Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

DE INDIS INSULANII. Secunda c5clusio,Licet hoc sit commune& liceat omnibus,tamen papa potuit hDcnegotium mandare Hispanis,dc interdicere Omnibus aliisProbatur Quia licet,ut supra dictu est,papa non sit dominus temporalis,tame habet potestatem in temporalibus in ordine ad spiritualia.ergo cum sipectet ad papam specialiter curare promotionem Euangelii in totum

orbem,si ad praedicationem Euangelii in illis prouinciis commodius possient principes Hispani dare operam, potest eis committere, ocinterdicere omnibus aliis:& non totum inter dicere praedicationem, sed etiam comercium, si hoc ita expediret ad religionis Christianae propagationem, cluia potest ordinare tepora i a, sicut expedit spiritualibus. Si ergo hoc ita expedit,ergo spectat ad authoritate & potestatem summi pontificis: sed omnino uidetur ita expedire, eo ci, si indiscriminatim ex Rius prouinciis Christianoru cocurrerent ad illas prouincias,possentie inuicem facile expedire,&excitare seditiones:unde& tra quillitas impediretur, ic turbaretur negotium fidei,& conuersio barbarorum. Praeterea cum principes

Hispani suis auspiciis,& sumptibus primi omnium eam nauigatione siticeperint,& tam reliciter nouum orbem inuenerint: iustum est,

ut ea peregrinatio aliis interdicatur,& ipsi solum fruantur inuentis. Sicut etiam pro paco

conseruanda

372쪽

3ει DE INDIS INSU LANIS. conseruanda inter principes,& religione amplificanda,potuit papa prouincias Saracen Oxum inter principes Christianos ira distribuere, ne alius in alterius partes transeat sic etiam

posset pro como do religionis principes crea-1e,& maxime ubi antea nulli suissent principes Christiani. ii Tortia conci u sto, Si barbari permittant Hispanos libere & sine impedimento,praedicare Euangelium, siue illi recipiant fidem siue no: icet hac ratione intentare illis bellum, nec

alias occupare terras illorum .Haec probata est uiperius,ubi consutauimus quartum titulum:&per se patet, quia nunquam est bellum iustum,ubi nulla praecessit iniuria, secuda secun

' Quarta conclusio, Si barbari sue ipsi domini, siue etiam multitudo impediant Hispanos quominus libere annutient Euagelium, Hispani reddita prius ratione ad tollendum Hrandalum, posituat illis inuitis praedicare,&dare operam ad conuersionem gentis illius:&H sit opus propter hoc,bellu suscipere,uel inferre, quo usque pariant opportunitatem & securitatem praedicandi Euangelium. Et idem est iudicium, si etiam permittentes praedi tionem,impediant conuersionem, occidetes, uel aliter punientes conuersos ad Christum, uel minis , aut terroribus alios deterrentes. Haec patet,

373쪽

DE IN DII INI UL ANIS. 3sspatet, Quia seciunt in hoc barbari iniuriam Hispanis,ut patet ex dictis. patet enim iusta esse belli causam. Secundo etia, Quia impeditur commodum ipsorum barbarorum, quod principes eorum non possunt impedire iuste. Ergo in f uorem illorum qui opprimuntur,& patiuntur iniuriam,positi ni Hispani mouere bellum,maxime cum res sit tanti momenti. Ex qua etiam quaestione patet, quis d etia hac ratione,si aliter negotium religionis procurari non potest, licet Hispanis occupare Ier- raso prouincias illorum,& nouos dominos creare,& antiquos deponere,& prosequi ui ebelli, quae in aliis bellis iustis licite fieri possent,ier ato semper modo,& ratione,ne ut

trδ procedatur qua opus isit: potius de proprio iure remittatur, quam aliud quod licet, inuadendo,& temper omnia dirigendo magis ad commodum barbarorum, quam ad pro prium quaestum. Sed consderadum ualde est quod Paul dicit i.ad Cor.6.Omnia mihi licet I co . . sed non omnia expediunt. Haec enim omnia quq dicta sunt, intelliguntur per se loquendo. Fieri enim potest,ut per haec bella, caedes, &spoliDpotiuς impediretur conuersio barbaroru, quam quaereretur,ct propagaretur.Ex ideo hoc in primis cauendum est, ne ostendiculum ponatur Euangelio. Si enim ponatur, cessan dum esset ab hac ratione euangelizandi,& lia quaerenda

374쪽

DE INDIS INs VL ANIS. quaerenda esset. Sed nos ostendimus quod per se licent.Ego non dubito quin opus suerit ui& armis ut possent Hispani illic perseuerare: sed timeo ne ultra res progressa sit, quam iussisque permittebant.Iste ergo potuit esse secundus titulus legitimus, quo barbari potuerunt cadere in ditione Hispanorum. Sed semper habendum est prae oculis quod statim dictum est,ne hoc quod pense licitum est,reddatur malum per accidens: quia bonum est ex integra causa, malum autem per circunstan iam, ex Aristo. 3.Ethico.& Dionysio. .c.de diuinis nominibus.

Alius titulus potuit esse, qui derivatur ex isto,& est, Si qui ex barbaris conuersi sunt ad Christum, & principes eorum,ui aut metu, uolunx eos reuocare ad idololatriam, Hispani hac ratione etiam si necesse sit,possunt, si alias fieri no potest, mouere bellum,& cogere basebaros ut desistant ab illa iniuria, & contra pertinaces iura belli prosequi, & per consequens aliquasso dominos deponere, sicut in aliis bellis iustis.&illepotest poni textius titulus,&non sollim titulus religionis,sed amicitiae &soci etatis humanae.Ex hoc enim quod aliqui barbari sint conuersi ad religionem Christianam,simi facti amici ω cii Christianorum:&debemus operari bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei,ad Galat. 6

375쪽

DE INDIS INSULA Nis. 3s

ε Alius titillus potest esse, Si bona pars ba barorum conuersi essent ad Christum siue tu re, siue iniuria,id est,dato φ minis,aut terroribus,uel alias no seruatis seruadis,du modo uere essent Christiani ,papa ex rationabili causa pollet ,uel ipsis petentibus,uel etiam non petentibus,dare illis principem Christianum,&auferre alios dominos infideles.Probat, Quias ita expediret ad conseruationem religionis Christianae, quia timetur ne sub dominis infidelibus apostatae sant,id est deficiant a fide, uel illa accasione grauentur a suis dominis in fauorem fidei papa potest mutare dominos .Et confirmat, Quia ut doctores dicut & expres

clesia possiet omnes seruos Christianos, qui seruiunt infidelibus,liberare eos, etiam si aliis essent legitime captiui.&hoc expresse dicit In noceti.in d.c.super his.de uot.Ergo magis po terit liberare alios subditos Christianos, qui non sunt ta astricti,sicut serui.Et cofirmatur, Quia talum,uel plus,tenetur uxor uiro, sicut stibditus domino cum illud uinculum sit iuris diuini,hoc autem non:sed in fluorem fidei liberatur uxor fidelis a uiro infideli, si maritus ei molestus est pro religione, ut patet ex Apostolo ad Cor. 7.& c. quanto. de diuortiis.Imo ita nunc consuetu est,ut ipso facto,quod alter

coniugum conuertitur ad fi dem, sit liber ab alio

376쪽

3s8 DE INDIS INsULANI S. alio coniugum infideli ergo etiam ecclesia in fauorem fidei,& ad uitandum periculum,potest liberare omnes Christian os ab obediet tia,& subiectione dominorum infidelium,s cluso scandalo.Et ponitur iste quartus titulus legitimus. Alius titulus potest esse propter tyranni de, uel ipsorum dominorum apud barbaros, uel etiam propter leges tyrannicas in iniuriam innocentum, puta quia sacrificant homines

innocentes,uel alios occidunt indemnatos adueicedum carnibus eorum.Dico etiam, quod

sine authoritate Pontificis possunt Hispani prohibere barbaros ab omni nefaria consuetudine,& ritu,quia possunt defendere innocentes a morte iniusta. Hoc probatur, Quia unicuique mandauit Deus de proximo suo:& illi Omnes sunt proximi: ergo quilibet potest defendere illos a tali tyrannide,& opprestione.& hoc maxime spectat ad principes.Item prombatur a .d.Erue eos,qui ducuntur ad morte,& qui trahutur ad interitum , liberare necesse est.Nec hoc solum intelligitur cum actu ducuntur ad mortem,sed etiam possunt cogere barbaros,ut cessent a tali ritu:& si n olunt,hac

ratione potest eis bellum inferri,& iura belli in eos pexsequi.& si aliter tolli non potest sacrilegus ritus,possunt mutare dominos,& nouum Principatum inducere.Et quantum a

377쪽

hoc habet uerti illa opinio Inno. & Archiepi.

supposito, ' pro peccatis contra naturam pos sunt puniri. intelligendu inqua, quando sunt in detrimetum innocentum : ut ex hoc quo' facere prohibentur, scilicet sacri sicare in noce

tes,& in estim conuertere.Nec obstat, omnes barbari co sentiant in huiusmodi leges , &sacrificia, nec uolui se hoc uindicari ab Hispanis. in his enim non ita sunt sui i uris, ut possint seipsos,uel filios suos tradere ad mortem.&iste posset es e quintus titulus legitimus .. ' Alius titulus posset esse per ueram & uolutariam elemonem,putas barbari ipsi intelligentes &prudelem administrationem & hii manitatem Hispanorum, ultro uellent accipere in principem regem Hispaniae tam G omini, quam alii:hoc enim fieri posset, ut esset legitimus titulus etiam de lege naturali. quaelibet enim respublica potest sibi constituere dominum, nec ad hoc esset necessarius consensus omnium sed uideliu s issicere consensus ma

toris partis. Quia sic alias disputaui in his, que

spe fiant ad bonum reipublicae. Illa quae constituuntur a maiori parte, tenent, etiam aliis contradicetibus alias nihil post et geri pio utilitate reipublicae, cum dis cile sit, ut omnes conueniant in unam sentetiam .Vnde si in ali qua ciuitate , aut prouincia maior pars estet

Christianorum,d illi in fauorem fidei,&pro A bono

378쪽

3ro DE INDIS INSULANIS. bono communi uellent habere principe Christianum, credo quod possent eligere, aliis inuitis, etia relinquendo alios dominos in fide

les: ti dico st possent eligere principem, non solum sibi, sed toti reipub. sicut & Galli pro

bono suae reipublicae mittauerimi principes,&ablato regno a Childerico, tradiderut Pipino, Caroli magni patri: quam mutationem Zacharias pontis ex comprobauit.&hic potest poni. sextus titulus. Alius titulus causa' socioru & amicorum. 1ν Cum enim ipsi barbari inter se gerant aliqua do legitima bella,&pars, quae iniuriam passia est,& libet contrariae bellum in serre,potest accersere Hispanos in auxilium,&praemia uictoris illis communicare, ut serutur secisse Talcalthedani contra Mexicanos, qui cum Hispanis composuerunt, ut eos iuuarent ad debellandos Mexicanos haberent autem quicquid iure belli ad eos spectare poterat. Quod enim haec sit causa iusta belli pro sociis & amicis, noest dubium,ut etiam declarat Caieta . secunda

secundae, q. q.articu.I. auia aeque potest respublica aduocare extraneos ad uindicadum inimicos contra extraneos malefactores .Et con

firmatur, Quia profecto hac maxime ratione Romani dilatauerunt imperiti suum, duin scilicet sociis atque amicis auxilia pxqstabant, &ea occasione iusta bella suscipientes, iure belli

379쪽

DE INDIS INSULANI S. 37r in possessionem nouarum prouinciarum ueniebant.& tamen impextu Romanum approbatur laqua legitimum a beato Aug. libro. 13. AUM. de ciuita Dei,& a S. Tho. opusculo 22.& Syl uest. Constantinum magnum pro imperatore' habuit,& Ambrosius Theodosium.No uid tur autem quo alio iuridico titulo uenerint Romani in possessionem orbis, ni si iure belli, cuius maximae occasiones sueriit desensio ,&uindicatio sociorum Sicut & Ab raham ad uindicandum regem Salem, & alios reges qui

cum eo foedus percusserant, dimicauit contra quatuor reges illius regionis. Genes.I . a qui' Gene. r . bus ipse nullam iniuriam accepit.Et iste uidetur septimus & ultimus titulus,quo potuerui, aut possient uenire barbari in possessionem &dominium Hispano rhi,eorumque prouincia.' Alius titulus posset non quidem asseri, sed reuocari in disputatione,& uideri aliquibus legitimus. Dequo ego nihil affirmare audeo , sed nec omnino condemnare:&est talis, Ba bari enim isti, licet ut supra dictum est, non omnino sint amentes,tamen etiam parum distant ab amentibus:ita uidetur,' no sint idonei ad constituendam uel administrandam legitimam rem publicam etiam inter terminos humanos,& ciuiles. Vnde nec habent leges

conuenietes,neque magistratus,imo nec sunt

satis idonei ad gubernandum rem familiarem: A a unde

380쪽

3 a DE INDIS INsVLANIS. unde etiam carent &literii,&artibus, non solum liberalibus,sed etiam mechanicis,& agri

cultura diligenti,& opificibus, & multis aliis

rebus commodis, imo necessariis ad usus humanos .Posset ergo quis dicere, quod pro utilitate eorum possent principes Hispani accipe re administrationem illorum,&constituere

illis per oppida praesectos, & gubernatores:

imo quia semper manet ista causa constituere etiam illis nouos dominos, dumodo constaret hoc illis expedire.Hoc inquam post et sit aderi, quia si omnes erant amentes,no dubium ess quin hoc esset non solum licitum, sed conuenientissimum imo tenerentur ad hoc principes, sicut, si omnino essent infantes. Sed uidetur quantum ad hoc eadem ratio de illis, &de ametibus,quia nihil,aut paulo plus ualent ad gubernandum se ipsos, quam amentes: imo quam ipse serrae & bestiae, nec mitiori cibo

quam serae,nec pene meliori utuntur ergo eo de modo pollent tradi ad gubernationem sapientiorum .Et confirmatur hoc appareter.

Nam si fortuna aliqua omnes adulti perirent apud illos, & manerent pueri, & adolescentes habentes quidem ali qualem usum rationis, sed intra annos pueritiae, & pubertatis: uidetur prosecto,st possent principes recipere curam illoru,& gubernare illos qua diu enent in tali statu. Q si hoc admittitur, uidetur cer-

SEARCH

MENU NAVIGATION