Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE INDIs IN S VL ANIS. asssiitui de re certa.Nam & disputamus de incar natione Domini, & aliis articul1s fidei. Non enim semper disputationes theologicae sitnt in genere deliberativo. Sed pleraeque in Senere demonstratitio,id est non ad consultadum, sed ad docendum susceptae. Quod si quis occurrat dices, Licet aliquando fuerint aliqua dubia circa hoc negotium, fuerunt tamen iam haec tractata & diffinita a sapientibus, & sic ex consilio eorum iam

Omnia administrari, nec opus esse noua examinatione: respodetur primum, si ita est benedi eius Deus, nec nostra disputatio quicquam

obstat, neque ego mouere Volo nouas querelas. Secudo dico, quod haec determinatio non spectat ad iurisconsultos,uel saltem non ad solos illos. Quia cum illi barbari, ut statim di cana, no essent subiecti iure humano, res illorum non sunt examinandae per legos tui manas,sed diuinas, quatum iuristae non satis pe-xiti ut per se possint huiusmodi quaestiones

diiunire.Nec satis scio, an unquatia ad disputationem dc determinationem huius quariti O nis uocati fuerint Theologi digni, qui audiride tata re possent.Et cu agatur de foro coscieriae, hoc spectat ad sacerdotes, id est ad ecclesiam, diffinirc.unde Deutero. 17 . praecipitur Regi, ut accipiat exemplar legis de man Rcςr Delit.,

dotis.Tertio,iit summa rei sit satis examinata

302쪽

l Aristo. Eibi.

αρψ DE INDIS I N sv LANI s.&certa,nonne in tanto negotio possunt alia peculiaria dubia occurrere, quae merito disputari possent Itaque non solum no otiosu aliquod , & inutile,sed magnoperepretium me facturum putarem, si hanc quaestionem pro dignitate possem tractare. Redeundo ergo ad questionem,ut ex ordine procedamus, quaeri- tur primo utrum' essent ueri domini ante ad uentum Hispanorum,&priuatim & publice: id est utrum essent ueri domini priuatarum rei u & possessionum, &utru eflent inter eos

aliqui uiri 'principes. & domini aliorum . Et losset uideri quod non . Quia serui non ha-

ent domitatu rerum seruus enim nihil suum habere potest.Ιnstituta per quas . perso .n Ob. acquirere liceat.* item uobis.&. n. de acquirend .haered .l.placet. unde quicquid acquiritur, domino acquinitur.Ιnstitu .de his quislint sui, uel alien .iur. 9.nam apud omnes. Sed ba bari isti sunt serui.Probatur . nam ut Aristo.I. Ethico. elegater & accurate tradit,aliqui sunt natura serui quibus , scilicet melius est seruire, quam imperare.ii autem, quibus ratio non

siifficit ad regendum etiam seipsos,sed sollam ad iussa capessendum,& quorum uis magis in corpore est: quam in animo. Sed prosecto si aliqui tales sunt,maxime isti barbari, qui reuera parti distare uidentur a brutis animantibus, &omnino sitiit inhabiles ad regendum:&sine

dubio

303쪽

DE iNDIS INSUL ANIS. s1 dubio melius est illis ut regatur ab aliis,quam ut se ipsos regant.Et Aristo .dicit iustum natu Aristo.

rale esse,ut tales serviant ergo tales non possunt esIe domini.Nec obstat, quod ante adue- tum Hispanorum non haberent alios domi-nος non enim repugat, seruum esse sine domino.ut notat δεο.in .l.si usum fructum K deliberali causa.Ιmo habetur expresse in ipsa lege, & est casius expressus in .l. quod seruus. d peruo.stipulatio .de siexuo, qui a domino relictus est,&a nullo occupatus, quod potesta

quocunque occupari .s ergo erant serui, potuerunt ab Hispanis Q ccupari.

In cotrarium est, Quia illi erant in pacifica possesstione seru& publice & priuatim: ergo omnino nisi contrarium constet habendi sunt pro dominis ,neque indicta causa possessione deturbandi .Pro solutione nolo reuoc re in propositum multa, quae a doctoribus traduntur de dissinitione dominii, quae a me

etiam late adducta sunt in materia de restit tione, .disCI .&secundassec dar,q.6a.Illa inquam praetereo , ne occasione illorum omittam magis necessaria. Et ideo his praetermit-ss notandum, quod si barbari non haberent dominium,non uidetur quod possit praetendi alia causa,nisi uel quia iunt peccatores, uel quia infideles,uel quia amentes,uel insensati.

Fuerunt ergo aliqui, qui defendebant, quod x ε titulus

304쪽

Daniel. 4.

rsis DE INDIs I N S V L A NI s. titulus dominii est gratia, &per consequens quod peccatores,saltem mortali peccato,nullum habent dominium in quacunque re. Iste fuit error pauperum de Lugduno, siue Valdesviri, de postea Iohannis Vulcleis. Cuius unus error damnatus in cocilio Constantien . fuit, Nullus est dominus ciuilis, dii est in peccato mortali.Eadem fuit lententia Armachani libr. IO. de quaestio.Arme. c. q.&in dialogo. Defensorium pacis. & probat Arma c. quia tale dominium reprobatur a Deo. Oseae . 8. Ipsi regna- Uerunt,& non eX me, principes extiterunt, de non cognoui .Et subiungitur causa, Argetum& aurum si tum secerunt sibi idola ut interirent,&c.Et ideo,inquit,tales carent iusto dominio apud Deum. Certum est autem Omne domini uesse authoritate diuina, cum ipse sit Creator omnium, neque aliquis possit habere dominium nisi cui ipse dederit. No est autem consentaneum,ut det inobedietibus,&transgressoribus praeceptorii suorum: sicut & principes humani non dant sua bona,ut uillas, aut castra rebellibus, dc si dederint auferunt. Porhumana autem debemus iudicare de diuinis. Rom.I. ergo ita Deus no concedit dominium inobedientibus. Vnde in signum huius Deus aliquando tales proiicit a principatu,ut Saul; m.I.Reg. I 16.& de Nabuchodonosor. &Baltinuar,Dani.q.&. .Ιte Genes. I. Faciamus hominem

305쪽

li ominem ad imaginem & similitudinem no- atram ut praest piscibus maris,&c. Apparet dominium sun detur in imagine Dei , sed haec

non est in peccatore, alias est et si ius filii aia te ix ni propter imaginem patris , ergo no est Gominus .liem talis committit crimen laesae maiestatis, ergo meretur perdere dominium . Item August. dicit, quod peccator non est dignus Pane, quo uescitur.Item Dominus dederat piimis parentibus dominium paradis,&ratione peccati priuauit eos,Genes. I. ergo.Verum est, quod tam Vulcless, quam Armachantis DOR

distincte loquuntur,& uidentur potius loqui de dominio stiperioritatis, quod est princi'

pH.Sed quia argumenta aequaliter procediit dzomni dominio, ideo uidetur sentire cie omni

dominio generaliter. &ita intelligit illorum ebista

sententiam Conradus libro I. q. 7. dc satis clare dicit Armachus . Qui ergo sequeretur hac sententiam, poster dicere, quod barbari non erant in peccato mortali. Sed contra hanc sententiam ponitur pro- , positi O,Peccatum mortale non impedit so- minium ciuile,&uerum domini urn .Haec propositio licet sit determinata in concilio Constantiae probatur tame .Primo arguit Almain. q. distin .Ι . q. a. ex aco, qu1a tunc existen Sin peccato mortali,& constitutus in extrema necessitate esset perplexus, quia tenetur cUme

x ue dere

306쪽

a 3 DE INDIS INSULANIS.dere panem:&si non habet dominium, accipit alienum. ergo non potest euadere morta-Je. Sed hoc argumentum parum procedit,drimum neque Armachanus, neque VUicles sui

detur loqui de dominio naturali sed ciuili. Secundo negatur consequentia , ' diceretur, quod in casia necessitatis posset alienum accipere.Tertio, Non est perplexu , quia potest poenitere.& ideo aliter arguitur.Primo, tria si peccator no habet dominium ciuile, de quo uidentur loqui, ergo nec natura Iz.coseqUCns est falsum,ergo .Probo consequentiam, Quia etiam dominium naturale est ex dono Dei, si cui ciuile imo plus, quia ciuile uidetur esse de iure humano. ergo si propter ostensam Dei homo perderet dominium ciuile,eadem ratione perderet etiam dominium naturale . Falsi tas autem probatur, Quia non perdit dominium super proprios actus,& super propria membra.habet enim peccator ius defendendi propriam vita. Secundis, Scriptura sacras epe nominat reges illos, qui mali erat,&peccat Ores,ut patet de Salomone, Achab.& aliis multis: no est aut rex qui non est dominus ergo. Iertio conuerto argumentum faettim pro parte contraria,Dominium sundatur in ima gine Dei sed homo est imago per naturam, scilicet per potentias rationales .ergo non pzrditur per peccatum mortale.Minor probatur ex

August.

307쪽

DE INDIS INSULANI S. Augusti . libro 9. de trini. Sex doctoribus. Augussi. Quarto, Dauid uocabat Saulem dominum suum,& regem tempore quo pζrsequζb x r-

I.Reg.16.& aliis locis .imo tempore Dauid ali 'quando peccauit, nec perdidit regnum. intintis, Genes 39.Non auseretur sceptrum de Iu- Genes. yda,nec dux de semore eius donec ueniat, qui mittendus est,&c.& tum multi fueriit mali regeS.Crgo. Sextis,Potestas spiritualis non perditur per peccatu mortale, ergo nec ciuilis, quia multo minus uidetur fundari in gratia, quam spiritualis. Antecedens autem patet,quia pre-lbuter malus conssecrat exicharistiam,& malus episcopus sacerdotes,ut certum esHicet Vu1cleis neget,concedit tame Armachanus. Item

tum bonis,sed etiam dyscolis. Vltimo, Nullo modo est uerisimile, cuini sit praeceptum Obe

capere alienum, quod uoluerit Deus quod esset ita incertum, quod essent ueri principes, & domini.Et in summa,haec est manifesta haeresis:&sicut Deus solem suum oriri facit siti

per bonos & malos, & pluit super iustum &iniustum ita bona temporalia dedit bonis &malis,nec disputatur eo suod dubitetur, sed

ut crimine ab uno id effatam amenti horreudiscamus omnes haeretico S.

Z Sed restat utrum saltem ratione infidelitatis

308쪽

Genes DE INDIS INs PLANI s. tisperdatur dominium .Et uidetur quod sic, quia haeretici no habent dominium: ergo nec alii ins deles,quia non uidentur esse melioris

coditionis. Antecedens autem patet eX c. cum

secundum . de haeret uibr.6 ubi cauetur, quod bona harreticorum ipso iure sunt confiscata. Respondeo per propositiones .Prima, Insdelitas non est impedimentum, quominus aliquis sit uerus dominus .Harc cochiso est S rho Hecunda secundae, q. IO. ar.12.Et probatur etiam

primo. uia Scriptura uocat reges aliquos infideles,ut Sennacherib,& Pharaonem,&multos alios reges.Ιtem quia grauius peccatum est odium Dei, quam infidelitas .sed per odium,&c.Item Paul.ad Roma. 13. dc Potr. I. Pet. a. iubent praestare obedientiam principibus, quia tunc erant omnes infideles,& seruos obedire dominis .Item Tobias iubebat reddi agnum a Gentilibus captum tanquam furtivum Tob. a. quod non esset, si Gentiles non haberent dominium. Item Ioseph secit totam terram

Aegypti tributariam Pharaoni, qui erat infidelis, Genes 7 .Ιtem ratione S.Tho. Qitia fides

non tollit nec ius naturale, nec humaniam,

sed dominiaiunt uel de iure naturali,aut humano. ergo non tolluntur dominia per desectum fidei .Et tandem iste esst ita manifestus error, sicut praecedens,& est haereticum. Ex quo patet, lubd nec a Saracenis, nec a Iudeis, uel

309쪽

vel aliis infidelibus licet capere res quas positdent, perie loquedo, id est quia infideles sunt: sed est furtum, uel rapina, non minus quam a Christianis. Sed quia peculiaris difficultas est de horres,' si secunda propositio, Stando in iure diui

no, haereticus non amittit dominium bono rum, haec est omnium,&est nota. Cum enim

amissio bonorum si poena,& nulla est poena de lege diuina pro isto statu, constat stando in iure ditiino non amitti bona propter haeresin.Item patet haec propositio ex prima. Nam si propter aliam ins delitatem non perditur dominium, nec propter haeres m, cum ni hil sit cautum specialiter de haeres quantum' ad hoc in iure diuino. Sed utrum de iure humano Conradus quidem libr.I. q. .con. a.& conradia'. videtur tenere quod haereticus ipso facto perdit do in i ta tum ti o n o rum sit o rum: ita qu o din soro conscientiae cadit a dominio. Ex quo infert, quod nec potest alienare, & alienatio non tenet, si sat .Probatur ex illo c. cum secundum leges ubi propterea praemittit, quod propter aliqua crimina secundum leges, eo ipso marum rerum dominium authores delictoruperdunt.& papa determinat, quod idem sit pro crimine haeresis.& idem uidetur teneretita Iohan. Andi .in d. c. cum secundum,& uidetur haberi exl. 4.C. de haeret. ibi interdicitur haereticis

310쪽

3οι DE INDIS IN S UL ANIS. reticis uenditio,& donatio,& omnis contractus bonorum suorum. Item leges obligant in soro conscientiae,prima secundae q. 96.articu. qued pro declaratio δ' ne sit tertia propbsitio,Harieticus a die commissi criminis incurit confiscationem bonorum. Ita tenent communiter doctores& est Direa' determinatio Directo .libr. 3.titulo 9 S sum-v ptitu ma Baptistiana in uerbo absol.9.17.&uidetur diffinitum in illo .c. cum secundum leges &in

ii Quarta propositio, 'Nihilominus quam

uis constet de crimine,ante tamen condemnationem non licet suco occupare bona hari eticorum. Haec est etiam omnium,& est determinatio dicti c. cum secundum.Ιmd esset conixa ius diuinum,& naturale,ut poena daretur ας cutioni antequam quis condemnetur. Sequi-y tur ex tertia conclusione, quod' condemnatione facta etiam post mortem , retroagitur confiscatio ad tempus commisti criminis ad quamcunque peruenerit potestatem Hoc coxollariu est etiam omniti,& particulariter Panormi. in c. 6.de hqreticis. Secundo sequitur, D quod uenditiones, donationes,& omnis alia alienatio bonorum a die commissi criminis sunt inualidae. itaque facta condemnatione, Omnes rescinduntur a fisco,etiam pretio non restituto emptoribus .Etiam haec est omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION