Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DE INDIS INSULANI S. 3Mtio inter omnes getes constituitur, uocat ius gelium. Sic enim apud omnes nationes habetur inhumanum sine aliqua sipeciali causa bospites & peregrinos male accipere: econtrario autem humanum,& osticiosum, se habere bene erga hospites: quod non esset, si peregri ni male facerent,accedentes in alienas natio nes. Secudo, A principio orbis cum omnia essent communia) licebat unicuique in quamque regionem uellet, intendere & peregrinari.Non autena uidetur hoc demptum per rerudiuisionem.nunquam enim fuit intentio gentitim per illam diuisionem tollere hominu in uicem communicationem: & certe teporibus

Noe fuisset inhumanu.Tertio,omnia licent, quae non simi prohibita,aut alias sunt in init ria aut detrimento aliorum. Sed ut iupponi mus talis peregrinatio Hispanorum est sine iniuria aut damno barbarorum ergo est licitu. Quarto, Non liceret Gallis prohibere Hispanos a peregrinatione Galliae,uel etiam habita

tionis,aut econtrario , si nullo modo cederet in damnum illorum,nec facerent iniuriam. ergo nec barbaris.Item quinto,si xilium est poena etiam inter capitales .ergo non licet relenare hospites sine culpa.Item,textis Haec est una pars belli,prohibere aliquos tanquam hostes a ciuitate,uel prouincia,uel expellere iam exi stentes. Cum ergo barbari non habeant iusta

Z bellum

362쪽

bellum contra Hisipanos, Supposito ψ sint innoxii ergo non licet illis prohibere Hisipanos a patria suasem septimo iacit illud Poetae, Qxiod genus hoc hominum , qaesiue hunc

tam barbara morem,

Permittit patriam hospitio , prohibemur

arensi

Item octauo,omne animal diligit sibi simile. Ecclesiasti,17. ergo uidetur ' amicitia inter homines sit de iure naturali: & contra natura est uitare consortium hominum innoxiorum. Item nono facit illud Matth. 23.Hospes eram,& non collegistis me.Vnde cum iure naturali uideantur recipere hospites,illud Christi iudicium statuetur cum omnibus.Decimis, iure naturali communia simi omnium, & aqua profluens,&mare: item flumina,&portus, atque naues iure. gentium undecunque licet applicare.Ιnstitu.de rerum diuiso: & eadem ratione uidetur publice. ergo neminem licet ab illis prohibere.ex quo sequitur, quod barbari iniuriam facerent Hispanis, si prohiberent illos a suis regionibus.Item undecimo,ipsi admittiit omnes alios barbaros undecuque. ergo facerent iniuriam non admittentes Hispanos. Ite duodecimo, Quia si Hispanis non liceret peregrinari apud illos,uel hoc esset iure naturali, aut diuino, aut humano : naturali & diuino certe licet. si lex humana esset,quae prohiberet

363쪽

DE INDIS INSULANI S. 3 ret sine aliqua causa a iure naturali,& diuino, esset inhumanum,necesset rationabilis,&per consequens non haberet uim legis. Decimo tertio,Vel Hispani sunt subditi illorum,uel non . Si non sunt subditi, ergo no possut prohibere. Si sunt subditi,ergo debet eos bene tractare.Ιtem decimoquari Hi sipani simi proximi barbarorti,ut patet ex Euagelio Luc. io . de Samaritano. Sed tenentur diligere Proximos, Matth.22.sicut se ipsos.ergo no licet prohibere illos a patria sua sine causa. Aug de doctri- AUM. na Christiana, Cu dicitur,Diliges proximum tuti,manifestu est omne homine proximu esse. Secunda propositio,Licet' Hispanis negotiari apud illos, sine patriae tamen damno, puta exportantes illuc merces, quibus illi caret:&adducetes illinc uel auru , uel argetum , uel alia, quibus illi abundant.nec princi hes illorupossunt impedire si ibditos suos ne Gerceant commercia inter Hispan os, nec econtrario cuiliis .Probatur exprima.Primo , quia etia hoc uidetur ius gentium,ut sine detrimento cium peregrini commercia exerceant.Item secundo

eodem modo probatur, Cuni hoc liceat iure diuino, ergo lex quae hoc prohiberet sine dubio, cauta non esset rationalis.Ite tertio,Princeps tenetur diligere Hispanos iure naturali.

ergo non licet eis si potest fieri sine detrimen-x0 illorum , prohibere. illos a comodis suis si-

364쪽

ssc DE INDIS INsVLANIS. ne causa. Quarto, Quia uidetur sacere contra

illud prouerbiu,No facies alteri, quod tibi fieri nouisssit in summa certu est, quod no plus possunt barbari prohibere Hispanos a commercio suo, quam Christiani possunt Phibere alios Christianos. Clarum est aute, quod si Hispani prohiberet Gallos i comercio Hispaniaxum,non propter bonum Hispaniae, sed ne Galli participent aliquam utilitatem, lex esset iniqua,& contra charitatem. si autem hoc lege caueri iuste non potest,nec etiam facto fieri quia lex non est iniqua,nisi propter executionem legis. & ut dicitur .is de iusti. & i ure,

uelut uim inter homines omnes cognatione chiandam, natura constituit uidetur contra

ius naturale , ut homo hominem sine aliqua causa aduersetur . No enim homini homo li pus est,ut ait Ouiduis,sed homo. AE ertia propositio, Si quae sunt apud bars ros comunia tam ciuibus quam hospitalibus, non licet barbaris prohibere Hispanos a communicatione & participatione illorum .Exempli gratia, si licet aliis peregrinis uel effodere aurum in agro communi uel ex fluminibus, uel piscari margaritas in mari,uesin flumine: non pollunt prohibere Hispanos, eo mo do duntaxat, quo aliis licet, cum diuites ci-u es, & n aturales in eoigno gravetur.Haec p ro'

batur ex prima,& secunda. Nam si licet Hispa

365쪽

DE INDIS INSULA NIL 3s nis peregrinari & negotiari apud eos , ergo liacet eis uti legibus & com Odis Oim peregrinorv. Sem do, Quia quae in nullius bonis sunt,iure geliu sint occupatis. Insti.de reru diui.,.serrae besti fergo si auru in agro,uel margariis in mari,aut aliud quodcuque in fluminib' no est appropriatu iure naturali, erit occupatis, sicut & pisces in mari. Et quia multa n1c uide tur procedere ex iure gentium , non quod sit ius gentium: tame quia derivatur sitfficienter ex iure naturali,manifestam uim habet ad dandum ius & obligandum .Et dato quod no temper derivetur ex iure naturali,satis uidetur esse consiensius maioris partis totius orbis,maximὶ pro bono comuni omni u. Si enim post prima tepora creati Orbis, aut reparati post diluuiu, maior pars hominu costituerit, ut legati ubi que essent inuiolabiles, ut mare esset commune,ut bello capti essent serui, &hoc ita expe- pediret ut hospites non exigerentur:certe nochaberet uim,etiam aliis repugnantibus.1 Quarta Propositio, Imo ' si ex aliquo Hi spano nascantur ibi liberi,& uelint este ciues, non uidetur quod possint prohiberi uel a ciuitate uel a commodis aliorum ciuium.dico ex

parentibus habentibus illic domicilium.Probatur, Quia hoc uidetur esse de iure gentium, ut civiis dicatur,& sit, qui natus est in ciuitate. ff.de appe.l. ciues.Et cofirmatur, Quia cu boη ς m.

366쪽

318 DE INDIS INSULA NILmo fit animal ciuile, talis natus in una ciuita te, no est ciuis alteri ' ciuitatis. Si ergo no esset

uti illi 'no elset ciuis allicui' ciuitatis, per 'dimpediretur a iure naturali,& getici imo uidequi uellet accipere domiciliu in aliquari uixgte illorum, ut accipi edo uxorem, uel alia ratione, qua alii peregrini solent seri ciues: non uideturquὁdpositiat prohiberi plusqua lii:&per consequens gaudere priuilegiis ciuium sicut alii modo etiam subeant onera aliorumstiam facit, quod hospitalitas commen rores. . datur I.P. . Hosipitales inuice.& I.ad Timo.s. Timotin de episcopo, Oportet episcopum hospitalem esse, unde econtrario nolle accipere hospites,& peregrinos,est de se malum. Quinta propositio , Si barbari uelint prohibere Hispanos in supra dictis a iure gentixi,puta uel commercio,vel aliis, quae dicta stini, Hispani primo debent rati oe,& silasionibus tollere scadalii, & ostendere omni ratione se nouenire ad nocedum illis, ted pacifice uelle hospitari,&peregrinari sine aliquo incommodo illorum:&non solum uerbis sed etia ratione ostendere,iuxta illud, omnia sapientes prius experiri decet. Quod si reddita ratione barbari nolunt acquie sicere, sed uelint ui agere, Hispani possunt se defendere, & omnia agere ad securitatem suam conuenientia: quia uim ui r

pellere licet.Nec solum lio sed si aliter tuti es

se non

367쪽

DR IN DII IN IVLANIS. 3ssse no post x,artes,&munitisies qdificare: &si acceperint iniuriam,illam authoritate principis bello prosequi, Malia belli iura agere. Probatur, Quia causa belli iusti est ad propulsandam & uindicandam iniuriam ut supra dictum est ex S.I ho. iecuda secundae, i. quarta.

sed barbari prohibentes iure gentium HispanosJaciut eis iniuriam: ergo si necesse sit ad obtinendum ius sitium bellum gerere, possimi hoc licite facere. Sed est notadum, quod cum barbari isti sint natura meticulosi,&alias stolidi,&stulti, quatuctique Hispani uelint eos.

demere a timore & reddere eos securos de pacifica conuersatione:possunt adhuc merito timere,uidentes homines cultu extraneos,& armatos,& multo potetiores se.Et ideo si commoti hoc timore cocurrunt ad exigendos,uel

occidendos Hispanos,liceret quidem Hispanis sie defendere,& seruato moderamine inculpatae tutelae,nec alia belli iura liceret exercere in illos, puta uel parta uictoria, & securitate, occidere illos,uel spoliare,uel occupare ciuitates eoru , quia in illo casti sunt innocetes,&merito timet,ut supponim'. Et ideo debet Hispani sie tueri : sed quatu fieri poterit cu minimo detrimeto illorum, quia est bellu dutaxat de- sensiuia.Nec est incouentes,' cum ex una p rte est ius,& ex altera ignorantia inuincibilis, quod sit bellum iustum ex utraque parte.' si R AE cut

368쪽

sO, DE INDIS INSULA NIL cui Galli tenent Burgundiam cum probabili agia orantia, credentes pertinere ad eos,Impeperator autem noster habet ius certum ad iulam prouincia, qui potest bello repetere,&illi illam defendere: sic potest contingere cum barbaris, & hoc multum est consideradum. Alia enim sunt iura belli aduersus homines

uere noxios,&iniuriosos,& alia aduersus innocentes,&ignorantes. Sic etiam aliter uitandum est scandalum Pharis eorum, aliter pusillorti, & infirmorum. Sexta propositio, Si' omnibus tetatis,Hirupani non possunt consequi securitatem cum barbaris, nisi occupado ciuitates,&subiiciendo illos,licite possunt hoc etiam facere.Probatur, Quia fin is b elli est pax, & securitas:ut di-ς d Bonifacium. postquam ut dicta est licet Hispanis bellu susicipere, uel etiam si

necesse sit,inferre, ergo licet omnia facere necessaria ad finem belli, cilicet ad obtinendam securitatem & pacem. 1 Septima coclusio, Imo 'si postqua Hisipani omni diligentia,& re,& uerbo ostendissent, non stare per eos quin barbari pacifice,&sine

damno suarum rerum agant,nihilominus barbara perseuerarent in malitia sitia,& contenderent ad perditionem Hispanorum: iam tunc non tanqua cum innocentibus, sed tanquam

cum perladis h ostibus agere p ostent & omnia

369쪽

belli iura in illos prosequi,&spoliare illos,&in captiuitatem redigere,& dominos priores deponere,& nouos constituere,moderate tamen pro qualitate rei & iniuriarum.Haec conclusio satis patet, quia, si licet eis bellu indice re, ergo etiam iura belli persequi .Et confirmatur, Quia non debent esse melioris conditionis, quia sunt infideles. Sed haec omnia liceret aduersus Christianos, si semel esset iustum bellum rergo etiam licent aduersiis illos.Ιtem hoc est generale ius gentili,ut omnia capta in bello fiant uictoris,ut habetur in l. si quid in bello.&l hostes.s de captiuis.& c.ius gentium.I. distin.& expressius Institu. de rerum diuiso .f. Item qui ab hostibiis . ubi dicitur, quod iure gentium, quae ab hostibus accepimus, statim nostra sunt,adeo ut etiam homines in nOstram seruitutem deducantur. Item, quia' ut doctores dictit in materia de bello princeps, qui habet iustum bellum,st ipso rure iudex hostium,& potest eos iuridice punire,& condemnare pro qualitate iniuriarum .Et confirmantur omnia supra dicta. Quia legati iure gentium sunt inuiolabiles.& Hispani sunt legati Christianorum : ergo barbari tenentur eos audire,saltem benigniter,& non repellere Iste ergo est primus titulus quo Hispani potuerunt occupare prouincias,& principatum

370쪽

DE INDIs IN IVLANIS.& non quaerant sinas causas belli. Si enim barbari promitterent Hispanos pacifice negotiari apud illos, nullam possent Hispani ex hac

parte praetendere iustam causam occupadi bona illorum non phisquam Christianorum. , xitulus potest esse,scilicet causa retiagionis Christianae propagadae pro quo sit prima conclusio, Christiani habent ius praedicandi,&annuntiandi Euangelium in prouinciis

barbarorum.Haec conclusio nota est ex illo, Praedicate Euageliu omni creaturae,&c. Item, . mo. a. Verbum Domini non est alligatum.a. Thima. Secundo patet ex praedictis, Quia si habentius peregrinandi &negotiandi apud illos, e go possunt docere uirtutem uolenti audire, maxime de spectantibus ad salutem,& felicitatem multo magis, quam aliquam humana disciplina. Tertio, Quia alias illi essent extra satum salutis, sino liceret Christianis ire ad eos ad anuntiandum Euangelium. Quarto, Quia correctio fraterna est de iure naturali, sicut &dilectio. cum ergo omnes illi sint no solum iri peccatis,sed extra statu salutis:ergo ad Christianos spectat corrigere & dirigere eos,imo uidetur ' teneatur ad hoc. Quinto & ultimo Quia sunt proximi,ut silpra dictum est,&imi cuique mandauit Deus de proximo suo. Ecclesiast 17. ergo spectat ad Christianos instruere illos ignorantes de summis rebus.

Secunda

SEARCH

MENU NAVIGATION