Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

36o DE SATISFACTIONE.

RΕspo NDgo ita locutum esse Origenem , quia eum peccata arcana erant, ad Poenitentiam publicam cogi non poterant peccatores . Hoc

ergo discrimen fuit peccata occulta inter & publica, quod qui publice

peccasset , ad relarciendam offensionem publice adigeretur ; qui autem secreto non ita . Sacerdotis erat ejusmodi peccatorem hortari ad P brentiam publicam , quam ille , si pervicax seret , detrectare poterat :sed eo in casu absolutio negabatur. INsTABIs I. Idem homil. a I. in Iosue Ubi peccatum , inquit , is non est evidens, ejicere de Ecclesia neminem postumus. Ergo. R Espo Mono hoc intelligi de coacta Penitentia publica, ut modo explicuimus. INSTABIS 2. Idem in Matth. tract. 35. ait hanc esse in Ecclesiis consuetudinem , ut qui publice peccassent, ex Ecclesia ejicerentur, ne

modicum sermentum totam massam corrumpat.

REsPONDEO hoc re ipsa fuisse usurpatum e sed an non idem quoque fieret ob peccata occulta graviora, prorsus silet. Nos autem id fieri lolitum ex ipso Origene evicimus. OBIICIEs a. Synodus Neoca sariensis can. 9. Si de se non fuerit ipse consessus, & argui manifeste nequiverit, potestatis suae judicio relinquatur.

REsPONDEO id dici, quia Nemo, ut ait Augustinus, a commu- se nione prohiberi poterat, nisi aut sponte consessus, aut in aliquo judiri cio convictus. Feutrum hic occurrebat.

OBIICIEs 3. Basilius epi tota a 46. de quodam, qui peccatum quidem . occultum admiserat, sed ejusmodi tamen, ut pcr testes probari posset, ερ, Semel, inquit, accusatus & delatus es et . . . tertio in facie Ecclesiae ori Quocirca deinceps esto eXcommunicarus. REsPONDEO hoe accipi debere de excommunicatione majore , qua

quis ab Ecclesia. penitus praescinditur , non de Poenitentia publica. Haec ad medicinam ,. illa ad poenam infligitur. OBI EI Es 4. Chrysostomus hom. 2 o. in cap. I. Genes μ Scortator, ait, se vel adulter vel qui aliud tale quiddam admisit, etiamsi omnes laterem queat , nunquam tamen sic in tranquillitate vivit. Attamen qui haecis secit, si voluerit ut decet uti conscientiae adjumento, & ad confessio- ,, nem facinorum sestinare, & medico ostendere ulcus, qui curet & nonis exprobret , facile peccata sua emendabit. REsPONDEO his verbis excludi consessionem publicam, non vero publicam Psnitentiam is OBIICIEs '3. Innocentius I. vid. ad nuper. cap. q. pro adulterio viros non vulgo fuisse Psnitentiae publicae subjectos, mulieres contra Vulso fuisse docet ;. quia nempe uxores adulterii non facile accusant viros, viri autem facile uxores accusant. Non habent autem, inquit, peccata lyis tentia Vindictam. D STINGUO et peccata latentia , si ita lateant , ut nec confessione

372쪽

DE SATISFACTIONE 36r

spontanea, nec publica accusatione detegantur , concedo I secus; nego om viris loquitur, qui neque adulteria Iua confitebantur, nec de iis ab uxoribus accusabantur . Ergo mirum non est, si illi P itentiae publicae obnoxii non essent. Prorsus enim latebant crimina. OBIICIEs 5. Augustinus homil. 3 in seu Iem. 331. Si peccatum ejus, is inquit; non solum in gravi ejus malo, sed in tanto scandalo est ali se rum, atque hoc utilitati Ecclesiae expedire videtur Antistiti, in notiri si a multorum, vel etiam totius plebis, agere Pgnitentiam non re e is set, non resistat; . . . . non lethali plagae per pudorem addat tumo- is rem. Ergo quando scelus erat omni ex parte publicum, coram omnibus , spectante Ecclesia tota; quando non ita notum, coram aliquibus duntaxat , & quando penitus occultum , tecreto quoque Pgnitentia age

batur.

NEGo consequentiam et causam enim ibi affert Poenitentiae publicae

unam, non omnem.

INSTABIS. Serm. Ies de verbis Domini cap. 8. Sunt, inquit, ho- is mines adulteri in domibus suis, in secreto peccant : aliquando nobis D produntur ab uxoribus suis, plerumque zelantibus, aliquando maritori rum salutem quaerentibus . Nos non prodimus palam, sed in secretori arguimus. Ubi contingit malum, ibi moriatur vulnus .RΕsPONDEO hoc accipiendum esse de correptione fraterna, non delegitima Poenitentia; quod ex sermonis contextu e Iucescit. Hoc itaque Vult Augustinus, clam nempe peccantes, publice non argui de peccato suo . Caeterum hoc non excludit deinceps Poenitentiam publicam, ut nec excludit confessionem postea juxta praeceptum Christi faciendam. ΙNsΤABis. At S. Augustinus ait ibr mori debere malum ubi contigit. .

DISTINGUO d per restipiscentiam, quam correptio parit; concedo rquasi nihil aliud ad vitam Poenitentium requiratur; nego. Quid enim, an absolutio in posterum erit superstua λ an ad Ecclesiam ejuique claves non est recurrendum OBIICIEs 7. Concilium Chartaginiense III. cui affuit idem Augustis . nuS, can. 32. ita definit . Cujuscunque autem Poenitentis publicum Mis Vulgatissimum crimen est, quod universa Ecclesia noverit, ante absi- is dem manus ei imponatur. RESPONDEO hoc pertinere ad peculiarem quemdam modum Poenitentiae publicae imponendae. Poenitentia publica nimirum omnibus peccatorum canonicorum reis infligebatur , sed cum vulgo ea secreto injungeretur , & Ρς nitentes conglobati in infima Ecclesiae parte impcditionem manuum ab Episcopo susciperent ; si quis forte admifisset crimen alis quod Vulgatissimum , quod omnibus erat scandalo, is ad absidem prope altare , ubi Presbyteri cum Episcopo confidebant , ducebatur, us ei

seorsim manus imponerentur.

OB IrCIEs 8. Caesarius Arelatensis hom. 8. Qui cum muItorum de-

373쪽

acla DE SATISFACTIONE

se structione, inquit, se perdidit, cum multorum aedictatione se red - mat : quod repetit S. Eligius. Ergo in eo tantum casta Poenite ria publica imponebasuris RΕspo MDEo Caesarium & Eligium, non secus ac Augustinum, supra. unam hic commemorasse Poenitentiae publicae rationem & quidem praeeipuam; sed alias, si quae sorent, non exclusisse : alias autem fuisse supra probavimus.

OBIICIEs 9. Si peccatis etiam vulgo ignotis imposita esset Pgnitentia publica , non satis fuisset consultum Poenitentium honori . Cum enim omnihus notum esset eam imponi non solere nisi propter gravio- Ea quaedam crimina, quivis illico colligere potuisset , eum esse nefandi εujusdam sceleris reum, quem in eo Poenitentium ordine conspexissiet is Imo & crimen ipsum, non in suspicionem modo, sed etiam in notitiam venisset . Cum enim certum spatium temporis praescriptum esset certo peccato, v. g. viginti anni homicidio ἔ statim homicidii reus manifestus fuisset quem viginti annis Poenitentiae addictum fuisse vidissent iaAtqui id omnino alienum videtur a prudentia majorum , quibus con sessionis secretum & uniuscujusque fama semper curae, ut par est , ma

di imae fuit . .

REsPONDEO nullam suisse suspicionis legitimae causam , quia videlicet plurimi ex solo pietatis sensu Poenitentiam publicam profitebantur , ut videre est apud Cyprianum supra . Exemplum quoque habes inam- hae Regis in concilio Toletano XII. & Gaudentii episcopi Valeriensis in concilio Toletano XIII. Tempus autem Poenitentiae pro Antistitam prudentia & arbitrio vel minuebatur vel producebatur. QUIEREs quaenam crimina olim Poenitentiae publicae subjecta sue

rint .

RESPONDEo pheros quae graviter hoc in capite hallucinari: antiquitatem enim hodierni usus ac temporis regula metientes , putant hisce diuturnis ac gravibus rinis obnoxia non fuisse nisi facta quaedam immania, inlotiva, horrenda, uno verbo scelerum portenta: sed errant : ei. enim Pgnitentiae generi subdita fuisse deprehenduntur plurima , quae nunc heul nimium frequentantur. Itaque , quoad ex veterum monumentis collegimus , Pgnitentiae p. hyicae subjici consueverant , idololatria eique cognata crimina ,. nc8atio. Dei, blasphemiae, sacrilegia, perjuria divinationcs,. praestigiae , ariolorum consultationes , homicidia seu fortuita seu Voluntaria abortiones spontaneae , incestus, adulteria, sornicationeS & quaecunque contra naturam in eodem genere perpetrantur , matrimonia illicita , bigamia Sculteriores nuptiae , calumnia , libelli famosi , inimicitiae longiores, rapinae , furia , fraudes , falsa testimonia usurae & ludorum aleae ; de quo lege Tertullianum de Poenitentia ρο de pudicitia.synodum Eliberitanam , Basilium in epis. ad Amphilochium , Gregorium Nyssenum vis. ad Letoisim , synodum Ancyranam , Laodicensem , & Ilerden-

374쪽

sem , Augustinum sermone 332. Caesarium Arelatensem , homilia prima &c. inprimis vero Μarianum Victorium in libello de antiquis paenitentiis a

Septimo iaculo invaluit c suetudo ut de occultis occulte, de publicia publice Ps nitentia ageretur.. PROBATUR a. ex Pgnitentiali Theodori Cantuariensis anno Christi ερο. mortui , quod magni deinceps fuit in his occidentalibus regioni hus nominis , & aum ritatH - is enim est qui hanc disciplinam . quam a Graecis recentioribus sorte hauserat , primus invexit ; eamque secuti sunt Beda libro de remed. peccator. & Egbertus Eborac. in Paem-tentiali. Secundo Auctor Capitularium, Si occulte & sponte confessius fue- se rit , inquit lib. . I. cap. 32, occulte fiat ὁ & si publice ac manifesteri convictus fuerit , publice & coram Ecclesia , iuxta canonicos post se niteat gradus . Post peractam vero secundum canonicam institutio- ,, nem Pς nitentiam, occulte vel manifeste canoni reconcilietur. Tertio idem sancit concit. Leptin. an. 743. Quarto Isaacus Lingonensis collectionis canenum rit. 3. cap. 9. de mur,, liere : Si adulterium perpetraverit & occulte ad consessionem - nerit, septem annis riniteat - . . . . Si .... hoc a viro deprehensumis fuerit & publicatum , dimittat uxorem , si voluerit , propter forni- ,, cationem I illa vero , secundum quod superius insertum est. sublice

se agat Ps nitentiam. '

Quinto Concilium Arelatense V I. anno 8r3. can. 26. M Qui publico se crimine convicti sunt, rei publice judicentur, & publicam Pgniten-

,, tiam agant secundum Canones. Sexto Synodus Remensis eodem an ean. 3r. μ Ut discretio seris vanda sit inter Ps nitentes . qui publice , & qui absconse poenitere,, debenet. Septimo Concilium Cabillonense ΙΙ. an. 8r3.can. 23. Si quis publice pec is eat, publica multetur Pgnitentia. . Octavo Synodus Μoguntina anno 8 7. can. gr. μ Discretio servanda est inter Pqnitentes , qui publice , & qui absconse ps nitere deis bent . Nam qui publice peccat , oportet ut publica multetur Pς ni-

,, tentia.

Nono denique , ut reliquos sileamus Burchardus Wormaciensis Id. I9. collectionum cap. 36. quasi ex Augustino , Si quis , inquit . M incestum occulte commiserit , & Sacerdoti occulte Ps nitentiam ege is rit, indicetur ei remedium canonicum , quod subire debuisset si eJus,, facinus publicatum fuisset . Verum quia latet commissum , detur ei a Sacerdote consilium, ut saluti animae suae pro occulta sua pgnitentia pro A ficiaris Sta

375쪽

364 DE SATISFACTIONE. SECTIO II L

De Subjecto Poenitentiae Publicae. Au Clarici quondam Paenitentiae Publicae addicerentur. Clerici, de quibus controversa est , vel sunt Μajores , vel Μinores. Μajores Clerici erant olim Episcopus, Presbyter & Diaconus. Caeteri in

Minorum numero habebantur . .

Clerici omnes tam majores quam minores ad initium usque IV. saeculi Pς nitentiae publicae obnoxii fuerunt sine ullo discrimine. PROBATUR I, exemplo Natalii consessoris , qui , ut narrat Eusebius lib. 3. bisor. cap. ult. cum ab Haereticis in episcopum esset creatus , & resipiscens ad pedes Zephirini episcopi Romani se se abjecisset, Non solum Cleri , sed etiam Laicorum vestistis advolutus, se ostensis etiam vibicibus plagarum quas pro Christi confessione pertulerat, is Vix tandem ad communionem admissus est. Quae enim illa tanta di macultas fuit, si io more positum fuimet Episcopos ita tim sine ulla Pgnitentia ad communionem admittere PBoBATUR a. ex Cornelio summo pontifice in epistola ad Fabium Antiochenum , apud Eusebium lib. 6. cap. 43. Ibi enim de uno e duo' hus Episcopis . qui Noratiano manus imposuerant , loquens , Ex quibus Episcopis unus , inquit , non longe post peccatum flebiliter la- is mentans , & aperte confessus , ad Ecclesiam revenit ; quem , populosi u niuerso pro eo rogante, ut laicum in communionem recepimus. Erogo Episcopi, Poenitentium in morem, palam ac publice errorem suum fatebantur; & gratiae loco id erat, si citra poenas longiores communioni reis

stituerentur

. PROBATUR 3. ex S. Cypriano passim. DH. 3 a. ad Antonianum , qui Novatianorum litteris male eria lus , existimabat Trophimum quemdam episcopum persecutionis tempore lapsum ab eodem Cornelio pontifice esse , contra Ecclesiae morem , ut episcopum susceptum ἱ Frater noster Cornelius , inquit , is necessitati succubuit ἱ oc quoniam cum Trophimo pars maxima plebis abscesserat. redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo & satisfacienis te , & fraternitatem, quam nuper abstraxerat , cum plena humilitate & satisfactione revocante , auditae sunt ejus preces , & in Eccle-- siam Domini non tam Trophimus , quam maximus fratrum mime-- rus , qui cum Trophimo fuerat admissus est i qui omnes regressuri ad Ecclesiam non essent, nisi cum Trophimo comitante Venissent.

376쪽

DE SATISFACTIONE. 36 3

is Tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito susceptus est Trois phimus ῆ . . . sic tamen . . . . . ut laicus communicet s non , si

se cundum quod ad te malignorum litterae pertulerant , quasi locumis Sacerdotis usurpet . Benignitas ergo & extraordinaria indulgentia fuit , . quod illico ut laicus ad nidus sit ad communionem Trophimus Epit copus ; nec ita ad mimis foret , niti plebem universam Juam in ruinam traxerat , secum reduxisset . Atqui nulla in eo i ulgentia fingi potest , nisi Poenitentiae reus suerit quae ei condonata

Epist. 3 q. ad Fidum de quodam Victore presbytero , qui thus etiam idolis adoleverat , sic habet : Legimus litteras tuas , frater charissi- , , me , quibus significasti de Vi tore quodam presbytero , quod ei ,

antequam Pgnitentiam plenam egisset & Domino Deo , in quem se deliquerat , satisfecisset , temere Thera pius collega. noster immaturori tempore & praepropera testinatione pacem dederit . quae res nos savti tis movit , reccisum e Ie a decreti nostri auctoritate , ut ante legi, se timum & plenum tempus Satisfactionis & sine petitu & conscientiari plebis, nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente, pax et concedem

se retur. Objurgat ibi Therapium, quod Vichori presbytero pacem dedimi ante legitimam Poenitentiam expletam , juxta decretum quod ea de re latum fuerat in Concilio, de quo epist. 3*. Atqui objurgationi locus nullus extitisset, si Presbyteri ab omni Poenitentiae publicae onere fuissent

immunes. Ergo . .

Dis. 68. ad Clerum o plebes in Hispania confissentes , de Basilide& Μartiale , qui libellis idololatriae commaculati , & nefandorum facinorum conscientia vincti , episcopatum , e quo dejecti ob illa crimina fuerant , rursus repetebant ; hanc eorum audaciam & proterin viam improbat , Μaxime , inquit , cum jam pridem nobiscum , Ase cum omnibus omnino Episcopis in toto mundo constitutis etiam se Cornelius collega noster , . . . martyrio quoque dignatione Domini. ,, honoratus decreverit ejusmodi homines ad Ps nitentiam quidem agendam posse admitti , ab ordinatione autem Cleri atque sacerdotali, , honore prohiberi. Hic nomine Paenitentiae intellisitur publica , ut omnes fatentur, & constat praeterea ex verbis decreti , quod epist. saasic resertur . M Secundum quod ante fuerat destinatum , persecutione,, sopita , cum data ellet facultas in unum conveniendi, copiosus Episscoporum numerus .... convenimus, & scripturis diu ex utraque par ,, te prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus , ut necis in totum spes communicationis & pacis denegaretur .... nec tamen ,, rursus censura evangelica solveretur ; .... sed traheretur diu Pς niten-- tia, & rogaretur dolenter paterna elementia e & .... etiam Romam

se super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum , qui &M Uie , cum plurimis coepiscopis habito Concilio , in eandem nobi mis scum sententiam consensit. μ Quod de Ps nitentia publica accipi opor

tere

377쪽

366 DE SATISFACTIONE.

ere nemo est qui dubitet . Atqui ad hanc eandem Psnitentiam amandat masilidem & Martialem EpiscopOS. Ergo . . PROBATUR. 4. ex historia. quam habet optatus lib. I. Cum enim Donati me Caecilianum, ex Archidiacono Carthaginiensi factum ejusdem Ecesesiae episcopum , insimularent , quod a Felice traditore divinorum codicum ordinatus , nihil ab ipso accipere potuisset , utpote juxta Ecclesiae disciplinam non amplius episcopo ; ac Caecilianus mandasset , ut sh ipsi tanquam adhuc diaconum ordinarent et tunc Purpurius ex iis unus, furore ardens , Exeat huc , inquit , quasi imponatur illi ma. si nus in Episcopatu, & quassetur illi caput de Pqnitentia Quis autem ianon videt Purpurium allunsse ad ritum Ps nitentiae publicae manus impositione concedi solitae PROBATUR s. ex concilio Neocaesar. cap. I. Presbyter, inquit, si uxorem duxerit, ab ordine suo deponi debet: quod si fornicatus fuerit, vel adulterium commiseriti extra Ecclesiam abjiciatur, ut Poenitentiam inter laicos redactus gat. . . PROBATUR s. ex synodo Eliberi tana' pluribus in canonibus. Can. U.

Episcopi , Presbyteri & Diaconi , si in ministerio politi deleat

is fuerint quod sint moechati, placuit . . nec in fine eos accipere coinse munionem Can. 76. Si quis Diaconum se permiserit ordinari, si & postea suerit detectus in crimine mortis quod aliquando commisi serit ; si sponte fuerit consessctus , placuit eum , acta legitima Pgni- se tentia , post triennium accipere communionem et Quod si alius eum is detexerit, post quinquennium, acta P nitentia, accipere communio. ,, nem laicam debere . Og 11Cr Es i. Origenes sic ait, juxta Alba spinaeum obfem. 6. ad Optatum, Si Ps nitentia Episcopis imponeretur , non esset Psnitentia , sed in

REsPONDEO hanc sententiam non esse Origenis atque adeo aut errasse, aut deceptum esse Albaspinaeum . . OBIICIEs a. Petrus Alexandrinus can. Io. tom. I.Concil.Labbaei , Clericis lapsis communionem concedit. REsPONDE ci communionem ibi concedi, non ex communi consuetudine , sed eerta de causa, tanquam aliquod extra ordinem beneficium ; eo

quod Clerici illi certamen instaurasissent postea , & insignem de persecutoribus victoriam retulissent OBI CIES 3. Synodus Ancyrana an. yr . ut vulgo creditur, edicit canon. a. a. ut qui Presbyteri ac Diaconi idolis sacrificaverint , ii honoris quidem nomen ret4neant, sed sine ulla functione .. Ergo tunc. temporis Pε- nitentis publicae non erant obnoxii

REs P OND Eo synodum illam loqui de Presbyteris & Diaconis , qui poli lapsum fidem christianam sortiter confessi fuerant coram. Ty'

ann S . Vocat eos αναπαλπισαντας , ut & Petrus Alexandrinus ... J QIRa Α, Μiltiades in Concilio Romano , ut narrat. Optatus libro

378쪽

libro r. sub fisem , damnavit Donatum , Quod consessus sit se re se baptizasse , & Episcopis lapsis manum imposuisse ; quod ab Ecclesia

is alienum est . Ergo ineunte saeculo IV. quo P manam Ecclesiam regebat Μiltiades , ab ecclesiastica conluetudine alienum erat Episcopos Ps nitentiae publicae addici. . D Is TINGuo consequens : alienum erat Episcopos Ps nitentiς publicae addici per impositionem manuum esto o secus; neso . Variae sunt de hoc optati loco sententiae . idam enim illum interpretantur non de Penitentia , sed de impositione manuum, ut aiunt , ordinatoria : ita ut Donatus sacram ordinationem , ut Baptisma , iteraverit. Alii censent ideo damnatum esse Donatum , quod erga probatae vitae Praesules id attentamet ; non quod res ipsa fieri non posset . Denique plurimi arbitrantur majores Clericos subditos quidem fuisse Pgnitentia publicae , ita ut eans & publice postularent.& obirent coram omni- Dus ; sed non eodem quo ceteri apparatu . Non ergo illi genuflectebant cum reliquis , nec crebra illa & solemni manus impositione per singulos conventus purgabantur , quod ex hoc Miltiadis decreto , &Optato lib. a. & concilio Carthaginiensi ac Leone infra laudandis , Scomnium aliorum silentio deducunt . Quod autem alludens ad ritum Ps nitentiae publicae imponendae Purpurius modo dicebat, Caeciliano quassandum esse caput de Poenitentia, aliud non evincit. Vel enim Purpurius id pronunciavit respiciens generatim ad morem in Ps nitentia usitatum licet hic praecise locum non haberet in Episcopis ac Sacerdotibus, nec non& Diaconis: vel id effutiit, quod vellet insolita ignominia Caecilianum assicit vel quod id aliquando, forte cum majora essent crimina , in Sacer

dotes usurparetur.

OAJICIEs 3. Optatus idem lib. a. Donatistas arguit , quod Poenitentia publica onerassent Episcopos , Presbyteros ac Diaconos . ΗΟ- is nore , inquit , sui nominis spoliati sunt Sacerdotes . O impietasse inaudita Vae facientibus Velamen , hoc est imponentibus

se manusn super omnem aetatem .... Μultis notum est & probatum, peris secutionis tempore Episcopos aliquos thuris casse s & tamen nullus, , eorum qui evalerunt, aut manum lapsis imposuit , aut ut genua fige si rent imperavit. Et facitis Vos hodie post unitatem , quod a nullo facis diurn post thurificationem. DisTINGUO antecedens id vitio Vertit Donatistis ., quod Episcopos , Presbyteros & Diaconos Pgnitentiae subjecissent , nihil tale merentes, & sine ullo discrimine 7 concedo : quod id praecise fecissent ;iterum distinguo : quod id secissent , ritu insolito & ignominioso ,

concedo secus λ nego . Accusat T. Donatistas quod omnes Catholicos, tam i Clericos , quam Laicos, iPoenitentia constrinxissent nulla habita distinctione : a. quod id ausi essent etiam in Episcopos Pres byteros , & Diaconos , quos majori reverentia prosequi oportebat r . quod impositioni manuum submitissent hos omnes qui ab hac labe alieni

demper extiterant, etiam tempore persecutionum. AS-

379쪽

Quarto saeculo Clerici majores Poenitentiae publicae onere levati

sunt. .

Pstos ATUR I. ex S. Basilio epis. ad Amphilochium can. 3. in quo sic ait o M Diaconus post diaconatum sornicatus. , a diaconatu quidem ,, ejicietur in Laicorum autem locum extrusus , a communione nonis arcebitur quoniam antiquus est canon, ut qui a gradu exciderunt, is hoc solo punitionis modo puniantur ; primis ut existimo legem il-- lam secutas et Non vindi bis bis in idipsum o Basilius antiquum hune canonem appellat , qui jam a quinquaginta circiter annis obtinebat . Adde can. 32. Qui peccatum ad mortem, inquit, peccant Clerici, degrais du quidem dejiciuntur, a Laicorum autem, communione non arcemur: se Non enim vindicabis his in idipsum. Secundo ex synodo Carthag. V. ann. 398. cap. II. Item confir-

is matum est , inquit , ut si quando Presbyteri vel Diaconi in aliqua

se graviori culpa conVicti fuerint , qua eos e ministerio necesse fuerit, is removeri, non eis manus tanquam Pinitentibus, vel tanquam fidelibus is laicis imponatur. Tertio ex Stricto epise. I. ad Himerium Taraconensem , cap. r4. Illud quo is que nos, inquit, par fuit providere, ut sicut rinitentiam agere cuiquam is non conceditur Clericorum; ita & post rinitudinem nulli unquam Laico se liceat honorem clericatus adipisci. Quarto ex Sancto Leone mi L ad Rusticum Narbonensem , nunc a. alias ρ a. ubi , Alienum est , inquit , a consuetudine Ecclesiastica , se ut qui in presbyterati honore , aut in diaconi gradu fuerint consese crati , pro crimine aliquo suo per manus impossitionem remedium se accipiant poenitendi : quod sine dubio ex apostolica traditione de- ,, scendit secundum quoa scriptum est et Sacerdos si peccaverit , quisis orabit pro eo P unde hujusmodi lapsis privata est expetenda secessio , - ubi illis Satisfactio , si fuerit digna , sit etiam fructuosa . Traditionem Aposolicam Vocat antiquam Ecclesiae suae consuetudinem , juxta quod ait Hieronymus epui. 28. ad Licinia ii : Unaquaeque provincia se abundet in suo sensu, & praecepta majorum , leges apostolicas arbitre-- tur. Vel traditionis apostolicae illud tantum pronuntiat, quod illis ma-

is nus non imponerentur.

Quinto ex Hieronymo Epis. 46. ad Sabinianum Diaconum , quem post admissum grave peccatum sic alloquitur Hortatus sum ut se ageres Poenitentiam; , & in cilicio & cinere volutareris ut solituis dinem peteres in monasterio, ut Dei misericordiam jugibus lacrymisse implorareS.. .

His adjice plurima Concilia. Ilerdense anno 324. ean. 1. sic statuit o De his Clericis qui in

380쪽

DE SATISFACTIONE. 36ρ

, obsessionis necessitate positi fuerint , id statutum est , ut qui altari si ministrant & Christi languinem tradunt, .... ab omni humano sangui- is ne, etiam hostili abstineant. Quod si in hoc inciderit, duobus annis

is tam ossicio quam communione priventur ; ita ut his duobus annis, si vigiliis, jejuniis, orationibus & eleemosynis ..... expientur, & ita demum ossicio, vel communioni reddantur; ea tamen ratione servata, ne,, ulterius ad ossicia potiora promoveantur. Ergo tunc Ps nitentia privata homicidium pleotebatur in Clericis majoribus d de his enim agitur , cum in seriores Clerici altario nec ministrarent, nec sanguinem Christi

traderent.

Aurelianense ΙΙΙ. anno 338. can. 7. De adulteriis honoratorumis Clericorum id observandum est, ut si quis adulteras se aut consessius fueritis aut convictus, depositus ab ossicio, communione concesta, in monasteri rio toto vitae suae tempore retrudatur. Toletanum IV. ann. 633. can. . Clerici qui in quacunque seditione ar- ma volentes sumpserint vel sumpserunt, reperti, amisso ordinis sui gra-- du in monasterium Pgnitentiae contradantur. Scilicet quae olim publicarinitentia castigabantur, de illis saeculo VII. ac deinceps Clericos privatim poenitebat in monasterio. Adde etiam Isidorum Hispalensem , qui libro ' a. de osticiis Eocles ficis ait , M Poenitentiae remedio cunctos egere , honorum duntaxatis dignitate servata ; ita ut a Sacerdotibus & Levitis Deo tantum te-- ste fiat a ceteris vero astante coram Deo solemniter Sacerdote . VEt Rabanum lib. a. de insitivione Ciericorum cap. 2'. qui verba ipsa Isidori repetit. OBIICIEs I. Felix III. circa ranum 483. summus ponti sex epist. 7. Episcopos, Presbyteros & Diaconos, qui se rebaptizari permiterint, ad icit Poenitentiae perpetuae D I STINGUO antecedens, perpetuae Pqnitentiae , privatim aut in monasterio agendae; concedo e publice ac palam; nego. Non explicat qui dem Felix ubinam agenda sit ab his Pς nitentia; sed id constar ex huius aevi disciplina. Deinde vero majores Clericos distinguit ac segregat a mi noribus; minores autem conceptis verbis amandat ad varias Pgnitnetium in Ecclesia ulitatas stationes; quo satis arguit alios his stationibus non fuisse inclusos . Denique prohibet , ne Clerici majores iterati Baptismatis rei orent, vel cum Fidelibus, vel etiam cum Catechumenis i at decurrendo solemnes Ps nitentiae gradus , cum Catechumenis orassent : ergo eOS non

decurrebant . . OBIICIEs a. Beda de remediis peccatorum can. 7. depositione

multat Presbyterum qui uxorem duxerit , & Psnitentiae publicae eum addicit , si adulterium perpetravit , & id in conscientiam populi de-

Venerit.

REsPONDEO hunc librum Bedae esse ex veteribus canonibus consar cinatum : istum vero esse canonem primum Concilii Neocaesariensis uitasse de Paenitentia. A a ineu

SEARCH

MENU NAVIGATION