장음표시 사용
121쪽
sacris prorsiis suspenditur , nisi monasterium ingressus juxta regulam vivat, ossiciis etiam divinis peragendis si caste viduus vixerit velut minister cum caeteris Ecclesiae ministris choro interesse potest. Si autem viduus Sacerdos aliam uxorem, squod illi liberum estj duxerit, is munere sacerdotali privatur, nihilque commune cum clero habet. Nullus Sacerdotum
dicit, nisi habeat imaginem alicuius Divi praesentem, quam etiam
nemo nisi cum magna veneratione attingit. Qui autem eam in publicum profert, manu eam in altum extollit, quam omnes praetereuntes cruce se si onantes inest nando plurimum venerantur. Libros Euangelii maxima veneratione prosequuntur , neque eos
manibus tangunt, nisi prius caput multoties inclinando , cruce se munierint. Omnes Sacerdotes ex contributione quadam certa su-
122쪽
II1 REI PUBLICA stentantur. Assignantur etiam eis domunculae cum agris & pratis, undevictum suis vel famulorum
manibus, more agrIcolarum acquirunt. Sacerdotes Romanos confundunt , qui caelibem vitam ducere sele juramento obstringunt, cum sancta Synodus , quae fuit in Gangra scribat in quarto Canone : spernit Sacerdotem secun-dmn Legem uxorem habentem , dicens, quod non liceat de manibus erus Sacramentum sumere, Anathema silcid eadem Synodus dicit; omnis Sacerdos Diaconus propriam uxorem dimittens Sacerdotio pri
Habitu haud dissimili a secularibus vestiuntur, solummodo pileolum nigrum rotundum Tutulum lingua Latina dixerist quo rasuram tegunt, gellant. Comam ad brachia protensam nutriunt, omnes baculos Posoch dictos, quibus innituntur , cum manu-
123쪽
brii; incurvatis gestant. Rutheni secundum Calendarium suum,plurima festaDivorum non his diebus , quibus Romani
celebrant. Trinitatis festum celebrant feria secunda Pentecostes,
in octava autem Pentecostes festum omnium Sanctorum obeunt. Festum vero corporis Christi more Romanae Ecclesitae non Venerantur.Viri praestantiores peractis sacris , ebrietate & commessationibus, festos dies consumunt. Cives artificeique Divinis peragendis interesse solent, quibus peractis laboribus domesticis, caeteri Dque negotiis incumbunt, dicentes feriari , & a labore abstinere
dominorum esse. Nicolaum Sanctum inter caeteros divos praecipue venerantur,
eumque divino fere cultu prosequuntur , Templaque praecipua nomini eius dicata erigunt, de cujus plurimis miraculis frequenter prae dicant.
124쪽
ro REs PUBLICA Habent etiam in Catalogo Sanctor vim Romanos quosdam Pontifices, quos inter SanctCs venerantur.' Caeteros vero, qui post
eorum scisma fuerunt squando a Romanis disiuncti sunt j execrantur , & pro haereticis gravissimis eos habent, atque scismaticos appellant. In septimo enim generali Concilio, quod sub Adriano Papa
celebratum est, conclusum esse dicunt , ut ea quae in praecedentibus Synodis coniti tuta conclusaque fuerunt, in posterum solida rata, acceptaque & perpetua tenean tur nec posthac cuiquam sub gravi Anathematis poena aliud Concilium celebrare , aut accedere licere. In his autem septem Conciliis, hos Pontifices Romanos fuis
se illi ipsi quidem ferunt , quos
Rutheni inter Sanctos colunt &venerantur suis in factis. Ideo quod secum sentirent , in prima Synodo, Papam Sylvestrum, in secunda Damasiuna , in tertia Celestinum a
125쪽
inum , in quarta Leonem , in Pinta Vigilium, in sexta Orphaaium, in septima Adrianu omniaque Concilia & Synodos , post bas septem praedictas Synodos
celebrata, maledicta, perversa, &haeresi turpiter depravata esse dicunt, Erat quidem Metropolitanus Rustiae, Issidorus nomine, qui sedem suam in Kiovia retinebat, is ad Concilium Florentinum, quod celebratum est sub Euge-mo Papa, venerat ,.ubi Ecclesilas Ruthenicas, abjectis Graecoram ritibus, cum RomanaEcclesia univerat. Tandem in Russiam reversas, cum propositum sidum,& rem
jam conclusam Ruthenis proponeret , illosque ex verbo Dei ad
unitatem , concordiam fidei instrueret, captus, Omnibusque bonis spoliatus, in carcerem coniectus est.
Doctores , quorum dogmata Rutheni sequuntur, sunt hi, Bassilius Magnus, Gregorius Nazian-G s Zζna ,
126쪽
ro 6 RESPvBLICAZentis , dc Iohannes Chrysostomus, quem illi Zuto usi, id est, aureum os habentem , appellant. Gregorij etiam Pontificis Romani libros, de moralibus scriptos habent. Sacrum sive missa S clavonica lingua apud illos peragitur, intermixtis etiam aliquando cantionibus Graecis. Epistola & Euangelium , quo magis a populo percipiantur, extra chorum in medio Ecclesiae astanti populo clara voce recitantur. Concio natoribus carent , satis enim esse putant sacris anterfuisse, ac Euangelii Epistolarumque verba, quae vernacula lingua recitat sacrificulus audivisse, concionariqtie in suis Eces estis
obstinatisti me prohibent, dicunt enim se hoc modo varias haereses& diversas de fide opiniones effugere , quae ex concionibus & subtilibus argumentis sophisticisque quaestionibus oriuntur. Panem ad sacrificandum hoc
127쪽
Mos CovITICA. IOImodo sacrificant. Unus eorum raeparatum panem ad sacrificandum in patera super capite , per minorem portam de sacrarro
gressus portat, alter Vero coopertum calicem vino repletum caeteri Diaconis vel Sacerdotibus ima ines Samstorum, Petri, Pauli, Nicolai , vel Michaelis Archangeli, magna populi circumstantis acclamatione .c veneratione praeferunt; quidam ex circumstantibus acclamant vulgari oratione , Domine miserere , alij fronte terram gentili more percutiunt, quidam te signo crucis frequentius caput
incis 11antes muniunt, Varia den1 que veneratione ac cultu circum- nata signa venerantur. Postea finito circuitu per mediam chori portam Sacerdotes in sacrarium et
iam ingrediuntur , sacrumq, per ' agunt. Quoties se signo crucis muniunt , id manu dextra sic fa- ciunt ut frontem primum, deinde pectus, mox dextram, ac demum
128쪽
IOI RESPUBLICA sinistram pellioris partem pundiis , in fornaam crucis tangant. Quod si quis aliter se signo crucis munierit, hunc velut haereticum obiurgant. Gloriantur Rutheni se solos cum Graecis veros Christianose ise, Romanos vero & alios Chri-st: anos damnant execrantur, rati quam pramitivae Ecclesiae desertores & septem Sanctarum Synodorum praevaricatores. B Α Ρ T I s M I Sacramento Rutheni hoc modo utuntur. Nato an sente , Sacerdos statim accer tur, qui ante fores puerperae habitationis , certas orationes dicere
let, Halantiq; nomine Imposito domum revertitur. Postea puer intemplum defertur, hocque modo bapti latur ; in aquam immersus, Crismate, quod liebdomada , feria sexta Pascham praecedente, consecratum est, ungitur , deinde M) rrha: Postea capillos infanti sacerdos abscindit, eosque cerae in
129쪽
tricatos in Ecclesia certo loco deponit. Sal autem & Salivam Romano more cum pulvere mixtam inter Baptigandum non adhibent, aquam vero baptismatis pro sangulis infantibus consecrant , & continuo post baptis mum in foveam ad id praeparatam eam effundunt. Fidejussores vero vel susceptores infantis, quoties circa baptismum sacerdoti interroganti an Diabolo infans renuntiaret correspondent , toties
CONFIRMATIONI s , seu inunctionis Sacramentum maXime abhorrent, hocque argumento vanam , dc flamnabilem confirmationem, esse approbant, quod in Synodis omnibus fere dictum sit, praecipue vero in Nicaena ; consiteor unum Baptisma in remigio-
sit Baptisma , unum etiam esse Crisma , virtutem eandem Sacerdotis & Episcopi circa Sacra
130쪽
menta distributa , dicunt esse. PURGATOR IvM, Graeci ScRutheni negant ; sed dicunt unumquemque secundum opera sua, post mortem locum designatum habete ubi diem judicii ex. tremi expectaret , pios quidem
cum Angelis placidis , in lucidis 5 amoenissimis Elysij viridiseris
campis recumbere , impiis autem in obscuris, caecis, nigraque caligine obductis voraginibus , cum
Angelis terribilibus destinata esse mansionem, ad expectandam judicii diem, unde illae animae , quae in locis amoenissimis & splendidis , cum Angelis placidis benignisque collocatae sunt , gratiam Dei sibi futuram cognoscunt, assidueque judicium extremum fieri
petunt. Aliae contra condemnationem sibi imminere & paenas terribiles in caliginosis voraginibus sitae praesagiunt, idque eo ma-zime allegant, quod animae post mortem In coelum statim non ascen-