Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

DE INDIS INSULANI S. 3 3S.Tho.egregie disputat, de regi.princi.libr.I. c. a.& uidetur sentire Arist. 3. Politi.ergo uidetur quὁd ex institutioue diuina debeat esse

unus Imperator m orbe.Item ea quaesunt praeter natura,debet imitari naturalia sed in naturalibus est semper unus rectos,ut in apibus, in corpore cor, in anima una ratio. ergo ita debet cile in orbe unus rector, sicut unus DeuS.

Sed haec opinio est sine aliquo fundameto. Et ideo sit prima coclusio.Imperator non est

dominus totius orbis. Probatur, Quia domi nium non potest esse nisi uel iure naturali, uel

diuino,uel humano. Sed nullo tali est dominus Orbis,ergo.Minor probatur, primum de iure naturali, quia ut bene dicit S.ThO.Ι .p. l. 92.articLLI.ad fecundum,& q.96.articu . q. In iure naturali homines liberi sunt, excepto dominio paterno, dc maritali.De iure enim naturali pater habet dominium supra filios,& m

ritus in uxorem.Ergo nullus est qui iure naturali habeat imperium orbis .Et, sicut etiam dicit sectinda iecudae, q.IO .articu.IO.dominium&pi aetatio introducta sunt iure humano,e go no sunt de iure naturali nec esset maior satio quare hoc dominium conueniret Germanis magis quam Gallis .Et Aristo 1.Politi. Duplex est potestas, una familiaris,ut patris ad filios,uiri ad uxorem,& haec est naturalis. Alia est ciuilis, quae licet a natura quide habeat Or-u um

322쪽

tum,& ideo potest dici de iure naturar,ut s. Tho.de regimi.prin .cadibrSaest enim homo

animal ciuile non tamen natisra sed lege constituta est.De iure autem diurno ante aduentum Christi redemptoris non legimus fuisse imperatorem & dominum mundi, quamuis glosi illa Bar.in extrauagan .ad reprimend.adducat de Nabuchodonosbr, Dani.9.de quo dicitur, Tu rex regum es, deus taeli, regnum, sortitudinem, gloriam &imperium dedit tibi,&omnia in quibus habitarent fili hominum. Sed certum est, quod nec Nabuchodosor accepit imperium specialiter a Deo,sed eo modo quo alii principes.Rom.13.Omni SpO-

testas a domino Deo est.&Prouerb. 8.Per me reges regnant,& legum conditores iusta de cernunt. Nec etiam habuit imperium iure in totum Orbem, ut putat.Barto.nam Iudaei non

erant ei subiecti iure.Item ex hoc ipso patet, quod nullus erat de iure diuino dominus to tius mundi, quia gens Iudaeorum erat libera ab omni alionigena,imo erat prohibitum in lege ut haberent dominum alienigenam Deir. 17.Non poteris alterius gentis hominem regem facere.Et quamuis S.Tho.de regi.pi inci. lib.3.c. .& .uidetur dicere, quod imperium Romanorum suit a Deo traditum propter iustitiam illorum & amorem patriae,& propter optimas leges, quas habebant, hoc non est intelligendum,

323쪽

. DE IN DII IN IV L A NIS. telligendum,quὁ dextraditione,aut ex institutione diuina,haberet imperium,ut August. etiam diciti8.de ciuit.Dei, sed quod prouide-tia diuina factum est,ut consequerentur imperium orbis ted alio iure scilicet uel iusti belli, uel alia ratione, non eo modo quo habuit Saul,&David regnum a Deo. Et hoc facile intelliget siquis consideret , qua ratione, &siiccestione imperia & dominia in orbe perue

nerint usque aci nos.ut enim omittamus Om

nia, quae praecesserunt diluuium , certe post Noe orbis fuit diuisus in diuersas prouincias& regna siue hoc fuerit ex ipsius Noe ordinatione, qui superuixit diluuio 3 O.3ΠΠDSI Gς Gene'. nec9.qui in diuersas regiones mi sit colonias, Beros M. ut patet apud Berosum Babulonicum: siue, quod uerisimilius est,ex consensu mutuo gentium,diuersis familiae occii aberunt diuersas prouincias,ut Gen.is.Abraham dixit ad Lot, 3 Ecce uniuersa terra coram te est, si ad sinistra ieris,ego dextram tenebo: si tu dextram elegeris,ego ad sinistram pergam. Unde Genes .io. traditur, quod per pronepotes Noe diuitae sunt natio' es,®iones,sue in aliquibus re. gionibus primo inceperunt esse domini per tyrannidem, sicut uidetur suisse Nemrod, de quo Genet.Io.quod primus incepit esse po- Genesio

tens in terra:siue conuenientibus in unum aliquibus in unam rempublicam ex consensu

communi

324쪽

communi sibi constituerunt principem. Oetatum est enim uel his,tiel aliis non disii milibus modis d0minia, &imperia in coepisse in mundo, ac postea,vel iure haereditario,vel iure belli, uel aliquo alio tali titulo derivata esse usque

ad nostram aetatem, saltem usque ad aduentu Saluatoris.Ex quo patet,nullum ante aduen

tum Christi habuisse iure diuino orbis imperium,neque illo titulo hodie posse imperato rem sibi arrogare orbis dominium,& p consequens nec barbarorum. Sed post aduentum Domini posset quis praetendere, quod ex traditione Cliristi esset unus imperator in orbe, quia Christus etiam secundum humanitatem suit orbis dominus, iuxta illud Matth. 28. Data est mihi omnis potestas, &c. quod secun dum August.& Hieronymum intelligitur se cundum humanitatem . Et, Omnia fit biecit sub pedibus eius, ut introducit Apostolus I. Corin .in fin. ergo sicut reliquit in terra unum uicarium in spiritualibus, ita reliquit etiam in temporalibus,& h ic est imperator . Et S.I ho. de regi.priri .h br. 3ae.13. dicit, quo Christus anatiuitate sua erat uertis mundi dominus, &monarcha, cuius uices gerebat Augustus,licet non intelligens.clarum est, quod non gerebat

uices in spiritualibus, sed in tep oralibus.Comergo regnum Christi si fuit temporale, suis in

toto Orbe ergo etiam Augustus erat Dominus orbis,

325쪽

DE INDIS INSULANI s. mis orbis,& eadem ratione sticcessore ς eius.

Sed neque hoc dici ullo modo potest. Prima, quia hoc istum est unum dubium, an Chri stus secundum humanitatem fuerit Dominus temporalis orbis .Et probabilius est quod no,&ipse Dominus uidetur asseruisse iii illo loco,Regnum meum non est de hoc mundo, Io .is.

Vnde & S.I ho. illic dicit, quod dominium S. Tbo. Christi ordinatur ad sellitem ammae,& ad spiritualia bonadicet a temporalibus non excludatur eo modo, quo ad spiritualia ordinatur. Vnde patet, quὁd non est sententia S.Thom. quod regnum eius esset eiusdem rationis cum

regno ciuili & temporali, sed ita est, quod ad

finem redemptionis habebat omnimodam potestatem, etiam in temporalibus sed secluso illo fine, nullam habebat .Et primum, dato quod fuisset Dominus temporalis,hoc est diuinare dicere quod reliquit illam potestatem imperatori, cum de hoc nulla mentio saista sit in tota scriptura.Et quod S.Tho. dicit, quod Augustus gerebat uices Christi, primum hoc dixit in illo c.Ιn tertia aute parte, ubi loquitur ex instituto de potestate Christi, nullam mentione facit dentiae teporali potestate Christi. Secudo S.Tho .intelligit, ' gerebat ilices per hoc, quia temporalis potestas est subiecta&ministra spiritualis potestatis.Ιmo hoc modo

reges sunt mihistri episcoporum sicut Sc ars

fabri

326쪽

311 DE INDIS INSULANI S.

fabrilis est stibiecta equestri,& militari sed tamen miles,aut dux non est Aber,sed habet imS rasty perare sabro in armis fabricandis. Et S.I ho. in illo loco Iohan.18. expresse dicit regnum Christi non esse temporale, nec tale regnum, quale Pilatus intelligebat, sed regnum spirituale, quod ipse Dominus declarat eodem loco, Tu dicis quia rex sum ego . ego in hoc natus sum,&ad hoc ueni in mundum, ut testim Onium perhibeam ueritati . Et sic patet, quod est merum commentum dicere,qubd ex traditione Christi sit unus imperator & Dominus mundi. Quod etiam aperte cosirmatur, Quias boc esset ex iure diuino, quomodo imperius iit ditu sum in Orientale & Ocidentale primo inter filios magni Constantini,& postea ab stephano papa, qui imperium occident te transtulit ad Germanos, ut habetur iis d.c. per uenerabile.Est enim ineptum, & ineruditum, quod glo.illic dicit,quod Graeci postea

non fuerunt imperatores.Nunquam enim imperatores Germani hoc titulo praetenderunt se esse Graeciae dominos.Et Iohannes Palaeologus Imperator ConstantinopoΙitanus, in concilio Florentino habitus est pro legitimo

imperatore.Et prae erea patrimonium ecclesiae ut fatetur ipsi Iuriste,etia Bariolus no est subiectum imperatori.' si omnia es ni sibiecta, imperatori iure diuino,ex nulla donatione

327쪽

DE INDIS INSULANI S. 3rptione imperatorum, nec alio titulo potuissent

Mimi ab imperatore, sicut nec papa potest

quenquam eximere a potestate papae. Item nec

regnum Hispaniae est subiectum imperatori,

nec Fracorum, ut etiam habetur in d. c.per uenerabilem .licet glo.ex capite sitio addat, quod hoc non est de iure,sed de facto. Ite doctores concedunt quod ciuitates, quae aliquando suerunt siubiectae imperio, potuerunt per consuetudinem eximi ab imperio: quod non esset, si subiectio esset de iure diuino. De iure autehumano constat, quod imperator non est dominus orbis. Quia uel esset sola authoritate legis:& nulla talis est,& si esset,nihil opera retur,quia lex praesupponit iurisdictionem. si

ergo ante lege non habebat imperator iurisdictionem in orbe,lex non potuit Obligare nosii bditos,nec hoc habuit imperator aut per legitimam successionem,aut donationem, aut permutazione, aut emptione, aut iusto bello, aut electione,aut aliquo alio legali titulo, ut constat. Ergo nunquam imperator fuit dominus totius mundi. Secunda conclusio, Dato, 'quod imperator esset dominus mundi, non ideo post et occupare prouincias barbarorum,& constituere nouos dominos,& ueteres de ponere liel uectigalia capere, Probatur, Quia etiam qui imperatori tribuunt dominium Ombis, non dicunt eum esse dominum per pro

328쪽

DE IN DII INsVLANILVtgun pro prietatem, sed si,l im per iurisdictione: quod

oemio dige' itis non se extendit ad lao c., Ut conuertat pro posμ - uincias in silos usus,aut donet pro suo arb1trio oppida aut etiam p dia. Eu dictis ergo patet, quod hoc titulo non possunt Hispani

occupare illas prouincias. Secundus titulus Quὁd praete dilui 'qui dem uehementer asseriturassio stam possessionem illarum prouinciam, est ex parte stim Ponti scis.Dicunt enim quod summus Pontifex est monarcha etiam temporalis in toro orper consequens, quod potu i constitue re Hispaniarum reges principes illorum barbarorum:&ira semim est . Circa hoc opinio est quorundam iurisconsultorum , quod napa habet plenam iurisdictionem in temporalibus in

toto orbe terrarum, adiicientes etiam , quod

omnium principum secularium potestas a papa in eos derivara fr.Ita tenet Hosti en .in c. super his. de uo.&archiepis q. parte, titulo 22. Anet. Anch. ita tenet svluest . quod inulto eri aro largius & benignius hanc potestarem tribuit papar in uerbo, infidelitas . 7.&in uerbo papa. . .' II.& 34. &in iterbo, legitimire. g. . mirabilia dicit in illis loci; circa hoc: ut puta quod potestas imperatoris &omnium alioru rincipii est subdelegata respoetu papae & quod est derivata a Deo median-

'e papa, dc 2 tota illorum potestas dependet ap pas

329쪽

DE INDIS INSULANI S. 3ιrpapa,& quod Constantinus donauit terras papae in recognitione dominii temporalis . Et econtrario papa donauit Constantino imp

rium in usum & stipendium Imis quod Constatinus nihil donauit,sed reddidit quod erat

subtractum:&quod papa non exercet iurisdictionem in temporalibus extra patrimonium ecclesiar,non est propter desectum authoritatis,sed ad uitandum scandalum Iudae0rum,&ad nutriendam pacem,& multa alia his vaniora,&absurdiora. Tota probatio istorum est,

Quia,Domini est terra,& plenitudo eius:&, Data est mihi omnis potestas in caelo & in terra. & papa est uicarius Dei & Christi. & ad Ephe.1.Christus factus est pro nobis obedies

usique ad mortem, &c.Et huius opinionis et i a uidetur esse Barto.in illa extraua.ad reprimendam & uidetur fauere S. Tho .in sine secundi sentetiarum,cuius ultima uerba sunt in solutione ad quartum argumetum,quod est ultimum totius libri,quὁd pasa tenet utriusque potestatis apicem,icilicet iecularis & sipuitu lis.& eiusdem opinionis est Herbeus de pote- Herbem state ecclesiae.Hoc ergo sund mqnto iacto,dicunt authores huius sententiae. Primo , quod papa libere potuit costituere principes barbaroru reges Aispanis,laquam jupremus domi nus temporalis. Secudis dicunt, quod dato

quod hoc non posset,saltem si barbari nolunt

330쪽

DE IN DII INSUL ANI s. recognoscere dominium temporale papae in eos, quὁd hac ratione potest eis inferre bellia, & imponere principes. Vtrunque autem factu est. nam primo silmmus Pontifex concessit it

las prouincias Regibus Hispaniae . Secundo etiam barbaris propositum fuit , & signis catum, quod papa est uicarius Dei, & habet ui ces eius in terris: & ideo, quod recognoscant eum superiorem, quὁdsilli recusauerint, tu sto titulo est eis bellum illatum, & occupatae prouinciae illorum,&c.Et hoc secundii nominatim dicit Hosti .ubi supra,& siimma Ange. Sed quia de dominio temporali papae prolixe disputaui in relectione de potestate eccle- , siastica, ideo hic breuiter per propositiones respondebo .Prima, Papa 'non est dominus ciuilis , aut temporalis totius orbis, loquendo proprie de dominio & potestate ciuili. Haec

Tine cre. coclusio est Turre. Crema.libro eccido, c. III.& Iohannis And.& Hugo. 69. dist. cum ad uerum. Et fatetur dodtissimus Innocen . in d. c. per uenerabilem, se non habere potestatem temporalem in regno Franciae. Et videtur ex- preM sententia Bernardi in secundo libro de consi.ad Eugeni .Et opposita sententia uidetur esse contra prprceptum Domini, qui Mat. 2 .&LUc. 22.ait, Scitis quia principes gelium

dominatur eorum,&c. non ita erit inter UOS.Item cotra praeceptum Apostoli, No domin

SEARCH

MENU NAVIGATION