Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

cIVI L I. tur enim respublica non committere hanc potestatem ni si ei, qui iuste exerceat, & titatur potestate, alias periculo se committit. Tertiucorollarium, Nullum bellum est iustum, si costat geri maiori malo reipublicae, quam bono,& utilitate, quantumuis aliunde suppetant tituli,&rationes ad bellu iustu.Probatur, Quia si respublica non habet potestatem inserendi bellum,nisi ad tuendum se,resque suas atq; se

protegendum: ergo ubi ipso bello attenuatur potius atque atteritur,quam augetur, bellum erit iniustum, siue a rege inseratur, siue a republica. Imo cum una reipublica sit pars totius orbis,&maxime Christiana prouincia pars totius reipublicae, si bellum utile sit uni prouinciae,aut reipublice cum damno orbis aut Christianitatis,puto eo ipso bellum esse iniushim. ut si bellum His paniarum esset aduersus Gallos alias ex causis iustis susceptu,& alioquin

regno Hispaniarum utile: tamen cum maiori

malo de iactura geritur Christianitatis , puta quia Turcae occupant interim prouincias Christianorum , cessandum esset a tali bello. Et haec ad explicationem primae conclu sonis.' Secunda conclusio, Sic ' maior pars reipublicae regem supra totam rempublicam consti tuere potest,aliis i nullis :ita pars maior Christianorum , reliquis etiam renitentibus , Moia narchiam

202쪽

a 4 DE POTESTATE narchiam unum creare iure potest, cui omnes principes &prouincie parere teneatur. Prima

pars huius conclusionis satis ex superioribus patet. Si enim respublica suam potestatem uni alicui mandare potest , & hoc propter utilita

tem reipublicae, certu est non obstare assensus unius aut paucorum, quominus caeteri pro ui

dere possent bono reipublicae: alias non est et sufficienter consultum reipublicae, si consensius Omnium exigeretur, cum ille in multitu diDC,aut uix,aut nunquam contingat. fatis ergo est ut maior pars conueniat in unum, ut iurCaliquid fatille probat efficaciter, Quia duab'

partibus dissentientib', opsertet ut praeualeat sententia alicuius partis necessariis .postquam contradictoria non debet, aut pram alere sententia minoris partis:ergo sequenda est sentelia maioris partis.Nam si ad creandum regem requiritur consenius omnium , quare etiam non requiritur ad no creandum' quare enim magis requiritur consensus omnium ad affirmativam , quam ad negatiuam Secunda pars est quod huius modi rex est super totam rempublicam : uolo dicere, quod in regio princi patu rex eth non solum supra singulos, sed etiasupra totam rempublicam,id est etiam supra Omnes simul.De qua repubi quanquam sunt inter Philosophos uariae sententiae, multo qu disputen uro

203쪽

si putentur, tamen ego probo illam partem onclusionis nostra: Quia si respii blica est et lipra regem, ergo esset principaxus democrati vis,&popularis, & sic non est Monarchia &3rincipatus unius de haec uidetur. esse sentenua. Aristo. .Politic Item reipublica potest da- e potestate alicui, non solum stipi a singulos,ed etiam stupra omnes simul,& ille haberet poestatem regiam,& non alia esset, quam adlinc

irincipatus unius, no democraticus,aut aristo rati Cuς. ergo rex est supra omnes.Item nonppellantur a rege ad rempublicam ergo non si maior respublica, nec superior.Tertia pars Onclusionis est, quod maior pars Chistiano-um posset Monarcham constituere. Prob. ur, Nam tota ecclesia est quodammodo una es publica,&unu corpus.Iuxta illud Aposto i, Omnes unum corpus stimus.ergo habet poestatem se conseruandi , & tuendi , ratioremque optimam constituendi, qua semel id; b hostibus defendere posset. Item cum finis emporalis, ut alio loco uberius tra ctabitur,it stib spirituali, ad illum dirigVtur: si habe-

'eunum Monarcham est et expediens ad de-

ensione& propagatione religio is fidei Chritianae, no uideo cur non possint illi,ad quospirituale spectat,cogere Christianos , ut unudo narcham crearent, sicut in fidei fauoremn a eccles stici

204쪽

as ς DE POTESTATE ecclesiasti ei principes haereticos priuant prin-eipatu aliis legitimo Item, quia aliquando genus humanum habuit istam potestatem, scilicet eligendi Monarcham, ut patet a principio antequam fieret diuisio: ergo & nunc potest: cum enim illa potestas esset iuris naturalis, nocestat.Ex hac conclusione insertur corollariti, Quod in liberis ciuitatibus, ut sitiat Venetiae, Floretia,posset maior pars eligere sibi regem aliis contradi ceti bus. Et hoc uerum uidetur, non solum quia hoc manifeste expedit reipublicae sed dato quod magis expediret politia aristocratica, aut democratica. Na postquam respublica habet ius se administrandi, & id quod iacit maior pars, facit tota:ergo potest accipere politiam,quam uoluerit, etiam si nost optima, sicut Roma habuit aristo craticam,

quae fori an non est optima. 1 Tertia conclusio,Principum leges& con-st tutiones ita obligant, ut tra resisxes in soro conicientiae culpae rei sint: qxiam etiam uim parentum in filios,& maritorum in uxores hauent praeceptadii hoc argumento,&pro materi huius conclusionis multa afferri possent, nec dictu indigna, nec inutilia,si tempus concederet. Sed ratione huius oppommitatis to t in rcin quam paucissotexo,expedia.Et primum Omniu,sunt qui putant leges nult uim

habere, ut earu trassrelibres culpa in foro conscientiae

205쪽

scientiae teneantur,sed hanc solum obligationem inducere,ut principes,& magistratus legum uiolatores iuste punire possint, negantque subditos ad aliquid aliud coram Deo teneri: sicut plerique religiosi de suis constitutionibus dicut, quod obligat quide ad poena,nsi ad culpam,nec sine ratione insaniunt,sed probant rationibus & argumentis non inualidis. Primo, Quia alias sequeretur, tecularem potestate esse spirituale,s obligat in foro conscientiae. SecundJ, Quia finis reipublicaedi potestatis secularis est solum aliquid temporale,puta

pacificus status ciuiumque conuictus sed hoc nihil ad coicientiam: ergo. Tertio, laesi et omnino potestas secularis altera parte manca, si oblivi et,poslex absolvere,aut non posset. Quarto, Quia tuc puniret quis bis pro pecc-to: na in hoc mundo puniret principes,in ali aut Deus. Quinto,N5 potest imponere poen spiritualem: ergo nec obligare ad culpa, cu nouideat maior ratio de uno, qua de alio. Sexto, Nam uel est in potestate principis obligare ad culpam aut non. si primum coira, Quia praelati spirituales possunt non obligare,ut patet in religionibus. Si 1 ecudu, quomodo ergo costabi qua do uelint obligare,cti ipsi no explicet Sed his rationibus no obstatibus,quas graues doctores mouerut,no uidetur mihi dubii adaquin leges ciuiles obliget in soro coscietiae, si

n i hoc

206쪽

i z DE POTEsTATE hoc aperte uideatur Paulus testificari ad Ro-ina.I'.Necessitate subditi estote no solum propter iram,s 'd propter coicientia Et Petrus dicit, Subieciti estote omni humanῆ creatur j-pter Deu sue regi quasi pus cellenti:quod etiatii det nullo modo poste intelligi, si leges obligaret solli in foro c5tetioso,& no in toro coscietiq. Sed quonia posset aliquis rei podere,'no sit ide obligare in soro coicienti &ad culi' , in xime csi religiosi cofiteantie teneri suis

egibus in soro conscientiae, quae tamen culpa non inducunt.Ideo dico etia,' leges ciuiles obligant sub poena peccati,& culpae aeque ac leges ecclesiasticae.Hoc probatur aperte ex di- et o Pauli ad Roma is. Qui autem resistunt,inquit,ipsi sibi damnatione acquirunt.non aut incurritur damnatio,nisi propter culparergo

legum transgressiores incurrunt cora Deo ueram culpam. Ad maiorem autem declaratione& confirmationem istorum, est aduertedum,1 α ' lex humana &diuina in aliquo disterunt,& in aliquo conueniunt. Disserunt quidem: na lex diuina sicut a solo Deo sertur,ita a nullo alio,aut tolli,aut abrogari potest. Lex autehumana sicut per hominem costituitur,ita ab homine tolli, aut anullari potes .Disterut etiaquia in lege diuina ad hoc quod iusta sit,&per hoc o b l igato ri a, sussicit uoluntas legi flato

iis,cum sit ratione uoluntas.Vt aute lex humana sit

207쪽

na sit iusta,& possit abrogari,iaon sufficit uota luntas legi a toris: sed oportet quod sit utilis

rei publicae,& moderata cum cartei 1 S.Ite etiam

differtit, quia diuina firmi, &intensus obligat.in multis enim casibus obligat lex diuina, tibi non obligat humana .Nec ego aliam differentiam satis uidere possem. Conueniunt autein hoc, quod lex diuina constituit aliquid inesse & genere uirtutis aut iiiiii: ita , quod eo ipso secundum quod lege diuina praecipit i quid est bonum & osticiosum, quod. ah as noesset:&eo quod prosi bet,habet quod si ma

tum & uitiosiim: quod alias non esset,ut ex e

plo de baptisino patet,& de consessione,& de aliis sacramentis,in quibus non est alia boniatas, quam quod sunt a Christo praecepta. Et usus carniu & alia quide legalia in ueteri legeno habebat aliquid aliud uitii,nis i erat prohibita in lege. unde c5stat,ut nititu si uitiu,nis quia prohibitu in lege,nec uirtus, ni si quia

prςceptu uel laudatu in lege.Tota enim bonitas uoluntatis humanae, ut doctores firmiter probat,est ex co formitate ad uolutate & lege diuina,& omnis malitia ex deformitate ad lς ge di u i n am p ro uen ire, quae est regula omniuactuti humanoru.Ita etiam lex humana habetiuim costitue di aliud in esse uirtutis,& eius cotrariu in esse uitii. Sic enita qa ebrietas est filii

bita in lege diuina, est inteperatianta ieiuniun est opus

208쪽

est opus uirtutis, quia eadem lege commendatur , & abstinentia a cibis quibus dam est uirtus, quia praeceptum est humana lege. Et ne exemplum afferamus solum de ecclesia sticis legibus, emere pecunia magistratuum

est ambitio stim quia prohibitum lege humana. Item sericum induere, est luxuriosum solum, quia prohibitum.siipi a terminum legis erogare in conuiuio, erit intemperatia, quod ante legem potuit esse temperantia, & magnificentia.Nec quicquam interest quantum ad hoc inter legem sumana & diuina.sicut enim . meritum est in opere uirtutis,ita culpa in ops

re uitii.Ideo 'sicut lex diuina habet uim obligandi ad culpam,ita &lex humana. Quod ne uoluntate dictum uideatur,probatur sic, Lex humana est a Deo,ergo eodem modo obligat sicut diuina. Assumptum probatur, Nam non solum opus Dei dicitur, quod se solo produci sed etiam qymediantibus causis secundisessicituriergo no solum dicitur lex diuina, qua ipse solus sanciuit,sed etiam quam Dei potestate homines tulerunt: sicut leges Potificii dicutur non solum quas papa per se tulit, sed etiam

quas papae authoritate alii in seriores tulerunt. ita enim uocantur papae constitutiones uniuersitatum,& collegiorum, quas constat papa

non feciste per se, sed alii eius authoritate condiderunt. Vel ut clarius probetur, arguitur sic,

supposito

209쪽

supposito quod papa habet authoritatem condendi leges obligatorias in foro conscientiae, si papa committerer alicui ut daret leges alicui

Communitati, praecipiens eis, ut obedirent, nonne praecepta Legati haberet uim oblihandi in foro conscientiae Ergo qua ratione cu Deus dicat,Per me reges regnant,&legum C ditores iusta decernunt , quare decreta illOrum non obligabunt similiter in soro conscietiae Et ut apertius costet,videtur omnino absurdum , quod si papa praecipiat, quod in b c

cultate obediat Cardinali legato,precepta Lς gati obligarent ad culpam, ut omnes faten tur.&cum Christus pr*cipiat parere principibus,negare principum legem obligaret ad culpam Et tandem qui concedunt leges pontificum obligare ad culpam , negare nullo modo possunt, quin etiam leges ciuiles obligent. Ita Dominus constituit principes seculares ad gubernandam rempublicam secularem, sicut Potifices ad spiritualem.Nec illico dictum Domini, aut uos spernit,me spernit, non solum ad ecclesiasticos,sed etiam ad ciuiles magistratus spectat: nec minus diligenter in scriptura commendatur obedientia principum secularium, quam ecclesiasticoru.Nihil ergo interest quarum ad obligationem , ' ta numanae sint leges, quam diuinae, sicut aeque uerum sacrame-

210쪽

tum, si eam potestatem habuisset,acsia Christo: nec minus obligabat lex uetus, tamen per angelo s suit data, non a Deo per se,

citiam obligat Euangelica ab ipso Christo per

se ipsum data : R hoc pro certo tenendum. i, Dubitari autem potest ' ad quam culpam obligentur,ad mortalem, an aduenialem si, lum. Et quod obligent ad mortalem aliquando, latis conliare potes ex uerbo Pauli iam ab legato. Qui autem resistunt, sibi damnatio nem acquirunt. Item Dathan,& Abironi deuorati sinat, quia rostiterunt Movs & Aaron: non autem puniuntur poena mortis pro culpa enhili.Ιn cotrarium autem, quod nu qua obligent ad mortale, uideris D. Nam si concurreret preceptum diuinii solum ad ueniale obligans, cum quacunq; lege humana,potius oportebit transgredi legem humanam, quam mentiri: si autem lex humana aliqua obligaret ad morta-

se,pq sis est parendum illi, qua praecepto deueniali, cum mortale potius sit fugiendum. Respondetur ad hoc dubium graue ex pau

lo ante dictis.Dictum est, quod quo ad uim obligandi idem est iudicium de legibus humanis & diuinis : a dco n sideran du in autem quomodo, aut quantum obligant humane leges, oportet eas cos derare, ac si essent diuinae.

Humana enim lex, quae si esset diuina, obligaret ad vcniale, obligat etiam ad ueniale:& quae si esset

SEARCH

MENU NAVIGATION