino soli apud quem intercedebat, loquebatur: -- prorsus ex Ecclesiae sensu. Sotomenus de institutione presbyteri Poenitentiarii disserens: μ Cumis ad impetrandam veniam peccata confiteri neeestarium sit, odiciis sum Sacerdotibus ab initio visum est,. tanquam in theatro, audiente E si clesiae multitudine, delicta pronuntiare. Presbyterum itaque aliquem vi-o tae integritate spectabilem , SECRETORUM ETIAM TENACEΜ AC SAD PIENTEΜ huic ossicio praefecerunt. lS. Leo: Reatus ccnscientiarum sumit solis Sacerdotibus indicari istiis Consessione seereta. Auctor libri de salutaribus documentis eap. sa. Sacerdos , ut sapiens , Scperfectus medicus, primum sciat curare peccata sua, & postea aliena vuI-- nera detergere & senare, ET NON PUBLICARE

Gregorius ut putatur VIL ns decreto quod resere Gratianus de Poeci nitentia dis. s. cap. Sacerdos , 8c Magister sententiarum lib. . di t. aria Sacerdos ante omnia caveat , inquit , ne de his , qui ei confitenis tur peccata , alicui recitet , non propinquis ; non e traneis , ne- que , quod absit , pro aliquo scandalo . Nam si hoc fecerit , d se ponatur , & omnibus diebus uitae suae ignominiose peregrinando. D pergat. Hinc synodus Lateranensis Caveat autem omnino Sacerdos , ue Verbo ,. aut signo , aut alio quovis modo prodat peccatorem I sed. si prudentiori consilio indigueri r , illud absque ulla expressione pers se nae caute requirat quoniam qui peccatum in poenitentiali judicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a saeerdotali ossicio ει- se ponendum decernimus; verum etiam ad agendam perpetuam Poeniten se tiam iniarctum monasterium detrudendum iaHanc eandem legem supponit synodus Trid. fessa, p. ab ipsis Ecclesiam incunabulis, obtinuisse . . Ratio faven: Hinc enim grauis & odiosa fieret Consessio & eo graviore ac odiosior,. quod non sponte, sed divino urgente jussu, fiat. Unde quamvis certis in sccasionibus secreti ab amico sorte commissi sigillum recludere liceat ,. quando scilicedin perniciem alterius cedit, . non .sequitur & Conse fionis secretum reserari posse. Observabis autem I ..nocee sigillo obligari eum etiam Sacerdotem qui alia. lalutionem Poenitenti non concesseris . . Observabis a. eodem astrinsi quicunque aliena peccata Confessionis, via comperta. habuerit k verbi gr. inverpretem se si quis adhibitus su est, &c.. QUIERiEs T. an cognitione ,i quam Consessionis via eonsecutus est, . Sacerdos uti possin ad. eliteriorem Ecclesiae. aula Societatis guberna

tionem . .

spoNDEo minim: .. Sic enim Clemens VIII. ann. I sq. 'Io Maii.

320쪽

Maii . μ Tam superiores pro tempore existentes . quam Consessarii is qui postea ad superioritatis gradum suerint promoti , caveant diliis gentissime ne ex notitia quam de aliorum peccatis in Consessione se habuerunt , ad exteriorem gubernationem utantur. Adde censuram Facultatis Parisiensis in Amadaeum Guimentum. QUAE REs 3. quaenam sub Confessionis sigillum cadant. REsPONDEO ea omnia quae ad peccatorum declarationem dicta sunt, sive sint ipsa facta; sive circumstantiae scelus aggravantes, sive alia eo per

tinentia.

Q U AE R Es 4. an Sacerdos de iis loqui possit quae in Confessione audiit, potestate sibi de eo a Poenitente facta. REsPONDEo posse ; quidquid Scotus contradicat . Sigillum nempe ingratiam Poenitentis institutum est. Cum ergo Poenitens illud relaxat ac jure1uo cedit, nulla amplius est secreti servandi necessitas. Notabis tamen I. consensum Poenitentis debere esse expressum, & explicatum , simulque liberrimum; non vero extortum e a. rarissime id esse usurpandum, eo quod invidiam & odium Consessioni creare possit r 3. si id reposcat publici boni ratio, suadendum potius esse Poenitent . ut ipsemet rem in se suscipiat. Quae REs 3. cujus generis sit peccatum secreti illius violatio. RESPONDEO esse peccatum mortale, etiamsi aliunde id quod revelatum est levius esse videatur: versatur enim illud delictum in materia admoduri gravi, quia odiosam facit Confessionem. Hactenus de Consessione, cujus quoniam idem est, qui Poenitentiae Sacramenti, minister; de eo postmodum disseremus.

QUAESTIO QUINTA

De Satissae ione.

NUnc superest Poenitentiae pars, quae Satisfactio nominatur, excutiem da ; de qua Ecclesiae doctrinam proponit synodus Tridentina ,

ses. I 4. cap. 8. 9. necnon & can. I 2. I 3. I . I3. quorum haec summa est.

Primo Falsum omnino esse & a verbo Dei alienum culpam remitti .

,, quin uniVersa etiam poena condonetur.

Secundo Divinae justitiae rationem exigere ut aliter a Deo ingra-- tiam recipiantur qui ante Baptismum per ignorantiam deliqucrint , ,, aliter Vero qui semel a peccati , & Daemonis servitute liberati , &is accepto Spiritus sancti dono , scientes templum Dei violare & Spi- ,, ritum sanlium contristare non sermidaverint . Divinam clementiam mitasse de Poenitentia. V 3 is de

SEARCH

MENU NAVIGATION